Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris aquisextiensis vita

발행: 1655년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Liber SecunduS.

in mediis oppidis, sed qui agrorum vicini erant, neque secundum I 6o8.

parteis elatiores, sed ad mediocrem sollim altitudinem , quantam volitare papiliones solent. Hac ratione proinde est interpretatus, quod Gregorius Turonensis resert de pluvia sanguinea Childebelli tempore conspecta Parissis, in diversis partibus ε, & in domo quadam terri torii Srlvanectensiis. Itecmque quod memoratur temporibus Regis

Roberti sanguine pluisse, circiter finem Junij ; aded ut sanguis, qui cecidisset stiper carnem, vestem, lapidemque non posset aqua elui, posset veris qui stiper lignum. Quippe idem fuit papilionum tempus ,& recentes quoque has guttas elui non posse ulla aqua e lapidibus comprobatum es . Haec, similia cum apud Varium magna corona edisseruisset, placuit simul rem explorare, contigitque ut cum varie per agros incederent; guttas quoque multas deprehenderint in lapidibus , rupibusque: sed ad cavas tamen , subveXasve, non vero coelo obversas parteiS. Accepit deinde ex Italia , εο transmisit statim ad Thuanum elogia doctorum quorundam virorum, ut Hieronymi Columnae , Gabrielis Faerni, Cruceii, & similium , quorum ille voluerat in sua Historia meminisse. Rogarat aliunde ipsum Scaliger, ut instauraret commercium, quod per P. Ostagerium hospitem olim Massiliae suum institu i rat in Oriente , coemendis Samaritanis, Agyptiacis, Arabicis libris; dolens quod a quindecim annis , quibus degeret in Hollandia, nihil

prorsus inaudiisset de Pentateucho Samaritano, cujus sibi procurandi Ostagerius fuerat pollicitus studium. Petreskius ergo , cum prius quidem aliquid ea in retentasset, tum tamen incumbendo acrius , ejusmodi librum inter plureis alios in AEgypto coemi, afferri que ad se mandavit. Verum navis, qua vehebatur, a piratis direpta est, recuperarique is leber non potuit. Ita privatus Scaliger fuit exoptatissimo Codice, ut etiam nunquam est assequutus expediatissimum re-l sponsum , quod Petreskio ab ejus morte venit sceliciter in manus. Scripserat nempe Scaliger ad Samaritanos AEgypti, itemque ad ma gnum eorum Sacerdotum Elear artim in civitate Sichemo morantem, quaesieratque ex ipsis varia circa observationem Sabbathi, aliorunaque festorum ; circa Messiam, ejusque apud ipsos nomen , & ad extremum,

exemplum Legis, Pentateuchive poposcerat. Ac ipsi quidem geminis Epistolis responderant ; sed cubd illae in Genebrardi, aliorumque

82쪽

i 6o8. manus incidissent, detentae sunt, donec, Scaligero mortuo, Petres. kius & obtinuit, & per virum impense doctum Joannem Morinum e

congregatione Oratorii, latinas fieri nuper curavit. Curam quoque eo tempore evocandi Pacium resumpsit, & quod est amplius, efficiendi ne diutius in Religione hetexodoxa perseveraret: at nimis multa intervenerunt, quae sollicitudinem variam , variosque conatus

secere rursum irritos.

Aberat per ea tempora Valavesius frater Parisiis, ob Riantiensia negotia: & quia ipsi aliquot mensium intercedebant inducite; ideo rogavit illum Petreskius, ut, vel sui caussa, inviseret Angliam, Belgiumque, & amicos illeic suos salutaret, quae donaria milit,offerret,

rara quaedam nancisceretur. Oravit etiam quam-maxime Aquis-gra

num contenderet, ut quicquid illeic monumentorum Caroli Magni superesset, attentissime inspectaret, inscriptiones exscriberet, icones quasque in Ecclesiasticis seu libris, seu vitris, seu vestibus, sea lapidibus, seu quibusvis aliis rebus impressas exprimi curaret ; locorum , ornamentorumque ichnographiam non negligeret, diplomatum apographa, sigillorum ectypa, prece, pretiove obtineret. Adjecit se sic poenitere, quod in Hollandia cum versaretur, Aquis- granum non divertisset, ut nisi Fratri confideret, paratus esset definire , neque alio nomine eo suscipere prosectionem. Fecit porro Frater abunde , & satis, mira sollicitudine, sedulitate, fide ; cum ipse interea post initum annum est digressus Mons pelium, ob illa eadem negotiar scilicet Marchio Ore nius Bressiaco litem intenderat, ob divendititum Riantii jus plenum.

