장음표시 사용
121쪽
non placeret, effecit, ut Iodocus Hondius eandem biennio pbst ite- Irato sculpserit; qui adhuc non modo in eo displicuit, quod reticuerit
Bomparii nomen : sed in eo etiam maxime, quod editiones alias imitari maluerit, in quibus gradus latitudinis praeter verum designantur. Nam Aquis-Sextiis , exempli gratia, adscribitur gradus quadragesimus secundus cum besse, cui debetur quadragessimus tertius cum semisse, & uno, altero ve minuto praeterea. Heinc fuit ille semper in votis Tabulam novam construere, quae adhibitis novis observatis , dimensionibusque magis exquisitis , exhiberet singula loca, tam cum coelo, quam inter se ad amussim consonantia: verum instituto fata obstiterunt.
Postremo, quia mire illum delectavit , quod Ioannes Baptista
Morinus, cujus jam ante meminimus, quique deinceps inter Prosessores Regios Mathematicos merito inclaruit, de sua illa in Hungari- eas fodinas peregrinatione aliquoties commemorabat . ideo auctor fuit, ut eam Relationem scriptis mandaret, ac ederet. Id autem ille praestitit ; sed praemissa Mundi sublunaris Anatomia , qua evincere est conatus, uti aer in treis regiones distribuitur, ex quibus suprema semper calida, media semper frigida, infima nunc calida, nunc frigida est 1, ita terram in treis discerni, quarum insima semper frigida, media semper calida, suprema, aeri contigua nunc illo calescente frigeat, nunc frigescente caleat. Non fuere illi haec studia satis ; sed variis praeterea ossiciis commendatos virtute viros demereri conatus est. Quid memorem enim, quod Pacium ex hoc tempore pro ipsius votis Catholicum factum , ac jam exoptantem redire in Patriam , donari curavit professione Juris primaria in Academia Patavina, ut etiam cum idem Valentiam repete re post biennium voluit, accersiri ipsum procurav1t per literas a Delphinatus Prorege ac Praeside primo, jussu Regis scriptas Θ Quod cum Philippus Iacobus Mausi acus magnum Senatus Tolosani ornamentum Dactus suisset jam memoratos Iulii Scaligeri in Aristotelis historiam de Animalibus Commentarios , ipsum non parum animavit , ut eos cum Notis ederet; neque segnis suit, ut jam editos ad omneis viros per Europam eruditos transmitteret, uti ad Aleandrum, Pignorium, & alios Θ Quod Barctati operi usus, exscripta habuit ex Vaticano codice Erotica varia, in gratiam Gilberti Gaulininii, insignis Oz bona-
122쪽
bonarum literarum luminis: cum accepisset ea deesse in Theodoro Prodromo, tum brevi edendo ex Salmasiano Codice; ut ille quoque testatus est in praefatione adlectorem Θ QUb i exemit variis varios scrupulos, ut Pompejo Paschalino de Patrui de uacti Cain eis; ut Thomae Erpento de Saracenica historia, ac huiusmodi alia multa. Inardescebant tum studia inter memoratum aliquoties pereruditum Iacobium Sirmondum, & Claudium Salmasium , illud aliud humanioris literaturae decus eximium, citca quaestionem celebrem, cui ab uno anno locum dederat Jacobus Gothostedus duabus dissertationibus de Suburbicariis regionibus, & Ecclesiis, seu de Praefecturae, &Episcopi urbis Romae Dioecesi , conjectura. Et quousque quidem ea controversia processerit ; quam multi utrimque eruditi viri symbola sua contulerint, referre haud esst hujus loci. Dico solum Petreshium Omni cura allaborasse, ut, quod eruditos decebat, res leniter pera geretur. Certe cum ipse quoque Aleander se interposuisset, misissetque Roma ea de re tractatum , qui ederetur Parisiis, vix id probare Petreskius potuit: & cum urgeretur, editionem procuravit quidem e sed temperatis prius quae ille de Conciliorum , Pontificumque auctoritate attigerat, quaeque adversus sententiam improbatam resperserat
paulld acerbius. Eadem libertate, ut aliquid attingam, usus est adversus Barcia-jum , qui Argenidi intexuerat nescio quem Dialogum paullo liberiorem. Accepit nempe sub idem tempus magnam operis ejus partem , quam mandari typis curaret. Et Barclajus quidem in illo, tam ipsi , quam Vario certam destinavit personam a at Petreskius, laudato a fectu, majoris longe duxit, gratioremque habuit, quam se illi debe re, dixit, Virginii Caesarini, bonis literis, artibusque excultissimi viri amicitiam, acceptis eius literis, elegantissimissique elegiis. Sed Barclajus nempe laudandus, qui quocumque potuit modo est gratitudinem testatus; veluti rursus, cum excepta per id tempus Romae familia, Elegiam texuit nomine uxoris, in qua haec, praeter cae
Vera loquor, multum, dixine nasse, iuvit , Quo fugirem luctus, tunc meminisse tui, Ingentisque viri, servent quam Numina Gallis.
