Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris aquisextiensis vita

발행: 1655년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Liber Tertius. 127

Ptolemaeo suo apposuit. Insuper varia suere ossicia, quae plerisque 162 r.exhibuit. Veluti Joanni Mocenico, cui cimelia rarissima fuerant Venetiis furto sublata: Claudio Menetrio Vesuntino, rei antiquariae

studioso , & a Chiseetio literas habenti; Κumero cuidam Drebel si assini, & Microscopicae fabricae perito , pergenti in Italiam : & aliis

oppido quam-multis. Inierat jam annus alius, eratque Februarii dies duodecima, cum 16rs. Cancellarium Sillerium invisens, coronamque virorum illustrium, eruditorumque offendens, admonuit Nivein decidere, quae sexangula, seu stellata foret. Re observata, omnibusque quasi prodigium habentibus, edisseruit rem esse magis , quam crederetur, familiarem. Scilicet aliquoties per singulas hiemes ningere similibus stellis: sed neminem advertere, tum quod plerumque eae stellulae in flocculos quosdam inconcinnos abeunt, tum quod decidentes solitariae, vel

humescentes cito evanescunt, vel commistae cito confunduntur. Ac

mirabilem quidem esse contexturam illam ex virgulis tribus sese intersecantibus, adeo ut appareant sex radii ex uno quasi centro prodeuntes : sed mirabile minus non videri, radios illos nunc esse nudos, nunc quasi soliatos , arborescente Gque, nunc quasi insertos in modiolum , aliaque id genus, quae ab amico acceperat. Illum fuisse alias conatum cauilam reddere, tum candoris Nivis, ex bullulis lucem reflectentibus ; tum formae stellatae, ex sex triangulis aequilateris, in quos circularia sponte naturae consormantur: sibi vero nihil visum probabilius, quam creari, formarique Nivem ex seminibus propriis; ut lapidum quoque varia genera eodem semper modo, non secus, ac Plantae, animaliaque figurantur. Requisivit tunc aliquis, num fortassis haec semina fertilitatis anni essent caussa, testantibus agricolis uberiorem esse agrorum proventum , ubi nix diutius incubuerit. Ipse excepit, alia Nivis, alia plantarum semina esse ; nec provenire ista uberius, quod nix sua pinguedine, ut vulgo putant, agros foecundet ; sed quod prodeunteis ex imbterrae pingueis halitus reprimat, & in alimentum satorum convertat.

Id intelligi, quod eisdem exsistentibus calidis, nix inferne sic solvitur, ut locum faciat succrescentibus plantis, incrustetur forniceturque, &, succedente veris tempore, per latera montium in ingenteis

moleis disrupta excedat , provectamque herbam interim relinquat.

132쪽

. Facta exinde est occasio disserendi de vi aquarum in quas nives resolvuntur , adeo ut jam Nili exundatio germanam hanc caussam agnoscat ; & cum ipse dixisset non totam hanc aquam in torrenteis effluere , sed quadam ex parte etiam imbibi, scaturiginibus fontium adaugendis, quippe & Fontem Vallis-clausae non uberiorem modo tunc e- rumpere, sed aliquantulum etiam conturbari; pergratum fuit toti lcoronae audire illum paulld copiositis de origine fontium disseren- l

tem a

Tum vero sententiam exponens, qua constantiorem non habuit, declaravit sibi nunquam visum originem Fontium ex mari, aut e X aCris in aquam conversione esse, sed deberi prorsus aquis pluviis adde quidpiam nivalibus) quae longe , lateque decidentes ita combibantur , ut in terram penetrent, quousque incurrant in varia receptacula , quorum sit fundus ex lapide, argilla, aut alia materia aquae continendae idonea; quaeque inferne desinant in eas meatuum angustias, lut colle ii aqua sensim effluat, suppetereque adeo possit in dies , in naensetS, in annos. Argumento esse, quod insignes quaeque scaturigi- lnes sint ad radices montium; in quibus, quod sint rupei, pleraque linterius exsistant ejus generis receptacula , in unum tandem concur- irentia: & quae in locis planis visuntur, ex montium procul positorum receptaculis per subterraneos ductus deriventur. Posse quoque leadem ratione scaturire aquas non longe a verticibus inferiorum quorundam montium, quod nisi illis sufficiant receptacula propria, possint per simileis meatus ex receptaculis editiorum montium deduci; cum aqua tantundem refluere sursum, quantum essuere deorsum valeat. Unde & ratiocinabatur, neque in continente, neque in insulis, qtite haud dubie superficie maris elatiores sunt, scatuligines exstituras, si ex mari deducerentur ; quod aqua non altius emergat, quam demersa fuerit. Nam aquas quidem in summis ipsis summorum montium verticibus, quod vulgo dicunt, scaturire, idipsum fide plane carere; nullis nimirum testibus exsistentibus oculatis. Causiam lproinde quare aestate, & per siccates praesertim diuturnas Fontes in- larescant, aut valde minuantur, non aliam posse assignari, quam quod laquae jam memoratis receptaculis contentae, vel omnino.effluant, vel paucae supersint. Inde esse, cur redeuntibus pluviis Fontes rursus scaturiant; quasi oppletis denuo receptaculis , non per leveis quidem s

