Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris aquisextiensis vita

발행: 1655년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Liber Tertius. 87

terdiu capere cibum qui fere illis parabatur ex pane aqua madefaseo: 16iti

praesentire frigus adventans , ac tum ad ignem accedere, pedibusque etiam interdum cremari; dolente pedum altero, illius vice uti rostro, ipsoque, & altero pede alternando incedere: dormire erectas in alte rum pedem, reliquo in ventrem , plumasque subducto; parci esse somni, aliaque similia. In ipso discessu summopere doluit eripi sibi extremo morbo amantissim una sui Nicolaum Fabrum, qui non multos ante dies commendarat apud Regem egregium virum Thomam Billonum operosissama illa sua, ac talicitatis mirae Anagrammata oblaturum. In itinere divexatus est in ahna urinae dissicultate . Postquam rediit nulla res atque eum affecit, ac injuria Vario a Senatorum uno illata, tum ante Natalitia, tum initio alterius anni ; 1613.

cujus proinde toto decursu vix a latere ipsius discessit, nisi quo octi- duo gravi morbo laboravit sub finem Aprilis. Rediit interea Frater Parisitos, ipse que per illum varia munera ad amicos dedit. Misit quoque multa in Italiam ad Pascia alinum, Benedictum, alios , quibuscum varia edissentit, & ex quibus aliqua pro amicis aliis ustissim expetiit. Hos inter fuit Casau bonus, hecmque Henricus Polanius Monetalis Ex- praefectus, qui postili arat tum varios libros opera ipsius in Italia

investigandos, tum pondera antiqua varia, aut institutam certe ipsorum cum Parisiensi comparationem. Scribens aliunde Parisios , nihil aeque sategit, ac Hannibalem Fabrotum Iuris professione clarum, &meliorum literarum studio cum primis insignem, facere tam apudThuanum, quam apud caeteros amicos, quibus illius eruditio jam innotue

rat, commendatum .

Ad eruditos alios quod spectat, Edens non multo pbst Sirmondas in Sidonium Apollinarem Notas, constitutionem retulit, quam Cusanus esse Constantini Magni, Scaliger ConstantiniTyranni opinati fuerant Petreskius vero docuit, ex Codice Arelatens, fuisse potius Honorii, & Theodosii Augusto ium, scriptam scilicet ad Agricolam Praesectuna Galliarum de agendo singulis annis Arelate septem Provinciarum conventu. Deinde Jacobus Fontanus nuncupans illi Commentarios in Aphorismos Hippocratis, hisce verbis inscriptos voluit, rimo vero, quem is hoc visculo condendo influm i laborem, tum sapore tectum in rem prodire exopto , qgi yirtutum, o scientiarum omnium cumulo coruscam, fugatis omηid ommum virectatorum cinyitia, uiciesque M lita opus mcdicina

s idio, s

102쪽

88 De Vita petrestiti

sudisi utile , fit omnibus futurum jucundum; cum ita his non tantum places, sed etiam reliquis omnibus, qui literarum fludiis incumbunt, ut nullam Abiit upropriam virtutem esse putent, nisi tibi te; latam, ct acceptam intelligant

Dicatum quoque, editumque eodem tempore fuit Opus a memorato supra Taxillo, continens Judicium de ea nova Stella , quae colluxerat ante novem annos. Verum Petreshius neque consilium , neque judicium probare potuit; quod ille adversus meliores auctores,

etiam a se communicatos . argumentaretur Stellam sublunarem , ac suprema aeris regione non superiorem. Nimirum ferre non poterat, ut observationibus, demonstrationibusque refragantibus, quaererentur argutiae, quibus opiniones in scholis inveteratae stabilirentur; tanquam docere nihil dies posset, neque experimenta forent ratiociniis umbratilibus praeferenda. Quocirca eodem tempore collaudavit Pacii candorem, qui rogatus sententiam ferre de Solaribus Maculis Telescopio jam observatis , ad deliberandum tempus petiit, conturbatum se asserens, & ex observationibus novis hypotheseis novas constituendas sentiens.