123쪽
Ingenum stectes, credas de Pallade natum rVirginus haec quam sic nnere nomen amet smicquid erant Musse, quicquid Prudentia quondam ;Hunc unum Gallis scilicet esse putes. Vivat, amisque meum, rata sint ea pacta, maritum:
Vipat, ct in laudes crescat ad usque yuas.
Atque haec quidem anno jam sexcentesimo, ac vigesimo; cujus inem- te, ac ruente vere , stranguria, aliassique morbis ita laboravit, ut non sine magno animi dolore praepeditus fuerit, ne sequeretur Varium, cum Rex aestatis initio ad sedandum Normaniae, Provinciarumque aliarum turbas ; ac postea etiam in Aquitaniam, Bearniamque disce deret. Convalescens, accepit Genua a Pio Mutio literas, quibus certior effectus est, nonnullas adhuc Pinellianae Bibliothecae reliquias exstare. Scripsit enim ille reperisse se quinquaginta duas orationes Themistit, quae servata ex illa fuissent, quaeque editae non reperirentur , etiam inter evulgatas ante duos annos a Dionysio Petavio, viro,
quo nescio an habeat erudita J E s u Societas doctiorem. Id ad ipsum retulit statim;& cum offendisset meditantem jam opus illud ingens de Doctrina temporum, quod paucis phst annis in lucem emisit, non pauca, ejus occasione, in gratiam Scaligeri, amici quondam sui, disseruit. Circiter id tempus, spectavit curiosius Sacelli Basilicae, seu, ut vulgis indigitant, Sanctae Capellae Gazophylacium. In rarissima autem illa, pretiosissimaque supellectile, Cimelium detexit omni pretio
majus, Cameum videlicet, sive Achatem Orientalem, Sardonychem-ve Arabicam, amplitudine Parisiensi , seu Regio: pedi exaequatam ;in qua sculptae viserentur miro artificio viginti quinque figurae, omnes candore eminentes, & in nigro aequore flavedine quadam subobscura interstinctae . Exornata illa circum fuerat Christianis figuris,& epigraphis a Graeco quodam Imperatore: adeo ut cum Balduinus eam oppignerasset D. Ludovico, ac postmodum tandem venisset in manus C roli Regis, nomine quinti, & crederetur sacram quandam continere historiam ; in eum Thesaurum, quasi Donarium religiosum, fuerit illata. Petreskius porro, cum rem spectasset,& ad figuram conditionem attendisset, cognovit potius prophanam qirandam repraesentari historiam ; & quantum conjecturis potuit assequi, credidit esse Apotheosin
124쪽
Eam nuper Ioannes Tristanus Santamantius, rerum antiquarum eximie peritus, aere inciso exhibitam in suos inseru1t Commentar1os.
Testatus est autem se primam illius notitiam hausisse ex Petreskio;
praefatus virum rara adeo, exqui itaque eruditionis , ut omnem suam commendationem inferiorem censeat ea claritate nominis, qua tota Europa epa sit illustris.