133쪽

Liber Tertius. 1 9

dem, aut raras ; sed per insigneis , continenteis, & complurium die- 1623.

rum, atque mentium pluvias. Verum autem esse, quod Scriptura

refert Originem fluminum, atque adeo fontium ad mare ; sed nempe quatenus ex mari partim aperto, partim subingresib in specus, du- Au tie subterraneos, evehuntur vapores, qui in pluvias vel si, originem fontibus, ac fluminibus expositam faciant. Sensit deinde necessitatem discedendi incumbuere; quocirca edidem iam concessit, cum facta sibi a Pignorio nuncupatione, opusculum illud de Magnae Deum Matris, Attidisque initiis. Id quia continebat interpretationem Symbolorum eminentium in manu quadam aerea Tornaci inventa, & a Dionysio Villerio cum Petreskio com municata institerat a tribus jam annis, ut mutatam dedicationem

ad villerium ipsum Pignorius referret. Impetrare cum non potuis set, differti diutius editionem noluit, agente cum ipso Pignorio his verbis. Tibi ut inscribam , milia Dciunt ε, stit imprimis humanitas tua singularis, qua me totum pene quotidianis benestis ita depinctum habet, ut mihi non superfit amplius, quod meum jure psim appellare. Deinde vis omni genae erudstionis tua, qua antiquitatem omnem, is quicquid uspiam priclaries, animo , ct studio ei miriμe complexae . Imprimi etiam procuravit Georgii Ragus et Epistolarum mathematicarum, seu adversus arteis divinatrices libros duos, quos a Paulo Gualdo acceperat, quosque carissimo sibi Hannibali fabroto , memorato superius Antecessori Aquensii, Parisitisque per id tempus agenti, reliquit. Sic sollicite antia muni intendit, ut opera Varii ad/uctissima ederentur : quod quia non potuit ante discessum , ut optaverat, perfici, id ed absolvendae editionis curam universam Duchesnio commisit. Sic repetitam , ad auectamque editionem poematum Cardinalis Barberini semipersectana relinquens, totam penes Viassium, tum agentem Parisiis , operamque ultio pollicitum, sollicitudinem deposuit. Quod illum porro ita adeot ad maturandum reditum, fuit aetas,

ac morbus ingravescens Patris Et expectasset tamen autumnum,

nisi ex quadam destinatione, ac necessitate transituro per Aquitaniam, ut Abbatiam inviseret, praeoecupandum fuisset tempus. Discessit ergo mense Augusto, hoc est post: menseis aliquot supra septennium Parisiis exactos. Aureliae cum foret, accepit Roma a Debonae rotiteras, renuncianteis electionem Cardinalis Barberini in Pontificem

134쪽

is 13. Maximum , nomine Urbanum octavum. Ea regavisus, scripstillic ad Pontificem epistolam gratulatoriam, quam illi fuisse incundissimam neque ipse Debonae rus , neque Aleander reticuerunt. Minim Evero etiam reticuit Pontificis Nepos F ranciscus, qui Cardinalis Bar-berini cognomentum deinceps tulit; quique incumbit continuo artibus bonis promovendis , eruditorum fautor eximius, ipse que captus omnium studiorum in genuorum illecebris. Ille ex eo tempore usque, ut a Petreskio crebras accepit, ita & dedit literas , non eruditionis minus, quam humanitatis, & amoris plenas. Aurelia discedens habuit inter alios ex suo comitatu memoratum Joannem Lombardum, cui a septem annis impetraverat, & necO-gitanti quidem miserat diploma antigraphiae, cognitionisque Regiorum, & publicorum per Provinciam aedificiorum. Destinarat illum Reginaldus parens, qui sollicitaret discessum, Petreskio vero jucundum fuit socium habere itineris , quod illius industriam utilem fore

