Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris aquisextiensis vita

발행: 1655년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Liber Secundus. 77

Ac praetereo quidem ut magnus, vereque generosus Princeps laudato Varii affectu contempserit prognovicon: sed quia eventus comprobavit, ipse que Ollerius aliud postea edens in sequentem annum , est propterea mire gloriatus; idcirco taceri non potest , quod saltein dubium faciat ex ipsis-ne Astris, an potius aliunde rem eventuram conjecerit. Nam de Astrologica quidem vanitate non est quod hic loci quidpiana memorem , & maxime cum evulgata ante treis annos Themata, nisi post annos praeterea quatuor, nihil ominarentur infaustum. Non is etiam sum, qui subdubitem habuisse Vatem cum pravo Genio, qui id praesagierit,revelaveritque comine cium : dico solum potuisse ipsum aliqua ratione eta conscium machinationis illius , qua infandum adeo parricidium commissum est. Ea certe neque in Hispania , neque in Italia celare plane potuerat, nam etiam Regii Oratores, ac nominatim Venetiis agens ille virorum Optimus Joannes Bochartus Campinius, Regem iam illius praemonue rant. Comprobatum aliunde est Massilienseti nautas, quotquot ex Hispania ante duos menseis adventarant, retulisse rumorem suisse in Hispania disseminatum, quod Rex Francorum nunc occisum, nunc

occidendus gladio foret Narravit etiam Petreskius, scripsitque ad Matheibium, quod in hunc locum inseri possit. Memorabat nempe die Sabbathi, ac triduo post mortem Regis renunciatam , transiisse Aquis-Sextiis illustrissimum Venetum ex Priviorum familia , qui

fuerat Orator Parisiis , ac tum pergebat Orator Mad ritum. Cum invisisset autem Varium , sibi aliunde cognitum, enarrasse ipsi inter caetera, se Mediolano iter facientem salutasse illic Comitem Fontanam; & cum Regiarum copiarum vim inter colloquendum exaggeravisset, tum excepisse Comitem, nihil sibi ex iis metuendum, quod unius hominis mors esset brevi eas eversura. Sed temperandum istis est. Accepit subinde Petreskius seriptas a Pignorio tertia ejus mensis die literas, quibus admonitus est detexisse Galleum invento recens Telescopio magna quaedam , admirandaque circa stellas spectacula , ac potissimum quatuor novos Jovi circumduci os Planetas, quos Mediceos nuncupavisset. Sclilicet ab ineunte usque superiore anno sexcentesimo nono Jacobus Metius Alcmariensis , dum varia vitra componeret, ut effecta experiretur, inciderat casu in eam convexi, conc

92쪽

78 De Vita pei restit

uique comparationem , ex qua, interjecto potissimum tubo, vide rentur intuenti res parvae grandescere, & sepositae admoveri, unde &illi prima defertur Telescopii inventio ; tametsi Ioannes Baptista a Porta tale quidpiam jam evulgarat Galileus vero ex solo rumore

