Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris aquisextiensis vita

발행: 1655년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Liber Tertius. 97

Aleandro est Vir sane persticacissimus, ac literatorum non minus, quam lite- I616. rarum amans Nicolaus Fabricius Petreschi Dominus, desiderari merito su sticatur alteram L. Scipionis Inscriptionem huic nfra geminam. Grandi enim mole be-yucra apud veteres exadmabantur neque existimare absurdum est, ab uno quidem latere hoc elogium, ab alio marmor itidem fuis aliud, in quo triumphus memoraretur, at que, 9 dies obitus, o c. Haec, & id genus alia moliebatur Petreshius, cum a Vario, Novembri mense, Sigillum repetitum est, perillustrissique ille vir fuit in privatam assertus vitam. Petreshius porro, qui in eo, non tam splendorem muneris, quam eminentiam virtutis spectabat, noluit unquam deserere; indignum ducens facinus, si qui perstitisset in prospera, recederet in adversa fortuna. Quanquam testari de viro solebat, duxisse illum semper hunc casum non in elicem, infaustumque, sed fortunatissimum; ut quo solo posset exoptatam diu tranquillitatem adipisci. Quare & magna alacritate restituisse depositum; & redeuntem ex Regia, voluisse paullo uberius una cum Matherbio, ipsoque Petres-kio tanquam negotiis nihil jam interturbantibus) coenare ', & secessu facto, placidissime , jucundissimeque cum libris, amicis, eruditis

viris, conversatum suisse.

Fuere per id tempus Riantiensia negotia Parisiis Tolosam transata; fraterque Valavesius sub anni sequentis initium eam in urbem 1617. profectus est. Tametsi vero ipse quoque illeic desiderabatur, plurimumque sua praesentia expectabatur profuturus : attamen adduci non potuit, ut, quantumcumque negotia periclitarentur, dimitteret virum. Nec vero putes illum propterea rei literariae dimisisse curam. Si quidem innuim eram prope librorum multitudinem ad eruditos partim ultro, partim requisitus quoquoversum misit; uti in Italiam , ad Pignorium , Aleandrumque, & ad Scipionem Cobellu-ttulU , tum primum purpura donatum , renuntiatumve Cardinalem, titulo Sanctae Susannae; cui est quoque non multo phst Vaticanar Bibliothecae gratulatus custodiam. In Angliam vero ad Caindenum, Seldenumque, & alios, qui ipsum serio interpellarunt, ne literatae hominum nationi invideret diutius eruditas suas in Nummos antiquos, & in Galliam Narbonensem observationes. In Hollandiam autem, cum ad caeteros, tum potissimum ad Thomam Erpentum, Arabicae linguae Professqrem celebrem; adjecit vero libris, literisque N Arabicos

112쪽

98 De Vita Pe hii

ICII. Arabicos n immos, in quorum interpretatione minus comperta af

taretur.

Praetereo vicissi in multa expetita acceperit; uti ab Alexandro, modulum Congii Farnesiani, cum literis, quibus ille scripsit revocasse se ad examen aquam Tiberinam, fontanam , & alias ; ac post multiplicem comparationem , discrepantiam in pondere reperire nullam potuisse. A Nicolao Alemanno Vaticante Bibliothecae ante annum praesesito , notitiam Poetarum Provinciali una. Ab Andrea Bruggio-to, supplementum Indicis MSS. Graecorum, qui in eadem adservantur. A Pignorio, breviarium vitae, ac tempus, quo obierat Ludovicus ille Cornarus, qui sibi sua sobrietate adeo longaevam, vividamque senectutem effecerat: scripsit enim sepultum Paduae , postridiel, onas Majas , anno supra millesimum quingentesimo sexagesimo sexto. A Jacobo Colio, librum, cum excusatione, quod non alia illustratione ipsius nomen expressistet, quam appellando diobilissim in Gallum. A Sandero, elogia; a Ioanne Meursio, varios ejus scelus; a Willerio, genealogica: a Wing hemio, botanica, & ab aliis alia. Coepit etiam ex hoc tempore apparare Notas in Kalendarium Constantinianum, quod post annos septemdecim Egidius Bucherus Societatis j a su trans tulit totum in commentarium Canonis Paschalis Victoriani, a pagina nempe ducentesima trigetima sexta, ad usque ducentesimam oetogesimam octavam. Et non requiro quidem modum, quo obtentae schedar, & cum viro eximie bono, eruditoque communicatae q. hoc solum moneo, illas aliunde non suisse exscriptas, quam ex perraro Codice, qui Petrestiti fuit, ac etiamntum in illius Bibliotheca asservatur. Egit autem multis de eo tam cum Aleandi o , quam cum aliis plerisque eruditis viris, qui ipsius evulgationem summopere desiderarant; quoniam thesaurus visus est ingens, corrigendis fastis, emendandaeque tam fac rar, quam prophanae Chronologiae. Exempli enim gratia, observare in eo licet Consulatum Probi, & Paterni, non suisse in fastis illis praeterinissum; qui praetermissus ab Onu-phrio, illum in errorem unius anni induxit; neque etiam antecedentem, qui simul omissus a Baronio, errorem fecit duorum annorum circa Christianam Epoclicia, uti est a Scaligero, & Setho Calvisio notatum. Sed ne consecter id genus alia, obiter exinde pei spicies, quid sibi eruditus vir Jacobus Godostedua voluerit, cum post annos undecim