existimarit. Heinc praesto habere 1emper debuit calamum, chartam, regulam , circinum , ceram, sulphur, & id genus alia , ad delineandum, conscribendum, adumbrandum, exprimendumque ectypis ,

de apographis, quicquid viseretur adnotatu dignum. Et apud Andeis quidem exprimi potissimum voluit icones Principum Andegavensis stirpis, quales obtineri potuerunt ex vitris, Ecclesiisque tam S. Mauritii, quam Franciscanorum. Turoni diutius moratus est , quod prae ter alia quam plurima, detentus fuerit potissimum S. Martini Tabulariis, in quibus diplomata Regum , aliaque acta perantiqua. Circa Abbatiam, totus fuit in suadenda reformatione, destinandaque instauratione ruinarum insignium, quas Monasterium fuerat per bella civilia perpessum. Nimius sane forem , si enumerarem quae innumera observavit itinere deinceps toto, quaeque est consequutus honoris, ac benevolentiae testimonia Burdegalis, Tolosae, caeteris in locis, in quibus nemo fuit dignitate, aut eruditione conspicuus,

qui non illius frui conspectu, colloquio que desiderarit.

135쪽

llat

LIBER M ARTUS.

C τ o η ε R j in erat, cum domum accessit plurimis qui

dem exspectatus, sed Patri potissimum, per id tempus melius habenti. Non longe autem a reditu Diploma Curiae exhibuit, quo a Rege permittebatur perseverare insunctione dignitatis pristinete, seu exercere sarculare, laicumque, ut vocant , Oficium , tametsi factus Abbas induisset Ecclesiasticam personam. Ipsa vero Curia non modo assensit, sed unanimi etiam Senatusconsulto decrevit, ut jam admissis in primam Classem, in ea perpetuo consisteret: neque , ut fieri per vices solet, ad minus Audit rium, quod appellant Turriculam, & in quo de criminibus sere cognoscitur, rediret. Ac obtinuit quidem praeterea Rescriptum a summo Pontifice, quo capitalium facinorum interesse judiciis licuit nempe in majore quoque Auditorio selectiora quaedam dijudicari mos est attamen illo nunquam est usus a sed semper, quotiescumque ventum ad disquisitionem fuit, & duo, vel tres calculi in capitalem ierunt poenam , solitus est pedem efferre, neque conferre symbolum.

Musaeum quam primum aperu1t, consternatione maxima fuit, ubi capsam non reperit, in quam conjecta reliquerat omnia ex Cimeliis rariora. Subducta nempe una fuerant aurea antiqua numismata pondo coronatorum mille; ex caelatis gemmis mille, ac ducentae , praetereaque nonnulla alia. Desideravit autem praesertim inter

nummos quidem, Talentum Agyptium, seu Arsiinoen Philadelphi, pondo coronatorum decem ; & Solidum aureum Ludovici Pij, quem , ut jam ante diximus , singularem opinabatur : ex lapidibus

