장음표시 사용
151쪽
memorata quoque alia , visa anno M. CCCC. xv. die Veneris septima Iunii, hora a Solis ortu prima, tantae obscuritatis, ut stellae clarissime conspicerentur.
In audierat paullo ante abii se e vivis Iacobum Alla almum Mathematicum et quare magnopere condoluit; veritus jacturam operum quorumdam tum ipsiusmet, tum Francisti Vietae laudatiss1mi Geometrae , veluti etiam non longe pbst audita Fontanei morte, jacturam timuit cimeliorum , Manuscriptorum qile complurium ; quos inter , ipsum Alciati autographum de rebus Mediolanensibus commendare solitus fuit. Expetebat vero ut rari bonae notae M S S. nisi quamprimum ederentur, asi ervarentur saltem in publicis potius, quam in privatis Bibliothecis; quod ea ratione longe minus malo fato forent obnoxii. Sed a stimul expetebat viros non deesse, quibus curae so-ret , nimis diu latenteis ex illis eruere, eamque ob caussam ad Cardinalem Barberinum cum scriberet , enixe contendit, precatusque est, ut, pro summo suo in bonas literas amore , procuraret typographiam Vaticanam restitui, quo tot praeclari codices Graeci meritam reciperent lucem. Atque hujusce quidem rei occasionem sumpsit, ex eo
quod Michael Iayus civis Parisinus, generoso ausu , typographoon instituisset, quo jam coepta erat editio Bibliorum , futura locupletior Plantiniana, & Regia dicta; quodque Roinae esset Holstentus, operam lubens collaturus.
An memorabo conscium fuisse meae cujusdam dissertationis cum Merin dolo pridem habitae, de transfusione chyli in jecur ξ Aperueram scilicet iter per porum dictum Cholidochum, merenterii venis obstructis. Cum scripsissem ergo evulgatum librum, quo G aspar Asellius , Anatomicus Ticinensis , referebat sedetexisse venas in me genterio Lacteas, probabiliterque chyli vectatrices scilicet praeter vulgareis rubeas ipse mira festinatione conquisitum misit libri exemplaria , quae in medicos amicos distribuit, ac simul experiri voluit in cane, inove , in bove, in plerisque omnibus animalium generibus, quod ab Asellio fuerat de singulari invento scriptum. Cum simul monu1ssem Gulielmum flarvarum , Medicum Anglum , edidisse praeclarum librum,de successione sanguinis ex venis in arterias,& ex arteriis rursus in venas, per imperceptas anastomos eis; inter caetera vero argumenta
confirmasse illam ex venarum valvulis, de quibus ipse in audierat ali
152쪽
ior 8. quid ab Aqua pendente,&quarunt inventorem primum Sarpium Se
vitam meminerat ; ideo statim volesit 3c inor ulla habere, eas valvulas explorare, & alia internosse re veluti inaeandros mediastini cordis, quos Harvaeus est inficiatus, & de quibus ipse feceram securum. Ita admonitus de lingua muscarum multi cuspide micros copio conia
spicua experimentum multiplex peregit in insectis adfinibus, ac in Ape potissimum , ut ex inde ansam praeberet Rigallio emendandi, illustrandique Plinianum caput de Apibus. Ita, cum Grotius significasset insectum quoddam multiceps ex lignis in mare demersas prognatum , non auctores modo omneis, qui simile quidpiam haberent, consuluit; sed requisivit etiam piscatores, curiososque omneis adoram maritimam e tactumque tandem, ut nisi eandem plane rem ,