t 7 op . Redierat medio circiter vere, dolorem dentium infandum perpensus, cum non longe post incidente patre in periculosissimum morbum, contraxit ipse quoque febrim , quae diuturna admodum fuit, cessansque sic languidum fecit, ut vix denique per autumnum penitus convaluerit. mo loco referendum est, quod retulit ipse non semel. Cum ciborum non appetens, fastidiosusque, tabesceret, rogasse Jacobum Fontanum clarum medicum , usque assinem, annon aliquid demum esses, cujus esum appeteret. Annuente ipso aliquid esse, sed

quod se non impetraturum, haberet compertissimum; institisse illum , id modo, quodcumque foret, significaret. Cum dixisset autem, Pepones et tum excepisse medicum , macte , bonoque animo esto, ne-

83쪽

Liber Secundia.

ne enim permitto modo, sed adhortor etiam, ae praecipio, addoque, Ico,. ut nonnihil meri praeassumas, postassumasque , & absque pane, aliavere ad initium pastus, in stomachum mittas. Obsequutum igitur fuisse, adeoque bene inde habuisse, ut deinceps, ac donec vixit innoxie semper eadem ratione pepones essitaverit.

Convalescens variis officiis studiosos varios adjutavit, veluti Ioa nem Taxilem Arelatensem Medicum, nescio quid de ea nova stella,

quae per memoratam magnam conjunctionem apparuerat, meditantem; Gasparem Bricium in eadem civitate parochum; virum bonum , industrium , & coelestium observatorem. Joannem Baptistam Hansenium, quem noverat Romae in erudita familia Cardinalis Baronii, cuique procurarat, ut toto triennio foret Gymnasiarcha Aquensis. Atque istos quidem, aliosque demeritus est, valetudine adhuc dubia, remissioreque solum morbo; cui contrahendo, producendo que non contulit parum jactura trium amicorum insignium , qui in Hol landia elati sunt. Eorum primus fuit Scaliger, qui manum jam admoverat commen lationi de Hebraeis numismatibus, cum laborare hydrope coepit, ex intemperie jocinoris, quae quarto demum, aut quinto mense , i una, die Januarii vigesinna prima, oppressit. Alter fuit Clusius, qui non tam podagra recenti, quam debilitate naturae, die quarta Aprilis interiit. Post huina hujus opera, sive Posteriores curas edidit curator testamen to datus Franciscus Raphelengius, mentione saepe facta Petreskii, cujusmodiillud, Allata e t ex Grunea in Galbam mca non dissmilis pracedenti, nucida Indua stuctibin con ' A cujus is em nobilissemus, ct amplissimus vir NisoLius Fabrisivi Dominus de Petres, cpEs-Sextiis in Galliae Propincia Se-- sator ad Clufium miserat. Et postea, Sequens Tragacantha icon, qua nobis transmissa est ex Gallia Propincia, nempe quis-Sextiis, ab amplissmo, o nobii fimo pira Nicolao Fabricio , Domino de Petres , Consiliario Regio in pupremo Senatu sque i, cum literis ad clari 'mum Clusium. Ac rursus, Subjungi poterit epi stola quadam doctissimi viri D. Doctoris Fontani, quam ad nos Aquis-Sextiis

misiit ampli si ιs, ct prudentissimus vir Nicolaus Fabrisius Dominus de Petrest, inclusam literis suis ad clarissimum Clusium destinatis ; qua quamvis post mortem clarismi Clusis ad nos perlata si, locum in his Additamentis aliquem mereri nobis videtur. Agebatur porro in illa epistola de insigni Aloe , quae in quodam Aventonensi horto a centum circiter annis sata, eruperat

84쪽

7o De Vita Risesta

i sos. sub initium Maii anni millesimi quingentesimi nonagesimi noni, ac intra dies quidem quadraginta quinque, ad usque altitudinem palmorum Provincialium triginta duorum, hoc est, Parisinorum pedum viginti quatuor, cum proxime semisse. Cujusmodi & nos deinceps eruptiones aliquot in iProvincia , & Draguiniani praesertim , vidimus. Tertius fuit Abrahamus Gortaeus, a quo non potuit coeptum opus Paralipomenon ab lui. Parum porro abfuit quin hisce amicis Varius quartus accesserit. Is per justitium Septembri mense concesserat Antipolim, ut possessionem ejus loci regio acquisiti patrimonio, Regis nomine adipisceretur. Cum invisisset vero Fratrem, Petrum nempe Varium Vintiensem Episcopum, incidit in febrim periculosissimam, ac mense pene diuturniorem. Hanc Pelaeshius cum accepisset, teneri vix potuit, quin, laborans licet, laboranti accurreret. Cum non posset tamen, mira sollicitudine, vel potius anxietate fuit, ut quocumque modo operam praestaret. Caetera inter, scripsit Massiliam, ac exstimulavit Carolum Cassaneum clarum Medicum,appararique illi curavit & rhedam,& lembum, ut seu terra mallet, seu mari, eo expedite advolaret. Missitavit pene in singulos dies, qui exquisita quaedam seu remedia, seu edulia ferrent, dc quis seret status morbi renunciarent. Cumque primum facta est spes melioris valetudinis, sellam misit gestatoriam, quam domi habebat commodissimam, tametsiade non potuit, nisi vectorio lecto reduci. Dum uterque deinceps residuo autumno convalesterent, diesque totos in colloquiis familiaribus ducerent, putas-ne illorum sermones nihil habuisse eruditionis Θ Unum praeterire non possum, qui suit postmodum aliquoties a Petreskio commemoratus, cujusque occasione, etiam post ejus obitum,superfuit quidpiam peragendum. Ansam fecere Conventus varii, qui toto Regno Principis jussu habiti recens fuerant, ut de condendis perpetuis circa Monetarum valorem, usumque Statutis deliberaretur. Cum enim ante septeni annos statuis et publico edicto, ut aureus Solatus antea oblocatus sexaginta solidis, valeret exinde sexaginta quinque; evenerat jam, ut pro septuaginta, & pluribus commutaretur. Itaque Vario sententiam poscente, respondit Petres-kiiis vix es e sperandum, ut proserpens malum sisti unquam pollet. Caussana enim esse commercium cum vicinis nationibus, apud quas

aurum

85쪽

Liber Secundiu. 7 L

nam carius, quam apud nos redimeretur. Nam tum quidem aurum nobis esse in proportione ad argentum non omnino duodecupla , apud Hispanos vero , exempli caussa, in plusquam tredecupla esse, idque edicto recentissimo, quo Rex Hispaniae auri valorem decima parte adauxerat, intacto valere argenti. Qua in re sane non fuerat Principem nostrum imitatus, qui majore solidoriam numero aurum aestimans, majore quoque aestimavit argentum, ne proportio illa evariata censeretur. Subjunxit, tametsi non modo Rex noster, sed etiam Rex Angliae, caeterique Principes vis edictis eam proportionem

evariarent, promoverentque; eventurum tamen , ut singulis aemula

tione quadam vel aurum pluris facientibus, vel ipsius pondus, aut

certe internum argenti valorem, imminuentibus , res definiri nunquam posset. Scilicet nunquam defuturas , vel bellorum occasiones, quibus, exhaustis aeraxiis, ad id remedium provocaretur, vel nationes satis consultas, quae puriores auri, argentique species penes se servare, aliunde ve allicere hoc artificio procurarent.

Et exemplo quidem esse posse Romanos, apud quos As aereus, Denarius argenteus, & Solidus aureus ita paullatim ruere imminuti, ut postreinb facti extra usum fuerint; & Solidus ipse nominati in , quictim potuisset initio duobus Solatis exaequari; commutari demum de buerit in speciem argenteam, quae ipsa quoque sic degeneraverit, ut existimari possit in Solidum nostrum usualem abiisse. Verum ne tam procul quaereret exemplum , sufficere, si spectaretur vel unius Solativator, qui intra centum postremos annos ita increvisset, ut decrescente simul interna bonitate solidi, duplo solidorum numero jam

aestimaretur. Non esse vero probabile , ut deinceps consisteret, sed laturum haud dubie, ut intra paucos annos triplo, quadruploque incrementum acciperet, Solidusque interea non imminueretur inodbpondere, sed evaderet etiam plane aereus, tunc pondere quoque suo decessurus. Nec vero vana fuit conjectura: quando Ἀam Solatus a nuperis annis taxatus est solidis centum quatuor; idque Edicto publico, cujus occasione i pse, cum foret ad huc superstes, adnotavit auri ad argentum proportionem proxime quindecuplam esse. Sed ad colloquium ut redeam, cum retulissetobiter Assem inhio pependisse libram integram, seu duodecim uncias; ac diminutum d