136쪽

reta De Vita ires ii

dibus vero caelatis Prasinum quendam , cum capite, epigrapbeque Servii Sulpitii ;&Onychena jam aliquoties memoratam, cum capite lΑetionis Regis Ciciliae, & tiarae Phrygiae ornamento. Dolorem ad auxit , quod non ausus fuit in illum inquirere, quem furti reum suspica- lbatur. Id scilicet non poterat, quin jactura Patri innotesceret, qui bona fide uni civium familiari, dotia ellicoqtie putandae e fenestra vi- lneae crediderat Musaei clavim : verebatur autem ne Patri indicata per- lsidia morbum illius exacerbaret. Cavit proinde sollicite, ne quid lperveniret in ejus notiam'; imb requisitus ab ipso , num se omnia pro- he haberent, probe se habere respondit. Non destitit tamen aliunde sagacitate singulari subolfacere distractarum rerum vestigia. Heinc, ne recenseam quo studio, quo silentio, qua cautione adhibita, missitaverit quoquoversum literas,& amicos fidos ; ea demum fuit scelicitate , ut rerum , quae erant cordi ma- lNime, recuperarit praecipuam partem. Gemmas certe obtinuit, ac in liis Aetionem,& Servium Sulpitium: sorti autem bonae tribuebat, quod lneutram auro circumornasset, alioquin enim simul periissent cum laliquibus aliis, quibus aurum fuerat loco lenocinii. Sic longo post ltempore habuit Talentum AEgyptiuna, seu Thebaicum, cujus caussa lipse ab initio concesserat frustra Massiliam. De Solido autem Ludo- lvici Pii, quod recuperaverit, nunquam memoravit. Tenuit diu jactura illa renuntiata amicos anxios; ex quibus suere , qui condolentes, wngratulati aliunde fuerint, quod revixisse videretur. Nempe rumor de ejus morte disseminatus fuerat; & primum quidem Parisiis, per nebulonem nescio quid rei inde consequi meditantem. Ipse vero quam primum potuit, repertorum securos jussit ;se quod attineret, optare tam bene optimo Canadeno quam sibi foret vita superstes.

61 . Postquam nonnihil ab hisce curis interquiescere licuit, ad suum

genium reversus est. Testis esto vel unus Grotius, qui, novo statim anno ineunte , Non otior inquit ad illum scribens, sed in illo de Iura Gentiam opere pergo, quod tale futurum est, ut lectores demereri possit, habe bit quod tibi debeat pseritas, qui me ad hinac laborem ct auxilio , ct hortatu

tuo excisa sit. Et statim, Pergis autem tu obligare me , ct incommodis meis

Munc quoque o tam bona sile tangi ostendis, o qui prasens prodio solebas esse, num absens es solatio. Ego pero, vel per te sinum ita sum Galba obstrictus,

137쪽

M ad ultimis humanae potentia metas trudi malim, quam sedem hanc deserere. Ac rursus , lateras dedi nihil quidem continenteis illas , quod te scire attineat ; sed testeis tamen ejus, quod tibi debeo , semperque debebo gratia , pro tot summis in me adjuvando , ornandoque beneficiis. Id porro Opus de Iure Gentium, cujus Crotius heic meminit, non videtur aliud a prae claro illo, quod de Jure belli I ac pacis, anno post in lucem emisit.

Cum Petreskium certe exemplo donaret, literas adjecit, ex quibus haec non pigebit excerpere. ccipe jussis Carmina coepta tuis , ait Poeta. Ego vero, Peire i amplissime, non carmen, sed librum tibi mitto , tuo hortatu, tussique austiciis coeptum. dderem , quod ipsa haec mea in Gallia habitatio non parum tibi debet, quo conciliante in virorum maximorum notitiam perveni : ita ut hoc quoque titulo, ij quid inde fractus, nascitur , id a te possit vindicari. Si dicam magno mihi dolori esse, quod tuo con stectu, tumque colloquiis stui non licet, dicam quod veri sinum s; sed huic damno solatium uti

quod adhibet C. N. rater tuus, frater sano , non natura tantum , sed morum humanitate, qui, o c. Praetereo autem studium , quo ipsius Crotii iconem Duvrisii manu habere expetiit; & fCelicitatem , cui vertit, habere simul Claudii Salmassii, Petri Puteani, Hieronymi Bignoni, magni bonarum literarum , & arcis legum, ac justitiae apud Senatum itiminis alior timque amicorum. Miserat ipse prius ad Puteanos earum exempla, quas habebat, Vincentii Pinelli,&Jul. Caes. Scaligeri, missurus quoque Paschalini, Portari, Pacii, Canadeni, Lobellii, Barciati, Marani, caeterorum plurium. Quoniam Iconum incidit mentio, addere sane illas licet, quas per idem tempus obtinuit tam Pontificis Maximi , quam Cobellulii, & Barberini Cardinalium. Effigiem simul Virginii Caesarini optaverat; verum praevenit pictorem mora, ac tum qui dem pene , cum Petres hius ageret gratias, ob missum exemplum Sa-giatoris, hoc est Libripendis Galileant, operis nempe de Cometis, quod adversus libram Astronomicam Lotharii Sarsii seu, ob literas

permutatas, Horatii Grassii Galileus condiderat, inscripseratque ipsi Virginio. Ad haec, non est sane oblitus factae pridem Pontifici, circa habendas aliquas B. Magdalenae Reliquias , pollicitationis. Quippe quod

paucis ante annis populus San-Maximitanus seditione facta obstitisset, ipse tunc & Regis imperio, & Senatus auctoritate, &Praesidis primii caη