saltem piscem compererit, praeditum septem capitibus, medi 1sque quasi corporibus, longitudine inaequalibus, cuidam quasi umbilico, seu placentulae satis denis, circum-im plantatis. Haec , & similia cogitabat, dum a satis crebris haemorrhoidum , stranguriaeqtie laboribus conquiescere permitteretur. Cum Septembri autem mense, relaxandi animi caussa, discessisset Belgenserium, inature satis rediit,ut die mensis ultima praeesset, adhortationeq; egregia praeiret municipalibus comitiis, vibus Aquenses Consules, iidemque Provinciae Procuratores, creari solent. Non longe pdst renunciata est, quam acerbe profecto tulit amicissimi Matherbii mors. Cum vero Iuctum non modo stibi, sed Musis etiam Gallicis indicendum arbitraretur ; consolationi tamen fuit, quod successisse videretur & sui am1-cus, Gallicae linguae, poes eosque arbiter, lingularis vir Joannes Capellanius; in quo semper eruditionem , cum sapientiae studio &morum lenitatem, cum animi candore conjunctam , suspexit. Accepit deinceps exemplum historiae Genealogicae Regii Francorum stemmatis, quam San, Marthani ediderunt, & in qua ipsius cum elogio meminerunt, occasione communicati M S. codicis Matthaei Cio vanagrii, de Regibus Siculis ex Andegavensi stirpe. Cum eodem vero tempore vir bonus, doctusque Dominicus a Jesu Maria Carme-lita, scripturus de Sanctis ex Regia stirpe progenitis, monumenta quaedam ex ipso quaesiisset nihil potius habuit, quam commemorare Carolum secundum Regem Siculum , unaque Comitem Provinciae. Is enim & mortuus venerationi habetur, integro ejus corpore in hunc
153쪽
usque item Aquis-Sextiis asservato; & vivus ea fuit scelicitate, ut Lu- 16 at dovieinii tili uili, Tololanorum Praesulem designatum , & cum fama sanctitatis praena ortuum , viderit referri in kanctorum catalogum ;atque adeo vota illi voverit, pecuniamque legaverit, extruendae ipsi Ecclesiae Massiliensium Minoritarum. Non parum postea laboravit, ut Incile amplum, seu canalis ex D ruentia, aut ex Verduno fluvio , qui Druentia excipitur, Aquas Sextias deduceretur. Opinatus est enim tum demum Civitatem fore florentem, atque opulentam, cum ejus canalis beneficio facile rertini necessariarum , tam cum superiore Provincia, quam cum ipso mari habuerit commercium. Septuaginta jam anni erant, ex quo Adamus raponus Salonensiis canalem ex Druentia in Campos lapideos, Crau-tiam ve totam deduxerat, Aquensemque illum etiam adumbrarat; &quoniam opus jam erat alio seu designatore , seu directore operarum ;idcirco scripsit in Belgium , ad obtinendum unum ex iis, qui ducendi Sper eam regionem canalibus fuerant praefecti, recensque communicationem Scaldis cum Mosa meditabantur. Ac futurum quidem esse videbatur, ut quod generose proposuerat, eliciter exsequeretur; verum quae insequente anno sexcentesimo vigesimo nono supervenit 161ρ
pestis, & rerum perturbatio , secessusque factus Belgenserium , con-ῖlium ipsius plane everterunt. De hujusmodi autem rebus priusquam dicamus, attingenda aliqua
sunt, quae interea molitus est. Imptimis enim occasione coeptae Bibliorum editionis, non contentus indicasse, procurasseque, ut Roma mitterentur Parisios Biblia Samaritanica , apud virum eruditum , dc de bonis literis benemeritum Petrum Vallaum patritium Romanum
exstantia; misit ipse in Orientem virum sagacem Theophilum
Minutium, ex Minimorum ordine, qui uberiora requireret, ob tenta illi prius licentia tam a Summo Pontifice, quim a Generali Ordinis, proyisoque, ne vel commeatus , vel necessarium voluminibus coemendis pretium desset. Et sua sane spe frustratus non es ;ille enim, optima sorte, comperit stati in , acquisivitque Biblia Samaritanica, cum adjunctis, in Tritaplorum formam, Hebraicis Arabicissique sed eodem tamen, videlicet Samaritanico charactere) idque praeter duo Testamenta Syriaca, Arabicosque Codices complureis. Non est vero reticendum Danielem Darminium , ex iis Francisca-