113쪽

Liber Tertius.

Geographum Anonymum edens, neque Petres hium nominare ausus, 161 7 ob non impetratam licentiam circa editionem Kalendarii, commutatam ea de re in praefatione Periodum hujusmodi verbis conclusit. Si quid intra univi, aut alterius pagelis angustiam concluditur, non eo minus e tmaximi momenti , cujusmodi etiam peteres Notitias , o Consularia propediem

expectamlis.

Haec inter, dolor infandus fuit, quo mortem excepit amicissimi capitis, Jacobi Augusti Thuaiai. Vix certe unquam sine suspiriis meminisse illius potuit, vix unquam sine elogio; quippe continuo illum dicens , quem & avitae nobilitatis decus, de singularis erga Deum, Patriam, Principem suum pietas, & doctrina eximia , summusque erga literatos, ac probos omneis viros amor, & inexhausta bonitas, moressique candidissimi, vere reddidistent. Solatio fuit primum nobilis Progenies, in qua jam manifesta erant Virtutis paternae, avitaeque semina ; & maxime quidem in Francisco Augusto natu primo, qui vix ingressus adolescentiam, prae se jam ferebat animum Senatorium: &quantum Parens calamo ex toto orbe descripserat, tantundein ipse oculis haurire coram destinabat. Deinde commissa Bibliothecae cura nobilibus illis, atque eruditis Petro, & Jacobo Puteanis, Claudii Se natoris Parisini filiis, proxima cognatione cum ipso conjunctis ; qui, ut literatis omnibus semper affulserunt, & gratificati sunt, ita semper Petreskio conjunctissimi exstiterunt. Speravit nempe, id, quod evenit, ipsis eam animantibus, Thuani genium stiperfuturum & nobilem Musarum sedem, ex ingeniorum lectissimorum consessu , dc frequentia, quam ipsorum candor,& antiqua fides conciliaret, agnitam fore. Contigit ea mors sub initium Maij. Cum Varius autem ineunte Iunio restitutus fuisset, ingenti applausu, suo Muneri ; perseveravit Petreskius, neque ab eo abfuit, etiam in Comitiis virorum Notabilium, qui e tota Gallia convocati, consedere Rhotomagi, sub Novembris finem. Procurationem in iis egit communis sui Senatus caussae ac potissimum circa jus, ut appellant, an nuum, seu pensionem , qua Magistratuum munera fiunt haereditaria )una cum viro bono, & collega amico Honorato Agutio , qui ad eadem concesserat. Non modo vero adnotavit quicquid in eisdem consultum, decretum, peractumq; est; verum etiam, quia ex univcrsa Gallia selecti viri convenerant; ideo non commisit, ut quisquam rediret

114쪽

Ce Tita Petres si

insualia Provinciam , quin illum aliquo officio demereri adnixus suisset, & repetitis colloquiis pIurima nisi potius omnia ) in ejus regione singularia addidicisset. Unum, quod permoleste tulit, fuit mors Nicolai Neovillae Villaregit,inclyti illius a Secretis Majestat1s primarii , a quo unice amabatur, quique etiam apud Varium, atque omneis bonos dessiderium sui maximum reliquit. Habuerat ille magno in pretio virum eximiae probitatis, prudentiaeque Eliam Deodatum, quem sane ipse quoque Petreskius non potuit ex eo tempore non suscipere plurimum, non impense diligere: sit quidem , praeter caeteras doleis, commune illi cum ipso fuit, nullum non virum doctri- 1618. na conspicuum tota Europa demereri. Cum rediret postea, sequente Januario, transire voluit Lexoviis , ut sua industria temperaret quaedam Capituli jura adversus Episcopum ; idque in gratiam Varii, Episcopatu recens donati.