138쪽

primi praesentia,& Latrunculatoris, ac satellitum stipatione usus, obistinuit tandem, quod Pontifex pro sua pietate expetebat. Heinc habitae sunt nomine illius a Cardinali ingentes gratiae 3 testante aliunde

quam gratam habuisset commendationem ab ipso factam, cum aliorum Gallorum nobilium, tum maxime Thuani illius, cujus suprI meminimus, quique post lustratas regiones occiduas, etiam orientaleis invisere meditabatur. Plurimus ad haec etiam fuit in procurandis negotiis Regiensis Epis.copatus, quo eximius Cardinalis Guido Bentivolus pro Regis voto fuerat donatus. Fecit vero pro amicitia, quam insignem cum illo fovit , ex quo advenit Nuncius in Galliam, & Roberto Cardinali Ubaldino, qui Petreskium quoque maximopere amarat, successit. Non tacendum vero quod interea Cardinalis Bentivolus ardentissime intercessit, ut ex praedivite Scipionis Cardinalis Burghesiij Cimeliarchio obtinerentui,& ad Pelaeshium transmitterentur moduli varii ponderum, mensurarum , aliarum rerum. Erat Romae id temporis Claudius Menetrius jam nominatus: ipse autem misit, simulque adjecit pondera pleraque antiqua, cum modulis, ac ectypis; neque deinceps desiit mittere & numismata, & quaecunque alia vetustatis monumenta quovis pretio eruere, & acquirere Romae potuit. Totus praeterea pene fuit in exhibendis officiis laboranti graviter Patri. Cum dolores vero illius nonnihil sedati per aestatem viderentur, divertit Belgenserium, unde priusquam regrederetur, concedere Tolonum voluit ad Corallii expiscationem. Id nempe raris quidem locis in nostro mari nascitur; sed angusto praesertim spatio, quod a Cithariste promontorio non amplius, quam duobus Provincialibus milliaribus distat. Et quoniam accepit tempestatem esse illi eruendo opportunam - ideo naviculam conduxit, virosque delegit idoneos, a quibus deduci sese observavit, quousque certis quibusdam montium , colliumque cacuminibus in eandem lineam coire visis , subin, dicatus locus fuit. Tum demista per funem cratis, seu mavis , crux lignea, cum appensis retibus, quamprimum haerescere fundo depre- thensa est, varie toto tractu detorta, diducta, devoluta est, ut plantae lCorallinae retibus implicarentur. Ubi id actitatum satis, machina sursum educta est, animadversumque retia disrupisse, avexisse que plantas Corallii non paucas, una cum plerisque fragminibus siccis, putri a dis ,

139쪽

dis , cariosis, ut puta quae alias evulsa, aut relicta suissent, aut inter abducendum retia, decidissent. Quae plantae porro tunc avulsae, eductaeque fuerant, neque rubescebant, neque tersae erant, nisi detracto cor-l tice ', molles aliunde, tactuique cedentes ad ipsa cacumina, quae rupta,

i pressaque, emittebant lac, ticuum instar, & compressione desinente, i apparebant interpunctae tenuibus soraminulis, seu quassi vacuis venu-l lis, quibus lac illud fuerat emissum. Id quoniam admonitus est esse ad-l modiim causticum , idcirco sollicite cavit, ne cutis ipso attingeretur. t Et quia rogando didicit id esse instar seminis , adeo ut contingens quidpiam solidum veluti concham, lapidem , aliud , cohaerentem illi plantam generet; ideo conjecit quemadmodum Pisano illi Cranio supercreatum corallium fuisset. Fuere, praeter Corallii plantas, aliae

quoque multae, & quam- multa etiam animalcula implexa, ac speciatim Limax sine cochlea, sive testaceo cortice. Eam vero totam congeriem translatam Belgenserium immisit in furnum, ut exsiccaretur, asservareturque. Deprehendit autem Lim cem effusam in liquorem purpureum, & quicquid erat contiguum, tinxisse colore purpurae perfectissimo: quamobrem ansa illi est facta subdubitandi, num ea sorte esset vera Purpura, isque liquor germanum Ostrum, quo, seu Murice Tyrio, tinctae olim vestes leguntur.

