장음표시 사용
141쪽
deque hujvi libelli consecratione, tun uam obligatoria θngrapha omnibM teflatum Ioas
cupi', quoI, quam que nominibiu ipsi me devinctum esse conplear. Ad Patris morbum ut redeam, sesqui- annus erat, ex quo praeter vesicae, ac renum 'dolores, conflictabatur cum Podagra pertinaciter haerescente. Tum vero ab uno, aut altero mense eis morbus evaserat, ut ex pedum articulis extraherentur lapilli, ac, tanta quidem copia, ut
alservati per octo menseis potuissent molem conficere ipsis pedibus non minorem: & quoniam vix unquam poterant avelli, quin nervo-l rum , ac tendinum extremae partes discerperentur, eVenit, ut intra id tempus, gangraena quinquies invaserit. Petreskius porro continuo adfuit non remedia modo , ac regimen victus consultans , praescribensque cum chirurgis, ac medicis; sed simul etiam omnia apparans, tractansque,d quicquid Pater ore sumebat, manu propria semper ministrans. Id videlicet caverat, Paterque ita suave habebat, ut non lenimen doloribus efiicacius experiretur Cum sic autem foret assiduus adeo, ut, nisii urgentibus in Senatu negotiis, a latere Patris non discederet, mirum non fuit, si ipse, praeter frequentem stranguriam , haemorrhoidas ita irritarit, ut ad eam partem subnatus fuerit importunissimus tumor . . Eo laborabat jam gravit e ub Octobris initium , cum imminen tem reditum Cardinalis Legati accepit. Dilatis ergo remediis, praescripsit primum quo Pater foret continendus regimine, ac Legatum deinde Avenionem convenit. Cum Pater vero praescriptas metas aliquantulum excessisset, incidit statim in catharrum, de quo Medici de-
sperantes revocandum mox Petreskium censuerunt. Nuncio accepto,
is rediit, sed Patrem ita collapsum invenit, ut continere spiritum duos duntaxat dies potu erit. Obiit ergo bonus ille, magno optimi filii luctu: sed testari luctum diu non peritii sit accessus Legati, quem Laribus suis excepturus fuit. Quippe efferebatur funus, cum ecce renunciatum est prope jam Legatum adesse. Quare pompa domum reducta, excessit confestim, & vix ad milliaris dimidium advenienti Legato occurrit. Is caeremoniis in Ecclesiarite, & ex more peractis, ingressus est Petreskii domum ; cujus stupendum fuit totam faciem ita
momento immutatam , ut quae aulaeorum atrore, ob excessum Patriste praeferebat luctum; illic b aliorum rubore, propter,demonstraverit effusana laetitiam. Confestim etiam,
142쪽
post salutem ab iuniverso Senatu, omnibusque aliis civitatis ordinibus
dictam, mensae ita fuere instructae, ut excogitari non potuerit appara- ltus magnificentior. Octo profecto coenaculis tempore eodem, & llabsque ulla confusione est ministratum : suspiciendusque admodum lfuit excelsus viri animus, cujus providentia non potuerit consternatio- lne exturbari. Mensis remotis, voluit Legatus etiam Musteum invisere, & suaveis horas ducere familiari colloquio, singularibusque rebus inspectandis. Huc spectat illud Viasii in Panegyri ad Urbanum
-- - viainim illum ill Post reditum a Franco, Petre si ad vota recepinm, Illoreisque domos, quas virtus , priscaque laudum Nobilitas , Musaque forent, ct quicquid Athena ,
Romaque, poIt veteres potuit serpare ruina , ' Intim adedi, meritumque illeic se subtrahit avo. Abscedentem cum deduxisset, concedendum fuit Riantium, ubi praetextu paternae mortis subditos moliri res novas audierat. Iis utcumque compositis , Ventoque adverso Legatum interea ad Toloni portum detinente, iterum illuc ipsum convenit, obtulitque duas Capellas auribus promissis, adeoque oblongis, ut capite vel leniter depressis, conisas. tingerent terram. Hacce Legatione functus Cardinalis occoepit statim aliam ab ineunte sequente anno. Scilicet profectus in Hispaniam est; sed vi tempestatis aliquoties in oris Provinciae retentus. Haesit vero, commoratusque praesertim est ad Turrim Buquiam, quae prostat in ingressu plagae Martigiae, seu Coloniae Maritimae; adeo ut 'Peireskius rescire, convenireque ipsum potuerit. Et certe grande illi solatium 3 quando praeter aliquot dierum jucundissimam consuetudinem, libri etiam allati sunt, quorum lectione taedium levaret. Caetera inter, fuere nonnullae marini aestus observationes , quas Petreskius non ita pridem fieri procurarat per Antonium Natalem, Provincialem medicum in Aremorica versantem. Cum eae Legato mire placuissent, pollicitus est operam, ut fierent similes complures. Ultro etiam promisit se, quicquid in ea Legatione singulare occurreret, cum ipso communicaturum, ac nominatim effecturum, quod ille maxime expetiit, ut exscriberentur Epitaphia, & fierent icones Barcinonensium
Comitum, praecipueque Alphonsi Casti.