Parisios reversus, nihil potius habuit, quam Regium stemma vindicare a technis cujusdam Theodorici Piespordit, Archiducibus, seu Principibus Belgii a Secretis, qui, imitatus Jacobum Valdesum,

Hispanum consiliarium, conatus est Austriam familiam mascula serie a Pharam undo Francorum Rege deducere, atque idcirco Franciae Regnum Catholico, seu Hispano Regi ipso success1onis jure vindicare. Videlicet ab anno usque superiore ediderat stemma Habia burgi-Austria corum Principum , seu Genealogiam Austriacam, per nobilissimos PIabs burgi Comites ex prima Regum stirpe deductam ;illiusque exemplum ante Natalitia missum a Wing hemio ad Petres-kium fuerat, misso prius alio, ac Regi oblato per Archiducum Oratorem; quod Petreskius non poterat, tanquat indignum facinus, non iniquo animo ferre. Ad refellendum autem imposturam, facile detexit imprimis nullam Chartham authenticam, nullumque Authorem citari centum & viginti annis superiorem; ante id videlicet tempus, quo Trithemitis, & alii Maximiliano Imperatori assentantes, prolixam illam Avorum seriem, non consentientes licet inter se, pertexere non erubuissent. Deinde, cum Sigebertus Austrasius, unus ex filiis Clotarii Regis a Pharanarundo septimi, delectus fuerit, a quo familia Austriaca deduceretur ; nulla ratione ostendi potuit integra illius successio ad Habsburgicos usq; Principes; quos aliunde Piespordius perabsurde, ac perperam ante annum Christi septingentesimum vigesimum

115쪽

Liber Tertius.

sic nominaret. cum Habsburgum conditum sol im anno supra millesimum vigesimo septimo constet. Argumentabatur etiam Petreskius, quamobrem illi Principes, qui ex Sigeberto orti fingerentur, quique vixissent tum Pipini, tum Capeti temporibus, conquesti nullo modo fuissent injuriam sibi fieri, tanquam ex Pharamundi stirpe superstibus , & successione legitima ad Francorum sceptrum vocatis ΘVerum qilia tametsi Comites Habs biirgici secundum lineam masculinam ex Regum nostratum stirpe descendissent, noverat tamen Petreskius ex atiis Murensis in Helvetia monasterii nuperrim E editis perspicue probari Principes Austriacos serie duntaxat foeminea ad Habsburgicam familiam spectare, masculai vero pertinere ad Tie steinicam, cujus Piespordium , & alios suppudere non debuisset; idcirco magna contentione, & repetitis literis curavit, ut amicus sibi,& nominatus jam ante Vicus tum legatione Regia ad eas parteis sun- gens , dextre obtineret authentica forma Actorum Exemplum, quod posset inferri in Cliartophylacium Regium adeo verebatur ne Autographo sinistri quidpiam contingeret) ac praesertim antiqua illa, quae praefixa Actis erat Principum Monasterii fundatorum Genealogia. Re jam in tuto collocata, procuravit sollicite iteratam editionem tum

Actorum omnium, tum maxime ejus Genealogiae, quam, ne una

quidem syllaba addita, vel dempta, redegit in perspicuum schema. Ex eo autem statim patescit Wernerum Comitem Habsburgi, qui obiit anno millessimo nonagesimo sexto, filiam habuisse nomine I TAM de Tierstein, sive Homberg, hoc est, more loquendi Genealogistae, Rudolpho Tiersteinico, sive Hombergico nuptam, quae Wernerum genuerit, Patrem Alberti, Avum Rudolphi, Proavum Alberti alterius, Abavumque alterius Rudolphi , qui fuit ejus nominis , & familiae Austriacae Imperator primus. Et mira sane est industria, qua tam Franciscus Guillimannus , quesn ipse Piespordius, Wernerum Itae filium sic dissimulant, quasi ille fuerit non ipsius Itae , sed fratris ejus filius; de cujus tamen progenie nulla usquam mentio: ut neque Adelberti alterius fratris , ex quo successo Habsburgica ad familiam Ttersteinicam , seu Hombergicam transiit. Sed nempe adversari fidei manifestae non puduit, & ita varie comminisci, ut Guillim annus quidem fecerit Itam Ottonis sororent, neptem ; & Pies pordiuo sororem, uxorem, nurum, & sororis neptem ex Nernero

