Historiae naturalis libri XXXVII

발행: 1784년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 약학

131쪽

HISTOR. LIB. XXXI 11γ

num adpellatur in sal nis salsugo, ab aliis salsilago, tota liquida, marina aqua salsior, vi distans.

XLIII. Aliud etiamnum liquoris exquisiti genus, quod garon vocavere, intestinis piscium, ceterisque, quae abjicienda essent, sale maceratis, ut sit illa putrescentium sanies. Hoc olim conficiebatur ex pisce, quem Graeci garon vocabant: capite ejus usto, sussitu extrahi secundas monstrantes. 3. Nunc e scombro pisce laudatissimum in Carthaginis Spartariae cetariis: Sociorum id adpellatur, rosingulis millibus nummum permutantibus congios fere binos. Nec liquor ullus paene 'praeter unguen ta majore in pretio esse coepit, nobilitatis etiam gentibus. Scombros quidem, ct Mauretania, Baeticaeque Carteia, ex Oceano intrantes capiunt, ad

nihil aliud utiles. Laudantur & Clazomenae garo , Pompeiique, dc Leptis: sicut muria Antipolis, ac Thurii, jam vero & Dalmatia. XLIV. Vitium hujus est a lex, imperfecta nec colata faex. Coepit tamen dc privatim ex inutili et opi ciculo, minimoque confici. Apuam nostri, apbi ς Grrici vocant, quoniam is pisciculus e pluvia na Scitur. Forojulienses piscem, ex quo faciunt, tu pum adpellant. Transiit deinde in luxuriam, creveruntque g*nera ad infinitum: sicuti garum ad coa) pos deest.

132쪽

tia C. PLINII NATUR.

Iorem mulsi veteris, adeoque dilutam suavitatem, ut bibi possit. Aliud vero castimoniarum superstitioni etiam, sacrisque Iudaeis dicatum, quod fit episcibus squama carentibus. Sic alex pervenit ad ostreas, echinos, urticas, cammaros, mullorum jocinera. Innumerisque generibus ad saporem gulae coepit sal tabescere. Haec obiter indicata sint desideriis vitae: & ipsa tamen nonnullius usus in medendo. Namque & alece scabies pecoris sanatur , xo insusa per cutem incisam: & contra canis morsus draconisque marini prodest. In linteolis autem concerptis imponitur. Et garo ambusta recentia Sanan tur, si quis infundat, ac non nominet garum. Contra canum quoque morSum prodest, maximeque crocodili , & ulceribus , quae serpunt, aut Sordidis. Oris quoque & aurium ulceribus aut doloribus mirifice prodest. Muria quoque, sive illa salsugo,

Spissat, mordet, extenuat, siccat. Dysentericis utilis est, etiam si nome intestina corripit. Ischiadi et o cis , caeliacis veteribus, insunditur. Fotu quoque apud mediterraneos aquae marinae vicem pensat. XLV. 9. Salis natura est per se ignea, & inimica ignibus, fugiens eos, omnia erodens. Corpora vero adstringens, siccans, adligans: desuncta etiam a putrescendo vindicans, ut durent ita per saecula. In medendo vero mordens, adurens, repurg in , extenuans, dissolvens. Stomacho tantum inutilis i

133쪽

AIs To R. LIB. XXXI. Y εο

illis, praeterquam ad eacitandam aviditatem. Ad

versus serpentium morsus cum Origano, melle, hys Sopo. Contra cerasten cum origano, aut cedria, aut pice, aut melle. Auxiliatur contra scolopen-dras ex aceto potus: adversus Scorpionum ictus, cum quarta parte lini seminis, ex oleo vel aceto illitus: adversus crabrones vero vel vespas, similiaque, ex aceto. Ad heterocraneas, capitisque ulcera, & pusulas, papula Ue, & incipientes verrucas, cum sevo vitulino: item oculorum remediis, & ad io excrescentes ibi carnes, totiusque corporis plerygia: sed in oculis peculiariter: ob id collyriis emplastrisque additur. Ad haec maxime probatur Τattaeus , aut Caunites. Ex ictu vero suffusis cruore oculis sugillatisque, cum myrrha pari pondere ac melle, aut cum hyssopo ex aqua calida, utque foveantur salsugine. Ad haec Hispaniensis eligitur,