154쪽
. nis , quos Recollectos nominant, seriam navasse operam, ut tam hi libri, quam alii , ac varia etiam numismata in Minutii incederent
Mandarat etiam, ut in Cypro perquirerentur Codices, quibuscum
fuerat jam memoratus Eclogarum, seu excerptorum Porphyro gen-neticorum repertus: at ii sic mere exturbati, ut nulla tandem exploratione, quantumlibet sedula, reperiri potuerint. Summopere vero id doluit , qui ex uno, tanquam ex ungue, magna spe concepta, tulerat judicium. Quare, ne saltem illius fructu viri studiosi frustra rentur, mittendum censuit Parisios, ut Grotius, Salmasius, eruditi alii, pro suo quisque instituto, & pervolutarent, utilia deligerent, Adfuit porro imprimis Grotius, qui ejus hortatu se statim accinxit ad discribendum , interpretandumque illustria Nicolai Damasceni
fragmenta, quae etiam, cum nuncupatoria epistola, ad ipsi in misit. Dum adest et qui sitiailem operi residuo operam navaret, procurare interea voluit iteratam editionem Pharmaceutices Antonii Constantini Provincialis Medici, qui ante annos circiter triginta in id incubuerat, ut ostenderet nihil esse opus ad plantas exoticas, peregrinaque remedia confugere ; cum, benignitate naturae, idem patrium solum, quod homines gignit, ipsis nutriendis, curandisque consentanea dc alimenta, & medicamenta provideat. Quare quod habuit libri exemplum misit ad Renatum Moreum , magnum medicae facultatis Parisiensis lumen , cui id curare pergratum merat. Per idem tempus accepit aureum eruditi Sel deni librum, de Arundellianis Marmoribus, sive saxis Graece incisis, quae perillustris ille Comes transferri ex Asia in Angliam , hortosque suos curaverat. Ac memorare quidem par est , Marmora illa fuisse primum opera Petres-kii detecta, erutaque, persol titis aureis quinquaginta, per Samsonem quendam ipsius negotia Smyrnae procurantem , & convehenda cum jam essent, nescio qua venditorum arte, Samsonem conjectum in carcerem fuisse, Marmoraque ipsa interea distracta. Sed & illud addendum est , maximopere laetatum Petreskium , cum accepit praecla - ras illas antiquitatis reliquias in tanti Herois incidisse manus ; ac tanto magis, quanto agnovit Sel denum, veterem amicum , eas seeliciter
illustrasse. Scilicet cui unicus scopus utilitas publica fuit, nihil putavid ψteresse, seu sua esset gloria seu alterius, dummodo quod esset e
155쪽
eeipublicae literariae bono prodiret in lucem. Existimavit autem thesaurum incomparabilem contineri in illis praesertim rerum Graecarum Epochis, quae non modo historicum, sed fabulosum etiam tempus summe illustrant, conciliantque ; dum memorabilia omnia, ab annis usque octingentis ante Olympiadas, ad usque quingentos quinquaginta post earum initium describunt. Ad haec v arie communicavit priorem partem Epitaphii, quod Adrianus Caesar Borystheni Equo in his, ut par est credere, regionibus mortuo, humato que inscripsit. Videlicet effosa est ex agro Aptensii Tabula marmorea illam Epitaphii partem continens cum residua nondum reperta, necdum eruta fuerit. Curavit deinceps Petreskius transferri in aedeis hujusmodi marmor: interea vero quia Inscriptio, de qua celebres auctores certarunt, potuit ex hoc archetypo nobilissimo corrigi; ideo ad omneis eruditos ejuscemodi versus missit, eascriptos ex eo marmore, cui insculpti sunt elegantissimo charaflere.