143쪽
Rediit porro Petreskius domum rheumate insigni laborans; idque 1626.
praeter renum dolores, incommodaque alia a morbo usque Patris contracta, quae nocteis insomneis deinceps crearunt, Z ne in ipso quidem lecto permiserunt conquiescere. Inter caetera levamenta, non postremum duxit ex libris, quos amici varios miserunt, & inter quos fuere nonnulli mentionem ipsius facientes; veluti Glossarium Archaeologi cum, continens voces Latino- barbaras, auctore Henrico Spelmano Anglo, qui in operis praefatione, Si ad exteros , inquit, abeam, non mel iter incitarum nobilomus apud Gallos Nic. Fabrum Petres ivi, Regia Maje--
satis a Con illis in Senatu quensii, Hieronymus Bignonus, θί. Ubi notandum est Bignonum, & quos praeterea ille citat, excitatos fuisse a Petreskio, ut Spei manum ad operis editionem sollicitarent. It ADque Notae Pignorii in Vincentii Cartari librum de Deorum imaginibus; ac rursus ejusdem Epistolae Symbolicae, in quarum vigesima non a Pignorius recitat Petreshio Epistolam Marsilii Ficini de caussa amicitiae inter se, & Bembuni, eodem die natos, ex Codice, qui fuerat in Bibliotheca Pinelliana, qream tu, ct ego, inquit, forentem olim vidimus.
Non postremum etiam quaesivit ex variis antiquitatis monumentis, quae Aquas-Sextias transferri voluit. In iis praecipuum fuit Lectisternium, seu tumulus marmoreus elegantissimae structurae, cui prope Bri-noniam eruto, &ad se convehendo tum specialem currum, tum viginti industrios, lectosque viros destinavit. Hoc certe opus tanti se cit, ut Rubenium postea discedentem in Hispaniam, non potiore ullo ad se lenocinio, quam illius inspectione invitandum censuerit; & cum in eo figuras quasdam seu vetustate, seu injuria male affectas observasset, habere Roma voluerit ectypum gypseum alterius, in quo visas sibi figuras consimileis notaverat, ut illarum instar curaret restitui. Allevamento quoque fuit Barbietis quidam Coloniensis,juvenis industrius,& Medicinae etiam peritus, qui ipsi fabricatus est chartaceas sphaeras omnimodas, hoc est juxta hypotheseis Ptolemaei, Copernici, Tychonis, aliorum. Non omittendum, fuisse quoque magnopere exhilara- . tum consuetudine perhumana Jacobi Lorini e Societate J E s u , Psalmorum Commentatoris, qui cum prius Roma rediisset, Avenione ad ipsum venit, & autographo quodam Bellarmini donavit. Tandem, ut mentem diverteret, legit per id tempus quod tum e praelo
144쪽
Ecclesiae Canonico. Plurinatim vero fuit indignatus, quod ille, studio
nescio quo, affectasset elevare Principum nostrorum jura , non modo non reposuisset quae opponi potuerant, sed interdum etiam ten- tasset praeter fas illa enervare. Quamobrem non interquievit, donec
placito Curiae libri evulgatio prohibita fuit.