Scribit deinceps se prima vice in comitatu Petreshii spectasse hoc rarum antiquitatis monumentum, occoepisseque conjicere, ecquid rei repraesentaret. Quandoquidem vero temporis progressu circa nonnulla capita a Petreskii mente deflexit, contigitque , ut aliquoties disia lserentem ea de re τ-audierim; ideo rem ingratam fortassis lnon faciam , si praecipua quaedam interpretationis discrimina heic attigero , in illorum gratiam, qui rem totam studiosius examinaturi Achatem ipsum, aut edt1pum, memoratum ve habuerint librum. lErgo, quem Santam antius interpretatur esse Jovem , succedente l Enea . Petreskius esse censitit Augustum, Deae Romae ope elatum in lcoelum s & quem ille vult esse Augi istum s ipse interpretatus est Mar- lcellum equorum amantem, quem fata terris solum ostendere, innuen- lte Roma, quod ab illo recusabatur Orbis imperium, tradere sese Ti- lberio proxime supposito. Et certe, si attendas ad prototypum , qua- lienus certe ectypi illum referunt, adolescentis potius, quam sene scentis vultum agnosces. Sic quem Petreskius sub Marcello existima- lvit esse Drusum Tiberii filium, manu versus Jovem extenta, tanquam postulando, post patrem, imperium ; autumat Santa mantius esse Numerium Atticum, contemplantem, attestantemque fuisse Augustum raptum in coelum: Et quam assidentem Druso Livillam uxorem ille
censuit ; censet hic esse posse Iuliam Augusti filiam in exilium actam ;ut credidit illum ad dextram Jovis esse Drusum Tiberii fratrem;quem potius Iulium CaesaremPeireskius esse existimavit. De Germanico, Agrippina, Caligula, discimen nullum ; imo nec de Tiberio ; nisi quod Petreskius. vestem Imperialem serpentibus circumdatam esse dixit Agidem Jovis ; appellavitque lanceam sine ferro, sceptrum praelongum. Sic censuit Antoniam Germanici matrem, quam Santamantius Liviam; & contra Liviam esse putavit, quam Santamantius Antoniam. Sed haec obiter. Caeterum Petreshius ita exsultavit, ob praeclarum adeo Cimelium repertum, ut non modo ad intuendum & Santamantium, & caeteros,
125쪽
quotquot erant Parisis, curiosos viros invitarit; sed etiam de eo lite- Isa oras ad amicos in Angliam, in Germaniam, in Italiam, per totam Galliam dederit. Scripsit autem de eo praesertim ad Petrum Paulum Rubenium Antverpiensem, pictorem celeberrimum, & totius antiquitatis, sed Canaeorum imprimis studiosissimum, peritissim timque, qui dicto citius exsiliit, ut rem spectaret cominus, & exprimeret coloribus vivis. Tulit autem Petreskius, Cimeliique vice nobilem habuit e figiem, praeter ectypos varios sulphureos, Sypseos, chartaceos, quos ex Achate ipso expressit. Adjiciendum vero, quod praeterea, non sine quodam numine, ectypum sulphureum obtinuit Cana ei alterius, in ipso Imperatoris Cinae-liarchio asservati. Achates est similiter, sed superiore nonnihil minor,
quem Philippus Pulcher Pissiaci monialibus legaverat scit in habuisset ipse ab Hierosolymitanis Equitibus, illum in Palaestina nactis
quemque per bella civilia furto sublatum, Mercatores quidam detulerunt in Germaniam , ac divendiderunt Rudolpho secundo duodecim
millibus aureorum. Expressus autem fuerat, adservatusque ectypus, quem nescio qua sorte Petrest ius fuerit assequutus. Neque vero ectypum modo , sed germanam etiam picturam consequutus est, et aboratam jam pridem celebris illius Nicolai pictoris manu, cujus egregia opera in Fontis- bellaquei aer sto inspectantur. Praetereo autem ejus figuras ita esse interpretatum, ut opinatus fuerit illis designari Apotheosin viventis Augusti. Quippe, uti apud Josephum legitur factus
ab Herode Caesaris Colossus, forma, ac magnitudine Jovem Olympium referens, itemque alius Romano par, referens Iunonem Argivam: ita videtur in his figuris repraesentari Augustus habitu Jovis Olympii, una cum Dea Roma habitu Iunonis Argivae: apparentque aliunde Jupiter, & Juno abeuntes, locum cedere; itemque signum Scorpii contrahere brachia, caeteraque hujusmodi. Laboravit quoque deinceps infestissimo oculorum morbo. Sed ut prosequamur quam multa propterea non destiterit per haec intervalla morborum moliri, curavit ecce teri incidi elegantissimas figuras, quibus illustraret librum a Rege Renato Comite Provinciae de Tornea mentis conscriptum, ac editioni destinatum; idque postquam obtinuit a Ioanne Jacobo Chiaeetio Vesuntino, medico claro, aliud de Tor-n mentis volumen. Meminit hujus curae Andreas Favinus in libro Theatri
