Historiae naturalis libri XXXVII

발행: 1784년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 약학

101쪽

C. PLINII SECUNDINATURALIS

HISTORIAE

L I B AE R XXXI.

Aquae, , medicinae ex aquatilibus.

I. α A U A T I L I U M sequuntur in medicina benefic a , opifice natura ne in illis quidem cessante,& per undas fluctusque ac reciprocos aestus, amniumque rapidos cursus improbas exercente vires: nu S quam potentia majore, si verum fateri volumuS: squippo hQc elementum ceteris omnibus imferat. Terras devorant aquae, flammas necant, Fcandunt in sublime, & caelum quoque sibi Vindicant, ac nubium obtentu vitalem spiritum strangulant: quae causa fulmina elidit, ipso secum discordante mundo.

Plinius T. VII. G

102쪽

C. PLINII NATUR.

At illae ceu parum sit in tantam pervenire altitudinem, rapiunt eo secum piscium examina, Saepe etiam lapides: subeuntque, portantes aliena ponde

ra. Eaedem cadentes omnium terra nascentium cau

sa fiunt, prorsus mirabili natura, si quis velit reputare ut fruges gignantur, arbores fruticesque vivant, in caelum migrare aquas, animamque etiam herbis vitalem inde deserre: justa consessione, om- Io nes terrae quoque vires aquarum esse beneficii. Quapropter ante omnia ipsarum potentiae exempla ponemus. Cunctas enim quis mortalium enumerare

queat λII. 2. Emicant benigne passimque in plurimis terris, alibi frigidae, alibi calidae, alibi junctae, sicut in Tarbellis Aquitanica gente, & in Pyrenaeis

montibus, tenui intervallo discernente. Alibi tepidas egelidaeque auxilia morborum profitentes, & e cunctis animalium hominum tantum causa erumpentes. et o Augent numerum Deorum nominibus variis, urbesque condunt, sicut Puteolos in Campania, Staiyellas in Liguria, Sextias in Narbonensi provincia. Nusquam tamen largius quam in Baiano sinu, nec pluribus auxiliandi generibus, aliae sulphuris, alia aluminis, aliae salis, aliae nitri, aliae bituminis, nonnullae etiam acida salsave mixtura . Vapore quoque ip Q aliquae prosunt. Τantaque eis est vis, ut bali

103쪽

HIs ΤΟ R. LIB. XXXI. so

neas calefac ant, ac frigidam etiam in soliis serVere cogant, quae in Baiano PQ idianae Vocantur, nomine accepto a Claudii Caesaris liberto. Obsonia quoque percoquunt. Vaporant & in mari ipso, quae Licinii Crassi fuere: mediosque inter fluctus exsistit aliquid valetudini salutare. III. Iam generatim nervis prosunt pedibusve, aut

coxendicibus, aliae luxatis, fractisve. Inaniunt alvos. Sanant vulnera. Capiti auribusque privatim medentur: oculis vero Ciceronianae. Digna memoratu vilia est ab Averno lacu Puteolos tendentibus imposita litori, celebrata porticu ac nemore, quam &Rvocabat M. Cicero Academiam, ab exemplo Athenarum, ibi compositis voluminibus ejusdem nominis in qua & monumenta sibi instauraverat, ceu vero non & in toto terrarum orbe secisset. Hujus in parte prima, exiguo post obitum ipsius, Anti- tio Vetere possidente, eruperunt sontes calidi, perquam salubres oculis, celebrati carmine Laurea Tullii, qui fuit e libertis ejus, ut protinus nosca' tur etiam ministeriorum haustus ex illa majestat Qingenii. Ponam enim ipsum carmen, dignum ubi

que, di non ibi tantum legi:

Diod tua, Romanis iiudex clarissime linguae, Silva loco melius surgere jusόa Tiret:

aὶ ω, ac mox M. desunt.

104쪽

C. PLINII NATUR. '

Atque Academiae celebratam nomine tiliam Nunc reparat otii tu stib potiore Vetus: Hic etiam adparent IImphae non ante rapertae, Languida quae insuso lumina rore levant. Nimirum locus ipse sui Ciceronis honorimo dedit, hac fontes cum patefecit ope. t , quoniam totum legitur sine fine per orbem, Sint plures, oculis quae medeantur , aqAae. o IV. In eadem Campaniae regione Sinuessanae aquae sterilitatem seminarum, dc virorum insaniam

abolere produntur.

V. In AEnaria insula, calculosis mederi. Et quae vocatur acidula, ab Teano Sidicino quatuor millibus passuum: haec frigida. Item in Stabiano, quae dimidia vocatur: dc in Venafrano, ex fonte Acidulo. Idem contingit in Velino lacu potantibus. Item in Syriae fonte juxta Taurum montem, auctor eSt M. Varro: dc in Phrygiae Gallo fumine Callima ochus. Sed ibi in potando necessarius moduS, ne lymphatos agat: quod in AEthiopia accidere his, qui e fonte rubro biberint, Ctesias scribit. VI. Iuxta Romam Albulae aquae vulneribus medentur: egelidae hae: sed Cutiliae in Sabinis gelidissimae, suctu quodam corpora invadunt, ut pro se morsus videri possit: aptissimae stomacho, nervis,

universo corpori.

105쪽

HISTOR. LIB. XXXI.

VII. Thespiarum sons conceptus mulieribus reia praesentat: item in Arcadia flumen Elatum. Custodit autem seium Linus fons in eadem Arcadia , abortusque fieri non patitur. E diverso in Pyrrhaea flumen, quod Aphrodisium vocatur, steriles facit. VIII. Laeus Alphion vitiligines tollit. Varro auctor est, Titium quemdam Praetura functum, marmorei signi faciem habuisse propter id vitium. Cydnus Ciliciar amnis podagricis medetur, sicut ad paret in epistola Cassii Parmensis ad M. Antonium. io Contra, aquarum culpa in Troezene omnium pedes vitia sentiunt. Tungri civitas Galliae sontem habet Insignem, plurimis bullis stellantem, ferruginei saporis: quod ipsum non nisi in fine potus intelligitur. Purgat hic corpora, tertianas febres discutit, calculorumque vitia. Eadem aqua igne admoto turbida fit: ac postremo rubescit. Leucogari fontes inter Puteolos & Neapolim oculis & vulneribus medentur. Cicero in Admirandis posuit, Reatinis tantum paludibus ungulas jumentorum indurari. et OIX. Eudicus in Estiaeotide sontes duos tradit eS- e: Ceronem, ex quo bibentes oves nigras feri Nele', ζη quo albas, ex utroque autem Varias Theophrastus in Thuriis Crathim candorem facere, Sybarim nigritiam bobus ac pecori. X. Quin & homines sentire differentiam eam. Nam qui e Sybari bibant, nigriores esse, duriores-

106쪽

C. PLINII NATUR.

que, de crispo capillo: qui ex Crathi, candidos

mollioresque, ac porrecta coma. Item in Macedonia qui velint sibi candida nasci, ad Aliacmonem ducere: qui nigra aut susca ad Axium. Idem omnia fusca quibusdam in locis tradit nasci, & fruges quoque, sicut in Messapiis. At in Lusis Arcadiae quodam sente mures terrestres vivere & conversari. Erythris Aleos amnis pilos gignit in corio XI. In Boeotia ad Trophonium Deum juxta flumen Orchomenon duo sunt sontes, quorum alter memoriam, alter oblivionem adfert, inde nominibus inveni IS.

suit Nus, ex quo bibentium subtiliores sensus fieri M. Varro tradit. At in Cea insula fontem esse, quo hebetes fiant: Zamae in Africa, quo canorae

voces.

XIII. Vinum In tardium venire his, qui ex Clixo torio lacu biberint , ait Eudoxus: Theopompus , inebriari sontibus iis, quos diximus. Mucianus Andri e sente Liberi Patris, statis diebus septenis

ejus Dei vinum fluere, si auferatur a conspectu tem pli, sapore in aquam transeunte.

XIV. Polycritus explere olei vicem juxta Solos Ciliciar sentem. Theophrastus hoc idem feri in AEthiopia ejusdem nominis fonte. Lycos in Indiae

107쪽

HISTOR. LIB. XXXI. io a

terris sontem esse, cujus aqua lucernae ardeant. Idem Ecbatanis traditur. Theopompus in Scotusa Riaeum esse dicit, qui vulneribus medetur. XV. Iuba in Trogodytis hiacum, insanum maleissea vi adpellatum, ter die fieri amarum salsumque, ae deinde dulcem, totiesque etiam noctu, scatentem albis serpentibus vicenum cubitorum. Idem in Arabia sontem exsilire tanta vi, ut nulla mora pondus impactum respuat. XVI. Theophrastus Marsyae sontem in Phrygia road Celaenarum oppidum saxa egerere. Non procul ab eo duo sunt fontes, Claeon & Gelon, ab effectu Graecorum nominum dicti. Cyzici fons Cupidinis Vocatur, ex quo potantes amorem deponere Mucianus credit.

XVII. Cranone est sons calidus citra summum servorem, qui in vinum additus, triduo calorem potionis custodit in vasis. Sunt dc Mattiaci in Germania fontes calidi trans Rhenum, quorum haustus triduo servet. Circa margines vero pumicem saciunt a

aquae.