contraque Suffusiones oculorum cum lacte in coticulis teritur. Privatim sugillationibus in linteolo in- Qtutus, crebroque ex aqua serventi impositus. Ulceribus oris manantibus in linteolo concerpto. Gin gi VRrum tumori infricatus. Et contra scabritiem lin guae fractus comminutusque. Ajunt dentes non ero di, nec putrescere, si quis quotidie mane jejunus Salem contineat sub lingua, donec liquescat. Le-

.mendat cum passa uva, exemplo ejus ligno, &

Plinius T. VIL I

134쪽

i; o C. PLINII NATUR.

sevo bubulo, atque origano, ac sermento, Vel pane, maxime Thebaicus. Hic & ad pruritus eligitur. Tonsillis & uvis cum melle prodest. Quicumque ad anginas: hoc amplius, cum oleo & aceto eodem tempore extra faucibus illitus cum pice liquida. Emollit & alvum in vino mixtus innoxierct taeniarum genera pellit in vino potus . . Estus balinearum convalescentes ut tolerare possint, linguae subditus praestat. Nervorum dolorem, maxi-ro me circa humeros & renes, in saccis aqua serventi crebro madefactus levat. Colum torminaque & coxarum dolores potus: & in iisdem saccis impositus candens. Podagras cum farina ex melle & oleo tritus, ibi maxime usurpanda observatione, quae totis corporibus nihil esse utilius sale & Sole dixit. Itaque cornea videmus corpora piscatorum. Sed hoc praecipuum dicatur in podagris . Tollit & clavos pedum: item perniones. Ambustis ex oleo imponitur , aut commanducatus, pusulasque reprimit. Ignibus vero sacris , ulceribusque , quaa serpunt , ex aceto, aut hyssopo. Carcinomatis cum uva taminia. Phagedaenis ulcerum, tostum cum farina hor dei: super imposito linteolo madente vino. Morbo regio laborantes, donec sudent ad ignem, contra prurituS, quos sentiunt, ex oleo & aceto infricatus

juvat: & fatigatos ex oleo. Multi & hydropicos Sale curavere, servoresque febrium cum oleo perun

135쪽

HisTOR. LIB. XXXI. rar

xere, & tussim veterem linctu ejus discussere. Clysteribus insudere ischiadicis. Ulcerum excrescentihus vel putrescentibus imposuere. Crocodilorum morsibus ex aceto in linteolis, ita ut batuerentur Rante ictuum ulcera. Bibitur & contra opium ex aceto mulso. Luxatis imponitur cum farina dc melle: item extuberationibus. Dentium dolori cum aceto situs, ct illitus cum resina prodest. Ad omnia auiatem spuma salis jucundior utiliorque . Sed quicumque sal acopis additur ad ex calfactiones: item smegmatis Ioad extenuandam cutem levandamque. Pecorum quoque scabiem & boum illitus tollit. Daturque lingendus: & oculis jumentorum inspuitur. Haec dide sale dicta sint. XLVI. 1 o. Non est differenda & nitri natura, non multum a sale distans: & eo diligentius dice*da, quia palam est & medicos, qui de eo scripsere, ignorasse naturam, nec quemquam Theophra- to diligentius tradidisse. Exiguum fit apud Medos, cane centibus siccitate convallibus, quod vocant hal- zomyrhaga. Minus etiam in Thracia juxta Philippo , βψrdidum terra, quod adpellant agrium. Nam que x cu cremata numquam multum factitatum e t, ct jam pridem in totum omissum. Aquae Vero nitro siae pluribus locis reperiuntur, sed sine viribus d zn

a paverentur a. hie ti. Sed vid. not'. ad h. l.