86쪽

7 et Ce Vita petres ii

tempore Regum pependisset trientem unciar ; sub antiqua tamen Rein publica pependisse solum sextantem, sub recentiore partem septimam, sub primis Caesaribus octavam ,seu drachmam Attici nempe drachmeaequalem: Solidum denique principio fuisse partem librae trigesimam

Osctavam,postea quadragesimam, quadragesimam quintam, quinquagesimam,&ita deinceps: tum requitivit Varius, qui illae Librae ineu Unciae a nostratibus dissiderent λ EYcepit Petreskius, sibi ea in re nondum penitus factum satis. Nam habere se quidem pondera antiqua librarum triginta, decem, trium, singularum , quae cum libra Parisiens senum denum unciarum 2ygostatica comparasset ; sed comperisse tamen solum uncias Romanas duodecim, decem circiter unciis Parisiensibus exaequari. Circiter, inquam ; nam nunc excessiim, nunc defeetum excurrere ad treis, quatuor, & quinque drachmas. Tametsi vero doctus Budaeus proportionem praescripsisset proxime sesqui-alteram, quod putaret libram Romanam semuncia superaddita librae Marcae, seu oecto unctis Parisiensibus arquam esse, attamen se varios Denarios antiquiores, integrioresque, quam Budaeo fuishnt ad manum, ad eandem libram exegisse,deprehendisseque libram Romanam cum semuncia decem Parisiiensibus unciis, ut minimum, aequipollere. Non audere tamen adhuc rem decernere, quod illi quoque denarii passi fuissent intertrimentum, expectareque donec Roma impetravisset modulum Congri, qui a Vespasiani usque tempore in Capitolio consecratus, exstaret, adservareturque in Farnesiano Palatio, ac decem librarum vini aut aquae pondus continens , prodere posset quotnam libris, unctisque Parisiensibus tale pondus exaequaretur. Probavit ille, rogavitque ecquam putaret Congii ad nostrates lita quidorum mensuras esse analogiam Θ Petreskius vero dixit id quoque

determinandum ex modulo; interea vero putare se continere Con-gium tres circiter Potus sic enim in Provincia vocantur, quae Parisiis Pintae, cum lite illis minores sint licere que etiam id explorare, si constiterit, quae propo io inter Romanum Pedem antiquum, & nostrum quem dicimus Patinum, seu mavis Palmum, intercedat. Romani nempe ut Amphoram Congii octuplam definierunt magnitudine

pedis cubici, ita Congii capacitatem dimidio pedis cubico definitam

csse vosuerunt. Hehac non unum quidem duntaxat, sed duos quoque modulos Congii temporis progrenu obtinuit: verum nunquam satis

Vacavit

87쪽

Liber Secundus. 73

vacavit rem pro voto expendere , &postquam posteriorem obtinniti Isos.

cito nimis interiit, rem certo certius exploraturus.

Caeterlim quia nos, quantum licuit, illius curam supplevimus, nescio an, si dixerimus, nimia sit futura digressio. Tenemur certe gratificari hominibus nostris, qui non modo pondera, mensurasque illas inter se, sed cum nostratibus etiam a Petreskio comparatum iri spei arunt. Ut paucis ergo res dicatur, cautiones adhibuimus easdem, quas Lucas Paetus, & Villalpandus; dum vas ipsum ad summum collum puteali aqua opplevimus, expendimus, valis pondus subduxinius. De prehendimu, autem aquam, quae Romano pondere esse debuit decem librarum, seu unciarum centum viginti, esse pondere Parisiensi squale nempe Parisiis exploratum, missumque est librarum septem , minus unciae quadrante ; seu unciarum centum undecim, & quadrantem unciae trium. Deinde ex hac proportione collegimus unciam Romanam continere grana quingenta, & triginta sex, qualium quingenta septuaginta sex in Parisiensi continentur; unde &illis in drachmas collectis, obvenere cuilibet drachmae grana sexaginta septem: idque proinde censuimus pondus Denarii Caesarei, quem dictum est fuisse

drachmalem.

