Paratitla in libros 9. Codicis Justiniani repetitæ prælectionis. Opus Jacobi Cujacii Caroli Annibalis Fabroti ad ea enarrationes

발행: 1686년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Obligationis additamentum signiscatur , in hoc CX ortus novae. Novatio igirur , & delegatis per stipulationem fit, & voluntaria est , quia nemo promittit invitus. Alia est novario & delegatio, quae fit per litis contestationem judicio'accepto, de qua proprie hic titulus non est , haec necessaria ost , quia judicium datur in invitum νut si is, cui nomen L. Titii vendidi , mandatit meo litem contestetur cum L. Titio , vel si

creditor litem contestetur cum debitore suo, eumque condemnet, l. I. hoc titulo l. II. & et'. D. eod. l. a. sup . de obl. S act. Novatio voluntaria est stipulationis veteris, vcl alterius obligationis volcris in novam stipulationem transsatio, atque confuso quo genere , ut dixi, vetus obligatio ipso jure perimitur, I. si unus pactus, D. de pac. l. 2. & 3. in s. hoc titulo. Delegatio autem est mandatum in stipulationem novandae S transferendae prioris obligationis , quod fit eZempli gratia , creditori jubente debitorem suum , id quod sibi debet creditori suo promittere , vel alii, cui donatum velit, unde inter deleg. & delegatorem nascitur actio mandati, I. 12. D. eod. Perficitur autem delegatio secuta novaticiae, hoc est , novandi causa delegato

promittente ei, cui delcgatus est , sive debitor delegatus sit, sive non debitor : nam & non debitor delegatus ex sipulatu conveniri &exigi potest , l. s. & quod ait l. II. D. eod. delegationem per stipulationem fieri , hoς est perfici atque compleri , nam origo &causti delegationis est mandatum , executio& exitus stipulatio novandi causa interposita S lixae est delegatio debitoris , de ova hic titulus. Alia est delegatio , sue mandatum di Cod. Tona. III. M

272쪽

266 . parat. in Lib. VIII.

celso actionis , ut cum aliquem procuratorum facio in rem suam, vel meam , ut agat cuiri alio meo nomine, l. II. in fin. in L de donat. , Alia est mandatum , non ut agat quis , sed ut

alii promittat, dc legatio debitoris , & inter hanc & illam delegationem. i. inter haec duo

mandatorum genera multum interest : nam ,

ut supra attigi , delegatio actionis fit invito debitore, debitoris non item, l. I. & Delegatione actionis tollitur obligatio vel actio, quae deleganti competit. Delegatione debitoris tollitur , .l. 3. Delegatio. debitoris novatione legitime perfecta non 'potest revocari amandatore, etiamsi is, cui delegarus est debitor , Cum nondum CXegerit, aut nolit eXigere.

Delegatio, sive cessio actionis potest revocari re integra , i. si is, cui delegata est actio, litem contestatus non sit, vel si nihil cxegerit, vel si non denuntiaverit debitori , ut solveret, d. l. 3. Item is, cui quis specialiter delegavit actionem in rem suam non in rem delegati, invito man datore non potest novare , vcI alio modos Lucre obligationem , l. 4. IS. cui delegatus est debitor, Si promisit , contra. Est & aliud genus delegationis , si non mando, ut quis agat

in judicio, vel ut stipulanti promittat , sciu ut solvat alii, quod mihi dcbet , qui multum distat ab co , qui delegatus est , ut promittat :nam hic si promittat , novatur obligatio ille

vero si promittat non novatur , l. 22. D. Cod. Ad haec sciencium est novationem voluntariam quatuor modis fieri, de primo quidem sine delegatione , caeteris praecedente delegatione.

Primo igitur mutata causa , vel statu prioris obligationis , non mutata persona debitoris,

273쪽

Codicis iustimani.

vel creditoris , ut si de te stipuler novandi causa quod mihi debes ex crediti , vel ex legati causa , vel si quod mihi debes ex stipulatu, idem

rursus de te stipuler, quod, quc madmodum rite hat, l. ult. exponit, S latius Obs. XIX. cap. ηXXXu I. Secundo autem modo novatio fit mutata persona creditoris, ut si quod tibi debeo alii creditori tuo promittam, quod fit , si tu me delegaveris , ut id alii promitterem. Tertio modo fit mutata persona debitoris , ut si quod tibi debeti stipuleris ab alio non d bitore meo ultro suscipientc Amen meum , quod etiam fit, si ego alicula non debitorem meum tibi delegavero qui tibi promitteret quod debeo. Et ultimo fit mutata persona utriusque, quod etiam sit remedio delegationis, si debitorem meum tibi creditori meo delegavero, qui tibi promitteret quod debeo , nam S tu mutas debitorem, de ille mutat creditorem.