136쪽

C. PLINII NATUR.

sandi. OptImum copiosumque in Litis Μacedoniae, quod vocant Chalastricum, candidum, purumque,

proximum sali. Lacus est nitrosus, exsiliente e m

dio dulci sonticulo. Ibi fit nitrum circa Canis ortum novenis diebus, totidemque cessat, ac rursus innatat, & deinde cessat. Quo adparet, soli naturam esse quae gignat, quoniam compertum est, nec Soles proficere quidquam cum cesset, nec imbres. Mirum est & illud , scatebra sonticuli semper emi 1 O cante, lacum neque augeri, neque fuere. Iis autem diebus, quibus gignitur, si fuere imbres, salsius nitrum faciunt: Aquilones deterius, quia validius commovent limum. Et hoc quidem nascitur. In AEgypto autem conficitur multo abundantius, sed deterius. Nam fuscum lapidosumque est. Fit paene eodem modo, quo sal, nisi quod salinis mare insundunt, Nilum autem nitrariis. Hae cedente Nilo madent succo nitri x L diebus continuis, non ut in Macedonia in statis. Si etiam imbres adsuerunt , Io minus de flumine addunt: statimque ut densari est coeptum, rapitur, ne resolvatur in nitrariis. Sic quoque olei natura intervenit, ad scabiem animalium utilis. Ipsum autem conditum in acervis durat. Mirum, in lacu Ascanio, & quibusdam circa Chalcida sontibus, summas aquas dulces esse potarique,

137쪽

HISTOR. LIB. XXXI. 133

inferiores nitrosas. In nitro Optimum , quod tenuissimum : & ideo spuma melior. Ad aliqua tamen sordidum, tamquam ad inficiendas purpuras tinctu rasque omnes. Magnus & vitro usus, qui dicetur

suo loco.

Nitrariae AEgypti circa Naucratim & Memphim

tantum solebant esse, circa Memphim deteriores. Nam ct lapidescit ibi in acervis: multique sunteumuli ea de causa Saxei. Faciunt ex his vasa, nec non frequenter liquatum cum sulphure coquentes Iolla carbonibus. Ad ea quoque, quae inveterari volunt, illo nitro utuntur. Sunt ibi nitrariae, in quibus & rufum exit a colore terrae. Spumam nitri, quae maxime laudatur, antiqui negabant feri, nisi cum ros cecidἱsset, praegnantibus nitrariis, sed nondum parientibus. Itaque non fieri incitatis, etiamsi caderet. Alii acervorum sermento gigni existimavere. Proxima aetas medicorum aphronitrum tradidit in Asia colligi, in speluncis mollibus' destillans. Specus eos collicas, vocant: dein siccant Sole. Optimum putatur Lydium: probatio, ut sit minime pon des um, dc maxime hiabile, colore paene purpμ' eQ- UQc in pastillis adsertur. AEgyptium in V ii Picatii, ne liquescat. Vasa quoque ea Sole inare

Ecentia perficiuntur. a) speluncis, molibus d. b) obcar Hard. colicar sph. Ed.

138쪽

134 C. PLINII NATUR.

NItrI probatio, ut sit tenuissimum & quam maxime spongiosum fistulosumque. Adulteratur in AEgypto calce: deprehenditur gustu. Sincerum enim facile resolvitur: adulteratum pungit. Calce adspersum reddit odorem Vehementem. Uritur in testa opertum, ne exsultet: alias igni non exsilit nitrum :nihilque gignit aut alit, cum in salinis herbae gignantur, & in mari tot animalia, tantum algae. Sed majorem esse acrimoniam nitri adparet, non xo hoc tantum argumento, sed in illo, quod nitrariae

