장음표시 사용
411쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXVII. 4os
pertinacia. Quippe etiam, si non electrum id esse set, lyncurium tamen gemmam esse contendunt. Fieri autem ex urina quidem lyncis, sed egestam terra protinus bestia operiente eam, quoniam ii videat hominum usui. Esse autem, qualem in igneis succinis , colorem , scalpique. Nec solia tantum aut stramenta ad se rapere, sed aeris etiam ac ferri laminas , quod Diocles quidem & Theophrastus credit. Ego falsum id totum arbitror, nec visam in aevo nostro gemmam ullam ea appellatione, & quod de medicina simul proditur, calculos Vesicae eo poto elidi, & morbo regio occurri, si ex vino bibatur, aut si portetur etiam. XIV. Nunc gemmarum consessa genera dicemus , a laudatissimis orsi. Nec vero id solum agemus , sed ad majorem utilitatem vitae obiter coarguetur Magorum infanda vanitas, quando illi vel
plurima prodidere de gemmis ' medicinae ex his blanda specie prodigia transgressi.
XV. Maximum in rebus humanis, non solum inter gemmas, pretium habet adamas, diu non nisi regibus iis admodum paucis cognitus, auri modo in metallis repertus, perquam raro : comeS auri , nec nisi in auro nasci Videbatur. Veteres eum in AEthiopum tantum metallis inveniri existima-Vere, inter delubrum Mercurii, atque insulam Meroen: diXeruntque non ampliorem cucumis semine , aut colore dissimilerti inveniri. Nunc genera ejus sex noscuntur : Indici, non in auro nascentis, sed quadam crystalli cognatione. Siquidem &colore translucido non differt, & laterum sexan
412쪽
gulo laevore turbinatus in mucronem : aut duabu contrariis partibus, ut si duo turbines latissimis suis partibus jungantur: magnitudine vero etiam RVellanae nuclei. Similis est huic quidem Arabicus, minor tantum , similiter & nascens : ceteris pallor argenti, & in auro non nisi excellentissimo, natales. Incudibus hi deprehenduntur, ita respuentes ictum, ut ferrum utrinque dissultet, incudesque etiam ipsae dissiliant. Quippe duritia inenarrabilis est, simulque ignium Victrix natura, & nunquam incalescens. Unde & nomen indomita vis Graeca
interpretatione accepit. Unum ex iis vocant cen-
chron, quod est milii magnitudine. Alterum Macedonicum in Philippico auro repertum : & hic est cucumis semini par. Post hos Cyprius vocatur in Cypro repertus, vergens in aerium colorem, sed in medicina, ut dicemus, essicacissimus. Post hunc est siderites 'errei splendoris, pondere ante ceteros, sed natura dissimilis. Nam & ictibus frangitur , & alio adamante perforari potest: quod &Cyprio evenit: breviterque , ut degenereS, nominis tantum auctoritatem habent. Idque, quod totis voluminibus his docere & mandare conati sumus, de discordia rerum concordiaque, qu3m Bntipathiam ac sympathiam appellaVere Graeci, non
aliter clarius intelligi potest. Siquidem illa invicta
vis duarum violentissimarum naturae rerum ferri ignisque contemtrix, hircino rumpitur sanguine, neque aliter quam recenti calidoque macerata, dc sic quoque multis ictibus : tunc etiam, praeterquam
eximias, incudes malleosque seangens. Cujus hoc
413쪽
ingenio inventum λ quoVe casu repertum λ aut quae fuit conjectura experiendi rem immensi secreti, & in foedissimo animalium λ Νuminum profecto muneris talis inventio omnis est. Nec quaerenda in ulla parte naturae ratio , sed voliintas. Et cum feliciter rumpere contigit, in tam parvas frangitur crustas, ut cerni vix possint. Expetuntur a scalptoribus, ferroque includuntur, nullam non duritiam ex facili cavantes. Adamas dissidet cum magnete
lapide in tantum, ut juxta positus ferrum non patiatur abstrahi : aut si admotus magnes apprehenderit, rapiat, atque auferat. Adamas & venena irrita facit ,& lymphationes abigit, metusque Va- nos expellit a mente : & ob id quidam eum anachiten Vocavere. Metrodorus Scepsius, in eadem
Germania & Bassilia insula nasci, in qua & succinum , quod equidem legerim, solus dicit: & praefert Arabicis : quod falsum esse quis dubitet λXVI. Proximum apud nos Indicis Arabicisque margaritis pretium est, de quibus in nono diximus volumine inter res marinas.