116쪽

De Vita Petres ii

1618. Tiersteinico. Et sic quidem Petreskius laetabatur se praesecuisse anniti adulatoribus illis Genealogisticis ; ac tanto magis, quanto Guillim annus magnam se fidem habere dixit Actis illis Murensibus, ipsumque Guilli mannum duobus annis post delegit Gaspar Scioppius, quem in ea parte stemmatum Austriacae domus sequeretur. Non memini porro, an haec , an alia ipsi caussa fuerit invisendi Rhemis Capitulare Archivum, Canonicis diplomate jussis aperta ipsi

facere acta, & tabularia omnia ; exhibere duo qpaedam instrumenta praecipua, magni momenti res continentia. Id memini, habitum ip-1um penitioris historice Gallicanae scientissimum , ac editum fuisse ab eo specimen, cujus, praeter ipsum, alios habui enarratores. Cum enim mense Martio contigisset illa memorabilis Basilicae Curiae conflagratio , ad cujus spectaculum una cum Jacobo Gilloto Senatore optimo intempesta nocte accurrit , deduxit eo deinceps quotquot pene

erant in urbe eruditos viros , ut considerarent Regias statuas, quae truncae supererant, caeteris in calcem conversis. Et chim nemo dicere posset, cujusnam esset Statua, qtiae etiam ante incendium prae

fecto vultu fuerat visa; ipse ex superante uno loculamentorum, edisseruit jam fuisse Henrici Angli, quam Carolus septimus mutilare contentus fuisset, neque omnino dejecisset, tanquam locum destinans suae alium a loco, quem statua usurpatoris occupavisset. Nec modo vero specialem illam adversus Pie spordium, & alios navatam voluit operam; sed quo affectu prosequebatur, & sacrae Regiae Majestatis,& Francici nominis gloriam, meditatus est ex eo tem pore editionem Auctorum omnium, coaetarieorumque praesertim , qui Francorum originem , Historiamque scriptis mandarunt. Tum quia norat plurimos adhuc in variis Ecclesiis, Monasteriis, ac Bibliothecis privatorum asservari ineditos ; conquirendi curam assumpsit;& quoniam ipsi non vacaret: communicandi cum Andrea Duches nio Historiographorum diligentissimo, ipso quoque ex eo tempore ad id animato. Is apparabat editionem Historicorum Normaniae: Petres hius vero , ut suam illi sagacitatem, diligentiam argumento quodam probaret, quaestivit, ac obtinuit a Roberto Cottono Anglotum Anonymum, de gestis Einmae Reginae Anglorum ; tum Guillelmum Pictavinum, quos ipse brevi post adjunxit, testatusque est,

Canadent interventu transmissos, silpim , inquit, IlL ct de literis

117쪽

Liber Tertius. 3O3

bene meritum, D. Nicolaum F cium de Petrisco Regium in Aqui Sexticio 1618. Provincia Curia Senatorem mihi summo amicitia vinculo carissimum. Quoniam vero Fronto Ducaeus parabat eodem tempore editionem Codicis Graeci , literis majusculis scripti, magnamque Bibliorum partem continentis; & ea quidem antiquitate, ut diceretur correctus manu propria Origenis , attestantis cum Tetraptis mage vetustis fuisse collatum: ideo cum Petreskitis probe meminisset exstare apud eundem Cottonum M S.Graecum pretiosissimum, ab v Theodosi; temporibus, charactere ctiam majusculo exaratum, & a Rege Jacobo mille aureis coemptum ; ideo , inquam, ut ea editio ex collatione fieret completior, scripsit, misitque in Angliam, & fide sponsito- neque data, Codicem obtinuit, cumque Frontone communicavit. Autumnus porto fuit ejus anni , cum nominatus est a Rege in Abbatem Sanctae Mariae Aquistriensis in Aquitania. Quam operam ejus occasione praestari Romae oportuit, contulere ultro Cardinales varii, ut Cobellulius, Ursinius,& qui postea fuit larquemontius . sed nullus tamen studiosius, quam Maleus Barberinus, qui deinceps fuit, ac etiamnum vivit summus Pontifex. Nempe ex e*jam tempore necessitudo intercessit, excultaque est literis, ultro , citroque saepius datis. Occasionem fecit perelegans Ode a Cardinali in Beatam Magdalenam composita, , Innixa nnis Per coloribus. Cum enim Petreshius illius exemplum ab Aleandro accepisset, mirificeque ea delectatus, applausum etiam ab omnibus, quibuscum eam communicarat, eruditis viris tulisset , impetravit, eodem Aleandro intercedente, licentiam, ut typis mandata amplius vulgaretur. Distractis exemplaribus, placuit iterato poema edere, sed grandiore forma, ut posset & ad Sanctam Balmam rupem, ac Eremum poenitentia B. Magdalenae insignem de per Ecclesias , sacellaque reliquae Provinciae appendi. Quinetiam rursus edere visum , postqtiam procuraVit ab eodem in gratiam S. Ludovici Franciae Regis Oden contexi, cujus es hititium , Objectu gemini maru ; dc post conditas etiam alias, quas obtinere licuit Aleandro , quasi suffiirante. Sub anni finem celebris in coelo Cometes effulsit, ad quem observandum adhortatus est quotquot novit industrios viros. ipse destitutus organis idoneis, & cum se multum credere coelo, ob invaletudinem , non auderet , alia ratione non attendit, quam Telescopo ca

