Thesaurus terræ sanctæ, quem seraphica minorum religio de obseruantia inter infideles, per trecentos & amplius annos religiosè custodit, fideliterque administrat. ... Authore r. adm. p.f. Didaco de Cea Agudensi Hispano, ..

발행: 1639년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Liber Primus.

Finis secundus expeditur, cui Hrictissima Minorum paupertas plurimum suffragatur.

SEcundus Ecclesiae sinis, quod tributa, quae pro conse

uanda possessione Turcis persoluuntur, minora sunt,&non ita excrescent, ut propterea sacratissimo thesauro sp Iiari contingat. Praepositi finis congruitas pari ratione suI- eitur nimirum affectu, & aestimatione, qua Saraceni ob insignem paupertatem,vitaeque Euangelicae integritatem Minoritas prosequuntur. Et ideo non tam grauia onera,&tributa imponunt,sicut alijs Religionibus imponerent,quae teporalium possessionum redditibus perfruuntur. Etenim ainprime callent Fratres Minores omnimodam sectari paupertatem, Apostolicae vitae persectione aemulari, & ex collectis eleemosynis alimoniam quςritare.Vnde licet insatiabili cuia piditate flagrent, & tota animorum contentione aurum, &argentu conquirere studeat. Nihilominus paupertas Minorum sitim hanc in Saracenis aliqualiter sedat, & moderatis contenti exactionibus non ita crudeliter emungunt. Vnde tributorum summa viginti,aut triginta aureorum millia non excedit: & forsan milliones exigerent, si Sacrosancta loca

penes alios tenerentur.

Hic autem pecuniae colligendae insatiatus amor cultu accenditur & veneratione, quam sacris nostrae Redemptionistrophςis Christiani impendunt, & Saraceni conspiciunt: In quo vinci a nostratibus sine rubore pati utur. Pudor esset sa-guineo lachrymarum profluuio expiadus si Christianos Saaraceni anteirent: Vincunt tamen Christiani, es uberiori cutitu loca suspiciunt in quibus humanae Redeptionis Sacrameta Christus exercuit, quam Saraceni Mecam veneratur, ubi

Mahumeti sepulchrum esse perhibetur. Quid ni ita fietὸ Siquidem inter Christum Dei Filium, de Mahumetum naturqhumanae propudium infinita cernitur distantia, & in suo Alcoraiio Mahumetus Christo longe inferiorem se esse pro

232쪽

tetur. Pulchra tamen est in hanc rem anthithesis illa Fratris Thomae de Iesu in libello de Procuranda salute omnium gentium lib. Io.si. 3. ubi Christum Mahumeto opponens ita loquitur . Conferamus chrisum cum Mahumeto non ex nos praedicatione ined ex is ramo Saracenorum Secta. Chri ius verbum Dei,Mahumetus homo merus; Christas Messas promissus Patribus,nunciatus ab Angelo Virgini Excellentisonae m-humetus obscurus, ct ignobilis: Christassemper sanctus, Mahumetus aliquando profanus, errabundus, O latroinc idolorum cultor: cirisus Doctor sapientissimus: Mahumetus omnis eruditionis prorsus expers, nec suum ipsius Alcoravum inteli gens: Christis de se, o de suis certus, Mabumetus incertus, ut ipse in Aisorano conseretur. Christis vivens, vel, ut ipsi dicunt, raptus

in caelum is Deo, vel ut nos, reductus in vitam: Mahumetus monuus, ct computrefactus. Demissae nec Mahumetus negat

multo se esse inferiorem Iesu Christi. Hactenus ille. Cum tamen hcc ita se habeant, Saraceni supra quam credibile est Mahumetum suspiciunt i tanque erga ipsum obsequiosos se

praebent, ut magnas laciant expensas pr o conseruanda Me-cae domo, in qua Mahumeti corpus esse,vel aliquando exibtisse perhibetur. , Magnus Turcarii Sullanus duo milliones quotannis elargitur, ut cum peregrinis ad inuisendu Mecae domum profici- .. a t.12. scentibus insumatur,qui inter viros ac mulieres septuaginta millium numeru transcedunt. Et pro eoru custodia,& Araba per quoru regiones iterfaciunt desesione sex mille equites stipendiarios alit. Si qui vero durante peregrinatione tam eundo,quam redeundo enascatur,hoc magnς 'licitatis a

spicio vertunt mobilitatis priuilegio gaudent, di a soluendis impositionibus, ac tributis Sul tam statuto liberantur . Hos vocant Xarises,vel aliter pilei viridi fascia redimiti,& origianem trahere creduntur a Mahumeto, quia in peregrinatione ad ipsius domu luce hanc aspexerui. Nec soli partus,sed etiaconceptus honorantur: Vnde qui inter peregrinandum concipiuntur , quamuis itinere facto enasci contingat, i sdem

priuilegijs, ct immunitatibus gaudent.