pulationem creditoris , & ad promissionem fidejulibris Adpromissor est fidejulsor, l. in omnibus 43. D. desolution. l. si vcro 64. D. l. matrim. ubi recte Graeci ἐγγυητ vertunt.

Adpromissores dicti quasi proximi a promis.

soribus, & ob id Graeci εγγυας vocant, ut ait Cujacius, ad legem quintam, D. de verb. obligat. απο νῆ ἐγγυς, quod est prope , proxime.

Per exstipulationem, ) Ex stipulari dicos , si quod mihi debes ex stipulatu , idem ab alis stipuler expromittere autem dicitur , qui invicem ejus qui ex stipulatus dcbebat, se substrutuit debitorciri,

274쪽

268 Parasitia in lib. VIII.

Eumque condemnet Sic loquuntur aucto res juris & alii Quintilianus declamat cccx III. Sm accusaverit, nec damna Derit. Per judicem scilicci, Cicero pro Roscio comoedo. Creditor jubente debitorem suum id quod sibi d. Graeci ad legem quartam G. E. D. d pact. Delegare , est dare debitorem aliquem , qui vice sua creditori obligetur, aut cui crediator jusserit. Seneca de Benefic. Iv. cap. II. D bitores nobis Deos delegat, precaturque illi pro 'gratiam referant. Eum nondum exegerit Pro , nondum ab co exegerit. A Gellius lib. xv. cap. x Iu Exegix me pecuniam. Spartianus in Adriano: Mesopota menses non exegit tributum. Sic legitur in Codb.ce Palatino, Salmasio teste. Sed ut solvat alii Seneca de Beneficiis lib. VI. c. v. mam υis non intervenerint nummi , sed

delegatione O υerbis solutio sit.

Lex ultima ex ponit 2 Cujacius d. cap. XXXVI. in d. l. ult. Iegit, mutaUerit, cir cautionem juniorem. Demque ιυ σεατευτως, & ita legitur in vetusto Brodaei codice. In libro Menagii, Latinis litteris, ut in codice Brodaei , cxaratum est , ano υateutos.

X LII. De solutionibus & libe

rationibuS. Vide tir. 3. eo . lib.

N O Vationi & delegationi, que per stipula

tionem tollit priorem obligationem , ut dictum est titulo luperiore , inde rapta occasio- . ne adjunsit alias rationes sive modos, quibus

275쪽

Codicis iustiniam. 269

& citra stipulationem tollitur obligatio , mox rediturus ad stipulationes. Et summa quidem ratio tollendae obligationis cst solutio. i. praestatio ejus quod debetur , vel alterius rei aestimatae volenti creditori facta, vel ei qui exigendi potestatem habet a debitore , vel ab alio no- minc debitoris. Ex . lutione liberatio seqlitiatur , in eX contractu obligatio. Solutio est

causa , liberatio effectus. Solutio facti, liber rio juris , solutio species tollendae obligationis , liberatio genus. Nam & aliis quam solutione modis plerisque liberatio contingit, ipso jure ,

vel per exceptionem , veluti novatione , pacto, transactione, donatIone , compensatione , capitis deminutione debitoris, acceptilatione , ob signatione pecuniae , confusione , venditione pignoris, apocha, interitu rei sine culpa debi- roris , quos ego modoS veluti in quendam: acervum contraxi, quia nimis magna es et mora in singulis, si acervum diruere vellem. Et quod dicitur inri. solutionis, D . eod. conjuncta l. liberationis, D. deverb. fg. idem utroque nomia ne significari , non pertinet ad hunc titulum,

sud ad titulum de re judicata, quo a judicato exigitur ut solvat, L q. f. solvisse , D. cod. ubi solvendi verbum eandem vim habet, quam liberandi.

XLII. Enarratio. P Rraestatio ejus quod dcbetur Instit. quib.

Q ii exigcndi potestatem ) l. 3. h. r. Vel ab alio l. s. h. t.