Notum est vero, inter vetera per Petrum Pithoeum edita Poematia , Epitaphium integrum legi,speciat1mque postremos versus ex heic descripitis, in hunc modum, PANNONICos NEC vLLvs AP Ros
RE, &c. Ille scilicet alio modo restituere ipsos non potuit. Et Casau bonus quidem in illud Lampridii de Adriano scribentis, Equos, ct Canes sic amavit, ut sepulchra con ituerit, retulit quidem inscriptionem; sed supra Pithoeum nihil immutavit. Salmasius vero pro sua solertia, medicam manum adhibens, sic legi posse existimavit, PANNONICOS
quris opus, cum ipsissima exstet tabula. PIaetereo autem, ut occasione hujus inscriptionis requisitum mi
156쪽
i cap. serit Augustam , nitin uspiana xepireretur nummus, cuius Adolphus Occo meminit ; cum inscriptione ex una parte, ΚΑICAR ΣΕMNO CAARIANO C, &ex adversa, BOΡΥΣ ΘΕNΕΣ , idque cum columna,
seu cippo, cui impositus est Equus: utque proinde disserens de Graecorum adulatione in affectu Imperatoris erga hunc Equum commendando, censuerit nihil esse id mirum s quando ipsi quoque, nec soli
AEgyptii evexerunt in coelum usque Antinoum ejus amasium. Cominmutaicavit etiam inscriptos Constantini titulos in columna quadam milliari ad Forum Julium eruta ue delineationemq; marmorum aliorum recens effossorum, in quibus Bacchi effigies cum variis Circes incantamentis: ne ea memore, quae explicuit circa figuras Thymelicas, appositosq; in iis thyrsos, cum vitta,& seu scolymo, seu nuce pinea in apice. Addam-ne, quod sollicite elicere voluerit quid ipse sentirem de Parheliis, quae die Martii vigesima conspecta Romae fuerant, quorumque descriptionem, delineationemque cum Cardinalis Barberinus accepisset a doci o, atque laborioso Christophoro Scheinero Societatis J E s u Mathematico, jusserat ad ipsum transmitti. Cum voluerit sane meam evulgari sententiam , memorabile solum est, excepisse illum cum applausu, quod, post naturalem considerationem, visus sum ridere
persuasionem vulgi, qua ex hisce phaenomenis praesagia dicuntur pro rebus humanis. si id quoque est notandum, cum Soles quinque visi tum fuerint seu, praeter verum, spurii quatuor) vix prius unquam visum fuisse tam magnum Solium numerum ; Δ rem stupendam contigisse, cum idem Scheinerus decimo pbst mense, seu die Januarii vigesima quarta septem simul conspicuos eadem in urbe observavit. Addere certe heic licebit, cum jam mense Junio, versarer in Belgio, quo ad me de Parheliis siclipsit, fuisse eum mire sollicitum , ne ex lue, quae in hac Urbe dire grassari coeperat, supellex mea libraria detrimenti quid pateretur.
Caeterum nondum Aquas-Sextias, caeteraque Provinciae inserioris loca prorepserat malum; cum versante Rege apud Arecomicos seu
in ea parte Occitaniae, quae est proxime ultra Rhodanum 4 discessere ex aula non pauci, qui Petreskium inviserent, salutarentque. In iis fuere Stephanus Hali graeus Cancellarii filius, ex legatione Veneta redux ritemque Henricus Grandis libellorum supplicium magister, & Ludo-yicus Peletarius thesaurarius, qui apud ipsum diversantes, cum ac-
157쪽
cepissent Tlυnnum ex oriente reducem, appulisse Massiliam, eo, cum I 629. Petresuio, stati in accurrerunt. Fuere praeterea Drii sui Daubrartis lihello iuni magister, nec multo post inspector Regius, Intendensve iustitiae Philippus Fortinus Hoguetta, & alii. Sequente Julio, profectus est, cum oppedeo Praeside primo, salutatum Regem. Ea occasione, vidit complureis ex amicis aulicis; dc Nemaussicum foret, commendavit raram virtutem, eruditionemque
Samuelis Petiti quibusdam ex Primoribus, ut Michaeli Marii liaco Pro cancellario, Antonio Ruraeo Demati Marchioni, aerarii Praesecto,& aliis. Erat Petito prae manibus fasciculus Miscellanearum observationum in bonos auctores: itaque ipsi auctor fuit, cum aliorum inserendorum, tum non negligendae interpretationis in ea, quae lingua Punica apud Poenulum Plauti efferuntur. Arelate cum rediret, reperit ibi, acquisivitque annulum quendam Pronubum, seu Arrham genialem, de qua plura per literas cum eruditis disseruit, occasione inscri