233쪽

zr 4 Liber Primus.

Alij praeterea sunt religiosae vitae prosessores Santones dicuntur in qui ad inuisendam Mecae domum peregrinantur.

Hi antequam domos repetant, candentem ferri laminam oculis admouent,ut repente excaecati,nihil amplius videat.

Magnus est ita insanientium numerus; & indignum reputant , ut oculis, quibus Mahumeti viderant Mausoleum , aliquid ulterius aspiciant. Tam frequens Saracenorum erga Mahumetum cultus,

tam liberale obsequium, & minime parca deuotio, Christianorum credo ) aemulatio suit, & nunc facta est sugillatio. Pudore enim assici debuissent Christiani suam in Iesu Christi Saluatoris nostri obsequio negligentiam aspicientes: cum Barbari turpitudinibus dediti, & ignorantiae tenebris obcaecati, nullis parcant expensis; 'ipseudoprophetam vitet infamia, &falsis suggestionibus detestandum; etiam cum incolumitatis periculo, & vitae dispendio colant, impensiusq.

venerentur. Et revera talis extitit impius ille Mahumetus, qualem D. Ioannes in Apocalypsi I 3. Ecclesiae persecutiones recensens proprij s coloribus depinxit; ut viedoctissimus Cardinalis Turrecremata cap. I. contra Mahumeti errores adnotauit. Vidi, inquit, aliam besiam ascendentem de terra, ct habebat cornua duo Amilia agni, O loquebatur sicut Draco ct tesatem prioris besiae omnem faciebat in conspectu

eius. L erit terram,ct inhabitantes in ea adorare beItiamprimam, cuius curata es plaga mortis infectis na magna,vi etiaignem faceret e crio descendere in terram in conspectu hominum.

Lt seduxit habitantes in terra propteri na, quae data sunt illi facere in conspectu besiae, dicens habitantibus in terra , - δε- ciant imaginem besiae, qua habet plagam gladij, ct vixit. Et datum est illi, ut daret spiritum imagini beniae, θυι loquatur imago bestiae: Et faciat, ut quicunque non adorauerant imaginem besia occidantur . Ciun vero Mahumetus talis, tamque abominandus e. etiterit, ut in hac ipsius imagine a Ioanne depicta fas est i

tueri: non dubitant Saraceni omnem ei cultum , vencr

tionemque exhibere, di si eadem a nobis pro veri Dei cul

234쪽

Γaput VIII. g. III. aer s

tu exigissent leuia, parvique momenti censerent tributa, quam uis a nobis grauit lima reputarentur; ut nobis liceret sacrosancta loca, in quibus Dei filius, Caeli Dominus hominem induit, natus, mortuusque est, & reliqua humanae redemptionis mysteria peregit, incolere, &sacratissima tot beneficiorum monumenta venerari. Hanc tamen cupiditatem exigendique rationem paupertate sua, & humilit te cohibet seraphica Minorum Religio. Quod, spectata barbarorum insolentia, insatiabilique cupiditate,simillimum prodigio est, ac omnes hyperbolicae orationis metas transgreditur. In re autem tanti ponderis, vel tenuissima periculi umbra evitanda est, ct studiosissime cauendum , ne si Minores a Terra sancta discedant, alij que subintrent: Tu carum cupido accendatur, onera, & tributa sic excrestant, ut communiter loquendo Ecclesia non possit tam graue pondus sustinere, subindeque sacratissimum deperdat the-1aurum, quo sub Minoritarum administratione tam longa annorum intercapedine perfruitur.

Tertius Ecclesiae sinis declaratur. Hic finis est,ut Eleemosynae,quq pro Terra sancta apud

fideles colliguntur, ita numerosae sint, ut tributa', de exactiones a Saracenis impositas adaequent. Ad hunc vero effectum Obseruantes Minoiitae prae caeteris aptiores

iudicantur. Quippequi apud omnes sere Orbis nationes ιgratia, & amore plurimum valent:& eximia quam profiten- tur rerum inopia ,& nuditate fidelium subsidia, quasi iure aliquo sibi addicta promerentur. Nec quisquam ita inops inuenitur, ut panem cum Minoribus non partiatur e quini- mo nullus stipem negare petentibus audet, quamuis postea ab alijs sit petiturus; ut diuturna probatum est experie

235쪽

1 t 6 Liber Primus.