Ad haec difficile non fuit valorem hujusce Denarii, & caeterorum

consequenter, ac monetae cujuslibet, moneta nostra exprimere, & a recentiore praesertim Edicto, anni nempe M. I nc x xx v L. C aa ex praescripto enim argenti valore, atque pondere colligamus argenti unciam aestimari solidis Turonicis sexaginta quatuor; idcirco Denam Romanus valebit septem solidis, ae denariis Turonicis quinque, eum triente ejusdem Turonici denarii sicque parum prorsus excedet Valorem Regalis Hispaniciu de tale fulisse intelligetur non modo apud Romanos, sed etiam apud Graecos, ob parem Denarii, Drachmaeque valorem, militum si ipendium in singulos dies. Quinarius proinde, sive Victoriatus valebit tribus solidi s , cum denariis Turonicis octo, ac denarii besse; Sinertius uno solido, cum denariis decem, ac triente denarii. Et quia, verbi caussa, Siclus Hebraeorum fuit, ex Josepho, Tetradrachmalis, seu denariorum Romanorum quatuor; idcirco ta-luit solidiue similibus viginti novem,cum denariis Turonicis novCm , ctriente. Unde & quia frisnata vocati Denarii, quibus Christus Serva-i

88쪽

iso . ideo Pretium colligitur librarum Turonicarium quadraginta quatuor, ac solidorum tredecim, cum denariis quatuor. Quod spectat ad comparationem cum Provinciali pondere, observavinuis illaira eandem aquam , sive Romanas libras decem pendere libras Provincialeis novem, cum unciae triente ; seu uncias centum quadraginta quatuor, & trientem unciae. Observavi intus aliunde libram Parisiensem cum prototypicaNostrate collatam continere ipsa nasemel, cum quatuor unciis, & unciae besse. Sed notandum Zygo statam Stateras ita temperare, ut versus numerum centenarium , sangularum librarum pondus singulis unciis adaugeat, propter detrimentum earum mercium, quae cumulatim emptae, minutatim venduntur: adeo ut quae centum librae Parisienses aequi ponderarent nostratibus centum viginti novem, cum triente, exaequentur solum centum viginti duabus, quatuordecimque unciis, cum besse. Cum liceat vero mensuram Romanam tam cum Parisiensi, quam cum Provinciali ex ponderibus comparare; addo duntaxat nos com perisse quatuordecim Pintas Parisiens eis adaequari Potibus nostrati-hus undecim ; & liquidorum Modium, qui Parisiis continet Dinias ducentas octoginta, continere nostrates Mellereolas quatuor, cum Potibus viginti octo: continente Mellereola Potus duodequinquaginta, quorum quilibet pendit Provincialeis libras treis, cum quadrante. Ex quibus elicies Congium continere Potus nostrates duos, cum

sextis fere quinque; seu Parisistaseis Pintas treis, cum semisse proxime: intelligesque, exempli gratia, quantum biberit Novellius Torquatus, Mediolanensis scilicet ille, qui treis vini Congios uno haustu

siccas e coram Tiberio legitur a uude & Tricongii cognomentum tristit. Habebis rursus quantum mensurarum nostrarum contineat Urna Congii quadrupla, Amphora octu pla; quantum Sextarius sexta pars Congii, & Semi- sextarius pars duodecima, alias Hemina, seu Cotyle dicta. Ubi notabis, si lubeat, videri Parisienseis appellare quartam Pintae partem Semi sextarium, quod illa ad Semi sextarium Romanum proxime accedat.

Dixi porro obiter liquidorum Modium t nam alioquin Modius aridorum constans ex centum quadraginta quatuor Buxeis, ex quibus viatuordecim deprehensi sunt id statuere onus, quod nos ex quin

que Heminis , Pannalibusve decem constituimus; talis inquam Modius

89쪽

Liber Seculidus.

Issio Modius aequivalet nostris oneribus decem, Pannalibusque proxime

tribus. Atque haec sunt quidem, 'litae homines nostros scire praesertim attineat ; nisi adhuc adjiciam divis ste nos Pedem Parisiensem ex prototypo desumptum in mille particulas, observasseque Palmum nostratem, qui octava Cannae pars est, continere solum ex iis partibus septingentas sexaginta treis: Pedem vero Romanum antiquum non gentas & sex ; ne memorem Anglicanum continere nongentas triginta treis; Hollandum nongentas sexaginta sex Lugdunensem, S Gratianopolitanum mille, & quinquaginta duas; Bracchium Florentinum mille octingentas, & duas; verum de his nimis jam multa. Ad Petreshium redeo, qui statim insequente anno millesimo sexcentesimo decimo est rursus profectus Monspelitum. Cum rebus autem prospere gestis, ineunte jam Maio rediret, insomnium illi contigit, quod aliquoties mihi enarrans solitus fuit praemittere, se, si ab