Sub idem tempus rumor percrebuit de Giganteis ossibus, quae in Delphinatu reperta Rex imperavit ad se transmitti. Ferebant enim detectum fuisse in fabuloso quodam loco, non longe ab ipso confluente Rhodanum inter, & Isaram, sepulcrum lateritium, triginta longum pedibus, latum duodecim, altum odio, cum superposito lapide, in quo haec inscriptio, TH paΤo BOCHus REX. Addebant, sepulchr' aperto, apparuisse intus Shleton humanum , longum pedes viginti quinque, cum semisse; latum ad humeros, seu scapulas decem; profundum ad thoracem quinque. Cranium observatum suis e quinque pedum secundum longitudinem; secundum vero ambitum, decem. Spectato prodigio per integrum diem, caetera quidem ossa abiisse in

cineres; at superfuisse, quae. translata nemo non vidisset Parisiis, partem maxillae inferioris, vertebras duas, portiones costae, humeri, femoris, alterum femur, tibiam, astragalum, calcaneum; praeter non transmissa aliquot fragmenta, ac nominatim femoris, itemque duos

dentes. Memorabant etiam reperta argentea numismata, numero circiter quinquaginta, cum effigie Marii, & in aversa parte literis M A, ' nominis ipsius initialibus; unde & confirmatum Volebant sepultum

illaic Theutobochum Theutonum Regem a Mario devictum, virum

103쪽

Liber Tertius.

tantae Proeeruatis , ut Auctores meminerint suisse trophaeis eminen- tborem, & quaternos , sen6sque equos transilire solitum, aliaque id

senu S.

Porro ut Petreskius rem vertit in dubium; ita expendit quidnam potuisset fabuliae locum facere, idque praesertiria, ex quo libellum adsicolao Habigoto Parisiensi Chirurgo ea de re conscriptum pellegit. Ac non haesit quidem , quinosia in ea regione detecta fuissent: concessit posse alicujus vetustioris Gigantis esse ; at cujus esse perhibebantur , in animum nunquam induxit. Nam primit in quidem, neque Theutobochus, neque illius subditi latinam linguam usurparunt, ut excitato tumulo inscriberetur Latina vox; neque Romani, si pro sua illa hostili pietate monumentum condidissent, illud extruxiss)nt ex lateribus signinum certe opus non fuisset, quale ad sepulatira tunc usui non erat sed potius , nisi ex marmore, saltem ex alio lapide, in quo &suae victoriae, & pietatis adversum hosteis insculptae notae relinquerentur : cum aliunde locum delecturi fui sent, nisi sublimem, aut si Teum; saltem non ita arenosum, atque lubricum, cujusmodi is fuerat ;ne facile obrui , aut subverti posset. Mirabatur etiam neque asserva tum , ostensumque fuisse inscriptum illum Lapidem, qui Parisios sane fuerat transserendus; neque sepulcrum relictum fuisse vel intemeratum, vel cum insignibus vestigiis ; ut Dominus illius loci propagandae ossium Giganteorum famae curiosus, videbatur cordi habere debuisse. Suspicionem adaugebat, quod acceptae Cranij dimensiones perhiberentur, cum id nimirum solidum, nec cinereum exsisteret; & tam cito tamen, aliis ossibus superstitibus, exsolutum fuisset. Videbantur enini fabulae auctores subveriti fuisse, ne ex accurata ejus inspectione comparationeque cum humano canio posset veritas foeticius exquiti.

Ad Numismata quod spectaret, dicebat illas steras designasset non

MArium, cujus praenomen C. non fuisset omissum, neque integrum nomen MARIus Romanorum more exprimi neglectum ; sed potius M Assiliam, tum Rempublicam, cujus, ut civitatis Graecae, ea numismatum argenteorum Arma erat propria, non ipsorum Roma , norum. Quoniam vero a paucis annis, neque longe ab eo loco reperta complura hujusmodi numismata suerant, ipse que nonnulla ab illuseri Frereo, cujus est superius facta mentio, habuerat ; eam ob causam subdubitavit, num callide, ut tempora, ita loca serent confusa.

M Quod

104쪽

.9o De Vita Ptire hi

Quod Theutobochus vero legatur fuisse Trophaeis procerior, arguere id quidem , fuisse illum altitudinis decem , duodecimve pedulii

nostrorum vulgarium, cujusmodi erant trophaea, quae in ovationibus, ac triumphis gestabantur idque computata gestantium , brachiorumque elatorum altitudine cujusmodi etiam Heroum exhibebatur statura ad humanam nempe communem sesqui altera non vero pedum