Praedives sensus iste est, & maioratus amplissimus, quem S. P. N. Franciscus multimode conquisitum filijs reliquit .i Nulla tamen arte certius, quam humilitate profundissima, rara, & peregrina paupertate, insolito, admirando que rerum temporalium despectu, voluntatum Dominus euasit Vnde illum non solum ut hominem diligebant, sed quasi Deum venerabantur. Haec enim est paupertatis praerogativa, ut hominem quasi Deum efficiat, & dignum cui omnes , v t Deo applaudere non dubitent. Hinc est illud poeticum. Aude hospes contemnere opes,

Et te quoque dignum ge Deo. Super omnia tamen adiuuit Christi similitudo, quae in

B.Francisco adeo magna suit, ut natiuitate, vita, morte Christum omnibus modis retulerit, quemadmodum in superioribus probatum reliquimus. Vnde qui Franciscum pauperem, humilem, pene nudum ,& Christi plagis insigni- . tum aspiceret: non poterat non ad miserationem inflecti, seque, ut ita loquar, euiscerare, ut homini opem ferret, in

quo Christi pauperis, & plagati simulacrum intuebatur. Parum hoc est , maius aliquid ausim dicere: Prope esset propter indiscretam similitudinem, Christum &Franciscum,

fratres esse uterinos, eodenique partu editos opinari. At

que adeo nihil petenti denegaret, sed omnia hilariter, &prompte largiretur. Et tanto credo promptius, quanto pluris facienda est Christi imago, virtutum coloribus, &stigmatum luminibus in Francisco de ptista ; quam si natur Iem similitudinem ab utero extraxisset. Refert Plinius lib. 7. Naturalis historiae c. I 2. duos aeta- . te sua iuuens extitisse,quorum tam perfecta suit similitudo, ut etiam in minutissimis oris lineamentis, ac signis te in viacem repraesentarent. Et quicunque unum viderat alium se vidisse arbitraretur. Alterum tulit Asia: Montibus ALpinis alter in lucem editus fuit. Hos igitur mercator nomine Forianus Mango, tanquam eodem ventre prognatos, .

cuidam equiti Romano ingenti pecuitiae iii ina diuendidit.

- . Caeterum

236쪽

caput VIII. g. III. zi Z

Caeterum cum alter Hetrusca, alter Asiatica lingua loque retur ; detecta fraude eos Datres non esse innotuit, & multo minus ex eodem utero prodijsse. Quapropter Romanus cum mercatore expostulans de fraude, & pecuniae summa querebatur. Cui venditor respondit: propterea se tanti illos vendidisse; quia rarum erat, magisque admirandum, quod sic indiscretae similitudinis existerent: cum tamen nec st tres essent, nec ex eodem ventre progeniti. Plinij verba sunt: Respondit versutus ingendi Mario, ob idipsum se tanti

vendidisse quoniam non esset mirasimilitudo in illis eodem υτ

ro editis.

Si Christus Dominus,& S. Franciscus patris,ac matris st ternitatem habuissent,aut eodem utero editi essent, non ita mirandum videretur,quod tantam haberent similitudinem. Illud tamen mirabile est,quod Christus naturalis Dei filius , bonitatim. ipsius imago cum sit, & Franciscus merus homo, di filius adoptivus,magna inter utrumque similitudo reperitur; cui per stigmatum impressionem ultimam manum Chri stus addidit. In quo Ducum, & Imperatorum consuetudin et obseruans parta de morte, &inserno victoria in B. Franci sco suae militiae arma,hoc est stigmata constituit. Et sicut ex victoribus aliqui post adeptam victoriam spolia in bello acquisita ad temptu vel imaginem deserunt cui plus assciutur, nimirum Lauretanς Virginis, Montis Serrati,Guadalupe sis, di ibi ad victoriae monumen tu gratulabudi suspendunt.Quod etiam ab antiquis militibus obseruatum memorat Ouidius.

Miles qu emeritis cum primum cessat ab armis, Ponit ad antiquos, quae tulit arma lares.