alio fuisset enarratum, non crediturum. Erat in ejus comitatu Jacobris Raynerius Aquensis civis, qui in eodem cubiculo indormire solitus, indormiit speciatim intra id hospitium , quod vocitant Album, Mons pelitim, ac Nemausum inter. Somniavit autem Petreskius, .c nescio quid insolitum obmurmurare visus est: quare excitatus Raynerius, i putar, ecquidnam novi em rogitando, expergefecit. Tum ille, proli, inquit, quam gratum, bellumque excussisti somnium t Quaerente Raynerio, quid-nam rei foret, somniabam, inquit, me esse Nemausi, oblatumque mihi fuissh ab Aurifice numisma aureum Julii Caesaris, pretio scutatorum quatuor; jamque eram illi, ad ipsum habendum , numeraturus pecuniam, cum excitante te importune, &ex

oculis Aurifex, & ex manibus Numisma evanu 1 t. Exinde , somnium i nihil moratus, discessit Ne ira ausilm, & cum prandium appararetur, per civitatem digressus est. Casu autem plane stupendo in Aurificem ecce incidit, ex quo dum requireret, si quidpiam forte rarum haberet, habere se ille respondit Julium Caesarem aureum. Rogavit quanti eum venderet; responsum, pretio scutatorum quatuor. Itaque id pretium statim numeravit, acceptoq; Julio, suum somnium scelicitate mira complevit. Mira, inquam saana facile quidem cogitare Nemausum potuit, quo sequente luce erat accessurus: potuit illud Julii numism a, quod vigilans sepius exoptaverat: potuit id repertum in ea civitate, in qua tot Romanae

90쪽

De Vita Rire i

i 61 o. antiquitatis vestigia: potuit autem Aurificem, ad quod genus hominum vulgo reserunt qui talia effodiunt: potuit valorem mediocrem , quo aurifices potius, quam Antiquarii ista pendunt: potuit scrutatorum quatuor, quo moderato pretio artifex posset esse contentus : denique potuit Aurifex , & Nemausi quidem, ac eo pretio habere nummum: vertim haec omnia concurrisse,& eventum somnio ita respondisse admirabile prorsus est.Non is autem erat Petres hius, qui propterea somnii caussam praeternaturalem putaret,si forte fecisset, si lapius contigissent similia: sed cum nosset fortunae lusus, habebat duntaxat hunc casum inter eos, qui sua raritate stuporem apud vulgus creant, ciljusmodi etiam memorantur de Eudemo Aristotelis familiari ad Pheras ;de duobus Arcadibus ad Megaram, & de nonnullis similibus ; quanquam historiarum hujusmodi omnium penes auctores fides esto.

Commoratus est deinde Petreskius aliquot diebus Arelate, ut praeter alias observitata, exploraret citriosius monumenta quaedam insignia ad monasterium Montis- majorix Cum inde autem discessisset, di jam Salonem accederet, attigit eum Cursor ab Archiepiscopo, qui renuntiaret mox inauditam Hemici Regis ludiuosam morte iit. Con- ternatus mire, festinavit tamen, ut consolaretur Varium: dolorem quippe praesentiens , quo noverat perculsum iri. Et sane illius accensus levamen adhibuit non mediocre magno Viro , qui jam factum resciverat, hominibusque, S literis uiisis dare operam coeperat, ut universa Provincia in ossic1o continere tum Memorabile porro est ab anniusque initio, & priusquam Petreskius Mons pelium discederet, allatum ipsi fuisse ex Hispania Prognosticon annuum, sive Almanach ab Hieronymo Ollerio Beneficiato Barcionensi coinpositum , & Novembri superiore Valentiae impressum, in quo non obscure praedictus lamentabilis castis foret. Sic ille nempe de lignarat & nativitatis circumstantias, & eventa quaedam praecipua, ut denotari alius Rex, quesia Magnus Henricus non posset. Illud Vario cum ostendisset, communica1setque praeterea cum Josepho Gasterio Priore, & Domino Valletae, viro totius quidem Matheseos, sed Astronomicae praesertim periti istino,&gna omnino visa est res , quae , licet Astrologicis praedictionibus non

esset fidendum, non negligeretur tamen,tanquam sacrum attinens Caput, pro cujus incolumitate nulla cautio posset censeri superflua. Itaq; Varius ex eo tempore ipsummet inemplum transmisiit ad Regem.

SEARCH

MENU NAVIGATION