Paullo jam melius Petreshio erat, cum post literas varias & a Cardinali Legato, & a Puteano Equite, & ab aliis Madrito acceptas, admonitus denique est Cardinalem rediturum, transiturumque Massilia initio Septembris. Itaque, sanitate licet partim firma, illuc accessit, Cardinatisque appulsum aliquot diebus exspectavit. Frustra id tamen; quoniam ille vento fruens secundo praetervectus est, substititq; solum nonnihil Toloni; unde rariora quaedam ex iis, quae ex Hispania advehebat, cum excusatione Aquas-Sextias misit. Ea Petreskius cum accepisset, ' 'tias egit per literas, quibus aliunde Christophorum Puteanum professione Carthusiensem quem aliunde & eruditio,'morum innocentia poterat satis arguere Parisiensium illorum fratrem studiosissime comendavit.Non refero autem quam gratam hujusmodi commendatione Cardinalis habuerit .mam & ipse Puteanus scripsit imparem se esse, qui exprimeret quam propterea benevolentiam, comitatemq; fuerat expertus. Subjungo potius ipsum Puteanum haudquaquam degenerasse a necessitudine fraterna cum Petres hio arctissima; quando nullum officii genus pr*stare unquam potis fuit, quod non ultro pr stiterit. Memorari vero heic debet commendatum sub idem tempus Josephum Mariam Sua resium Aventonensem,pereruditum juvenem, eumque propterea in familiam Cardinalis adscitum fuisse. Nec reticendus Lucas Hollienius Hamburgensis, eruditorum ocellus, qui est etiam non longe post in eandem adscriptus familiam , cum illius virtus Puteanis commendantibus innotuisset Petreskio, & commendante Petreshio ipsi Cardinali Parisiis Legato. Uterque sane est deinceps testatus gratitudinem, literisque frequentibus, atque eruditis benevolentiam demeruit: Petreskius etero nullam unquam, quin gratificaretur utrique, occasionem praetermisit. Vexavit rursiis per hiemem rheumatismus, & renum dolor; nec desiit tamen propterea literas varias conscribere , sed ad Putea nos potissimis m, quorum opera praedicabat se eo miniis conspicere, quae gererentur in tyrando, ut Telescopiorum subsidio eo, quae in coelo procul
145쪽
Iatent. Inter alia vero caussam edisseruit, cur constituti pridelia Census IsrS. deminuti jam tantopere serent. Cum enina, inquit, proavi, majoresque nostri illos florenis exprimerent, qui tum temporis erant aurei, solati que nummis valore praestabant; effectum est, ut quia florent tunc elocabantur duodecim solidis argenteis. census jam unius florent non redimatur pluribus, quam duodecim solidis; cum tamen hi nostri ab antiquis illis sic degeneraverint, ut sextuplo aucti iis non aequipolleant. Dicendum nunc octu plo foret,ac brevi etiam decuplo: ut edoceantur, qui volunt census temporis lapsu non imminuendos constituendos, ne
aut libris Turonicis, aut vulgari pecunia; sed frumento, aut alio simili proventu illos statiment, persolvend6sq; stimulentur.Nam cum semperiit eadem prope seu feracitas, seu sterilitas ejusdem telluris;debet quoq;
caritas frugum constare eadem circiter: at pecuniq usualis valor non pari ratione id e perseverat;sed decrescit continuo, ut superius est declaratu.
Interea porro Ualavelius est reversus Parisiis, negotiaq; illa Riantiensia post insuperabile is tam multorum annorum liteis Transactione decisa sunt. Ιnibat tum iaculi annus vigesimus septimus, cum ab ejus- λοῖ 7. modi negotiorum sollicitudine respirans, constituit proximo justitio perlustrare Provinciam, ad congerendum inscriptiones tum nondum habitas,tum manu non satis vel fida,vel erudita descriptas; idq, ut gratificaretur nominato jam Donio, qui paratum editioni habens ingens
volumen Inscriptionum apud Gruterum non exstantium, optarat collectas ab ipso Provincialeis intexere. Et non est quidem nactus otium perficiendi quod destinarat: non destitit tamen propterea sollicitare
Doniu1M,ut eam congeriem emitteret,sperans interea fasciculum Provincialium contextum iri; ac praeferens ipsas ad calcem continua serie
subjici Hispanicarum scilicet instar in Grtiteri volumine) quam confuse interjici, ut in caeteris factitatum. Coepit porro exinde agere cum Donio non de inscriptionibus modo, sed, ut ille est revera multiscius, de ejus Onomastico, de opere Musico, de Convivalibus, de monetis
Hetruscis, de Justinianeis quibusdam numismatibus, de generibus armorum Antiquis, & id genus compluribus. Egit quoque sub idem tempus cum Nicolao Rigaltio Bibliothecario Regio, eruditioneque perrara conspicuo de solutione illorum Virgilianorum aenigmatum, circa eas Terras, in quibus inscripti nomina Regum nascuntur flores ue & eas, in quibus coeli spatium non amplius,