Non aliterChristus post actum de suis hostibus triumphum, arma sua, victoriaeque insignia, & triumphi monumenta in . B. Francilco,cui ut suae imagini plus assiciebatur,siispensa re Iiquit. Vnde magnum exurgit S. Francisci, ipsiusque subli- rimatis elogium: Nam cum totus pene Orbis ad Christi deuotione adpiret,ac eam certatim &palam profiteatur: Chri-lius tamen Beati Francisci deuotum se prodidit, dum sua , t contulit triumphi monumenta. Cum autem Christiani

E e videant

237쪽

euntic. I.

Greg. Vas

218 Liber Primus

videant Franciscum summopere a Christo dilectum: Quilni illum pariter diligant, ct eius filios summa beneuolentia

Sponsae dicebant o Iim ipsus amicae, ac sedales: Exult bimus,ct D tabimtir in te memores uberum tuorum: recti dii glint te. Canticor. I. num. 3. Sicut D. Gregoriis Nissenus Theodoretus,&Bernardus serm. as in Cantica intelligunt. Et cohaeret septuaginta interpretum lectio δ quae habet. Diligemus ubera tua super vinum, aequitas eu rectitudo dii xii te. Et tantundem valet, ac si dicerent: Amores tuos, o sponsa , sestiuis plausibus, & acclamationibus celebrabimus. Amor enim uberum nomine significatur aptissime. Quinimo te ipsam super omnia iucunda, delectabiliaque adamabimus :& nostri amoris ratio, ac fundamentum erit: quia sponsus tuus, qui est ipsamet rectitudo, amore te complectitur ardentissimo. Rectitudo dilexit te. Igitur sponsi amor erga dilectam in causa erat, ut a Sodalibus diligere

Pari ratione fideles animς Christi erga Franci lcum dilectionem expendentes , huiusque dilectionis oblectamenta,& fauores memoria reuersantes: Toto cordis impul su ad Francisci amorem deseruntur; ea solum ratione,quod illun a Chisto impensus diligi animaduertunt. Rectitudo dilexit te. Porro D. Gregorius Nyssenus Christum intelligit hae dicendi sermula significatum . Iesus autem, inquit, essi rectitudo, quia in imo quidquides obliquum corrigunt, O ded

citur ad rectitudinem: igitur Christiani caelestis aulae instituta , moresque sequuti, cum videant Caeli Regem Francisci amore conflagrantem, & triumphi sui monumentis, hoc est, lacris stigmatibus decorum; non solum amatit sed in ipsius amore ad contentionem excellere student. Diligemus vh ra tua super vinum . Nec gratuitum huiusmodi amorem, ac deuot ionem existiinant, scd qitas necessariam, dulcique,&violenta turannide ekpressam rependunt. Fallar nisi huc respexit S, Bonaventura in maiori legenda cap. 13. S. Franiacisco locutus. Iam enim propter stigmata Domini IESU I et H

238쪽

Caput VIII. g. III. 2 Ist

a in torpore tuo portas. nemo debet tibi e molasus: quin potius quilibet christi seruus omyi esse tenetur ectione δε-

Hie fidelium deuota propenso, & amor eximius, non solum Seraphicum parentem , sed eius etiam filios ob patris amorem complectitur. Vnde nullum pro eleemosyna ad ipsorum portas accedentem; vacuum abire patiuntur, quin pro viribus largissime reficiant. Et voluntatem hanc noniolum Deus custodit, sed iustu per magnis beneficijs remum nerat, & uberrimis gratiarum donatiuis amplificat. Plena sunt exemplis historiarum monumenta, in quibus fauores eximij in Seraphiae Religionis deuotos collati reseruntur Annales Minorum Veteris Poetae carmina proserunt, ubi Am i misquatuor priuilegia continentur, quae Christus in petrata, s edens, in qua Franciscus de more vescebatur in monte Alvernae, & viro Dei familiariter locutus imperitu erat. Francisco fundente preces ut tempore multo

ola Exultare iubet: Amnumsio quarus , inquit , γ .s Dona superna tibi: subit mus ordo per aeuum. a

Ntilius ibi frater, cui sit peruer voluntas, Stare diis poteris. Vix ordinis hostibus annos m. Viuere dimidios praestabitur . Eius amici, Vivent, O vitam conesidens Me beato . d. Plurimum vero rem hanc illustratilla verborum Christi

interpretato apud Matth. cap. num. AO. quam adhibet Author. consori tatum lib. I. suct. P. a. forsan a D. BO- . et ' ι nauentura desumptam. Nam cum extremo iudicio Chii- Ts bE stus eleemosynas pro ipsius amore pauperibus erogatas Beatis gratulabundus recensebit sic ipso: net Domino attestante loquetur. iamduni miri bus meisfecistis, mi- ih ,1.