'iginti quinque. Sed neque id , quod legitur de Equis quaternis,

senisque, ita es e intelligendum, quasi distentis cruribus ipsos una complecteretur: sed potius, quod moris haberet ex uno transire in alium hoc est, mutare tapitis equum, tamquam brevi spatio pondere las latum. Argumento esse , quod Florus ta quo id scriptum prodidit illum quaternos , senosque equos transilire solitum, viXunum, cum fugeret, ascendisse; quasi indicetur non una deductam equorum multitudinem, uti deduci moris erat. Denique plura edi sie rebat & de loco victoriae, & de triumpho, cujus pars, seu spectaculum Theutobochus fuit, & de nonnullis aliis rebus, quibus evulgato rumori habita fides elevaretur. Obtinuit cliam postremis annis aliquot fragmenta hujusmodios sium: sed ex illorum inspectione confirmatus magis in sententia fuit, ratus tum demum grandia ossa, quae effossis saepe sepulcris miramur, esse Elephantina ; quas belluarum Domini illa cara habuerint, aut sorte etiam posteritati illudere voluerint ex ea sepeliendorum cura. Opinatus est etiam , commonstrari interdum ossa, quae effossa fuerint ex arenis, aliisve locis, ubi casu quodam fuerint obruta; cum reperire vix liceat virum aliquem fide dignum , qui sepulcra fabrefacta oculis suis conspexerit fidesque penes illos sit, qui divendunt, ira onstrant , aut se invenisse, eruisseque profitentur. Heinc optavit tapius virum liquem tam falli, quam fallere nescium, in Siciliam navigare , explorareque quae essessa non procul Panormo Gigantum ossa perbibentur, ac specialiter Crania. Speravit enim fieri posse, ut is uteretur ingenua illa voce Suetonii, esse Capreis immanium belluarum, ferarumque membra praegrandia, quae dicuntur Gigantum ossa. Sed haec

iam nimis ..2sIAE. Sequutus annus feralis fuit amicorum illustrium morte. Accepit enim ex literis Aprili mense a Gualdo scriptis, obiisse & Contarenum Procuratorent. Venetiis, de Laelium Paschalinum Rotuae, dc Veronae Niche-

105쪽

Liber Secundus. 9 x

Nicherolam. Accepit etiam postmodum obiisse Augustae optimum Velserum, die Junij vigesima quarta; quo etiam proxime tempore Casaubonus mortuus in Anglia. Quin ipse quoque literis ad Natalitium Benedictum mense Majo scriptis meminit Ducis Arscholani, tanquam ante demortui. Meminit alias, ut vita seneti Heidelbergae , Marquardi Freheri Jurisconsulti, de Historici , cujus amicitiam Vel- serus pararat. Nescio an alij fuerint ; sed numerare solebat annum ab alio ferali quintum , ereptorum nempe sibi capitum carissimorum jactura, numero que infaustissimum. Addebat sibi solatio fuisse, quod inire interea amicitiam licuerit cum aliis viris oppido magnis. Unus fuit Ioannes Franciscus Vidius a Balneo, Patracensis Archiepiscopus,& per ea tempora Aventonensis Vicelegatus. Singularis enim deinceps necessitudo intercessit, seu donec ille Avenione degit ; seu cum es versatus perillustris Nunciustam apud Principes Belgarum, quam apud Regem Christianistamum ;stii postquam factus est Cardinalis rarae, & spectatae virtutis. Alius fuit Franciscus Savarius Brevius, qui diu fuerat Orator Regius ad portam Cttomanicam , quique tum Roma rediens, vere novo fuit A quis-Sextiis ; ac secum habuit Gabrielem Sionitam ex Maronitis Libani montis . linguarum Orientalium interpretatione jam clarum ,

quicum etiam Petreshius amicitiam contrahere, porro que excolere suavissimum habuit. Alius rursum fuit Guillelmus Catellus, eximium Senatus Tolosani lumen, quicum multa communicavit, seu ad specialem Comitum Tolosanorum historiarn, seu universe ad Occitaniae

commentarios spectantia; quod ipse etiam testatus alicubi est, Pei-reskium pirum doctissimum , curis mumque appellans.' In elicitas alia , quae illum eodem anno exercuit, morbus suis gravissimus, qui totos duos menseis sic Patrem afflixit, ut ipse, pro amore serventissimo, vix unquam ab illius lecto, cubiculove recesserit. Allevamento interea fuit, quod rara nonnulla accepit ex Belgio, ac speciatim iconem Iacobi Metij Telescopiorum inventoris, quam procuravit Winghemius, qudd obtinuit etiam Arelate expressam e marmore novem Musarum effigiem; & Mons pelio aliam duarum Musarum cum Homero in medio, & inscriptione O M H P . . . & aliqua alia, quae statim cum variis numismatibus ad Natalitium Benedi