pitis

118쪽

Vita prim i

i si 8. pitis Armam, & diversitatem Icauda discernens, caudamque ipsam comparans cum Solaribus radiis per senestellam trajectis. Laetatus autem postmodum est , cum accepit potuisse non versanteis Aquis- Sextiis paullo post diligentius omnia observare. Ut pauca ex iis seligam , in illorum gratiam , qui scire haec volent , Apparuit Cometes a Novembris fine in medium Ianuarium ; & quia emersio fuit matutina, idcirco cauda sursum nitens aliquot diebus visa est, priusquam caput conspiceretur. Caput fuit subpallida stella, quantae stilat fixae primi honoris sed non illarum instar scintillans) rotunda, qua Solem spectabat; crispata, qua erat aversa. Cauda, seu Crines, radiatio fuit tenuior, & paullo candidior, longa initio octantem coeli, & lata ad extremum, qua etiam nonnihil primis diebus versus austrum deflectebatur sextantem prope prolixitatis. Apparitio Capitis prima, qua Scorpius bracchia contrahit, fuit; desitio, qua Draco Ursas dirimens , postremo loco explicat caudam. Scilicet praeter motum diurnum, quo Cometes Siderum instar oriebatur, occidebatque, progressus est etiam motu proprio a meridie in boream .; sed ita tamen, ac si coepisset a medio Scorpione, secuissetve ibi Solis orbitam , cum inclinatione ad occasum graduum proxime sexaginta trium. Cum initio vero is motus esset dietim duorum graduum cum besse, factus est sub nonas Decembris velocior gradu integro ; deincepsque ita decrevit, ut tandem elanguerit; uti etiam cauda, quae fuit illis initiis adeo prolixa, ita sensim contracta est, ut evanuerit denique una cum capite confusa. Petreskius, hac re intel lecta, parum abfuit, quin Keppi ero assenserit, existimanti illum motum trajectionem fuisthrectilineam , quae facta suerit proxima nobis, cum velocissima apparuit; neque diurna revolutione impediri potuerit, quasi ea foret ipsi afficta ex revolutione Telluris: aliunde tamen, ut agnovit non esse Cometam halitum terrestrem, sic persuadere sibi non potuit, vel eructatum fuisse I Sole ,

vel concrevisse ex aura aetheria. Concessisset lubentitis in eam Senecae opinionem, quae statuit Cometas non minus perpetuos , quam sidera perpetuo visa; adeo ut iste, cum est conspectus, non recens

fuerit genitus, sed recens apparuerit; nec interierit exsolutus, sed ob immensam longinquitatem videri tandem desierit. Res tamen ipsi

visa est dura, finitum esse mundum persuaso ; facileque solum admisit, quod

119쪽

Liber Tertius. Ios

quo ex observatis demonstratum est, trajecitionem Coibetae fuisse tisi 8.