hi scistis. Prosecto Onores isti , ut praefati Authores sentiunt, seraphici Parentis filij sunt: qtras propterea Christus minores suos appellat. Ex is ribus meis, ut fidelibus speciatim commendatos ostendat, & eleemosynam in ipsos collatam, peculiari remunerationis praerogatiua in caelesti E e a beata

239쪽

a tr

beatitudine cumulandam manifestet. Ipsi enim Parentem suum Franciscum Christi imaginem, ac similitudinem numeris omnibus absolutam imitati , altissimam sequuntur paupertatem, & Apostolicae vitae instituta sectantur: unde fidelium auxilia,& subuentiones illis videntur prs aliis commodanda. . . t

Hic etiam adnotandum est; quod supremus mundi arbuter Christus caeleste Regnum aliquibus donaturus, nullum proseret obsequium praeter eleemosynas, quas minoribus suis erogarunt. Goduni ex minoribus meis fecistis. Cum vero alios in infernum detrudet, nullu peccatum,praeterquanegatas minoribus eleemosynas obijciet: Non dei s mihi maducareoc. Qtiasi sola eleemosynarii largitio praedestinatis ad Repnum ,& earum denegatio reprobis ad damnationem proficeret. Vt egregie adnotauit S. Leo serm. F. o si, inquit, nec alias virtutes dextri , nec alias ostensiones hambeant finis, i. Sed illo magno, summoque iudicio tanti a I mabitur, vel largitatis benignitas, vel tenacitatis impietas; vi pro plenitudine omnium virtutum, O pro sum omnium commissorum, O per unum bonum Uti introducantur ad Regnum ; ct per unum malum illi mittantur in gnem aternum. Haec ille. Cum istur magna sit fidelium erga Minores deuotio, &. uberiores in eorum fauorem eleemosynas conferant, &certiorem illarum remunerationem expectent, utpote quas Christi, & Francisci Minoribus largiuntur. Et praesertim illae, quae sanctorum locorum administrationi deseruiunt: Quae loca cum Sacra Congregatio conseruare, & au sere procurat, ct uberiores ad hunc cisectuata, eleemosynas colligi desiderat: quam mari.

240쪽

Caput VIII. g. IV. 22 I.

Expenditur finis quartus ab Eccl a propositus.

O Vario loco intenditur a Sede Apostolica, & Sacra

Congregatione de propaganda fide, necnon a Regiabus Catholicis,& Principibus, qui eleemosynarum subsidia largiuntur,ut magna in iis recipiendis pariter, ac reddendis fid elitas interueniat: ita quod summa cum integritate Hi rosolyma deferantur; nec aliquid pro expensis inde subtrahatur, nisi quod ad praedictum finem extiterit accommod tum. Et quidem ad huius intenti prosecutione aptiores i dicant Minoritas: quippequi spontanei rerum omnium abridicatores sunt,& strictiorem prae caeteris paupertate Apostolicae aemulam consectantur. Vnde in victu,&vestitu minia mos sumptus faciunt: In quo certior est reru concreditarum fidelitas, qua subtrahedi pro necessitatis reparatione stimulus non exagitat: Hoc argumento S. August. tib .le amicitia securiores,& firmiores esse pauperum, quam diuitum amicitias c6probauit. Etenim pauperibus nulla superest expectatio quod alij alijs auxilio esse possint.Vnde mutuus amor in sola subiecti praestatia fundatus radicatur firmius,& diutius perseuerat. Longe aliter indiuitibus euenit, quorum amor,&reciproca amicitiet vicissitudo fouetur a lucro,& propris co-moditatis studio,quq sibi in cotrahe dis amicit ijs repromi tunt. Certiorti inquit S. Doct. sum amicitiae inopum, qua diuisum: Ctimspem lucri sic tollit paupertas, ut augeat cbaritate. Magna igitur ex paupertate incremetasus ipit charitas. Et quantum quis voluntaria rerum inopia minuitur, tantum Charitatis magnitudine augetur. Est autem in tractandis rebus fidelitas propria charitati praerogatiua; quae ut G. ferit D. Paulus ad Corinth. r. cap. 13. Non vit perporam , non quaeris quae sua sunt. Ergo multo minus alienata, pro quorum appetitione fidelitas violatur. Hinc sequitur,

ut qui pauperiores sunt, charitate seruentiores sint, ci

SEARCH

MENU NAVIGATION