calceamenta protinus consumunt: alias Salubres, ocu-Iorumque claritati utiles. In nitrariis non lippiunt. Ulcera allata eo celerrime sanantur: ibi facta, tar de . Ciet & sudores cum oleo perunctis, corpusque emollit. In pane salis vice utuntur Chalastraeo: ad rapha nos AEgyptio: teneriores eos facit: sed obsonia alba & deteriora, olera viridiora. In medicina autem calfacit, extenuat, mordet, Spissat, siccat, exulcerat. Utile his, quae evocanda sint, aut di-xo scutienda, ct lenius mordenda atque extenuanda, sicut in papulis pusulisque. Quidam in hoc usu accensum vino austero restinguunt, atque ita trito in balineis utuntur sine oleo. Sudores nimios inhibet

cum arida iride, adjecto oleo viridi. Extenuat &cicatrices oculorum , & scabritias genarum cum fico illitum , aut decoctium in passo ad dimidias partes: item contra argema oculorum. Ungues deco

139쪽

HIs ΤΟ R. LIB. XXXI. et as

cium cum passo in mali Punici calyce adjuvat: cla

ritatem visus cum melle inunctum. Prodest dentium dolori ex vino, si cum pipere colluantur: item cum porro decoctu in . Nigrescentes dentes crematum denistiseicio ad colorem reducit. Capitis animalia & lenis des necat, cum Samia terra illitum ex oleo. A ribus purulentis vino liquatum infunditur. Sordes ejusdem partis erodit ex aceto. Sonitus & tinnitus discutit siccum additum. Vitiligines albas cum Cimolia creta, sequo pondere ex aceto, in Sole illi- rotum emendat. Furunculos admixtum resinae extrahit, aut cum uva alba passa, nucleis ejus simul tritis. Testium inflammationi occurrit: item eruptionibus pituitae in toto corpore cum axungia. Contraque canis morsus, addita & resina: initiis cum aceto illinitur. Sic & serpentium morsibus, phagedaenis, & ulceribus, quae serpunt, aut putrescunt, cum calce ex aceto. Hydropicis cum sco lusum

datur illiniturque. Discutit & tormina, si decoctum

bibatur pondere drachmae cum ruta, vel anetho, zo Vel cumino. Reficit lassitudines cum oleo & acet. perunctorum. Et contra algores horroresque prode is manibu4 pedibusque confricatis cum oleo. Compri mit & pruritus suffusorum selle, maxime cum ace eo in usu 'datum. Suecurrit & venenis fungorum

αὶ in usu desunt.

140쪽

ex posca potum: aut si buprestis pasta bit, ex aqua, vomitionesque evocat. His, qui sanguinem tauri biberint, cum lasere datur. In facie quoque exulcerationes sanat cum melle & lacte bubulo. Ambustis tostum, donec nigre cat, tritumque illinitur. Infunditur ventris & renium dolori R. aut riciori corporum, nervorumque doloribus. Paralysi in lingua cum pane imponitur. Suspiriosis in ptisana sumitur. Tussim Veterem sanat fore, mixto galbanoro resinae terebinthinae, pari pondere omnium , ita ut fabae magnitudo devoretur. Coquitur, dilutumque postea cum pice liquida sorbendum in angina datur. Flos eius cum oleo cyprino articulorum doloribus in Sole jucundus est. Regium quoque morbum extenuat in potione vini. Et inflationes discutit: sanguinis profluvium e naribus sistit ex serventi aqua vapore naribus rapto. Porriginem alumine permixto tollit: alarum virus ex aqua quotidiano fotu: ulcerira ex pituita nata cera permixtum: quo generea o nervis quoque prodest: coeliacis infunditur. Perungi ante accessiones frigidas nitro & oleo multi praecepere: sicut adversus lepras, lentigines. Podagricis in balineis uti solio nitri prodest, atrophis, opisthotonis, tetanis. Sal nitrum sulphuri concoctum in lapidem vertitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION