Epitome juris canonici juxta Decretalium libros Gregorianae collectionis explanati, quam, in usum maxime discipulorum, e suis libris collegit auctor ipse, nempe r.p. Vitus Pichler ... Pars prior posterior

발행: 1755년

분량: 789페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

441쪽

sso Lib. IV. Tutilus XIX.

Christus contrahi voluit , adeoque in ratione hacramenti & insolubiliter : quae intentio generalis praevalet erroneae persuasioni , qua Putant, matrimonium non esse Sacramentum, &esse solubile . Dein matrimonium non est insolubile ratione Sacramenti , alias matrimonium ratum esset insolubile, sed ratione significationis ipsi inditae a Christo Eph. i. quia significat indissolubilem conjunctionem Christi sum Ecclesia.l Dico r. Matrimonium ratum , seu valide quidem contractum , at per copulam carnalem non consummatum , etiam quoad vinculum dissolvi potest per Profectionem Religiosam unius conjugum, ita ut alter aliud valide& licite ineat . r. Imo longe probabilius etiam per dispensationem Pontificis. Pars I. iterum est de fide, definita in Conc. Trid. It q.

can 6. de Sacram. mair dc jam ante declara- ta c. et O . de convers conjug. Para 2. quam sustinent Canon istae fere omnes excepto Pontio & P. Reifiens uel h. t. n. s. imo Theologi recentiores passim contra plerosque antiquos , prob. I. solide sic : Professione Religiosa dio solvitur matrimonii rati vinculum eiergo &dispensatione Pontificis dissolvi potest, tum quia Prosessio Religiosa hanc vim obtinet ex Jure Eccles astico, adeoque auctoritate Pontificis, a quo leges Ecclesasticae & definitiones totam suam vim consequuntur , tum quia Pontifex per dispensationem tollere potest vinculum ipsius Professionis Religiosae,r ergo etiam vinculum matrimonii rati , juxta notum axioma: si vinco Vincentem te , multo magis,uinco te iaet . LIq. s. 3. J de divi . O temporo pro re. Dein prob. r. ab actu ad potentiam , nam

ctu jam lapilla dispensarunt Mutifccs in m

442쪽

trimonio rato , uti Greg. VII. Adrian. IV. Martin. V. Eugen. IV. Paul. III. Iul. IIs Pius IV. Pius U. Greg. XIII. qui uno die undecies

dispensasse refertur a Clericato de Sacrament. mair. dec. I s. et et .seqq. Clem. VIII. Paul. V. Urb. VIII. Innoc. X.ire novissime anno I EO. Clemens XI. asserere autem tot & tantos Pontifices in re tanti momenti errasse prorsus temerarium & periculosum esse videtur . 's Objio. I. Matrimonium ratum Iure Naturali, vel saltem Divino , est contractus insolubilis : ergo nihil:in eo potest auctoritas humana , quod . Deus conjunxit , homo nou se.

paret, Matth. I s. t. Matrimonium ratum nori

differt substantialiter a consummato, nam numptias non concubitus , sed consecus facit , lio. go. J. de RI. Sed in consummato dispensare

nequit Papa: ergo. g. Innoc. III. in c. I . de conoe . conjug. dicit m&trimonium de pro enti contractum viventibus personis in nuca cara passe dissolvi, nisi forte secus seret ex reDeis

latione. Divina. q. Innoc. VIII. &Adrian. VI. ingenue facti sunt, se dispensare non posse: ergo . R. Retorquendo imprimis haec omnia in Professione Religiosa , ct actuali tot Pontificum dispensatione . In forma ad I. dist. ant. Est insolubilis Iure Naturali, aut item Divino, conditionato tantum , nisi nempe Deas', in cujus dominio sunt corpora humana, & eorum jurae quaesita, dederit Pontifici tanquam suo in terris vicario potestatem dissolvendi, C. ant. absoluto. N.ant. Ad v. N. consse parit. nam absoluta inii- solubilitas matrimonii consummati funditur iasignificatione conjunctionis Christi cum Ecclesia, vel unionis hypostaticae cum natura humana, quae conjunctio est insolubilis:econtra conjunctio Chri

443쪽

quam conjunctionem significat Matrimonium ratum, est iolubilis , videlieet per peccatum mortale. Ad 3. Imaoc. III. id ibi non diciτ sertive , lea per modum rationis dubitandi , Praemittens, etsi possit videri , qua tamen nihil motus ipsemet statuit Profestione Religiosae , adeoque in aliquo casu sine speciali revelatione Dei, posse dissolvi matrimonium ratum . Vel dic , Pontificem insinuare dumtaxat voluisse , quod per mutuum conjugum dissensum disset v, nequeat. Ad q. fassii sunt , se dispensare non posse ob defectum cresae, quae ipsis non vide-hatur sussiciens, transeat necdum enim satis probatae est haec confessio ) ob defectum pol

statis. ant. e, conf

g Hucusque locuti sumus de matrimonio v Iido; si enim invalide esset contractum , sive

ratum sive consummatum , necessario deberet

fieri dissolutio, vel separatio conjugum si nol-Ient impetrata dispensatione illud restaurare , vel cohabitare instar fratris & sororis ) quam tamen publice & Isine authoritate Iudicis Ecclesiastici, probato plene impedimento nullitatem declarantis , facere prohibentur ipsi conjugre, licet, postquam impedimentum ipsis innotuit , occulte teneantur A thoro separationem instituere.

Dico 3. Divortium , idque perpetuum i manente vinculo matrimonii 3 ita ut aliud

contrahi non possit , regulariter instituere Iicet conjugi innocentii propter alterius viri aut feminae , ut ut invitae vel reconciliationem petentis , fornicationem seu adulterium, hoc est propter copuIam carnalem perfectam cum alio aut alia habitam, satisque cognitan . Ita omnes tum ex Iure Naturali , quod noli

444쪽

De diυortiis. SI 'foedus, quo conjuges debent esse duo in carne una. GeU. D. rumpenti, tum ex Divino Christi Domini Matth. s. se ro . tum ex Ecclesiastico c. q. s. s. h. t. Dixi I. instituere, nempe propria auctoritate , si tamen publice vellet di vertere ivel nocentem domo expellere, deberet adulterium esse notorium publice , vel, si esset occultum, coram Iudice Ecclesiastico probari, &divortium Peti, c. q. h. t. c. s. de Spongis. Dixi 2. Ivn centi et nam pars adulterii rea non potest divertere, si tolleretur, imo, licet dimissa sit , semper tenetur redire ad consortium matrimoniale , quandocumque innocens Petie rit . Dixi s. Satis cognitam, h. e. saltem moraliter certam , vel publice , vel privarim , vel per legitimam probationem in Judicior ad quam probationem vel certitudinem efficiendam , cum adultera perpetrari soleant in occulto ,

atque ideo dissicilis sint probationis, lassiciliret

Praesumptiones violentae in indiciis delicto vabde vicinis & ordinarie conjunctis fundatae, at s uxor, alias suspecta, deprehendatur sola curra solo, de nocte, & in loco ad peccandum apto. Imo notant DD. in c. ret de Praesumpt. cum Couarruv ct Farinaci Prax. Crim. de Luct. cam. quod oscula , tactus impudici &c. quamvis se solis non aequiparantur adulterio ad divortium iussicienti , in quibusdam tamen circumstaretiis possint fundare violentam praesaemptionem adulterii , ct sussicere, si non ad condemnationem criminalem, saltem ad divortium . Dixi g. Regulariter . nam nec ob adulterium semper com ditur divortium, uti t. si adulterium non saltiormale , h. e. non sinenter vel non ubere commissum, ut si maritus cum alia , quaein bona fide credebat suam esse conjugem, concubuit: si uxor justis ex causis putavit, maritum suum jam esse ah T mo

445쪽

ad Lib. IV. Titulus XIX.

mortuum , & alteri nupsit : si per violentiarii fuit oppressa&c. an vero hoc etiam procedat, si per metum gravem fuit adacta, disputatur: mihi spectato rigore probabilior videtur affirmativa ; quia talis metus non tollit peccatum eoram DEO, ac insuper jus divertendi, utpote non solum Jure Ecclesiastico , a quo obse vando excusare posset metus , sed etiam Iure Divino & Naturali est concestum: recte tamen

ex charitate non dimittitur uxor talem meis

Tum passia . 2. Si adulterium & illata inde injuria ab innocente adulterii conscio fuit remis.sae vel expresse , vel tacite , petendo aut reddendo debitum conjugale amplexando , osculando, aut alia familiaritatis vel amoris signa specialia exhibendo, v. g. Per jocos, lusum&c. S. Si una Pars alteri dedit causam adulterii Iauem indirecte, v. g. diu denegando debitum conjugale, consentiendo, vel non impediendo, cum facile posset, adulterium, illud suadendo dic. q. Si postea etiam prius innocens labatur in adulterium & fornicetur aperte vel occulte, quia paria delicta mutua compensatione tollun-Turs c. q. s. so. h. t. c. sn. de adult. Id quost probabilius etiam procedit, si divortium prius per sententiam Iusticis fuisset factum . Cova Tuv. uterque Barbos Gongal. Clarisi. P. Bochn ad

h. t. n. 28. me citato, contra Panormit. Sancti.

Guttier. & Laum. quia , sicut ipsum adulterium & jura, ita &sententia Judicis, non abso- Iute tribuit jus divertendi , sed solum conditionate , nisi nempe & innocens postea simile delictum committat , & pariter violet fidem

conjugalem, fiatque innocens & reus. X Objie. r. Si adulterium praebeat causam instituendi divortium Perpetuum, seu Per totam

vitam, ita ut numquam teneatur innocens r cipe

446쪽

De Didortiis. q3 scipere nocentem, licet supplicet, dc reconciliari serio petat, uti communissime docent Auctores, licebit utrique conjugi mutare statum, &ingredi Religionem: sed hoc videtur falsum ;cum sic ponatur impedimentum , ut ipsis nec 1iceat umquam uti matrimonio, & cohabitare, quod videtur repugnare matrimonii naturae et ergo . E. In C. S. de adult. haebetur , quod si

mettier dimissa egerit paenitentiam , O doluerit ad virum suum reverti , debet iste , sed noufame, recipere peccatricem , ergo . 3. Christus solummodo viris dedit potestatem dimittensti

uxores propter fornicationem. Matth. i. &Is. ergo uxoribus id non licet . q. Separatio con-jagum non potest fieri propria austoritate &si ne jufficio Ecclesiae, c. g. b. t. ergo innocens non potest propria auctoritate divortium insti-1uere, cum in propria causa sibi ias diceret . R. ad I. Utrique non licet, sed solum innocenti, hoc ipso quoil perpetuo po Et nocentem eX- cludere a thoro, ut plerique docent & merito.Nocenti vero , quiae temper paeratus esse debet ad revertendum, si egigatur , non licet Ponere impedimentum , qaamdiu spes superest reconciliationis , aut non impetrat licentiam ab innocente mutandi statum . Ad 1. Per ill ia ebet non inrelligitur debitum necessitatis, sea honestatis, vel, fi uxor certo incontinentiae periculo exponatur, &viro per reconciliationem nullum immineat grave incommodum , etiam iugaritatis. Ad 3. Christus fuit solum interr gatus de viris; cam vero eaedem ratio violatae fidei conjugalis pugnet pro feminis, etiam his licet se tepaerareta viris quoad thorum , quoaetiam satis expressit S. Paulus I. Cor. p. sec. et . q. s. h. t. atque L D. omnes agnoscunt. Ad . Di-dtinguitur inter separationem quoad vi acuis

447쪽

3S Lib. m. Titulus XIX.

lum propter impedimentum dirimens, de quo loquitur c. S. cit. & haec necessario fit auctoritate Judieis Ecclesiastici ; atque inter separationem quoad thorum , quam pro foro interno Iicet propria auctoritate instituere, imo & pro externo , si adulterium est publice notorium , c. q. h. t. sec. s. de vocat ei Dico . Divortium temporale , nimirum quamdiu durat causa, quoad thorum & coli bitationem licet instituere innocenti ex'se- Quentibus caeusis. a. ob adulterium spirituale , seu lapsum unius in haeresim et vel apostasiam a tota fide Christiana, o. 6. O v. h. t. E. Ob

periculum animae, OU. s. cavs Eg. q. I. sec. 2--. t. ut si unus conjugum compartem vehementer instiget ad grave peccatum v. g. sedOmiam , apostasiam , veneficium , furtum dic. non taemen, si conjunx sit quidem sceleratus , compartem tamen non incitet, ad scelera . 3. Ob periculum vitae , vel corporis , ut si unu&struat insidias vitae alterius , si merito timeat inlee ionem ex contagiose alterius morbo , v. g. lepra , Iue Venerea dcc. q. Ob vitiem v g. mariti, nimis crudeliter tractantis vel ve berantis conjugem , Per c. g. cir II de restinnos si periculum sit in mora , statim propriae auctoritate fugere potest uxor, ut nempe evadat in tempore periculum si nempe exici cumstantiis vel minis haud vane metuit immoderata verberae , Percussionem sanguino-- tam , vulnus, vel mutilationem m. priuertim si semina sit nobilis , debilis , aut alias morigerat nec tenetur redire, nisi vir credatur esse placatus, aut sufficienter caveat de non osses dendo vel Iaedendo per fidejussores, pignora, vel saltem per iuramentum : si tamen propter improbitatem viri nou satis confidi possit ejus jura me

448쪽

De divortiis. a ro, haec cautio non censetur idonea , dc uxor marito restitui non debet, uti nec, si sidejus.soria, vel pignoratilia credatur non suffectura Et hae cautiones adhiberi debent etiam in casu, quo uxor nondum fugit , querelas tamen apud Judicem deponit de saevitia viri, & suo periculo, idque satis probat. Peterit etiam Judex alio sereno coercere insolentiam viri . s. Probabiliter etiam ob valde molestam cohabitationem, v.g. Propter Perpetua jurgia, discordias, rixas , ex unius inveterata improbitate non facile cessaturas . DD. cum Sancti. de matris 1 Io. I S. I. M. quia inde periclitatur salus anies

mae & corporis. Sed opus est auctoritate Iudicis Ecclesiastici, sicut di in praecedentibus causis, ubi in morae non est periculum, & causa non notoria, scilicet ad evitandum scandalum, Christus Matth. p. se iv. propter solam

fornicationem, seu caru te adulterium, Permisit divortium . Item videtur staetuere can. ZZ. cail. v. q. s. ergra Propter alias causas non est

licitum. Resp. Christus & can. eit. loquuntur solum de divortio perpetuo et per hoc autem non excluserunt divortia temporalis es aliis cau- vi instituenda.ao Quaeres, apud quem ex coniugibus divo

tio separatis, & cujus sumptibus , alendi sunt Iiberi Resp. i. Apud eum, & expensis illius, qui secluso delicto & divortio tenebatur adeX-

pensas educationis. Rem tamen E. II Poenam

delicii per sententiam Judicis auferendae sint

proles a delinquente , & apua insontem educandae, nutriendae autem expensis delinquentiri modo tantas habeat facultates, licet secluso delicto non fuisset obligatus . . G. Pater c. divortio facto. II . n. . Vid. latius Sancti. . I. IO. d. Xo. TI

449쪽

38 . Lib. IV. Titulas M. TITULUS XX. De Donationibus inter Virum ct Uxovem, crede Dote pose didortium restituenda .

SUMMARIUM X Donatio inter dirum se uxorem et dos et se

contra-aeos quid .

x Donatio inter conjuges an se quomodo sit indati . 3 Dos , , contra-dos , soluto quoad vinculum

- Matrimonio cui cedat.

Uti se bona parapherealia , communia , arquaesus, Morgemeba, , dotalitium.1 Dotem , vel donationem propter nuptias, in stituto proneae adulterium didortio , lucratur pars innocens ressulariter a g Onatio in re virum se uxorem meat' , quando vel vir uxori, vel uxor viro, durante matrimonio aliquid dat cum animo transferendi dominium. Si id fiat ex mera liberalitate, dicitur gratuita , dc est proprie dicta donatior si ex alia causa, v. g. remunertionis meritorum , graelitudinis ob beneficia , mortis dcc. appellatur remuneratoria , antia rasis , mortis causa &c. & in sensu stricto donatio non est, Dos, objective lumpta, est pecunia vel alia res pretio aestimabilis, quam uxor viro adustinenda matrimonii onera, nempe ad endam uxorem, liberos, ct familiam, affert Communis ex I. Io. J. , Leto. C. de Iur. dot. Si res ilia jam fuit tradita, vocatur sis constitata es provenit a patre, qui ante omnes tenetur dotare

fili m, avo, MI ex ascendentibus paternis,

450쪽

Do Danaeionibus inter Virum ber. Ss nuncupatur profectitia , si ex bonis maternis , vel ipsius uxoris , vel extranei , adtientitia: si

consistit in parata pecunia, vel in alia re certo Pretio taxata , vocatur aestimata et si in re immobili, certo pretio non taxata , inaestima,

ra. Dotis in pecunia vel re fungibili consistentis, & aestimatteraestimatione venditionem faciente (quae hoc operatur, ut soluto matriinois nio pretium restituatur, non res individuo Idominium plenum est penes maritum: inaestimatae autem (vel aestimatae quidem, at non aestimatione venditionem faciente ) dominium naturale est Penes uxorem , I. go. C. de Iur. dotium, civile autem dominium, quod consistit in administratione bonorum dotalium, iure vindicandi, & facultate percipiendi fructus (salva tamen bon rum substantia, &inalienabilitate 3 penes maritum . Doti correspondet contrados, seu donatio propter nuptias , & est id, quod maritus, vel alius ejus nomine, premittit vel constituitu L ri in c*mpensationem & securitatem dotis , atque de Iure communi deberet exaequare do

c. I. . nodi I P. c. I. Debet tamen attendi con

suetudo locorum , vi cujus opifices si e aliud

Proecontradote non constituunt quam artem

vel peritiam suam . Regulatur fere in omni bus, sicuti dos ejusque dominium civile , at sine usufructu , si consistat in re immobili , pertinet ad uxorem, per s. p. sistit. de dona.

I. ult. de donat. ante Nupt.

et Dico I. Donatio proprie dicta notabilis inter conjuges, non Principes , non collata iutempus mortis , qua donans fit pauperior, &donatarius locupletior, de Iure communi est invalida in tantum, ut semper pro libitu revocari possit, licet non revocata in vivis confirmetur Per

SEARCH

MENU NAVIGATION