tum misit. Succidit etiam aliquas horas, quas lectioni cum destire Ma aaget,

106쪽

De Vita Petresta

. nasset, in naere praesertim voluit pellegendae expendendaeque Provinciali Historiae, quam tum edidit Caesar Nos tradaunus. Ut verbum autem adjiciam de illius examine, non prorsus quidem probavit stylum magna parte poeticum: non etiam Ddem habitam commentariis nescio quibus, adversus quos authentica quaedam monumenta exstarent: non aliquos meta chronismos, & an noxum initia Kalendis Januarii constanter tributa , cum poti is ad Incarnationis Dominicae diem spectarent: non antiquam nobiliatem novis hominibus quaesitam , antiquis velo familiis ereptam , aut praeteritam ; non aliqua id genus alia. Verum cum ista excusaret, quod Author omnia pervidere non potis , fidei alienae stetisset; commendavit pium consilium , laboremque sane ingentem; & candorem plurimi secit, quo ille maluit Comitum Provinciae seriem a Gilberto incipere ; de quo indubia fide constat; quam a Bosone illo, de quo, ejusque ad Gilbertum uiaque successbribiis adeo sunt variantes sententiae. Praetereo autem ud Petreskius etiam ipsi caligini ex ipsa fide instrumentorum, actorumve authenti orum adferre lucem liuduerit. Adnotavit enim Rothboldo, qui ante annum millesimum fuit, successisse non modo Bosonem Ne c ujus progenie nihil , praeter Rothbolduin filium , coimperio sed alium etiam filium nomine Willelmum, qui ipse filium cognominem , & una cum Gauafredo fratre Comitem reliquerit. Successisse illi Bertramnum , qui partim cum G uafredo patruo , partim cum patruele Willelmo regnarit. Bertramno natum alium Willelmum, aliumque Gaugstedum, qui Comes etiam fuerit.

Et probabile quidem esta fuisse Gilbertum Willelmi silium I sed ad id

statuendum non suppetere instrumenta, cum etiam Fr iaciscus Cl

perius Odonem interjiciat. Quanquam de isto Odone haesit, quem ille regnasse scribit ab anno supra millesimum trigesimo nono, ad uiaque nonagesimum: cum annis intermediis, ut quadragesimo secundo, sexagesimo textio, & aliis regnasta Willelmum, Gauafrediimque comperidet; & anno etiam nonagesilao praeter Gilbertum, fuisse una Comitem Provinciae Rarmundum Sancti . Egidij, qui fuerit sorte fistius GauZfredi. Praetereo quoque, ut deinceps plurima observaverit, in quibustam Claperius, quam Nostradamus sint hallucinati. Illi enim, ex

pli gratia, secere Gilberti, & Tibyrsidis filiam, non modo Dulciam,

quae

107쪽

Liber Tertim. . ' 93

ouae Raynaundo Barcinonis Comiti nupsit: verum etiam Phaltidem, i si . quae Ildefonso Comiti Tolosata ut hac ratione Provincia inter Ray- mundum, & Ιldefonsum fuerit divisa, anno , ut supra attigimus, centesimo vigesimo quinto ; cum tamen Phaltis fuerit potius filia Ray-

mundi Sancti Agidii, Comitissaeque Alvire; adeo ut divisone illa idcirco minor pars Provinciae Phaltidi obvenerit, quod compensatio fuerit facta cum Ruthenensi, ac Givaldensi Comitatibus, quos Dulcia ex Matre Tiburgide tulerat. Fecere illi rursus ex Dulcia progenitum alium Gil bertum, & ex hoc Gilberto Stephanitidei H quae nupserit Raymundo Mulcio; cum is tamen G1lbertus secundus nullus su

fit, & Stephanitis fuerit non ipsius filia, sed Gilberti illius primi,

que unici, ac soror proinde, & non neptis Dulciae , luὸt ex Tiburgide, sed ex uxore alia, seu Geriberga, seu Francisca. Plura me morare importunum foret: cum haec atti sila sussiciat, ad designandum studium, quod Peuesrius interposuit tum amicorum casibus, tum paternae infirmitati. Parum porro abest, quin ad eundem annum reserendus se saevissimus morbus, quo confiici at ipsemet fuit. Videlicet mense NovembriRocca-brunam prosectus est, oppidum prope Forum Iulii, unum ex eoru numero, quq solvendo aeri alieno imparia,ipsum fundis redimebant, instituta speciali Classe Disceptatorum,& Judicum; quibus Petres hius erat conscriptus. Et quoniam constitueratnon prius in urbem redire, quam perfecta essent pxaescripta negotia , ideo postulavit licentiam perseverandi a Vario, qui literis variis a retore plenissimis se illius absentiam ferre graviter, testabatur. Postulavit etiam a Patre, qui invitarat illum ad nuptias Susannae sororix, a memorato Seguiranno in

uxorem ductae , sequente Januario. Ac interfuisset quidem lubens, 161s absente praesertim Valavesio, quem Nobilis Provinciae ordo ad gemneralia Franciae Comitia, Rege jam majore quatuordecim annis, Parisios destinaverat: sed valetudini consulens abstinendum duxit ab itinere, illa praesertim tempestate. Ad morbum autem ut veniam, regrediebatur sub vesperam Κρω-darum Februarii ex pervetustis nescio quibus monumentis intervisendis, cum animadvertit atram nubem ex hiemali ortu sensim procedentem ', monitusque ut maturaret, vix mature satis pervenit ad oppidum. Exhalabat illa laetorem prope intolerabilem , adeo ut conje

108쪽

De Vita pei es ta

I cIq. cerit exortam fuisse ex Strongyle, caeter que Vulcaniis, quarum suissent igne commota , perturbataque interanea. Eadem paullo post, donocte sequente eam effudit grandinis copiam, quae die altera libertatem incedendi praecluserit, nisi qua prius egereretur. Die tertia supercidit nix, quae totam Provinciam ita occupavit, ut meminerim metum ex hac urbe pergentem Aquas-Sextias, fuisse treis dies totos ad Va- lentiolam detentum , tanta scilicet ejus copia itinera obruta erant. caeterum Pelaeshius ex eo tempore infandis fuit doloribus universo Z prope corpore correptus; sed ad dorsum potissimum, secundum se riem vertebrarum. Heinc neque lecto decumbere, neque sedere ad cathedram, neque pedibus consistere potuit. Durabat solum aliquan 'tisper, cum duo famuli sese heinc inde supponerent, sustentantesque humeris, ad incedendum adiutarent. Non postremus vero ex vigiliis pene continentibus labor ; adeo in somnum erat proclivis, aded, quocumque statu esset, doloribus excitabatur. Transtatus Aquas-Sextias, vix quidquam melius habuit reliquo anni decursu toto. Caput illi totum nudatum, eoque casu effectum est, ut pro capillis densis, rigidissile, quos eis usque habuerat sentiebat nempe inter mirandum, haerescendumque ipsos attolli, ac pileum etiam subvehere rariores simul, ac molliores, & suborti fuerint, & deinceps perseverarint. Et jam quidem accedente vere anni millessimi sexcentesimi decimi sexti convalescere videbatur, cum supervenere haemorrhoides, quibus fuit acerbe vexatus. Non morbus tamen sic discruciavit, ac obstaculum propemodum factum, ne exhiberet Vario, quod destinaverat obsequium. Quippe Varius jam aliquoties a Rege vocatus, ut No inophylaciae, sacroque Sigillo praeesset, tum demum in Aulam disces- surus erat ac jam tota Provincia, ut abeuntem velut parentem prosequeretur lacrymis, Aquas-Sextias convenerat, cum morbus ille visus est solum Petreskium remoraturus. Laborabat porro decimum jam diem, cum Varius illum invisens, & valere jussit, & clavim, curamque librorum, ac cimeliorum concredidit. Ipse autem lecto consurgens, & aliquo- usque comitari lectica volens, tentavit primum, si vel tantillum equitationis patiens foret. Rem semel expertus, eam sibi. paullatim virium accessionem sensit fieri, ut vix pauca milliaria cogi tare initio ausus, totum denique iter conficere par fuerit.

Nihil hic opus commemorare quanto cum applausu a Rege, ac Regina

109쪽

Liber Tertius. 93

gina Matre, de a viris Principibus, magnatibus,oirimbrisque bonis ex- I6I6ceptiis fuit Varius, quam generose protestatus, sacramentum praestiterit Regii Sigilli dii pensandi; qua deinceps constantia, integritateque defunctus fuerit eo munere. Consentaneum solum dicere Petres-latim fuisse ipsi semper summas inter curas magnum lenimentum; de quemadmodum caetexa, silc specialiter adnotasse, descripsisseque quicquid illi meinorabile accidit. Proximum proinde delegit hospitium, ut

quod solebat Aquis-Sextiis posset cum ipso singulis diebus & leviore

illa coena comessari, & supremis illis horis, quibus fere solis vacabat, congredi familiariter. Consentaneium quoque referre Petreskium eam sibi legem edixisse, ut nullam unquam Vario commendaret caussam , nisi virorum literatorum. Id etiam in Provincia perquam rigide observarat, veritus semper ne foret viro sui licet amantissimo, importunus. Exceptos autem semper voluit bene merenteis de litoris, ingenuissique artibus viros ; tum quia sibi temperare illorum ergo non poterat; tum quia norat Varii genium, qui ut erat aequi servantissimus, ita non ferebat cultores Musarum anfractibus illis forensium contestationum distineri. Heinc patens, magnumque asylum literatia omnibus fuit; quando ad ipsum concurierunt quotquotin Aula, ac praesertim referenda ad Varium habuere negotia; nem6que unquam abiit, cujus patrocinium non fuerit ab eo cum alacritate susceptimi. Qui primus est sta-itim initio sollicitudinem illius expertus,suit memoratus Ioannes Barc-

latus, qui post editum de summo Pontifice opus, nec jam solita apud Regem, suosque pollens gratia ; quam primum accepit Petresilium accessisse Parisios, subduxit sese ex Anglia, & in amici sinum pro

repsit. Ipse vero non modo illum excepit perhumaniter;sed egit etiam ut Varius complecteretur, tuereturque. Discessuro Romam, literis praeivit ad amicos omneis in itinere, estecitque ut varia exhiberentur.

offici ; ac Massiliae praesertim , a sibi assine Balthasare Viassio, intest Latinos Poetas hujusce aevi celebri, qui illum per aliquot dies detinuit, ac fovIt,& apparato naysgio rebus necessariis instructum d1 misit. Praetereo fuisse Petreskio sollicitudinem non minorem circa Barciali uxorem, filium , & Io. Ludovicum Debonaerum uxoris germanum si

cum quarto pdst anno profecti Romam ad illum sunt.

Quod etiam statim in bonarum literarum gratiam peregit, fuit

- - - - - ditio

110쪽

editio Inscriptionis, qua Romae effossa adloriana Capenam, contineo batur elogium Lucii Scipionis Barbati filii, ob Corsicanam expeditionem. QSippe non prius ab Aleandro, &Pignorio exemplum habuit, qKam laboravit non leviter, ut quantum posset, illustraretur. Existimavit enim vix ullam antiquiorem ostendi posse, aut aliam forma characterum vetustiorem exsistere ; constructionem Grammaticam a vulgari quidem abhorrere, at tacula tamen prisca sapere ; denique edoceri res, ignotas alioquin mansuras ut quo referri deberet illud ex Ovidio inexploratum, Te quoque, Tempestas, meritam delubra fatemar, Cum pene e In Corfis obruta classis aquis. Inscriptio enim sic habuit, HoNC. o INO. ΡLΟΙRuΜΕ. COS pN

TEΜPESTATI Bus. AIDE. MEREΤΟ. Itaque cum ipsi maxime placuisset illa Sirmondi interpretatio, qua probatum est Inscriptioneni hanc esse anni ab urbe condita CCCCXCIIII. Sicque anno solum posteriorem inscriptione Duilliana, sive columnae Rostratae, habita huc usque pro omnium vetustissima ; idque praeter explanationem Orthographia, phrastos , rerumque in ea contentarum ; ita nimirum

TI Bus AEDEM MERITO: ideo ipsam quoque edi procuravit, sed tacito tamen nomine Sirmondi, quod ille, prae modestia, reserre eam Iaudem noluisset. Enimvero illius nomen Petreskius non reticuit; cum missitatis quoquoversum exemplaribus , literas ad amicos dedit. Heinc mentionem fecit ipsius Seldenus erudito illo de DI s Syris opere; inscriptionem secum communicatam dicens a Cottono, cum is habuisset, 4 Galliis, inquit, a Nicolao Fabricio Petristio, viro ct genere, ereruditione clarissimo. Itemque mox ante nominatus Aleander, qui editione Romae iterata, additamento facto, respondit ad difficultates deinceps objectas. Cum porro, inter caetera, mirum videretur men

tionem nullam ejus triumphi , quem Scipio egit, fieri; subditum ab

SEARCH

MENU NAVIGATION