inventionis ad se perducto, coeperat ipse excogitare tum caussam effectuum Telescopii, tum conficiendi artificium ; adeo ut post in oli mina, ac tentamenta varia, pervenisset tandem ad unius exactissimi constructionem. Ipsum fuit ,o quo per primos duos anni decimi memorati menseis observationes illas peregit, quas titulo Siderei Nuntii niense Martio typis vulgavit. Petrest ius ergo re cognita, magno cum ardore sategit ut & librum, &Telescopi aquam- primum posset, nancisceretur. Enim - , ero cum librum habuisset, exquisitum tamen TeIescopium sortiatus illico non est, quantumvis nonnulla impetraverit latra ex Italia, quam ex Hollandia, ac etiam Parisiis, ex quo prim sim tempore ela- horari illeic coeperunt. Heinc est, cur Jovis Satellites ante Novem brim detegere, observareque nequiverit, certe ut integram Choream censeri posset deprehendisse. Ex quo vero deprehendit, mirum quanta laetitia id spectaculum fuerit contemplatus. Nam statim quidem rem demonstravit Vario, aliisque amicis; sed & ne tempus frustra abiret, apparavit observatorium, invitavitqtae, ac saepius per complureis dies detinuit memoratum Galterium , cumque eo in o servando biennium pene totum consumpsit. Erat adli hic frater Parisiis : quare illum solli citare, varieque urgere nunquam destitit, donec vitra Telescopica confici cura vit, misitque ad usque quadraginta. Videlicet spes erat fore, ut consequeretur tandem optima, & cujusmodi fuerant a Galileo usurpata. Interea tamen aliquot revolutiones speculatus, cepit cum Galterio consilium de Motuum hypothesibus, tabulisque concinnandis . QVam ob rem Galterius eam Spartam aggressius, sic brevi perfecit, ut exquisite, quantum licuit , determinarit tempora, quibus singuli Medices circumvolutiones proxime absolvunt, Extimus nempe diebus sexdecim , cum sexdecim horis: Sequens septem diebus, cum horis tribus, & semisse Sorae : Tertius diebus tribus, cum tredecim horis, ac semiste itidem : Intimus die unica, cum horis Octodecim , ac simul

semisse Minutias non recenseo; quandoquidem licet ad usq; secundas,

93쪽

Laber Secundus. 79

1it Astronomi loquuntur, stipputatae fuerint; nihilominus dies docuit 16io

addendum quidpiam , de inenduinque: ut etiamnum quoque restat aliquid, quod observatio, ac diligentia temporum sequentium valeat emendare. Haec sol sim attingo, ut innuam , quam vehementer Pei-teskius in id incubuerit, ut res adhiic nascens in suo exortu perficeretur. Quippe delegit praeterea virum industrium Ioannem Lombardum, qui observando operam conserret; ac eruditos adolescentes Petrum Robertum Medicinae , & Joannem Baptistam Morinum Philosophiae candidatos, qui se Galterio addicerent, ut quia nimisnaolestum erat numeros omneis retexere, calculis praescriptis ipsum Hsublevarent

Obtinuit etiam observationes , quas praeter Galileum Ioannes Kepplerus clarisimus ille Caesaris Mathematicus, aliique jam peregerant ; ut ex illarum collatione perfici hypotheses possent. Curavit quoque elaborari Theoricen mechanicam, Peurbachianae vulgaris instar ; ut suppositis radicibus motuum , Mediceorum loca possent colligi in annos, mens eis, dies, horas. Nomina praeterea imposuit, quibus discerni singuli possent. Nam cum Galileus universe Medi-ceos indigitasset, noluit ipse nuncupationem ulla ratione immutaTe e

sed principes tamen delegit ex Medicea familia, quorum nomina inderentur. mia debebat vero praesertim servato familiae honore Reginas duas inclytas, quas illa nostrae Galliae dedisset, sideribus adstribere: ideo extimo planetarum Catharinae nomen fecit proprium; alteri, qui prae caeteris eximie resplendet, Mariae: tam sequenti Cose ini majoris, & intimo Cosmi minoris. Cogitavit deinde tam observationes evuIgare, quam Tabulas; sed quia accepit Galileum curis continentibus in id negotium incumbere: ideo ne videretur palmam illi debitam praerepturus, sese ab incoepto continuit. Denique venit Alli in mentem adjutare Geographos in tradenda methodo Longitudinis inveniendae. ippe quia horum Planetarumhint motus citatissimi, configurationesque per lingulas nocteis variae : ideo cogitavit, si illae , quibus contingunt momentis, in diversis locis adortum, occasumque observarentur, posse, pro temporum varietatibus, exquisite designari intercapedines locorum posseque adeo Tabulas, chartasque Geographicas sic emendari, ac perfici, ut e de usus rei Nauticae consu nationem nancisceretur. Heinc

