Historiae naturalis libri XXXVII

발행: 1784년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 약학

111쪽

HIs TOR. LIB. XXXI. xo

quam senῖu, vix potest, nullo paene momento ponderis aquis inter se distantibus. Nec levitatis in pluia via aqua argumentum est subisse eam in caesum , cum etiam lapides subire adpareat, cadensque inficiatur halitu terrae. Quo fit, ut pluviae aquae sordium inesse plurimum sentiatur, citissimeque ideo calefiat aqua pluvia. Nivem quidem glaciemque subtilissimum elementi ejus videri miror, adposito grandinum argumento, e quibus pestilentissimum potum esse convenit. Nec vero pauci inter ipsos e contra- Iorio ex gelu ac nivibus insaluberrimos potus praedicant, quoniam exactum sit inde, quod tenuissimum fuerit. Minui certe liquorem omnem congelatione deprehenditur, & rore nimio scabiem fieri, pruinauredinem, cognatis & nivis causis. Pluvias quidem aquas celerrime putrescere convenit, minimeque durare in navigatione. Epigenes autem, aquam, quN septies putrefacta purgata sit, perhibet amplius non putrescere. Nam cisternas etiam medici confitentur inutiles, alvo duritias facientes, faucibusque: etiam a limi non aliis inesse plus, aut animalium, quae fa Ciunt taedium, confitendum habent. Nec statim am nium utilissimas esse, sicuti nec torrentium ullius,

lacusque plurimos salubre; maxime. Quaedam igitur& hujus generis aptiq;im se aliae alibi. Parthorum reges ex Choaspe & Eulaeo tantum bibunt: & eae quamvis in longinqua comitatur illos. Et horum

112쪽

ior C. PLINII NATUR.

placere potum, non quia sint amnes, adparet: quoniam nec e Tigri, nec Euphrate, nec e multis aliis bibunt. XXII. Limus aquarum vitium est: si tamen Idem amnis anguillis scateat, salubritatis indicium habetur: sicuti frigoris, taenias 'in fonte signi. An te omnia autem damnantur amarae: & quae, cum sorbentur, statim implent: quod evenit Troezene. Nam nitrosas atque salmacidas in desertis Rubrum xo mare petentes, addita polenta utiles intra duas horas faciunt, ipsaque vescuntur polenta. Damnantur in primis fontes, qui coenum faciunt, quique malum colorem bibentibus: resert & si vasa aerea in sciunt, aut si legumina tarde percoquunt, si liquatae leniter terram relinquunt, decoctaque crassis obducunt vasa crustis. Est etiamnum vitium non foetidae modo, verum omnino quidquam resipientis,

jucundum sit illud licet gratuinque, & ut saepe, ad viciniam lactis accedens. Aquam salubrem aeria o quam simillimam esse oportet. Unus in toto orbe traditur fons aquae jucunde olentis in Mesopotamia, Chabura. Fabulae rationem adferunt, quoniam eo Iuno perfusa sit. De cetero aquarum salubrium sapor odorve nullus esse debet.

XXIII. Quidam statera judicant de salubritate,

113쪽

HISTOR. LIB. XXXI. rost

frustrante diligentia, quando perrarum est, ut Ie-vior sit aliqua. Certior subtilitas, inter pares me liorem esse, quae calefiat refrigereturque celerius. Quin & haustam vasis, ne manus pendeant, depositisque in humum, tepescere adfirmant. Ex quonam ergo genere maxime probabilis continget ρ Puteis nimirum, ut in oppidis constare video: sed his, quibus exercitationis ratio crebro haustu contingit, dc illa tenuitas colante terra. Salubritati haec satis sunt. Frigori & opacitas 1 onecessaria, utque caelum videant. Super omnia observatio una, eadem & ad perennitatem pertinet, ut illa e 'vado exsiliat vena, non e lateribus. Nam ut tactu gelida sit, etiam arte contingit: si etiam expressa in altum, aut e sublimi dejecta, verberatu corripiat aera. In natando quidem spiritum continentibus frigidior sentitur eadem. Neronis Princi-yis inventum est, decoquere aquam, vitroque demissam in nives refrigerare. Ita voluptas frigoris contingit sine vitiis ni vis. Omnem utique decoctam et o utiliorem esse convenit: item calefactam magis refrigerari, subtilissimo invento. Vitiosae aquae reme

dium e t, si decoquatur ad dimidias partes. Aqua frigida ingesta sistitur sanguis. AEstus in balineis arcetur, si quis ore teneat. Quae sunt haustu fria) e abest. Sed vid. not. ad h. l.

114쪽

I IO

C. PLINII NATUR.

gidissimae, non perinde & tactu esse, alternante hoc bono, multi familiari exemplo colligunt. XXIV. Clarissima aquarum omnium in toto Orbe, frigoris salubritatisque palma praeconio Urbis, Marcia est, inter reliqua Deum munere Urbi tributa. Vocabatur haec quondam Aufeia, fons autem ipse Pitonia. oritur in ultimis montibus Pelignorum: transit Marsos & Fucinum lacum, Romam non dubie petens. Μox in specus mersa, in Tibur xo tina se aperit novem millibus pass. fornicibus structis perducta. Primus eam in Urbem ducere auspicatus est Ancus Marcius, unus e regibus. Postea Q. Marcius Rex in Praetura. Rursusque restituit

M. Agrippa. XXV. Idem & Virginem adduxit ab octavi lapidis diverticulo duobus millibus pass. Praenestina

via. Iuxta est Herculaneus rivus, quem refugiens Virginis nomen obtinuit. Horum amnium comparatione, differentia supra dicta prehenditur, cumao quantum Virgo tactu, tantum praestet Marcia hau Stu. Quamquam utriusque jam pridem Urbi periit voluptas, ambitione avaritiaque in villas ac subur. bana detorquentibus publicam Salutem. XXVI. Non ab re sit, quaerendi aquas junxisse rationem. Reperiuntur in convallibus maxime,& quodam convexitatis cardine, aut montium radicibus. Multi septemtrionales ubique partes aquosa

115쪽

II r

HISTOR. LIB. XXXI.

existimavere. Qua in re varietatem naturae aperuIsse conven Iat. In Hyrcanis montibus a meridiano

latere non pluit. Ideo silvigeri ' Aquilonis tantum parte sunt. At Olympus, OS a, Parnassus, Apenninus, Alpes, undique Vestiuntur, amnibusque per funduntur. Aliqui ab Austro, sicut in Creta Albi montes. Nihil ergo in his perpetuae observationis judicabitur.

XXVII. Aquarum sunt notae, juncus, aut arundo, aut herba, de qua dictum est: multumque ali- iocui loco pectore incubans rana. Salix enim erratica,& alnus, aut vitex, aut arundo, aut edera sponte proveniunt, ct corrivatione aquae pluviae in locum humiliorcm e superioribus defluentis, augurio fallaci. Certior multo nebul OSa exhalatio est, ante Ortum Solis longius intuentibus: quod ex edito quidam speculantur, proni terram mento attingente. Est & peculiaris aestimatio peritis tantum nota, quam serventissimo aestu sequuntur, dieique horis ardenti limis, qualis ex quoque loco repercussus splen- 2Odeat. Nam si terra sitiente humidior est ille, indubitata spes promittitur. Sed tanta intentione ocu lorum opu est, ut indolescant; quod fugientς. ad alia experimenta decurrunt, loco in altitudinem pedum quinque delasso, ollisque e figlino opere cru- s. ab A.

116쪽

iii C. PLINII NATUR.

dis, aut per uncta pelvi aerea cooperto, lucernaquet ardente concamerata frondibus, dein terra, si figlinum humidum ruptumve, aut in sere sudor, Vel lucerna sine desectu olei restincta, aut etiam vel lus lanae madidum reperiatur, non dubie promittunt aquas. Quidam ct igne prius excoquunt locum,

tanto essicaciore vasorum argumento.

XXVIII. Terra vero ipsa promittit candicantibus maculis, aut tota glauci coloris. In nigra enim Io scaturigines non sere sunt perennes. Figularis creta semper adimit spes. Nec amplius puteum fodiunt,

coria terrae observantes, ut a nigra descendat ordo

supra dictus. Aqua semper dulcis in argillosa terra, frigidior in toso. Namque & hic probatur. Dulces enim levissimasque facit, & colando continet sordes. Sabulum exiles limosasque promittit. Glarea incertas venas, sed boni saporis. Sabulum masculum, & aranea, & carbunculus, certas stabilesque dc salubres. Rubra saxa optimas, speique certo tisSimae. Radices montium saxosar, dc silex, hoc amplius rigentes. Oportet autem fodientibus humidiores adsidue respondere glebas, faciliusque serramenta descendere. Depressis puteis sulphurata vel aluminosa occurrentia putearios necant. Experimentum hujus periculi est demissa ardens lucerna, si exstinguatur. Tunc secundum puteum dextra ac sini-

tra fodiunt aestuaria, quae graviorem illum halitum

117쪽

HIs To R. LIB. XXXI, Da

ree piant. Fit ' sine his vitiis altitudine ipsa gra

vior aer, quem emendant adsiduo linteorum jactatu eventilando. Cum ad aquam ventum est, Sine arenato opus surgit, ne Venae obstruantur. Quaedam aquae vere statim incipiente frigidiores sunt, quarum non in alto origo est: hibernis enim constant

imbribus: quaedam Canis ortu, sicut in Macedoniae Pella utrumque. Ante oppidum enim incipiente aestate, frigida est palustris: dein maximo aestu in excelsioribus oppidi riget. Hoc & in Chio evenit, rosimili ratione portus & oppidi . Athenis Enneacru-

nos nimbosa gestate frigidior est, quam puteus in Iovis horto. At ille siccitatibus riget: maxime autem putei circa Arcturum . 4. Non ipsa aestate deficiunt, omnesque quatriduo eo subsidunt. Iam vero multi hieme tota: Dicirca Olympum, vere primum aquis redeuntibu S.