276쪽

Parantia in lib. VIII.

Veluti novatione ) Dictum & tit. super. Pacto Per exceptionem , 9. praeterea , Instit. de excepti n. Transadtione )l: e .& l. 2I. h. t. Donatione ) d. l. 6. Compensatione ) l. 7. h. t. & l. 4. supra de compensat.: Capitis deminut. deb. I Debitor maxima & media capitis deminutione liberatur , l. 2. D.

de cap. Ininut.

Acceptilationc I d. l. 6. &l. I 3. h. t. in qua verbum hominem , non agnoscunt libri veteres Antonii Loiselli, & Mcnagii. Obsignarione pecuniae l. 9. b. t. Confiisione ) Quae per aditionem hereditatis contingit : vide Cujacium ad legem 33. D.

sol. mali ilia. tract. v I i. ad Africanum.

Venditione pignotis l. si creditor, D.

eod. quia pro solutione cedit. Apocha Pecuniae solutae prosessione , I. Iq. quae αποχή Graecis ibidem , vel αμεριμνία. ut Bait Iib. 38.t. 8. Joannes Climacus in Scala Paradisi : τελειαν τῆ

X LIII. De acceptilationibus.

Vide tit. 4. eod. lib. REdit ad stipulationes : nam acceptilatione ea tantum obligatio tollitur , quae ex stipulatione nascitur. Aliae obligationes quae re , vel consensu, vel litoris contrabuntur , non pos sunt tolli acceptilatione, nisi prius novatione facta transferantur in stipulationem Aquilia-

277쪽

nam, cuius formulam condidit Gallus Aquilius , l. Σ. & 3. hoc tit. s. p. tit. proX. I. 4. Is s 2. o. sui . de trans. quia accepti latio verbis si, dc verbis tolli id tantum potest, quod verbis contractum est.

X LIII. Enarratio. OB ligatio tollitur ) Si acceptilatio facta sit

ab eo qui facere potuit: nam si facta sita pupillo sine tutoris auctoritate , nihil ain unacst, & ideo si debitor per cirorem pecuniam pupillo solverit, quasi indebitam non condicet, nec enim sublata est obligatio. Sin autem acceptilatio tutore auctore facta fuerit, solutum perperam condici poterit: quod enim de bitor per acceptilationem liberatus solvit, indebite solvit. Sic legem primam interpretantur auctores Basilicon. lib. xxv I. tit. v I capite penultimo ἀ

X LIV. De evictionibus.

V. tit. 2. lib.

Hic titulus est dc stipulatione , qua plerunque venditor emptori cavet pro evictio ne, id cst in casu rei, quo genere vindicationis in judicio emptor rem quam accepit ex causa Cmptionis vel, aestiinationem citis amittat, & camei rem habere non liceat, his fere verbis stipulante emptore, ut sormulam componam : Eum hominem , qucrn de ic emi R accepi, mihi perre heredemque tuum, & per omnes habere re

278쪽

st a Paralitia in lib. VIII.

ejus a me petita erit , vel si eum hominem pamtemvc ejus ego ab alio petaero, tum de ea re agenda adesse cum tibi neredive tuo dennntiavero, & eam rem recte defendere, & si is lin-mo parsve ejus mihi per judicem evicta erit , vel si eum hominem ego a posse stare per judiacem evincere non potuerint , tum duplam mihi recte prestari , haec spondesne 3 Plerunque evi Mionis nominc stipulatur emptor duplam , non quanti res est in veritate , sed quanti emit, ut Accurs. docet recte in 1. 2. D. eod. & nonnunquam plus aut minus si ita pacti sint, i. si dictum, l. si plus, D. cod. nec enim hul c rei modum finemve ullum ulla lex imposuit. Porro ex formula stipulationis apparet, eam committi, id est obligationem evictionis contrahi , non tantum si alio agente in rem adversus cmptorrm , judex emptorem condemnet atque compellat rem restituere actori, vel aestimatio te ira , ted & si agente emptore in rem adversius possessorem, judex possessorem absolvat, i. noc tit. l. evicta f. I. D. eod. I. qui absentem , D. de procur. Evictionis enim nomine significatur in judicio in rem efficax & plena victolia ejus qui agit adversus emptorem, vel cum quo agit cmptor. Efficax inquam , & plena , id est quae ad emolumentum perducatur re abducta, vel ablata , vel possessione retenta. Plus enim est evincere quam vincere: nec quod vicerit adversarius , emptor regressum habet ad vendi torem, nisi etiam pervicerit, hoc cst evicerit, i. habere, D. eod. Omissa autem stipulatione evictionis, bonae fidei, vel etiam malae fidei, si ita paetus sit, emptori adversus venditorem super- cst actio ex empto , I. 6. quae modo dicitur

