Historiae naturalis libri XXXVII

발행: 1784년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 약학

91쪽

HIs T R. LIB. XXX. 2

melle, ea quae erodenda Sunt. Bubonis cerebrum eum adipe anserino mire vulnera dicitur glutinare: quae vero vocantur cacoethe, cinis feminum arietis cum

Iacte muliebri, diligenter prius elutis linteolis: ulula avis cocta in oleo, cui liquato miscetur butyrum ovillum & mel. Ulcerum labra duriora apes in

melle mortuae emolliunt. Et elephantia sin sanguis ct cinis mustelae. Verberum Vulnera, atque vibices, pellibus ovium recentibus impositis obliterantur. XL. Articulorum fracturis cinis feminum pecu- IOdis peculiariter medetur: essicacius cum cera. Idem medicamentum fit ex maxillis simul ustis, cornuque cervino & cera mollita rosaceo . Ossibus fractis caninum cerebrum linteolo illito, superpositis lanis, quae subinde suffundantur, fere xiv diebus solidat: nec tardius cinis silvestris muris cum melle: aut vermium terrenorum, qui etiam ossa extrahit. XLI. Cicatrices ad colorem reducit pecudum pulmo, praecipue ex ariete, sevum ex nitro: lacerta: viridis cinis: vernatio anguium ex vino decoctia: et Ofimum columbinum cum melle. Item vitiligines albas ea vino. Ad vitiliginem & cantharides cum ru tae loliorum duabus partibus in Sole, donec formi cet cutis, tolerandae sunt. Postea fovere, oleoque perungere, necessarium, iterumque illinere, idque diebus pluribus sacere, caventes exulcerationem altam. Ad easdem vitiligines & muscas illini jubent

92쪽

εο C PLINII NATUR.

cum radIce lapathorum: gallinarum limum candidum, servatum in oleo vetere cornea pyxide: vespertilionum sanguinem: set herinacei ex aqua . Scabiem vero bubonis cerebrum cum aphronitro, sed ante omnia Sanguis caninus, Sedant: pruritum cochleas minutae, latae, contritae, illitae. XLII. Arundines, & tela, quaeque alia extrahenda sunt corpori, evocat mus dissectus impositus. Praecipue vero lacerta dissecta, dc 'vel caput ejusaeo tantum contusum cum sale impositum. Cochleae ex his, quae gregatim solia sectantur, contusae impositaeque cum testis; &eae, quae manduntur, exemptae testis: sed cum leporis coagulo efficacissime. Ossa anguium eumdem cum coagulo cujuscumque quadrupedis intra tertium diem adprobant effectum. Laudantur & cantharides tritae cum farina hordei. XLIII. 14. In muliebribus malis membranae a partu ovium proficiunt, sicut in capris retulimus. Fimum quoque pecudum eosdem usus habet. Loto custarum sussitu stransuriae maxime mulierum juvantur. Gallinaceorum testes subinde si a conceptu edat mulier, mares in utero fieri dicuntur. Partus conceptos hystricum cinis potus continet: maturat caninum lac potum, evocat membrana e canum se

cundis, si terram non attigerit. Lumbos parturien'

93쪽

HISTOR. LIB. XXX. 89

tium potus lactis, simum murinum aqua pluvia di

lutum mammas mulierum a partu tumentes reficit. Cinis herinaceorum cum oleo perunctarum caςtodie partus contra abortus. Facilius enituntur, quae fimum anserinum cum aquae cyathis duobus sorbuere: aut ex utriculo mustelino per genitale effluentes aquas. Vermes terreni illiti, ne cervicis sca uia larumque nervi doleant, pra Stant. Graves secundas

pellunt in passo poli. Iidem per se impositi, mammarum suppurationes concoquunt & aperiunt, ex- iotrahuntque, & ad cicatricem perducunt. Lac devocant poti cum mulso. Inveniuntur & vermiculi, qui ad alligati collo continent partum. Detrahuntur autem sub partur alias eniti non patiuntur. Cavendum etiam, ne in terra ponantur. Conceptus quoque causa dantur in potu quini aut septeni. Cochlear in cibo sumptae adcelerant partum: item con ceptum impositae cum croco. Eaedem ex amylo dc tragacantha illitae, profluvia sistunt. Prosunt &purgationibus sumptas in cibo, & vulvam aversam et Ozorrigunt cum medulla cervina, ita ut uni cochleae denarii pondus addatur & cyperi: inflationes qu0 que vulvarum discutiunt exemplar testis, trud quς cum rQiaceo. Ad haec Astypalmicae maxime eliguumtur. Alio modo Africanae binae tritae cum seni Graeci, quod tribus digiti; capiatur, addito melle cochlearibus quatuor, illinuntur alvo, prius irino Suc-