Postquam rediit, Civitas suspicione pestis brevi laboravit. Ea in notuit primum initio Augusti, ex quo usque tempore constituit Bes-genserium secedere, illucque proinde familiam praemisit. Nimirum, praeter mali perniciem , providit insignem futuram perturbationem
ordinum, praesensitque sibi non fore satis virium, ut contentionem sedandis turbis, arcendisque malis imminentibus sustineret. Et experiri tamen voluit, ne videretur patriae, commun1que saluti deesse; verum coaetus tandem fuit medio Septembri excedere, conclusis domo famulis, qui totam supellectilem , & , quae ex sua Bibliotheca, atque Ci-meliarchio non asportaret, tuerentur. Belgens erit dies quadragenos pro more transegit, absque ullo commercio, intra aedeis proprias, hortosque contentus. Consumpsit vero totum id tempus in recuperandae sanitatis studio quippe non prorsus bene habuerat inque plantis horti, viridari 1 qtie ana Cenissimi excolendis. Excepit deinde partim domo, partim reliquo oppido amicos cum familiis varios a civitate exturbatos; ac Bonifacium Borrillium imprimis , virum optimum,& cui est spectatissim uni ci meliarchium. Desaeviit autem morbus in urbe, non modo toto reIi quo anno, sed Iolo. etiam parte mille mi sexcentesimi ac trigesimi insequentis. Quo loco recitanda foret insignis tumultuatio, quae Pacto morbo concitata
158쪽
in urbe est , serpsitque etiam in alia loca, ac potissimum per auturi,
num . Verum renovare dolorem infandum nihil attinet, ac multo minui commemorare publicas, privatasque caussas, quae terram coeloeommiscuerunt Referre sufficiat. Petreshii domum a direptione vix abfuisse, cum attigua direpta est ue ipsumque fuisse repentina conster natione perculsum , cum res ita fuit renunciata, ut penetratum in Bibliothecam , Cimeliarchiumque intellexisset ι revixisse vero, climinaudiit direptores, tametsi visos impetu magno irruere, nihilominus sibi temperasse. Invisere illum plerique per ea tempora; ac inter caeteros, cCmmo rati aliquandiu sunt Henricus Gornaeus Marchaevillae Comes jam tum discessum apparans; profecturus nempe orator Regis nomine ad Imperatorem Turcarum. Philippus quoque Bethunius, qui Regius antea Romae Orator, sese in Galliam recipiebat, quique deinceps literis compluribus testatus est, quanto teneretur jucundisii in te consuetudinis desiderio. Philippus item Nunnesius , Emmanuelque Costaeus, quos discesssuros in Indiam,nullis non officiis, muneribusque devinxit, datis per ipsos literis ad Ludovicum Herriardum in Magni Mogoris aula residentem; ad Loppesium Silvanum Goae versantem, & ad alios;
ut exinde nancisceretur, tum rara alia quam-plurima, tum matrices rupes variarum gemmarum.
Sic commoratus Samuel Petitus, cujus mentio facta jam est, quemque tum Parisios brevi discessurum quibus demeruerit officiis, intelligi praestat ex nuncupatione Eclogarum Chronologicarum, quas non multo phst illeic edidit. Nam, Gesiebat, inquit , jampridem animae, pir illuyris, votiva hac tabella te statum palam facere, quantum te colam, quantum tibi debeam: cum mortalium nemo vivat hodie, qui tibi magis yit obnoxius , quam ego; nemo, cui ego magis sim obnoxim quam tibi. Verum ut appensa hac tabella tuo nomini, vir amplis me, ct tuum nomen his nostris libellis inscriptum testimonitim potius dicent stet, quam de tuo in nos fectu concepimul. Te enim Patronum advocamus, qui ad is mihi , mel que. Tu verὸ, virilὶustris, patrocinium ne denega ita ripas , ct valead , nora quippe interent. Nam s tu libelli
in tuo nomine apparent, nemo boum est inter eraditos, cui non probentur, tanquam tibi, viro castigati mi judicii , ct eruditionis summa , probati, de c. Sic Henricus Dormalius Leodiensis Canonicus, omnibus quidem literis bonis, sed scelici tamen Graecorum Poetarum imitatione praesertim
159쪽