Tertia auctoritas smaragdis perhibetur pluribus
de causis. Nullius coloris aspectus jucundior est. Nam herbas quoque virentes frondesque avide spectamus: smaragdos vero tanto libentius, quoniam nihil omnino viridius comparatum illis Viret. Praeterea soli gemmarum contuitu oculos implent nec satiant. Quin & ab intentione alia obscurata , aspectu smaragdi recreatur acies. Scalpentibusque gemmas non alia gratior oculorum refectio est: ita viridi lenitate lassitudinem mulcent. Praeterea
414쪽
longinquo amplificantur visu, inficientes circa se re.
Percussum aera : non Sole mutati, non Umbra, non
lucernis, semperque sensim radiantes, & Visum admittentes, ad crassitudinem sui facilitate translucida : quod etiam in aquis nos juvat. Iidem plerumque & concaVi, ut Visum colligant. Quapropter decreto hominum iis parcitur, scalpi vetitis. Quanquam Scythicorum AEgyptiorumque duritia tanta
est, ut nequeant vulnefari. Quorum Vero corpuSEXtensum est, eadem, qua specula, ratione supini imagines rerum reddunt. Nexo princeps gladiatorum pugnas spectabat smaragdo. XVΙΙ. Genera eorum duodecim: nobilissimi Scythici, ab ea gente, in qua reperiuntur, appellati. Nullis major austeritas, nec minus Vitii. Et quantum smaragdi a gemmis distant, tantum Scythici a ceteris smaragdis. Proximam laudem habent, sicut& sedem, Bactriani, quos in commisitiris saxorum colligere di euntur Etesiis flantibus. Tunc enim tel-1ure internitent, quia iis Ventis maXime arenae mo- Ventur. Sed hos minores multo Scythicis esse tradunt. Tertium locum AEgyptii habent, qui eruuntur circa Copton oppidum Thebaidis in collibus, ex cautibus. Reliqua genera in metallis aerariis inveniuntur. Quapropter principatum ex iis Cyprii Obtinent: dosque eorum est nec in colore liquido , nec diluto, verum ex humido pingui, quaque
perspiciatur, imitante translucidum mare : pari terque translucentem colorem expellit, & aciem
reficit. Ferunt in ea insula tumulo reguli Hermiae, juxta cetarias, marmoreo leoni fuisse inditos octi
415쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXVII. go'
Ios ex smaragdis, ita radiantibus etiam in gurgitem , ut territi refugerent thynni, diu mirantibus novitatem piscatoribus , donec mutavere oculis
XVlII. Sed & vitia demonstrari oportet in tam
proclivi erratu. Sunt quidem omnium eadem. Quaedam tamen nationum peculiaria, sicut in homine.
Ergo Cyprii varie glauci, magisque ac minus in eodem smaragdo aliis partibus tenorem illum Scythicae austeritatis non semper custodiunt. Ad hoc quibusdam intercurrit umbra, surdusque fit colos, qui improbatur, etiam dilutior. Hinc genera distinguuntur. Sunt aliqui obscuri, quos Vocant caecos : alii densi, nec e liquido translucidi: quidam Varia nubecula improbati. Aliud est hoc, quam
Umbra, de qua diximus. Nubecula enim albicantis esst vitium, cum viridis non pertransit aspectus, sed aut intus occurrit, aut excipit in fine visum candor. Haec coloris vitia : illa corporis , capillamentum, sal, plumbago. Ab iis Athiopici laudantur a Copto dierum trium itinere , ut ait torest Iuba, acriter virides, sed non facile puri aut concolores. Democritus in hoc genere ponit Her- meos, & Persicos: illos extumescentes : Persicos Vero non translucidos, sed jucundi tenoris, visum implere, quem non admittant, selium pantherarumque oculis similes : namque & illos radiare , nec perspici. Eosdem in Sole hebetari: in umbra refulgere, & longius, quam ceteroS , nitere. Om nium horum etiamnum vitium, quod fellis colorem, aut aeris habet. In Sole dilucidi quidem ac
416쪽
liquidi, sed non virides. Haec vitia & Atticis maxime sentiuntur, in argentariis metallis repertiS, in loco qui Thoricos vocatur, sempes minus pingues , & e longinquo speciosiores. Frequens & iis plumbago, hoc est, ut in solo plumbei videantur. Illud peculiare, quod quidam ex iis senescunt, paulatim viriditate evanida, & Sole laeduntur. Post hos Medici plurimum viriditatis habent, interdum& e sapphiro. Ii sunt fluctuosi, ac rerum imagines
complexi, ut Verbi gratia papaverum, aut RVium, pinnarumque Vel capillorum, aut similium. Qui non omnino virides nascuntur, vino & oleo meliores fiunt: neque est aliorum magnitudo amplior. Calchedonii nescio an in totum eYoleverint,
postquam metalla aeris ibi defecerunt: & semper tamen viles fuere minimique. Iidem fragiles, sed colore incerti, & virentium in caudis paVOnum columbarumque collo plumis similes , ad inclinationem magis aut minus lucidi, venosi quidem squamosique. Peculiare erat in his Vitium sarcion appellatum : hoc est, quaedam gemmae caro. Mons juxta Calchedonem, in quo legebantur, Smaragdites vocatus est. Iuba est auctor , smaragdum , quem cholan vocant, in Arabia aedificiorum ornamentis includi, & lapidem, quem alabastriten AEgyptii vocant. Complures Vero e proximo, Laconicos in Taygeto monte erui, Medicis similes,& alios in Sicilia.
XIX. Inseritur smaragdis & quae Vocatur tanos , e Persis veniens gemma, ingrate viridis , atque intus sordida. Item chalcosmaragdos e Cypro, tur-
417쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXVII. IIbida aereis venis. Theophrastus tradit in AEgyptiorum commentariis reperiri, regi eorum a rege Babylonio missum smaragdum munere IV cubitorum longitudine , dc trium latitudine. Et fuisse apud eos in Jovis delubro obeliscum e IV smaragdis, XL cubitorum longitudine , latitudine vero ita parte quatuor , in parte duorum. Se autem scribente, esse in Tyro Herculis templo stantem pilam e smaragdo, nisi potius pselidos naragdus sit. Nam Sc hoc genus reperiri, & in Cypro inventum ex dimidia partesta aragdum, ex dimidia jaspidem, nondum humore
in totum transfigurato. Apion cognominatus Plistonices, paulo ante scriptum reliquit, esse etiamnunc in labyrintho AEgypti colosseum Serapin esmaragdo novem cubitorum. XX. Eandem multis naturam aut certe simileni
habere herylli videntur. India eos gignit, raro alibi repertos. Poliuntur omnes sexangula figura artificum ingeniis, quoniam hebescunt, ni color surdus repercus, angulorum excitetur. Aliter enim politi non habent fulgorem eundem. Probatissimi sunt ex iis, qui viriditatem puri maris imitantur. Proximi, qui vocantur chrysoberylli, & sunt paulo pallidiores, sed in aureum colorem exeunte fulgore. Vicinum genus huic est pallidius , & a quibusdam
proprii generis existimatur, Vocaturque chrysoprasus. Quarto loco numerantur hyacinthirontes. Quinto , quoS aeroides vocant. Post eos autem cerint:
ac deinde oleagini, hoc est, colore olei. Postremi crystallis fere similes. Hi capillamenta habent, sordesque : alioqui evanidi: quae sunt omnium vitia.
