Historiae naturalis libri XXXVII

발행: 1784년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 약학

121쪽

HISTOR. LIB. XXXI. at

cur & coeno sontium ipsorum utiliter: sed Ita, si illitum Sole inarescat. Nec Vero omnes, quae sint calidae, medicatas esse credendum, sicut in Segesta Siciliae, Larissa, Troade, Magnesia, Melo,

Lipara . Nec decolor species aeris argentive ut multi existimavere) medicaminum argumentum est: quando nihil eorum in Patavinis sontibus, ne odoris quidem differentia aliqua deprehenditur. XXXIII. Medendi modus idem & in marinis

erit, quae calefiunt ad nervorum dolores, ferruminandas fracturas, ossaque contusa: item corpora siccanda, qua de causa & frigido mari utuntur. Praeterea est alius usus multiplex, principalis vero navigandi phthisi adfectis, ut diximus, aut Sanguinem Cxscreantibus': sicut proxime Annaeum Gallionem fecisse post Consulatum meminimus. Neque enim AEgyptus propter se petitur, sed propter longinquitatem navigandi. Quin & vomitiones ipsae instabili volutatione commotae plurimis morbis capitis, Ocul*rum, pectoris, medentur: omnibusque, pro pter quae elleborum bibitur. Aquam vero maris Per fie essicaciorem discutiendis tumoribus putanx medici, ii illa decoquatur hordeacea farina ad p. rotidas. Emplastris etiam, maYime albis, ct malagmmatis miscent. Prodest & infusa crebro ictu. Bibi-

a egerentibus .

122쪽

iis C. PLINII NATUR.

tur quoque, quamvis non sine injuria stomachi, ad purganda corpora, bilemque atram, aut sanguinem concretum reddendum alterutra parte. Quidam &in quartanis dedere eam bibendam, & in tenesmis articularibusque' morbis adservatam, & in hoc vetustate virus deponentem . Aliqui decoctam , omnes

ex alto haustam , nullaque dulcium mixtura corruptam, in quo usu praecedere vomitum volunt. Tunc quoque acetum aut vinum aqua miscent. Qui puro ram dedere, raphanos Super mandi ex mulso aceto jubent, ut ad vomitiones revocent. Clysteribus quoque marinam infundunt tepefactarn. Testium quidem tumori fovendo non aliud praeserunt. Item pernionum vitio ante ulcera. Simili modo pruritibus, psoris, & lichenum curationi. Lendes quoque & tetra capitis animalia hac curantur: & liventia reducit

eadem ad colorem. In quibus curationibus post marinam aceto calido fovere plurimum prodest. Quinci ad ictus venenatos salutaris intelligitur, ut pha-ao langiorum & scorpionum: & ptyade aspide respersis. Calida autem in his adsumitur. Sussitur cadem cum aceto capitis doloribus. Tormina quoque &choleram calida infusa clysteribus sedat. Dissicilius perfrigescunt marina calefacti. Mammas sororiantes, Praecordia, maciemque corporis piscinae maria corru

123쪽

HIs To R. LIB. XXXL 11

tunt. Aurium gravitatem, capitis dolores, cum acetato serventium vapor. Rubiginem ferro marinae celerrime exterunt. Pecorum quoque Scabiem sanant, lanasque emolliunt. XXXIV. Nec ignoro haec mediterraneis superinvacua videri posse. Verum & hoc cura providit, inventa ratione, qua sibi quisque aquam maris saceret. Illud in ea ratione mirum, Si plus quam sextarius salis in quatuor aquae sextarios mergatur, vinci aquam, salemque non liquari. Cetero sextarius Iosalis cum quatuor aquae sextariis, salsissimi maris vim & naturam implet. Moderatissimum autem putant, supra dictam aquae mensuram octonis cyathis salis temperari, quoniam ita & nervos excalefaciat,

ct corpus non exasperet.

XXXV. Inveteratur: & quod vocant thalasso meli, aequis portionibus maris, mellis, imbris ex alto: & ad hunc usum advehunt, fictilique vase &picato condunt. Prodest ad purgationes maxime Sine stomachi vexatione, & sapore grato & odore. χοXXXVI. Hydromeli quoque ex imbre puro cum melle temperabatur quondam, quod daretur adpe tentibu vini aegris, veluti innocentiore potu, damna tum iam multis annis, iisdem vitiis, quibus Vinum, nec iisdem utilitatibus.