eonspicuus, quem nisi negotia domum revocassent, prolixius longe detinuit let. Sic Ioannes Iacobus Buccardus Parisinus, ipse quoque omni ingenua literatura perpolitus , qui, quo posset melius excolendis Musis, bo iamque auctoribus qua Graece, qua Latine Versandis aevum terere, conitituerat solum patrium cum Romano commutare. Eo ergo pergentem detinuit Petreshius quantum potuit, non dimissurus hieme tota, nisi praeoptasset ejus studia quam- primum inclarescere in magno illo orbis theatro. Heinc & paterna monita dedit, & literis variis ita commendavit, ut Cardinalis Barberinus illum non modo pro solita humanitate exceperit, sed voluerit etiam inter literatos, quos domi habebat, subinde conscribi. Sic Antonius Natalis, doctus Medicus, qui Hispali ante moratus fecerat ipsi occassionem Americani commercii, & qui tunc res naturae perraras ex novo illo orbe advexit;
alteroque pisit anno, priusquam regrederetur Hispalim , dicavit ipsi quandam suam ad vel sus Medicos Apologiam. Sic Franciscus Gallaupius nobilis Aquensis, qui Hebraice doctus, si quis alius, de peregrinationis orientalis cupidissimus , Marchae 'illaeum apud Petreskium rediturum, praestolabatur. Is fuit, cui si- iniit ac Lombardo demandavit praecipuam curam observandi Eclipsim Solis, quae die decima Junii contigit. Id tamen frustra; quod
montes occidui deficientem Solem interceperint, observataque sollim fuerit magna aeris obscuratio. Defecit nempe Sol ad occasum; nam & nobis Parisiis, Horizontem liberum subiit obductus adhuc digitis duobus; cum deliquium maximum fuisset digitorum undecim , ac minutorum triginta duorum; coepisset velis hora sexta, cum quadrante, de sesqui- minuto. In talium igitur virorum conversatione dies ducebat; interjiciebatque tum crebram lectionem; tum rariorum plantarum cultum ; tum studium, ac varia de rebus lapidescentibus ratiocinia. Et circa Plantas quidem, viderentur heic enumerandae praecipuae; sed immorandum non est in iis, quae, tametsi habitae rarae , in aliis tamen hortis visuntur.' Aliquae solum attingendae ex iis, quarum habendarum, & per Europam excolendarum prima laus Petreskio debetur. Ejusmodi censeri potest Gel seminum Indicum, arborescens, semper virens, flore
inteo, ac suavissime odorato. Id scilicet primum ex Sina advectum, &T Belgen-
160쪽
Belgenserit excultum, suit deinceps in hortos Regios, 3c Barberinos propagatum. De his certe Ioannes Ferrarius, ex Societate J E s u eruditus vir, in iis libris scripsit, quos tribus post annos edidit de Florum cultura. Sed addendum est Cardinalem misisse vicissim Belgen- seriuna Sinensem Rosam, cujus pulchritudo odorem desiideratum mire
Deinde quae dicitur Lila, si ve cucurbita Mechana, quae advect a nempe est Mecha, dicique potest planta seric ea, quod flamentis turgescat ad opus textorium non absimile sericeo idoneis. Petreskius certe simul accepit & grana, quae serenda primum, curandaque Viassio dedit; S: Cucurbitam integram, totam intus filamentosam; telam, seu pannum ex ejusmodi materia confectum. Tum Papyrus fgyptia vera , aliaque ab ea, quam Prosper Alpinus descripsit. Petres kius nempe illam obtinuit ex Sa 1 tarum regione, ubi germana creditur nasci s tametsi, quod sciam, non fuerit expertus , an charta confecta , sive crassior ex cortice, sive tenuior ex phyliris, satis patiens scriptionis foret. Opinatus certe initio, cum vidit umbelliferam, posse pediculos compingi, & ad scribendum usui esse, in sententia non perstitit. Praeterea quae Nux Indica appellatur Cocos. Non quod Nuces hu)usmodi non fuerint jamdudum in Europa visis; sed quod ipse etiam tentarit, num sub hoc coelo provenirent. Ac germinanteis quidem vidit ; sed vel aeris inclementia, vel quod non satis curatae fuerint,
Rursus Zingiber, quod ex India allatum virescere deprehensum est, transmissumque deinde Parisios ad Vidum Brosseum celebrem Medicum, Regiorum hortorum instructorem primum, demonstratoremque primarium; a quo aliunde, dc ab ante nominato Vespasiano Robino subdemonstratore perrara obtinuit.
Nihil autem dico de Myrto latii olia, ac flore pleno, de Styrace, de
Lentisco,unde Mastiche,& aliis prius memoratis. Multo minus refero Gelseminum Americanum majus, flore phoeniceo, Persicum violaceo, Arabicum pleno: Arantia flore rubeo, atque variegato: Mespilum, Z Cerasum acidam , sine nucleis; ficum Adam eam, cujus fructum Petres hius est interpretatus ex eo genere racemorum, quo S exploratores ex terra Chananaeorum retulerunt ἱ vites rariores habitas Tuneto, Sm Ir-