94쪽

i sic. ea de re Amsterodamum ad Iodocum Hondium dedit literas, quibus etiam rogavit illum, ut indicaret nomen, & patriam Inventoris primi Telescopii; scilicet ignorabat adhuc eum fuisse , quem jam diximus . Scripsit & Parisios copiose ad Fratrem, postulans ab eo varia Telescopia, quae observationibus faciendis eo varia Telescopia, quae observationibus faciendis in variis locis destinasset, ac potissmiim in

oriente, & in novo orbe, qub nonnulli amicorum erant brevi discessuri. Et postmodum quidem obtinuit observationes aliquas, ac potissimum a mox ante nominato Ioanne Lombardo, qui profectus Alepum usque, versus orientem, fuerat ; sed neque illae fecerunt satis ', neque pervidit, omnibus etiam horum Planetarum configurationibus in Ephemeridas relatis, fore propterea inventionem adeo generalem, ac animo conceperat. Agnovit enim non posse Nautas ad illos attendere, neque interdiu, neque coelo nubiloso, neque Iove Soli conjuncto , aut noctu sub terras delato ; neque toto sexennio ad alterum populum, cum Iupiter esset versus alterum ; & id genus similia. .amobrem eam curam deposuit, ratus aliunde Galileum, Kepplerumve in eam curam incubituros, & pro sua solertia rem persectios exsequuturos. Certe non parum gavisus est, cum non ita pridem accepit venisse Galileo in mentem, ut methodum perficeret, &cum Hollandis communicaret, a quibus arcanum Longitudinum est

tantoperie expetitum.

Porro cum Petreskius foret circa ista lammopere sollicitus ; nore 161I . destitit tamen interea pluribus curis destineri. Annus saeculi undecimus erat, quo nescio an dicere debeam apparuisse primum in Provincia , ac in eo hortulo, quem Petreshius intra aedeis Aquis-Sexti enseis habuit, flores calydeos Tutipas dictos. In eo scilicet ab autumno sit periore defoderat missas Tornaco a Winglienno bulbosas illorum radices. Reserebat autem, cum eo tempore nonnihil terrae in hortulo

excolendo aggestum fuisset, Caniculam qitandam nomine Marphisam conquisisse Catulos, quos abjici praeceperat, sepeliis seque sub aggere, & aliquot diebus ira incubume, ut neminem accedere, etiam praetextu edulii subministrandi, pateretur. Non memini pono an dicta lysii Sullanafuerit, cujus obitum cum aegre tulisset , laetatus tarieti fuit ob factum circa illam experimentum. Ea educabat treis catellos, qui una cum matre eodem morbo labo-

Iaverunt.

95쪽

l Liber Se idus. 8 t

raverunt. Uno demortuo, projectoque , ipsa quoque mater interiit. I 6Is Nemine caussam agnoscente, Anatomicum evocavit, incidique jussit, ut interanea dispiceret. Ecce autem secundum totam intestinorum prolixitatem series aliquot cohaerentium candidarum molecularum, cujusmodi cucurbitae, aut cucumeris grana sunt; unde videtur

fuisse unus ex iis latis lumbricis , quos Cucurbitaleis nonnulli appellant. Erant vero inferne quidem majusculae, duriusculaeque; superne vero ita paullatim in minutulas, molliusculasque desinebant, ut in summo, tandem nihil, nisi confusus albor appareret. Petreskius ergo, cum non placeret . quicquid curando illi morbo proserebatur tarn a Chirurgis, quam a quibusdam Medicis; jussit, nescio quo ductus genio, afferri sibi theriacam , e qua cum materiae illi adhibuisset, observavit magno suo , circumstantiumque stupore ipsam statim liquescere , effluere que in declive . Quapropter jussit catellis duobus qui supererant, exhiberi theriacam , alexipharmacum esse ratus. Ac alter quidem animam jam agens inter exhibendum extinctus est , alter vero adlisic robustior remedio assumpto omninb convaluit. Contigit illo eodem anno decantatissima historia de Ludovico Caufrido cacomagiae infamato , deque Magdalena Paludana illius praestigiis correpta a Daemone. Ea res vero ut totam Curiam, sic praesertim ipsum Petreskium admodum sollicitum habuit, qui universam pene historiam literis prolixis descripsit. Ac pro tempore quidem ipso in eadem cum vulgo opinione fuit, movebantque praesertim ipsum Stigmata illa insensilia corpori utriusque inusta , & Cacomagiae credita indicia : at dubitare postmodum coepit, num in toto negotio impostura quaedam, aut stupor animi latuisset. Placitum tamen semper defendit, quo Curia Magum cremari jussit: quippe qui alias sacro-sancta Religionis mysteria libidinosus pessum dedisset. A-jebat quoque tametsi Magi non tantum habeant cum Daemone, quantum putatur,' commercium ; nihilominus poena assiciendos ob pravum affectum , quo disciscunt a Numine, & Cacodaemonem implorant. Sic, licet factis unctionibus non transferantur revera in eas Synagogas, in quibus nihil non patrent nefandum; puniendam tamen voluntatem, qua id appe tunt, seseque operi accingunt.