126쪽
16ro. Theatri honoris, ordinumque Equestrium tertio. Resumpsit & ω- ram memorati supra Constantiniant Kalendarii, de quo proinde scripssit ad Schilderum Cameracensem Canonicum, a quo illum habuerat; lsimulque ad Franciscum Carondeletium,ejusdem Ecclesiae Decanum, qui eximia rerum bonarum curiositate tenebatur. Sollicitus fuit de variis rebus, quae asservabantur in Muisis Ducis Arscholani, dc nominati mox Rubenit: ea vero in re fecit illi satis Ioannes Gaspar Gevartius, celebris, &, si quispiam alius, germanus Musarum alumnus, quicum amicitia non levis fuerat Parisitis jam inita. Praeterea si1ngularia quaeque cum Rambervilierio Vici commorante numismata communicavit; ne vicissim commemorem ipsum Rambervillerium
nihil prorsus habuisse in pretiosis loculis, quod non secerit cum ipso
1611. Anni insequentis primo statim vere amplius, quam mense decubuit: adeo ut neque discessurum iterato cum Rege Varium comitari potuerit; neque Hugoni Grotio, tum primum in Galliam appulso, quam multa, magnaque officia destinaverat, exhibere: scilicet tanti illum ducebat, ut in vicem Scaligeri assertum Galliae diceret. Praetereo autem, cum Crotius deinceps sese ad scribendum historiam suorum temporum compararet, communicasse cum illo Petreskium tum monumenta varia, tam privata, quam publica, quae fuere sibi prae manibus, tum complura, quae ex Italia repetita obtinuit, nominatim vero ab Antonio Querengo docto, & magni nominis viro, ad quem multa fuerant ex Gallia transmissa, conscripturum Ducis Parmensis, seu Alexandri Farnessii gesta. Transiit sub id tempus Parisiis memorauis supra Vicelegatus a Balneo, Pontificis Nuncius destin tus in Flandriam ; qui cum vellet singularia quaeque in urbe spectare, sed tamen quasi incognitus, commodum profecto convaluit Petres-kius, qui ipsum varie deduceret ad eruditos, ad Muisa, ad opera omnia rariora ; ac insigni alacritate praestaret unus ossicia, vix a pluribus simul exspectanda.
Atque id quidem mense Iulio: sequutus est veris Augustus, quo
luctusiorem non habuit. Eo nempe mortuus est Varius, cui per oci, duum laboranti non potuisse suprema quaeque exhibere obsequia, molestissimum sane fuit. Obiit autem vir ille magnus Tonini Notiobrigum, in obsidione sileracensi, tertia die jam niensis die, ingenti Galliae
127쪽
Calliae totius Iuctu. Quam vero speciatim pereulsus eo easu fuerit ictu Petreskius, nihil est necesse commein orare: quippe perspecta jam indoles, vehemensque amor, & diuturnus cultus, quo prosequutus virum fuerat, vel me tacente, satis insintiant. Merito sane quotquot pene de Varii morte condidere carmina, nuncupavere Petreskior nemo enim fuit ut affictior, ita consolatione dignior. Fuere in iis Hugo Grotius, qui sic illum affatus est, Quod tu, qui nuper Regni moderantibus omne
Uitrium curis dulce Ieramen eras,
Morte flver cunctos fasceis exstantis amici tronitus, tanquam propria damna, doles , Optime Pires, tanto indignissme casu, Inpidet hunc luctum Gallia tota tibi ;
tque in communi Mundi, Patriaque dolore, Praecipuas parteis unius esse petat, di c. Itemque Petrus Bertius, cujus hoc inter caetera ,
Si, Petresce, tamen sc placuit Deo, diu maeni querimur i quin potius modum Zes 1 imu , ct nos quoque, cum Focat
Sors nostra, has patimur vices 'Alios ut mittam ; dico solum, cum Petreskius in eo incubuit, ut honores Viri virtuti, dignitat 1que debiti, & decernerentur, & exhibe rentur; egisse id illum, & quod foret unus ex tribus supremorum mandatorum Curatoribus legatis simul Cimeliis, quae fuere maxima ex parte numismata Gotthica &quod non posset satis pro votis erga ejus Maneis testari affectum. Casum istum fuit consequutus alius , quem etiam aegerrime tulit. Obiit enim Romae Barclajus, eodem pene tempore, quo in Castris
Varius: adeo ut illum Petreskius tum elatum acceperit, cum ab eo consolatoriam, epicediumque exspectaret. Urgebat tum forte Petres-kius, ut editioni Argenidis extrema manus imponeretur: quare, inter
caetera, doluit visam absolutam Auctori non fuisse. Consolationi alicui