XVIlI. Quod si quis fide carere ex his aliqua

arbitratur, discat in nulla parte naturae majora et Q iracula- quamquam inter initia operis abunde mul ta retulimus. Ctesias tradit, Siden vocari stagnum

108쪽

C. PLINII NATUR.

in Indis, in quo nihil innatet, omnia mergantur. Caelius apud nos in Averno ait etiam folia subsidere: Varro, aves, quae advolaverint, emori. Contra in Africae lacu Apuscidamo omnia fluitant, nihil mergitur: item in Siciliae fonte Phinthia, ut Apion tradit: dc in Medorum lacu puteoque Saturni. Fons Limyrae transire solet in loca vicina, portendens aliquid: mirumque quod cum piscibus transit. Responsa ab his petunt incolae cibo, quem ra-xo piunt adnuentes: si vero eventum negent, caudis

abigunt. Amnis Olachas in Bithynia Bryagum adluit: hoc & templo & Deo nomen) cujus gurgitem perjuri negantur pati, velut flammam urentem. Et in Cantabria fontes Tamarici in auguriis habentur. Tres sunt, octonis pedibus distantes. In unum alveum coeunt vasto singuli amne . Siccantur duodecies 'diebus, aliquando vicies b, citra suspicionem Ullam aquae, cum sit vicinus illis fons sine intermissione largus. Dirum est, non profuere eos ad-ao spicere volentibus: sicut proxime Lartio Licinio, legato post Praeturam, post septem ς dies accidit. In Iudaea rivus sabbatis omnibus siccatur.

XIX. E diverso miracula alia dira. Ctesias in Armenia scribit esse fontem, ex quo nigros pisces illico mortem adferre in cibis: quod & circa Da-

109쪽

HIs TOR. LIB. XXXI. xos

nubii exortum audivi, donec VCniatur ad sontem aliaveo adpositum, ubi finitur id genus piscium. Ide6que ibi caput ejus amnis intelligit fama. Hoc ideri& in Lydia in stagno Nympharum tradunt. In Achaia ad Pheneum aqua profluit e saxis, Styx adpellatur, quae illico necat, ut diximus. Sed esse pisces parvos in ea tradit Theophrastus, letales &ipsos, quod non in alio genere mortiferorum sontium. Necare aquas Theopompus & in Thracia apud Cychros dicit: Lycus in Leontin s tertio die, roquam quis biberit. Varro ad Soracten in fonte, cujus sit latitudo quatuor pedum: Sole oriente eum exundare serventi similem; aves quae degustaverint, juxta mortuas jacere. Namque & haec insidiosa conditio est, quod quaedam etiam blandiuntur adspectu, ut ad Nonacrin Arcadiae. Omnino enim nulla deterrent qualitate. Hanc putant nimio frigore esse noxiam, utpote cum profluens ipsa lapidescat. Aliter circa Thessalica Tempe, quoniam visus omnibus terrori est: traduntque etiam aes ac ferrum erO- et Odi illa aqua. Profuit ut indicavimus brevi spatio

mirumque, siliqua silvestris amplecti radicibus fontem Cum dicitur, semper forens purpura. Et qV 4δm sui generis herba in labri; fontis viret. In Mace donia, non procul Euripidis poetae epulcro, duo rivi confluunt, alter saluberrimi potus, alter mortiferi.

110쪽

C. PLINII NATUR.

XX. In Perperenis sons est, quamcumque rigat, lapideam iaciens terram: item calidae aquae in Euboeae Delio. Nam qua cadit rivus, saxa in altitudinem crescunt. In Eurymenis dejectat coronae insontem, lapides sunt. In Colossis flumen est, quo lateres conjecti, lapides extrahuntur. In Scyretico metallo arbores quaecumque fumine adluuntur, saxa fiunt cum ramis. Destillantes quoque guttae ialapides durescunt in antris Coryciis: nam Μieganio in Macedonia, etiam pendentes in ipsis cameris: at in Coryco, cum cecidere. In quibusdam speluncis utroque modo, columnasque faciunt, ut in Phausta Chersonesi Rhodiorum in antro magno, etiam discolori adspectu. Et hactenus contenti simus

exemplis.

XXI. 3. Quaeritur inter medicos, cuius generis

aquae sint utilissimae. Stagnantes pigrasque merito damnant, utiliores, quae profluunt existimantes: cursu enim percussuque ipso extenuari atque proficere. et o Eoque miror, cisternarum ab aliquibus maxime probari. Sed hi rationem adserunt, quoniam levissima sit imbrium aqua, ut quae subire potuerit ac pendere in aere. Ideo & nives praeserunt imbribus, nivibusque etiam glaciem , velut adfinium coacta subtilitate. Leviora enim haec esse, & glaciem multo leviorem aqua. Horum sententiam refelli interest

vitae. In primis enim levitas illa deprehendi aliter,

SEARCH

MENU NAVIGATION