Quod permovit autem ipsum, impos tura fuit, qua non multo pbst Massiliensiis quidam Sacerdos accusatus Magiae fuit, prodente quO

L dam

96쪽

161 t. Daemone , quem Gaufridus dicebatur in mulierculam intrusisse Is quippe judicio absolutus est , sed corpore tamen toto interpunctus,

ut designata a Daemone conquirerentur stigmata , quae deprehendi nulla potuerunt. Tanto vero magis Petrest ius rem vocavit indubium , quanto post treis proxime annos accepit a Vingliemio similem historiam contigisse in Flandria, hoc est interpunctum toto corpore Canonicum quendam, qui fuit denique habitus innoxius. Documentum sane insigne , ne facile adeo fides adhibeatur sive Daemoni, quem Sacra Scriptura appellat Patrem mendacii; sive mulierctilae , vae partim nativa imbecillitate, partim vehementia vaporum cerebrum exturbantium, partim malitia, aut odio, partim concepta , innutrita, defixa alium opinione imponere facile potest. ciuod ad Stigmata illa spectat, haesit Petreskius num revera non essent notae Cacomagiae; id lite praesertim ex quo agnovit rem vocatam in controversiam a Martino Deirio, aliisque viris impense doctis. Forte enim esse posse a natura , pertinereque ad singularem Elephantiastos speciem , aut saltem posse ipsos Magos eas sibi, quasi cauteria inurere , ac perturbatae menti defigere, inustionem illam perinde referendam ad Daemonem, ac referre solent unguenta, quae ipsim et parant, &inter se communicant, confisii se ipsorum vi ad maligna illa concilia

transferri. Habuit Petrest ius toto eo anno valetudinem vacillantem. Fuit autem dubia potissimum circiter aestatis initium; tametsi propterea nihil, fuit grave passus, neque interquievit a solitis studiis. Ginetiam visus sibi est pro votis satis confirmatus, ut adest et Vario gravissima febre totos quadraginta dies in villa Massiliensis agri, Florida ab ipso indi-gitata, laboranti. Non refero quanta se illi assiduitate devoverit:

hoc unum non est praetereundum. Convalescebat aegre Varius, quod teneretur ano rex ia, miroque ciborum fastidio. Cum veneraretur

autem Petrest ius occassionem addiscendi ecquid posset gestum movere , 3c data plerumque opera sermones intersereret de rebus gustatu jucundis; contigit aliquando Varium obiter innuere Truttas lacus Geneventis non injucundi esse saporis. Ille ergo id subnotans, tanta obtinuit diligentia insignem ex eo Lacu Truttam, opere pistorio conditam; ut, nomine lices alieno oblatam , Varius tamen divina

verit Petres ii facinus esse.

97쪽

Liber Seculidus.

Sic excitare gustat una voluit, cum fartum illi obtulit ex linguis Phoenicopterorum; tametsi id per hiemem , quoniam ea sola. tempestate aves illae maritimae ad Arelatenseis paludes capiuntur. Pariunaberat, quin eae linguae exaequarentur haedinis: & quia tamen esca videbatur suavior, nihil pronunciavit Varius, neque divinavit, quousque Petreskius illud Martialis extulit.