279쪽

Codicis iustiniani. 273

competere in simplam , R id quod interest, id

est ad pretium recipiendum , & utilitatem omnem l. fio. & o. D. eod. l. Titius g. ult. D. de act. emp. modo in id quod interest , ut l. 9.i . 2I. 26. 29. hoc tit. quod tamen ita debet intelligi, ut in eo quod interest infit pretium rei, quod emptor venditori adnumeravit , modo

in id quod interest , non in pretium , quod adnumeravit, uti. 23. hoc tit. quod etiam ita intelligi debet, ut non in prctium' tantum, sed in id omne quod interest , quod plerumque pretium egreditur, l. I. in pr. D. de aist . emp. Modo deficiente stipulaatone duplae , quod valde videtur pugnare cum superioribus legibus, dicitur exempto agi in duplum , ut l. 2. D. Cod. S apud Paulinia I. Sent. tanto damnari vendi rorem quanto si stipulatione pro cuietione cavisset, quo pertinet etiam l. quod si nolit g. quia adsidua , D. de aedit. quia etsi non de stipulatione loquatur , quae de evictione interponitur , sed de ea quae interponitur de sanitate Rnoxa hominis vcnditi , & ceteris quae aedilitio edicto continentur , qua ex causa etiam duplam promitti constat exl. II. g. ult. & l. quia dicitur, D. cod. & ex Theophilo , in tit. de divis. stip. tamen ratio ejus g. quia adsidua, etiam ad stipulationem de evictione accommodari potest , ut scilicet quia frequens est pro evictione duplae stipulatio, idcirco ex empto agi possit in duplam , deficiente stipulatione duplae , ut ea qua sunt moris & consuetudinis veniant in bonae fidei judicium , in quo etiam proditum est tantumdem valere officium judicis quantum sipulationem, I. quia tantumdem, D. de neg.

sest. Sed onauer ii loci quibus dicitur si duplam M v

280쪽

2 Paratilla in lib. VIII.

venditor non caverit, re evicta exempto duplo tenus agi posse, sic accipiendi sunt, si cum dictum vel actum esset ut dupla promitteretur emptori, dupla ei promissa non fuerit , vel si per errorem omissa fuerit stipulatio duplae, ut l. emptori f. ult. l. si dictum , D. eod. & hoc est quod ait l. a. eod. si dupla non promitteretur , puta stipulatione ominissa per errorem,Vel co tantum pacto , ut de dupla venditor teneretur , & co nomine agetur , actione scilicet ex cmpto , quod res evicta sit , vel quod dupla pro-1nissa non sit, dupli condemnandum ecte venditorem , scilicet ut re evicta praestet duplam, vel nondum re evicta , ut promittat duplam. Sed si de dupla non sit actum , nec per errorem, sed consulto consilio omista stipulario dupla certum est de evictione esse ex empto actioilem

in sinplam , & in id quod interest , d. l. 6o. quod interdum minoris est quam dupla , & siquando pluris est, non tamen in condemnatio ne excedit duplam , maxime: si venditor dolo careat , i. cum forte & l. seq. D. de asst. emp.

Non est omittendum de evictione stipulationcm plurimum, ut dixi , laterponi in duplam, sed & aliquando in simplam, ut l. hoc iure , D. de evict. In duplam si homo vel praedium , vel uae alia res pretiosa vaeneat , l . temptori g. i. D. eod. In simplam si ita pacti sint , vel si vae-Neant frivola, unde venditiones aliae duplariae , tiliae simplariae dictae sunt. Et aliquando in id quod interest ut l. 12. hoc tit. l. I 1. D. deverb. obl. scut de canitate & noxa stipulatio, quam ante dixi concipi in duplam , nonnun- quam concipitur in id quod intelest, I.; silervus, D. eod. Ex his igitur apparet de evi-

SEARCH

MENU NAVIGATION