Reliquo , & sequente anno qui fuit saeculi vigesimus quintus, di- I623.

scedere prorsus a Patre non potuit, nisi quantum necessitas ad exhibendum Legato exegit. Eo nempe anno Pontifex, tuopter Reipublicae Christianae negotia, destinavit Cardinalem Barberinum in Galliam , isque sub veris initium allapsus est Provinciae oris. Appulsurus erat Massiliam ; verum tempestate cogente Tolonensem subiit portum, indeque pergens Avenionem Aquis-Sextiis fuit transiturus. Occurrit vero Petreskius ad tertium, aut quartum milliare, nihilque none iit, ut decretis ipsi pro dignitate honoribus civitatem ingrederetur: aζ ille certo consilio praetergrediendum censuit, divertereque Lam-bisci maluit. Inde sequente die profectus Avenionem cum accessisset, consequutus illum Petreskius non est: sed quarto demum die adsuit, deducto Aleandro vetere amico, quem oppipare exceptum detinuerat interea domi. Aleander nimirum adscitus in Cardinalis familiam, e comitatu ipsius erat, una cum nobili Equite Cassiano a Puteo, qui profectis quantus vir siet, eruditi, bonique omnes ipsi devincti, RomM

140쪽

ret 6 De Vita Petres ii

loquuntur : itemque cum illo aliquoties memorato Debonaero , quem cum ob propria merita , tum ob Barciali memoriam satis complecti nunquam potuit: ac rursus cum Ioanne Baptista Donio, eruditionis profundae viro, quem Cardinalis habere voluit a Latinis Epistolis: & cum viro omnino bono Ludovico Rubrio Menilio Parisino, cuius fuerat varia officia tam Parisiis, quam Romae expertus. Ac

fuere quidem alii plerique; sed specialeis tantum Petreskii amicos

Fuisset deinde Petreskius Cardinalem lubens se status . statuerat enim nec Parisiis, nec tota Gallia dimittere: sed repugnavit pietas, quae Parentem deserere acerbissime vexatum prohibuit. Cum esset vero Frater Parisiis, dedit ad illum literas , hortatusque est ut obsequium, quod ipse on poterat, cumulatissime exhiberet. Dedit & ad varios amicos, ac nominatim ad Rubenium , pergulam Lux emburgicani Palatii novi Reginae Matris pictis Tabulis adornantem: quod nosset illum pro ingenii talicitate, suavitateque, & pro rerum exqui sitarum uberrima copia mire placiturum. Ipsi, ut a Patre rursum non abesset, non postrema caussa fuit, quod duo illi Medici, quibus salvis bene semper sperave erat solitus, superstites amplius non forent. Siquidem Jacobus Fontanus, cum ipse esset adhuc Parisiis, extremum diem obierat: Antonius vero Merindolus a superioribus proΣime Natalitiis concesserat fatis. Quo loco obiter dicendum, vix quicquam potuisse ad dolorem accedere, quem ex hujus morte Petrest ius concepit. Quippe & rara eruditio, & lenitas morum eximia, de diuturna consuetudo, & humanissina a sfiicia, jam pridem amicitiam conciliaverant non vulgarem. Non addo verb quid ad illam contulisset Petreskius: id enim potius intelligendum ex testamento Merin doli, quod est in operum ipsius nuncupatione expressum. Scilicet illeic declaravit velle se quidem opera sua sub Regis Christianissimi praesidio mittere in lucem : Ver tamem, inquit, sepotum velim Tractatum de Febribvi, eo quidem nomine, ut nomen mihi carisiimum in stonte praeferat, videlicet D. Nicolai Fabricii de Petreisi, in

supremo Mquensi Senatu Confliarii Regii, ct rabbatis Gui stren is, omnibus so-rent inrasortima, ct ab istut ima dobrina virtutum comitatu stipata subfidiis, atque ornamentis instructi simi. Hunc enim virum, in quo veteris vestigia recti, is mores video ductos meliore lapillo, semper inter ingenii mei patronos habui ; prρm-

SEARCH

MENU NAVIGATION