Da mihi penita rubens nometi, sed bivgua gulsis Nostra sipit. O .

Rogatus subinde fuit de sapore carnis Phoenicopteri: excepit autem mirari se, cur illam Apicius apud Plinium, & Imperatores Caligu-Ia , ac Vitellius apud Suetonium, Heliogabalus apud Lampridium ,& nonnulli alii tantis in deliciis habuissent. Esse enim eam injucundam , aut saporis certe non exquisiti, aquaticarum aliarum instar, cum etiam piscem oleat; unde a Provincialibus ut plurimum ab icitur, exuviaeque solii in sunt usui, in fastuosis conviviis, canibus aliarum avium obtegendis.

98쪽

DE VITA

LIBER TERTIUS.

N s E au pN Υ Ε anno Parisios iterato prosectus est. Advocarat enim illum Valavesius, quo tempore existimabat illa de Riantio negotia extremo judicio definitum iri. Et contigit quidem, ut cum moras aliquo-usque traheret, judicium intervenerit, liter que in itinere acceptis id rescierit ; ve

rum quia non tam negotiorum caussa, quam amicorum convisendo

rum desiderio discesserat; idcirco nolu1t regredi ; sed ardentius viae insistens accessit Parisios, quo tempore frater erat excessurus. IS Vero bono suo fato in urbe adhuc constitit: incidit enim in morbum , quo fuit per integrum mensem ea exagitatus vehementia, ut nisi caput carissimum advenisset, adstitissetque, vix ab illo emergere , conva- valescere que potuisset. Cum a mense autem Iunio restitutus fuisset valetudini pristinae, discedere tamen absque Fratre nolu1t, qui in mensem usque Novembrim dilatum voluit reditum. Praetextus fuit illud nuperum judicium, quod litigiorum Riantiensium non fuit penitus decretorium: nam ad cognoscendum quo jure uteretur Provincia, audiendis Ordinum comitiis locum interpositum fecit. Unde quia comitia non poterant cogi absque Prorege Cuisio, ipse que Prorex ante id tempus non erat aula excessurus, ideo Petreskius hanc sibi metam , redeundique ansam praefixit. Heic nihil necesse memorare quanta cum laetitia, virtutisque aestimatione exceperint illum Thuanus, Campinius, Rociacus, Faber,

aliique amici, & insignes viri, quorum jam ante meminimus, quique illum facie, vel fama jam norant. Nihil recensere officia, quibus literatos piarosque devinxit , non modo qui erant in urbe, cujusmodi suere a

99쪽

Liber Tertius. 8s

fuere, praeter superius memoratos, Ioannes Savaro, Carolus Labbeus, IcI 2.& alii ; sed etiam qui alibi gentium, ut in caeteris Galliae civitatibus, in Italia, Anglia, ac Belgio.

Attexere praestat, cum nullum intermiserit studium promovendi a teis ingenuas, spectabilem praesertim fuisse quam curam continentem gessit observandi coelestia, deque iis coram edisserendi cum viris Mathematicis, bonarumque rerum studiosis. Factum est quippe, ut nemo melius Phaenomena nova calleret, quod nemo ardentius, &constantius in iis co noscendis operam posuisset. Heinc habitum prope mir/culo fuit, quod distractus tot aliis curis, consequi potuisset notitiam adeo exquisitam hujusmodi rerum. Quippe non de ipsis Phaenomenis solum, sed de confectione etiam, ustique Telescopii multa declaravit; eaque occasione plerumque ducere secum solitus est, qui tam fabricae organi, quam rationis utendi inspectores forent. Heic referendum, cum Operam circa Mediceos Planetas navaret, adnotasta eum aliquid, quod, quibus ista curae sunt, non fuerit fortassis ingratum. Attendit videlicet Jovem transisse Cordi leonis ad Boream , non multum ante vesperam diei Junii trigesimae , & Venerem corniculatam transiisse adhuc magis ad Boream, inter eam vesperam, & consequentem primae Julii; qua etiam nonnihil conjunctionem cum Jove praetergressa fuit: cum & Luna tunc, omnibus borealior, ipsi eidem Cordi leonis instaret proxime conjuncta. Sic Eclipseis duas observavit, alteram Lunae, alteram Solis. Et de Lunari quidem, quae contigit die Maji decim aquarta, retulit in schedas obstitisse nubeis, ne adnotaret aliud, quam Eclipsin coeptam, & ad