In Sicilia quidem circa Messanam & Μylas hiemet

in totum inarescunt sontes: aestate exundant, amnemque faciunt. Apolloniae in Ponto fons juxta ma- tore deitate tantum superfluit, ct maxime circa Camni 0rtum: parcius, si frigidior sit aestas. Quaedam terrae imbribus sicciores fiunt, velut in Narnien i agro: qu*d Admirandis suis inseruit M. Cicero, siccitate lutum fieri prodens, imbre pulverem. XXIX. Omnis aqua hieme dulcior, ae State autem minus, autumno minime: minusque per sicci-

Plinius T. VII. H

118쪽

O4 C. PLINII NATUR.

tates. Neque aequalis amnium plerumque gustus est, magna alvei ditarentia. Quippe tales sunt aquae, qualis terra, per quam fluunt, qualesque herbarum, quas lavant, succi . Ergo iidem amnes parte aliqua reperiuntur insalubres. Mutant saporem dc influentes rivi, ut Borysthenem, victique diluuntur. Aliqui vero & imbre mutantur. Ter accidit in Bosporo, ut salsi deciderent, necarentque frumenta: toties & Nili rigua pluviae amara fecere, magna pe- Io stilentia AEgypti. XXX. Nascuntur sontes decisis plerumque sIlvis,

quos arborum alimenta consumebant: sicut in Harmo obsidente Gallos Cassandro, cum valli gratia

silvas cecidissent. Plcrumque vero damnosi torrentes corrivantur detracta collibus silva, continere nimbos ac digerere consueta. Et coli moverique

terram, callumque summae cutis solvi, aquarum interest. Proditur certe in Creta expugnato oppido, quod vocabatur Arcadia, cessasse sontes, amneSque, et o qui in eo situ multi erant: rursus condito post sex annos emersisse, uti quaeque coepissent partes coli. s. Terrae quoque motus profundunt, sorbentque aquas: sicut circa Pheneum Arcadiae quinquies accidisse constat. Sic & in Coryco monte amnis erupit, posteaque coeptus est coli. Illa mutatio mira,

ubi causa nulla evidens adparet: sicut in Magnesia calidas factas frigidas, salis non mutato sapore. Et

119쪽

HIs To R. LIB. XXXL , is

In Caria, ubi Neptuni templum est, amnis, quisuerat ante dulcis, mutatus in salem est. Et illa miraculi plena, Arethusam Syracusis fimum redole. re per Olympia: verique simile, quoniam Alpheus

in eam insulam sub ima maria permeet. Rhodiorum sons in Chersoneso nono anno purgamenta egerit . Mutantur & colores aquarum: sicut Babylone lacus aestate rubras habet diebus X et . Et Borysthenes aesta. tis temporibus caeruleus sertur, quamquam omnium

aquarum tenuissimus: ideoque innatans Hypani. In loquo & illud mirabile, Austris fantibus superiorem Hypanim fieri. Sed tenuitatis argumentum & aliud est, quod nullum halitum, non modo nebulam emitineat. Qui volunt diligentes circa hoc videri, dicunt aquas graviores post brumam fieri.

XXXI. 6. Ceterum a fonte duci fictilibus tubis

utilissimum est crassitudine biniam digitorum, commmissuris pyxidatis, ita ut superior intret, calce viva ex oleo laevigatis. Libramentum aquae in centeno pedes sicilici minimum erit: si cuniculo veniet, χο in binos actus lumina esse debebunt. Quam surger*in sublime opus fuerit, e plumbo veniat. Subit at titudinem exortus sui. Si longiore tractu Veniet subeat crebro descendatque, ne libramenta pereant. Fistulas denum pedum longitudinis esse legitimum est: &, si quinariae erunt, sexagena pondo pendem

re: si octonariae, centena: si denariae, centena vim

120쪽

116 C. PLINII NATUR.

cena, ac deinde ad has portiones. Denariae adpel- Iantur, cujus laminae latitudo, antequam curvetur, digitorum decem est, dimidioque ejus quinaria. In omni anfractu collis quinariam seri, ubi dometur impetus, necessarium est: item castella, prout rea exiget. XXXII. Homerum calidorum sontium mentionem non fecisse demiror, cum alioqui lavari calida frequenter induceret: videlicet quia medicina tunc non to erat haec, quae nunc aquarum perfugio utitur. Est autem utilis sulphurata nervis, aluminata paralyticis, aut simili modo solutis: bituminata aut nitroSa, qualis Cutilia, bibendo atque purgationibus. Plerique in gloria ducunt, plurimis horis perpeti calo-xem earum: quod est inimicissimum : namque paulo diutius, quam balineis, uti oportet, ac postea frigida dulcedine R, nec sine oleo discedentes: quod vulgus alienum arbitratur, idcirco non alibi corpo Tibus magis obnoxiis. Quippe dc vastitate odoris et o capita replentur, & frigore infestantur sudantia, corporum parte mersa. Similis error, quam plurimo potu gloriantium. Vidique jam turgidos bibendo: in tantum ut anuli integerentur cute, cum reddi non posset hausta multitudo aquae . Nec hoc ergo fieri convenit Sine crebro salis gustu. Utvn- dulci.

SEARCH

MENU NAVIGATION