94쪽

C. PLINII NATUR.

co peruncta . Sunt & minutae longaeque, candidas cochlea , passim oberrantes. Est arefactae Sole in tegulis, tu saeque in farina , miscentur lomento aequis partibus, candoremque & lae vorem corpori adserunt. Seabendi desideria tollunt minutae & latae cum pOlenta . Viperam mulier praegnans si transcenderit, abortum faciet: item amphisbaenam, mortuam dumtaxat. Nam vivam habentes in pyxide, impune transeunt, etiam si mortua sit: atque adservata, parao tus faciles praestat vel mortua. Mirum, si sine Radservata transcenderit gravida, innoxium fieri, si protinus transcendat adservatam. Anguis inveterati sustus menstrua adjuvant. XLIV. Anguium senectus ad alligata lumbis, sa-ciliores partus facit, protinus a puerperio removenda. Dant & in vino bibendam cum thure: aliter sumpta, abortum facit. Baculum, quo angui rana excussa sit, parturientes adjuvat: troxalidum cinis illitus cum melle, purgationes. Item araneus, quieto filum deducit ex alto, capi debet manu cava, trituSque admoveri: quod si redeuntem prehenderit, inhibebit idem purgationes. Lapis ae lites in aquilae repertus nido, custodit partus contra omnes abortuum insidias. Penna vulturina subjecta pedibus adjuvat parturientes. Ovum corvi gravidis cavendum

95쪽

N ISTO R. LIR XXX.

constat, quoniam transgressis abortum per os faciat. Fimum accipitris in mulso potum, Videtur secundas facere. Vulvarum duritias ct collectiones, adeps anserinus aut cygni emollit. XLV. Mammas a partu custodit adeps anseris cum rosaceo & araneo. Phryges & Lycaones mainmis puerperio vexatis invenere olidum adipem utilem esse: his, quae vulva trangulentur, & blattas illinunt. ovorum perdicis putaminum cinis cadmiae mixtus, ct cerae, stantes mammas servat. Putant Iodc ter circumductas ovo perdicis non inclinari: &si sorbeantur eadem, secunditatem sacere: lactis quoque copiam . Cum anserino adipe per unctis mai mis, dolores minuere, molas uteri rumpere, Scabiem vulvarum sedare, si cum cimice trito illinantur. XLVI. Vespertilionum sanguis psilothri vim habet: sed malis puerorum illitus non satis proficit, nisi aerugo, vel cicutae semen postea inducatur: sic enim aut in totum tolluntur pili, aut non excedunt lanuginem. Idem & cerebro eorum profici putant. 2PE t autem duplex, rubens utique & candidum. Aliqui anguinem & jecur ejusdem admiscent. Quidam in tribus heminis olei discoquunt viperam , C emprtis Ostibus psilothri vice utuntur, evulsis prius Pi lis, quos renasci nolunt. Fel herinacei psilothrum est, utique mixto cerebro vespertilionis & lacte caprino: item per se cinis. Lacte canis primi partus,

96쪽

evulsis pilis, quos renaςci nolunt, vel nondum natis , perunctis partibus , alii non surgunt . Idem evenire traditur sanguine ricini evulsi cani: item hirundinino sanguine, vel selle. 13. O vis formicarum supercilia denigrari cum muscis tritis tradunt. Si vero oculi nigri nascentium placeant, soricem praegnanti edendum. Capilli ne canescant, vermium terrenorum cinere praestari admixto Oleo . o XLVII. Infantibus, qui lacte concreto veXantur, praesidio est agninum coagulum ex aqua potum. Aut si coagulatio lactis acciderit, discutitur coagulo ex aceto dato. Ad dentitiones, cerebrum pecoris utilissimum est. Ossibus in canino fimo inventis, adustio infantium, quae vocatur siriasis, adalligatis emendatur: ramex Rinfantium lacertae viridis admotae dormientibus morsu. Postea arundini ad ligata suspenditur in fumo: traduntque pariter cum ea exspirante sanari infantem. Cochlearum saliva o illita infantium oculis, palpebras corrigit, gignitque. Ramicosis cochlearum cinis cum thure ex uvis albo succo illitus per dies triginta medetur. Inveniuntur in corniculis cochlearum arenaceae duritiae: eae dentitionem facilem praestant ad alligatae. Cochlearum inanium cinis admixtus cerae, procidentium in-

97쪽

IHISTOR. LIB. XXX.

teraneorum partes CX tremas prohibet. Oportet au tem cineri misceri saniem punctis emissam e cere

bro viperae. Cerebrum viperae illigatum pelliculaedentitiones adjuvat. Idem valent & grandissimi dentes serpentium. Fimum corvi lana adalligatum infantium tussi medetur . Vix est serio complecti quaedam: non omittenda tamen, quia sunt prodita. Ramici infantium lacerta mederi jubent. Marem hanc prehendi. Id intelligi & quod sub cauda unam cavernam habeat. Id agendum, ut per aurum, & 1 oargentum, aut ostrum mordeat vitium. Tum in calyce novo illigatur, & in sumo ponitur. Urina infantium cohibetur muribus elixis in cibo datis. Scarabaeorum cornua grandia denticulata, ad alligata his, amuleti naturam obtinent. Bovae capiti lapillum inesse tradunt, quem ab eo exspui, si necem timeat, inopinantis praeciso capite exemptum, ad alligatumque, mire prodesse dentitioni. Item cerebrum ejusdem ad eumdem usum ad alligari jubent: di limacis lapillum sive ossiculum, quod invenitur et Oia dorso. Magnifice iuvat & ovis cerebrum gingi' vis illitum: sicut aures adeps anserinus cum ocimi succo impositus. Sunt vermiculi in sp nosis herbis asperi, lanuginosit hos ad alligatos protinus mederi tradunt infantibus, si quid ex cibo haereat. XLVIII. Somn6s adlicit oesypum cum myrrhae momento in vini cyathis duobus dilutum, vel cum