quadrantem prope Diametri promotam, cum urbana horologia varie pulsarent horam nonam, ipseqtie in automato haberet nonam , ac semissem; promotam vero ultra trientem , &ad semidiametrum pene, dum ex urbanis haberetur nona, cum semisse, ex proprio vero decima,

At paullis exquisitius circa Solarem , quae ejus deni mensis die trigesima accidit, scripsit se observasse Solem fuisse jam factum , qualis est Luna ad dichotomiam proxime accedens, cum juxta urbana horologia seret hora nona matutina nempe ac triens. Deinceps, quoque hora decima cum triente, semisse, ac besse, visam increuiue Ε-clipsin; at hora undecima jam imminui coeptam, & ad centrum Solis reductana. Hora undecima cum besse, vix superfuisse digitum: de-

100쪽

De Vita petresis

HI a. nique hora duodecima, minus sexta parte,Eclipsin desiisse. Quae coma memoro, ut intelligas diligentiam saltem in eo non potuille deside rari. Et expetiisset quidem postea observata fuisse omnia scrupulosius:

sed fatis tamen peractum duxit, ut summa cum laetitia observationem compararet cum Romana quadam Lunaris Eclipseos, quam Ioannes Remus Quietanus clarus Medicus, & Mathematicus retulit;

εc cum Haseiensi dupsici, seu utrius ne Eclipseos, quam celebris vir Christianus Severinus Longomontanus , Tychonis Brahet quondam adjutor, descripsit. Prodiit per haec tempora liber Italice scriptus, titulo Squinitii, quo libertas Veneta ab ipsis Reipublicae fundamentis fuit discussa. Is, quia

visus est continere eximiam quandam Imperii, Gotthorumque Regum Historiae notitiam, idcirco statina creditus fuit quae etiamnum est multorum persuasio ) Petreskium habere auctorem. Enim vero testari licet nihil tale ipsi venisse in mentem. Quin potius sic semper reveritus fuit Reipublicae majestatem, quosque in illa amicos habuit,

ut ad praestandum obsequium potitis, quam ad contumeliam fuerit . comparatus. Ac non disquiro quidem an auctor hujusce libri fuerit Antonius Albigius, nobilis ille Florentinus, qui Christianorum Principum Stemmata ediderat ante duos annos , ut nonnullis persuasum est; an, ut videtur verosimilius, insignis ille Marcus Velserus, cujus saepius meminimus, ob consummatam eruditionem, propensionemque singularem erga domum Austriacam. Addo duntaxat, immerito videri quosdam suspicatos tam Gualdum, quam Pignorium, aut contulisse operas in eo opere conscribendo, aut communicasse cum Petres-kio quos digereret commentarios. Ii fuere enim magis ingenui, patriq-que suae magis amantes, quam ut ea impietatis labe commaculari voluerint. Utcumque siti Petres hius certe nihil simile unquam cogitavit. Parisiis porro discessurus, ac vale jam amicis dicens, recepit, inter caetera , se ad Mericum Vicum, hieme ingruente, transmissurum par Phoenicopterorum. Subierat quippe earum avium enutriendarum de-sa derium, non ob pulchritudinem modo alarum rubore flammantium, unde nostrates Flammantem vocant obque proceritatem crurum, &colli, cujus caussa a Juvenale Phoenicopterus Ingens dicitur; sed praesertim ob speciem victus, quo Petreskius quasdam apud Varium educatus commemorabat. Referebat enim illas noctu potius, quam in

SEARCH

MENU NAVIGATION