XXXVII. Quia saepe navigantes desectu aquae dulcis laborant, haec quoque subsidia demonstrabi-

124쪽

C. PLINII NATUR.

mus. Expansa circa navim vellera madescunt acri cepto halitu maris, quibus humor dulcis exprimitur. Item demissae reticulis in mare concavae e ce-xa pilae , vel vasa inania obturata, dulcem intra se colligunt humorem. Nam in terra marina aqua argilla percolata dulcescit. Luxata corpora & hominum & quadrupedum, natando in cujus libeat generis aqua, facillime in artus redeunt. Est di in metu peregrinantium, ut tentent valetudinem aquaero ignotae: hoc cavent e balineis egressi statim frigidam suspectam hauriendo. XXXVIII. Muscus, qui in aqua fuerit, podagris illitus prodest: item oleo admixto, talorum

dolori tumorique. Spuma aquae ad rictu verrucaStollit. Nec non arena litorum maris, praecipue te nuis & Sole candens, in medicina est siccandis corporibus c00pertis hydropicorum, aut rheumatismos sentientium. Et hactenus de aquis: nunc de aquatilibus. Ordiemur autem, ut in reliquis, a principa dio libus eorum, quae sunt sal & spongia. XXXIX. r. Sal omnis aut fit, aut gignitur: utrumque pluribus modis, sed causa gemina, coacto humore, aut siccato. Siccatur in lacu Tarentino aestivis Solibus, totumque stagnum in salem abit, modicum alioqui φ, altitudine genua non excedent. a) alio vis.

125쪽

HISTOR. LIB. XXXI

Item in Sicilia in Iacu, qui Cocanicus vocatur, &atio juxta Gelam. Horum extremitates tantum inarescunt, sicut in Phrygia, Cappadocia, Aspendi, ubi largius coquitur, & usque ad medium lacum. Aliud etiam in eo mirabile, quod tantumdem nocte

subvenit, quantum die auseras. Omnis est talis salmi nutus, atque non gleba est. Aliud genus ex aquis maris sponte gignitur, spuma in extremis litoribus ac scopulis relicta. Hic omnis rore densatur: dc est acrior, qui in scopulis io

invenitur.

Sunt etiamnum naturales differentiae tres. Namque in Bactris duo lacus vasti, alter ad Scythas versus, alter ad Arios, sale exaestuant: sicut ad

Citium in Cypro, & circa Memphin, extrahunte lacu, dein Sole siccant. Sed & summa fluminum densantur in salem, amne reliquo veluti sub gelu fluente, ut apud Caspias portas, quae salis flumina adpellantur. Item circa Mardos & Armenios. Praeterea apud Bactros amnes Ochus Zc Oxus, ex ad- et opositis montibus deserunt salis ramenta. Sunt & in Africa lacus, ct quidem turbidi, salem serente. Ferunt quidem & calidi fontes, sicut Pagasini. Ex hactenus habent se genera ex aquis spontQ Pro Q

nientia .

Sunt & montes natiui salis, ut in Indis Oromenus, in quo lapicidinarum modo caeditur xenascens:

126쪽

1rt C. PLINII NATUR.

majusque regum vectigal ex eo, quam ex auro est atque margaritis. Effoditur & e terra, ut palam est, humore densato, in Cappadocia. Ibi quidem

caeditur specularium lapidum modo. Pondus magnum glebis, quas micas vulgus adpellat. Gerrhis Arabiae oppido muros domosque massis salis faciunt, aqua ferruminantes. Invenit & juxta Pelusium Ptolem a s rex, cum castra faceret. Quo exemplo postea inter AEgyptum & Arabiam, etiam squalenti-ro bus locis, coeptus est inveniri, detractis arenis: qualiter & per Africae sitientia usque ad Hammonis oraculum. Is quidem crescens cum Luna noctibus. Nam Cyrenaici tractus nobilitantur Hammoniaco &apso, quia sub carenis inveniatur, adpellato. Similis est colore alumini, quod schiston vocant, longis glebis, neque perlucidis, ingratus sapore, sed medicinae utilis. Probatur quam maxime perspicuus, rectis scissuris. Insigne de eo proditur, quod levissimus intra specus suos, in lucem universam prola-2o tus, vix credibili pondere ingravescat. Causa evidens, cuniculorum spiritu madido sic adjuvante molientes, ut adjuvant aquae. Adulteratur Siculo, quem Cocamcum adpellavimus: necnon & Cyprio mire simili. In Hispania quoque citeriore Egelestae R Caeditur, glebis paene translucentibus, cui jam pridem

127쪽

HISTOR. I. IB. XXXI.

palma a plerisque medicis inter omnia salis genera perhibetur. Omnis locus, in quo reperitur Sal, sterilis est, nihilque gignit: & in totum sponte nascens intra haec eSt. Factitii varia genera. Vulgaris plurimusque in salinis, mari adfuso, non sine aquae dulcis riguis, sed imbre maxime juvante, ac super omnia Sole multo, non aliter inarescens. Asrica circa Uticam construit acervos salis ad collium speciem: qui ubi Sole Lunaque induruere, nullo humore liquescunt, Iovixque etiam serro caeduntur. Fit tamen & in Creta sine riguis, in salinas mare infundentibus: &circa AEgyptum, ipso mari influente in solum ut credo in Nilo succosum. Fit & e puteis in salinas ingestis. Prima densatio Babylone in bitumen liquidum cogitur, oleo simile, quo dc in lucernis utuntur: hoc detracto subest sal. Et in Cappadocia eputeis ac sente aquam in salinas ingerunt. In Chaonia excoquunt aquam ex fonte, refrigerandoque Salem faciunt inertem, nec candidum. Galliae Germa- aciniaeque ardentibus lignis aquam salsam infundunt. XL- Hispaniae quadam sui parte e puteis hau riunt, muriam adpellant: & illi quidem etiam lignum referre arbitrantur. Quercus optima, ut qua: per se cinere sincero uim salis reddat: alibi corylus laudatur: lia infugo liquore salso carbo etiam in salem vertitur. Quicumque ligno confit sal, ni-