418쪽
O IEIndi mire gaudent longitudine eorum, solosque gemmarum esse praedicant, qui carere auro malint: ob id perforatos elephantorum setis religant. Aliis conVenit non oportere perforari , quorum sit absoluta bonitas, umbilicis tantum ex auro capita comprehendentibus. Ideo cylindros ex iis facere malunt, quam gemmas , quoniam est summa commendatio in longitudine. Quidam & angulosos putant statim nasci, & perforatos gratiores fieri medulla candoris exemta, additoque auro repercussa, aut Omnino castigata , causa persbicuitatis, crassitudine. Vitia, praeter jam dicta , eadem fere, quae in sinaragdis, & pterygia. In nostro orbe aliquando circa Pontum inveniri putantur. Indi& alias quidem gemmas crystallum tingendo adulterare repererunt, sed praecipue beryllos. XXI. Plurimum ab iis disserunt opali, smaragdis tamen cedentes. India sola & horum est mater. Atque in pretiosissimarum gemmarum gloriA compossiti, maxime inenarrabilem dissicultatem dederunt. Est enim in iis carbunculi tenuior ignis, est amethysti fulgens purpura, esst smaragdi Virens mare,& cuncta pariter incredibili mixtura lucentia. Alii summo fulgoris augmento, colores pigmentorum aequavere: alii sulphuris ardentem flammam, aut etiam ignis oleo accensi. Magnitudo nucem avellanam aequat, insigni apud nos historia. Siquidem exstat hodieque hujus generis gemma, propter quam ab Antonio proscriptus Nonius Senator est,
filius Strumae Nonii ejus, quem Q. Catullus poeta in sella curuli visum indigne tulit, avusque Servi-
419쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XXXVII. 4 is
Ili Noniani, quem Consulem Vidimus: ille proscriptus fugiens, hunc e fortunis suis omnibus anulum abstulit secum , quem certum est sestertium viginti millibus aestimatum. Sed mira Antonii feritas atque luxuria, Propter gemmam proscribentis: neci minor Nonii contumacia , proscriptionem suam amantiS, cum etiam serae abrosas partes corporis relinquant, propter quas se periclitari sciant. XXII. Vitia opali, si color in florem herbae, quae Vocatur heliotropium, exeat, aut crystallum, aut grandinem : si sal interveniat, aut scabritia, aut puncta oculis occursantia: nullosque magis India similitudine indiscreta vitro adulterat. Experimentum in Sole tantum. Falsis enim contra radios libratis, digito ac pollice, unus atque idem translucet colos in se consumtus. Veri fulgor subinde variat, & plus huc illiicque spargit, & fulgor lucis in digitos funditur. Hanc gemmam Propter eXimiam gratiam plerique appellaVere paederota. Sunt& qui privatum genus ejus faciunt, satagenonque ab Indis vocari dicunt. Traduntur nasci & in AEgypto , & in Arabia, & vilissimi in Ponto. Item in Galatia , ac Thaso, & Cypro. Quippe opali gratiam
habet: sed mollius nitet, raro non scaber. Summa coloris ex aere & purpura constat: viriditas smaragdi deest. C statque melior ille , cujus fulgor vini colore fuscatur, quam qui diluitur aqua. XXIII. Hactenus de principatu conVenit, mulierum maxime Senatusconsulto. Minus certa sunt,
de quibus & viri judicant. Singulorum enim. libido singulis pretia facit, & praecipue regum. ClaIi-
420쪽
dius Caesar smaragdos inducbat, & sardonychas. Primiis autem Romanorum sardonyche usus estiirior Africanus, ut in historia tradit Demostratus, tu inde Romanis hanc gemmam fuisse celeberri- Inam. Quamobrem proximum ei dabimus locum. Sardonyches olim, ut eX nomine ipso apparet, intelligebantur candore in sarda , hoc est , velut carnibus ungue hominis imposito, & utroque translucido. Tales esse Indicas tradunt, Ismenias, De-anostratus, Lenothemis, Solacus: hi quidem duo
reliquas omneS, quae non transluceant, caecaS appellantes , quae nunc nomen abstulere. Nullo Sardarum vestigio Arabicae sunt: coeperuntque pluribus hae gemmae coloribus intelligi, radice nigra, aut cae uleum imitante, & ungue minium , incretum candido pingui, nec sine quadam spe purpurae candore in minium transeunte. Has Indis non habitas in honore Zenothemis scribit: tantae alias magnitudinis, ut inde capulos factitarent. Etenim constat ibi torrentibus detegi. Et placuisse in nostro orbe initio , quoniam solae prope gemmarum scalptae ceram non auferrent. Persuasimus deinde& Indis , ut ipsi quoque iis gauderent. Utiturque peri ratis utique vulgus, tantum in collo. Et hoc est nunc Indicarum argiunentum. Arabicae excellunt candore circuli praelucido atque non gracili, neque in recessit gemmae, aut in dejectu ridente , sed in ipsis umbonibus nitente, praeterea substratonigerrimo colore. Et hoc in Indicist cereum aut corneum invenitur, etiam circuli albi: quaedam in iis caelestis arcus anhelatio est. Superficies vero