98쪽

C. PLINII NATUR.

adipe anserino & vino myrtite: avis cuculus leporina pelle ad alligatus: ardeolas rostrum in pelle asinina fronti adalligatum. Putant & per se rostrum ejusdem effectus esse vino collutum. E diverso somnum arcet vespertilionis caput ariduiri ad alligatum.

XLIX. In urIna virili lacerta necata, Venerem ejus, qui secerit, inhibet. Nam inter amatoria esse Magi dicunt. Inhibet dc sinum cochleae & colum-ro binum cum oleo & vino potum. Pulmonis vulturini dextrae partes Venerem concitant viris adalligatae gruis pelle. Item si lutea ex ovis quinque columbarum , admixto adipis suilli denarii pondere, ex melle sorbeantur. Passeres in cibo vel ova eorum . Gallinacei dexter testis arietina pelle adalligatus. Ibium cineres cum adipe anseris & irino perunctis, si conceptus sit, partus Continere: contra

inhiberi Venerem pugnatoris galli testiculis anserino adipe illitis ad alligatisque pelle arietina tradunt. O Item cujuscumque galli gallinacei, si cum sanguine gallinacei lecto subjiciantur. Cogunt concipere invitas setae ex cauda mulae, si junctis evellantur, inter se colligatae in coitu. Qui in urinam canis suam ingesserit, dicitur ad Venerem pigrior fieri. Mirum & de stellionis cinere si verum est) linamento involutum in sinistra manu Venerem stimulare: si transferatur in dexteram, inhibere. Item

99쪽

HISTOR. LIB. XXX. 9s

vespertilionis sanguinem collectum flocco, suppositumque capiti mulierum, libidinem movere: aut an seris linguam in cibo vel potione sumptam.

L. Phthiriasin a toto corpore pota membrana senectutis anguium triduo necat: ac Serum exempto caseo potum cum eXiguo sale, Caseos, si cerebrum mustelae coagulo addatur, negant corrumpi vetustate, aut a muribus attingi. Ejusdem mustelae cinis

si detur in offa gallinaceis pullis & columbinis, tutos esse a mustelis. Iumentorum urinae tormina tovespertilione adalligato finiuntur. Verminatio ter circumlato verendis palumbo: mirum dictu: palumbus emissus moritur, jumentum liberatur confestim LI. Ebriosis ova noctuae per triduum data in vino , tardium ejus adducunt. Ebrietatem arcet pecu dum assus pulmo praesumptus. Hirundinis rostri cinis cum myrrha tritus, & in vino, quod bibetur, inspersus, securos praestabit a temulentia. Invenit hoc Hurus Assyriorum rex.

LII. Praeter haec sunt notabilia animalium ad et o hoc Volumen pertinentium. Gromphenam avem in Sardinia narrant grui similem, ignotam jam exi' Sardi , ut existimo. In eadem provincia est OphiQΠs Cervis tantum pilo similis, nee alibi nascens. Iidem

auctores nominavere subjugum, quod nec quale es et animal, nec ubi nasceretur tradiderunt. Fuisse cuidem non dubito, cum & medicinae ex eo sint

100쪽

V6 C. PLINII NATUR. &e.

demonstratae. Μ. Cicero tradit animalia biuros vocari, qui vites in Campania erodant. LIII. 16. Reliqua mirabilia ex his, quae dixiamus. Non latrari a Cane membranam ex secundis

canis habentem, aut leporis fimum vel pilos tenentem. In culicum genere muliones non amplius, quam uno die, vivere. Eosque, qui arborarii pici rostrum habeant, dc mella eximant, ab apibus non attingi. Porcos sequi eum, a quo cerebrum corvi acceperinto in offa . Pulverem, in quo se mula volutaverit, corpori inspersum mitigare ardores amoris. Sorices su-gari, Si unus castratus emittatur. Anguina pelle, dc sale, dc farre cum serpyllo contritis una, dejectisque cum vino in fauces boum, uva maturescente, toto anno eos valere: vel si hirundinum pulli tribus ossis dentur. Pulvere e vestigio anguium collecto, sparsas apes in alvos reverti. Arietis dextro teste praeligato oves tantum gigni. Non lassari in ullo labore, qui nervos ex alis Ec cruribus gruis ha-o beant. Mulas non calcitrare, cum vinum biberint.

Ungulas tantum mularum reperta S, neque aliam ullam materiam, quae non per roderetur a veneno

Stygis aquae , cum id dandum Alexandro Magno Antipater mitteret, memoria dignum est, magna Aristotelis infamia excogitatum. Nunc ad aquatilia

revertemur.

C. PLINII

SEARCH

MENU NAVIGATION