128쪽

C. PLINII NATUR.

ger est. Apud Theophrastum invenio, Umbros arun dinis & junci cinerem decoquere aqua solitoS, d nec exiguum Superesset humoris. Quin & e muria

Salsamentorum recoquitur, iterumque consumpto liquore ad naturam uJm rQdit: vulgo e maenis iu

XLI. Μarinorum maxime laudatur Cyprius a Salamine: de stagnis Tarentinus, ac Phrygius, qui Tati s vocatur. Hi duo oculis utiles. Λ Cappa-io docia vero, qui in laterculis adsertur, cutis nitorem dicitur facere. Magis tamen extendit is, quem Citieum adpellarimus. Itaque Ra partu ventrem eo cum melanthio illinunt. Salsissimus sal, qui siccissimus: suaviSsimus omnium Tarentinus atque candidissimus: & de cetero fragilis, qui max e candidus. Pluvia dulcescit omnis. Suaviorem tamen rores faciunt: sed copiosum Aquilonis flatus. Austro non nascitur. Flos salis non fit, nisi Aquilonibus. In igne nec crepitat, nec exsilit Tragasaeus, neque et O Acanthrus ab oppido adpellatus : nec ullius Spum' aut ramentum, aut tenuis . Agrigentinus agnium patiens, ex aqua exsilit. Sunt & colorum differentiae. Ruber diem phi, rusus est circa Oxum' Centuripis purpureus. Circa Gelam in eadem Sic lia tanti splendoris, ut imaginem recipiat, iu

129쪽

HIs TOR. LIB. XXXI. Ias

Cappadocia croceus eff0ditur , translucidus & odo ratissimus. Ad medicinae usus, antiqui Τarentinum maxime laudabant. Ab hoc quemcumque e marinis: ex eo genere, spumeum praecipue. Iumentorum vero re boum oculis, Tragasaeum & Baeticum. Ad obsonium & cibum, utilior, quisquis facile liquescit; item humidior: minorem enim amaritudinem habent, ut Atticus & Euboicus. Servandis carnibus aptior acer dc siccus, ut Megaricus. Conditur etiam odoribus additis, ct pulmentarii vicem implet, ex- Iocitans aviditatem, invitansque in omnibus cibis, ita ut sit peculiaris ex eo intellectus inter innumera condimenta. Ita est in mandendo quaesitus garo. Quin & pecudes armentaque & jumenta sale maxime sollicitantur ad pastum multo largiore lacte, multoque gratiore etiam in caseo dote. Ergo hercules vita humanior sine sale non quit degere:

adeoque necessarium elementum est, ut transierit

intellectus ad voluptatem Ranimi quoque . Nam ita Fales adpellantur: omnisque vitae lepos & summa *Philaritas, laborumque requies non alio magis Voca bulo constat. Honoribus etiam militiaeque interpo nitur, alariis inde dictis, magna apud antiquQβ au

Gotata te, Sicut adparet ex nomine Salariae viae,

quoniam illa salem in Sabinos portari convenerat.

a) voluptates a.

130쪽

os C. PLINII NATUR.

Ancus Marcius rex salis modios sex mille In congiario dedit populo, & salinas primus instituit.

Varro etiam pulmentarii vice usos veteres, auctor est: & salem cum pane esitasse eos proverbio adparet. Maxime tamen in sacris intelligitur auctoritas, quando nulla conficiuntur sine mola salsa. XLII. Salinarum sinceritas summam fecit' suam

differentiam, quamdam favillam salis, quae levissima ex eo est & candidissima: adpellatur & flos, o salis, in totum diversa res, humidiorisque naturae,& crocei coloris, aut rufi, veluti rubigo salis: odore quoque ingrato, ceu gari, dissentiens a sale, non modo a spuma. AEgyptus invenit, videturque Nilo deserri. Et sontibus tamen quibusdam innatat. Optimum ex eo, quod olei quamdam pinguitudinem reddit. Est enim etiam in sale pinguitudo,

quod miremur. Adulteratur autem tinguiturque Tubrica, aut plerumque testa trita: qui sucus aqua deprehenditur, diluente sectilium colorem: cum Ve-ao rus ille non nisi oleo resolvatur, & unguentarii propter colorem eo maxime utantur . Canitia invasis summa est: media vero pars humidior, ut diximus. Floris natura aspera, ex calfactoria, stoma cho inutilis. Sudorem ciet, alvum solvit in vinct& aqua, acopis & smegmatis utilis. Detrahit &ex palpebris pilos essicacissimo. Faeces imae concutiuntur, ut color croci redeat. Praeter haec etiam'

SEARCH

MENU NAVIGATION