fuit, quod praehabuisset illius elegantissimam iconem: subscribi autem ipsi voluit carmine elogium, ex ejusdem Grotii vena divite, quod ad ipsum quoque Debonerum naisit. Non fuere casus isti satis ; sed super- P venit
128쪽
i 62 I. venit brevi mors alia, quam aegerrime etiam tulit. Ea fuit Henrici Loia liliaringit, Meduanii Ducis, qui die Septembris decimae sexta Montal - lbani occisus est. Amor illius erga Petreskium fuerat vehemens, Sccandoris plenus; unde voluerat, 1 uam et sponte, Abbatiam Aquistriensem sartam , tectam que facere ', in seseque recipere & fundorum, & hominum, per ea bella, protectionem. Clim renunciata haec mors fuit, laborabat Petreshius octavum jam diem dolore renum, ac stranguria; sub cujus initium non potuit id
Prodigium perspicere, quod non in ipsis modo castris, scd Parisiis letiam , dc per totam Galliam, alibi que visum, stuporem creavit. lClaritas nempe insignis fuit, quae nodie sequente diem duodecimam , t borealem coeli faciem ita occupavit, ut auroram clarissimam per mul- ltas horas fuerit in entita. Id sane mirum, silente Luna; sed mirabilius lvisum est, vaporem ea regione fusum, & ad polum usque evectum , lsic fuisse distinctum in quasdam veluti columnas albescenteis, & subobscuras, alternatim sitas ; ut cum horiZonti ad amussim forent, promoverentur lentissitne ab Oriente in Occidentem. Denique miracula lfuit, ex albescentibus attolli, brevi spatio, ad verticem usque pyrami- ldes quasdam, sive obeliscos valde candidos; ipsisque consistentibus,
trajectos vapores, ut tenuissimos, ita candidiuimos, motione adeo celeri, ut fulgetra imitarentur. Haec attingo, quia Petreskius laetatus est, rem fuisse nobis observatam ; factusque exinde est certior, nihil aliud seisie, quam naturae lusum, quem Apparatum bellicum, aut Ideam exercitus multi fuerant interpretati. Addiderant sanc nonnulli visas sibi instructas acies, incedentibus peditum, equitumque ordinibus; ac postremd visum conflictum, cum explosione globulorum e tormentariis fistulis. Mirum, quod non simili clangorem tubarum , clamoremque virum auditum depredicavissent; quando eadem credulitas, infirmitas Que humana
est, quae his figmentis locum facit. Credibile prosectb est, nisi omnia,
at bene multa, quae in historiis similia exstant, ex eadem este origine, neque ampliorem fidem mereri Ad lugubreis illos eventus ut redeam, nihil est quod memorem de morte Cardinalis Bellarmini, quae sub idem tempus Romae contigit. lQuippe licet ea inaudita Petreskius nonnihil conturbatus suerit, con-
stlationem tamen cepit ex opinione praehabita, & subsequuta statim
129쪽
sima admirabilis sanctitatis. Attexenda est potius, quae virum exi- 162G in constantem exanimare pene potuit, nunciata Pauli Gualdi mors, contigit mense Octobri. Ea nimirum fuit aestirnanda ex habita usque apud Pinellum consuetudine, & ex officiis variis, literi Gque suavissimis supra vicennium communicatis. Miserat ad illum Pei-
restitus mox ante, cum varia Telescopia, tum vitra Microscopica,
non ita pridem adinventa a Cornelio Drebelsio, ipso quoque Al mariensi, & Regi Britanniae a Mechanicis. Quia porro Gualdum ipsum tandiu , tantopereque amaverat j carissimos propterea habuit illius ex fratres nepotes, Iosephum Archipresbyterum, & Ioanneiaa Baptistam Equitem; hunc que inprimis, qui sede Romae delecta, ut rerum bonarum fuit studiosissimus, ita illarum promptuarium cumulatissimum apparavit. . An heic adjiciam non proprium quidem, sed labentabilem tamen casum, cui interesse eum contigit Θ Ιs fuit incendium memorabile sublicii illius, ac gemini Pontis, superexstructarumque aedium, quibuscum Opes argentariorum, sericeorumque Mercatorum aut exustae sunt, aut submersae. Ille cerae N promptus accurrit. magno dolore
spectavit, & sollicite descripsit quicquid infanda illa ignis vehementia
patratum est. Dicere autem solitus fuit; se quovis pretio redempturum pictam tabulam, in qua illae eructationes, molesque flammarum exhibitae forent. Siquidem nihil aeque horrendum fuisse a Nerone spectatum quod tota pene materies ardens heic esset mera lignorum strues: cum succensa illa spectante Nerone aedificia lapidea fuissent, neque fluctus, aut gurgites adeo immensi suppositi. Posthaec , subiit illum quidem cogitatio redeundi domum j sed
sensim tamen procrastinavit in unum, alterumque annum. Commissam 16rr.