non modo superiorem Luna , sed vix etiam Sole ipso inferiorem. De directione caudae Cometae in plagam Soli oppossitam, non est cur aliquid addamus; cum praesertim locus non ferat, ut edisseratur, quamobrem ab exquisita oppositione, & nunc quidem ad dextram, nunc vero ad laevam, cum inaequabili quadam deflexione recesserit. Non es: etiam cur de praesagiis ; cum non postremum sit argumentum imbecillitatis humanae, ad ista expavescere, quibuscum res nostrae commercii nihil habent. Mirum, cur saltem Deo non credatur , dum

a signis coeli nihil metuendum jubet ; scilicet ipse signa non faciens. ex quibus non expossitis, quid futurum sit, caveri non possit. Nisi autem Deus Cometam calamitatum signum cons ituat; tinde-nam es in Cometa potes: aut futurorum notitia, aut affectus significandi Annon ille suam pergit viam, ut naturalia caetera; parumque ejus

interes , quid humanae gentes inter se moliantur Z Ac iste quidem dictus est portendisse cladeis postmodum sequutas: sed nempe ante non fuerant bella, pestes, ac Reges mortui Z nullae jam viginti post

annis excitantur tragoediae 3 Referunt adhuc ad Cometam : verum erit cur pari jure exorituras reserant turbas, quotusque novus Cometes sit , qui oblivionem istius creet, tametsi ante centum annos appariturus non fuerit. Attamen digredimur nimis.

Nihil non deinceps egit Petreskius, ut tam specialis, quam gene- ICI' ratis Orbis descriptio perageretur. Nam primo, ut studiose fovit,

sic non leviter animavit Petrum Bertium, tum ex Hollandia primum adventantem, ut Geographicas illas suas molitiones in lucem daret.

Deinde, quia tum prodiit illa orbis Terrae descriptio secundum septem climata, ct Nubiensis Geographia a Gabriele Sion ita squite x- tum Arabicum es interpretatus Latine) inscripta; curavit soatim Pei-reskius , exemplo ad Cluverium missis, condi ab ipso Tabulam , qua locorum situs juxta hanc Geographiam expressi intelligerentur. Ad haec, quia perhibebatur Joannem Meterium , navarchum Hollandum, detecto spatioso, & tranquillo freto ad ortum Magellanici, observatisque novis rebus regionibus, ac populis, circumnavigasse foeliciter

orbem , nec velle tamen , certo consilio, observatorum narrationem

publici juris sacere, idcirco tantum advigilavit, ut a Culielmo Schut-tenio. nauclero praecipuo , Navigationis totius diarium obtinuerit,

120쪽

I619. quod latinitate donatum edi illico procuravit. Quia vero Maerius propterea cum Schut tento litem instituit ; ideo de litis aestimatione dependenda securum voluit. Neque id porro obstitit, quo minus q ridpiam simile circa profectionem aliam attentaret. Nimirum fama percrebuit rediisse Hollandorum navim ex mari Hyperboreo , quae septem gradus proxime accessisset ad ipsum polum, sed nullo tamen modo potuit velificationis seriem obtinere. Commendavit autem interea Nauarchum, qud aquamvis potuisset se polo, minore cum difficultate, quam credatur, supponere : non fecisset tamen, quoniam alias incertissimus plagarum Mundi effectus fuisset: nullo quippe jam exsistente septentrione , aut meridie: nullo exortu , vel occasu: nullo magnetis ad ventos usu nulla methodo, qua in unam partem , potius quam in aliam discedendum nosset. Rursus , quia norat Vincentium Clancum civem Arelatensem longe, lateque peregrinatum, congessisse quam plurimas rerum visa rum observationes: idcirco illas quaesitum misit, ut liceret modo per ipsum) dari in lucem procuraret. Obtinuit ergo: verum attendens omnia ratiociniis infecta, ac ea praesertim opinione, quod Terrae superficies non globosa, sed plana iit: ea propter totum negotium erudito viro Nicolao Bergerono commissi, in voluit, mandavitque seligeret, ac suo modo diceret qliae essent mere historica, narrationi Gque haberent fidem. Suadere deinde conatus es: Blanco , ut id probaret consitum : praestitum idem in historiis, sive relationibus Pirar di, Moqueti, aliorum : permittendum Philosophis, ut eas quaestiones disputent, neque esse recitatoris dogmaticum agere, praesertim con- contra communem fidem: posse quidem sententiam de terrae planitie attingi: sed tamen tanquam a Barbaris creditam , non ab eo defensam i fore, ut si institerit, literatis ludibrio sit, narrationique aliunde stice, tametsi verae deroget fidem : integram, & sinceram laudem ex nuda peregrinationum historia illi superfuturam: curaturum sese , ut opus dedicetur Regi, aut alii, qui grate accipiat, caeteraque hujus inodi: quae virum tamen ab instituto dimovere nunquam potuerunt. Praeterea curavit incidi, excudique denub Tabulam Chorographicam, seu delineationem Provinciae a Petro Joanne Pompario ante annos triginta confectam, Cum forma, elegantior licet, nihil ominus

SEARCH

MENU NAVIGATION