tulere per ea tempora Sigilli sacri custodiam tum non postremus amicorum dictus saepe Mericus Vicus, tum Ludovicus Faber Caum artinius, quorum uterque ejus affectus, quo Varius illum prosequebatur, videri haeres voluit. Perseveravit quoque gratus, carusque aerarii Praesectis, eoque maxime nomine, quod sibi nihil postulans, interces rem solum egit virorum bene meritorum. Deinde finem nunquam fecit
mittendi quoquo versum libros. Quamobrena Canadenus prae aliis, Par est, inquit, tibi de ma nigni scentia , ct optimorum librorum tanta sepellectile gratias agere cremulatas.
130쪽
Isar. Ad Sel denum cum mitteret, rogavit ipsum aliquando, ut, vel sui
caussa, observaret situm Ecclesiarum Angliae, an nempe ingredientibus constitutae forent versus oltu in , dc respeetarent-ne AEquinoctium, an Solstitiorum alterum. Rem videlicet dignam judicarat, quae exploraretur; ad examinandum, ut puto, num majores nostri direxissent
potius ad ortum hiemalem, quam ad alium ; quod juxta antiquam Ecclesiae observationem, traditionemque, Christus Dominus, qui dicitur Oriens, natus fuerit Sole versante in hiberno Tropico. Res profecto ipsi non male Parisiis jam successerat, cum exploratione facta per Jacobum Allealmum celebrem Mathematicum, deprehendis et Inneis veteres Ecclesias ab AEquinoctiali exortu versus hiemalem d flectere, excepta sola San- victorina, quae deflecteret iii aestivum; δc& nulla habita ratione San-benedictinae, quam Bistornatam haerebat dici, quod fuisset seu bis, seu male conversa.
Procuravit ad- haec complura viris cruditis Manu scriptorum exempla; ac nominatim ex Bibliothecis Escuriali, & Vaticana : ex quibus habuit, prae caeteris, exemplum Syncelli, cujus copia adjutavit virum eruditum Ioannem Baptistam Altinum, qui tum operis interpretationem, editionemque moliebatur. Cumque ea occasione misisset ad Alemannum ichnographiam exquisitam porticus Sanctae Genovesae, pluriumque aliorum locorum, accepit rursus pro eodem Altino exemplum ἀνεκλα ν Procopii, eo animo, ut ederentur. Obtinuit etiam tuniex Vaticana, tum ex Ambrosiana Mediolanensi exempla quaedam Α- fricani, aliorumque Tacticorum, in gratiam Ludovici Machalti viri strenui, auctorumque Militariuria,& Mathematicorum studiosi. Is est, cui Petreskius pulchro quodam diagrammate demonstravit modum multiplicandi species unius, ejusdemque rei, inter duo specula a se invicem lateraliter declinantia. Rursus, cum Nicolaus Bergerias Rhemensis scriberet Gallice historiam publicarum Romani Imperii viarum, quas Graeci vocant, testatus est in Praefatione indicatam ibi a Petres io itinerariam Tabulam veri suo pernecessariam. Ea vero est, quam M. Velserus ex Pentingerorum Bibliotheca eru1t seditis prius, & commentario illustratis schedulis duabus, foetici quadam sorte repertis quamque Abrahamus ortelius post desideria longa obtinuit, de Ioanni Moreto evulgandam
primum reliquit, Petrusque Bertius, non sine Petreahit consilio,