146쪽
t 627. quam tre1s ulnas patet. Cum vero circa illud prius, retulisset praeclara quaedam de variegatis floribus, 'tum circa posterius, quod solent interpretari de Puteo, meminit inter alia estossum Riantii fuisse puteum, e quo profecto oportuerit exiguum videri coeli spatium, cum stellae interdiu conspicuae ex ejus fundo fuerint ; oculis nimirum ob prosunditatem in tenebras quasi nocturnas immersis, pupillisque ob dilatationem ut in obscuro fieri solet) admittentibus rerum etiam mini
Aderat tum recens Archiepiscopatui Aquens Alphon sus Plesse iis Richelius, praesul insigni eruditione, raraque pietate assumptus ex Carthusia ', cum Petreskius sese ab illo eximie adamari sentiens, nulla non assiduitate, testationeque officii dignum se ipsius affectu probavit. Invisenti Massiliam: comitem se illi addixit, eaque occasione illeic salutavit Gabrielem Albaspinarum Aurelianensium Episcopum, quitum eb secesserat, ac meditabatur opus, quod & post modum edidit,
de Eucharistiae mysterio. Meminit in eo aliquoties communicatorum a Petreskio Codicum , ipsum appellando delicium, ainoremque Iiterarum,& ornamentum Provinciae. Fuit etiam Archiepiscopo non multo pos adiutor strenuus, ut institueretur Cursor publicus, qui fasciculos literarum in singulas hebdomadas feredis deferens Lugdunum , parique ratione inde afferens, etiam cum Parisiensibus hebdo madicum faceret commercium. Et diu quidem id exoptarat, aliquotiesque tentaverat, ut rem publice utilem, & amicis gratam futuram: sed nemo ante eum Praesulem satis animatus ad id fuerat, neque comitia Provinciae, ut impensas decernerent, potuerant unquam persuaderi. Mira porro fuit exinde laetitia, cum eruditorum omnium, qui crebras a Petres hio expetebant literas; tum Puteanorum maxime, qui ea ratione potuerunt saepius, facilius ne communicare quicquid aut recens culam fuit, aut rerum novarum occurrit, ut ipse vicissim ad eos mittere quicquid ex Italia , Africa, Oriente toto impetravit. Quippe ab heinc quoque commercium uberius, quam ante, ins ituit cum Consulibus, Mercatoribusque illeic ubi vis agentibus, ut illorum
opera usus Graecos, Hebraeos, Arabicos, caeterarum exoticarum linguarum libros nancisceretur.
Heinc stati in aliquos obtinuit, ac nominatim ex Cypro praeclarum
147쪽
volumen Constantiani Porphyrogenetae , continens excerpta ex Polybio , Diodoro, Nicolao Damasceno , alimque historicis , ex quibus possent variae auctorum nobilissimoruin suppleri lacunae. Incredibile autem dictu, quam pro nihilo duxerit ducen- tas Turonicas libras numeratas in pretium, vel ex eo quod est conjectatus ipsissimum esse exemplum , quod Imperator sibi habuerat , ob characterum formam, nitor ADque , ob compactionis elegantiarn, ob praeclara carmina in illius laudem praefixa. Obtinuit quoque diti requissitas, & ex Vaticana etiam descriptas aliquot Assisias sic appellant Comitia Christianorum Procerum i Palaestina recuperata) persuasus dudum, aliquod demum in illis regionibus earum exemplum reper
Eodem circiter tempore scripsit quoquoversum ad adjutandum
Holstentum , meditantem nobilem manu ria Ceographorum Veterum nondum editorum proferre in lucem. Desiderabatur praesertim ab
illo Thracii Bosphori, auctore Dionysio Byχantio, quo Petrus Gylinis usus est sed Latine solum , ac per particulas , in eo Bosi phoro describendo. Et quia congruum existimavit, ut textus Graecus reperiretur inter Codices Bibliothecae Cardinalis Armeniaci, ecujus familia Gyllius fuerat; idcirco Petreskius dedit operam , ut Episcopus Rutenensis totam Bibliothecam versaret, catalogumque demum mitteret, quo faceret fidem hujusmodi librum irrito conatu perquisitum fuisse. Quas putas proinde literas non dedit ad Apostolicos Nuncios, ad Oratores Regios, ad quoscumque novit eruditos viros quos inter profecto speciatim dicendus eximius ille Tolosatum Antistes Carolus Monchalius, e cujus penu divite tot rari Codices educti ut quomodocumque tandem certus fieret, ille-ne uspiarn gentium exstaret. Et credibile sane est vix exstare alicubi: quando tantam viri sagacitatem effugit. Merito quippe idem Holstentus, cum ad illum scriberet, Neque enim, inquit, qκemquam mihi, rtalium hacte nus videre contigit, qui te antiquitatis cognitione superet , vel pervestigandi disi- etcntia, ct faelicitate aqlset. His dum vacaret, accepit librum memorato superius Ioanne Iacobo Chiilletio, jam tum Isabellar infantis cubiculario Medico, de Portu Iccio Morinorum, e quo Julius Caesar in Britanniam solvit. Et facile quidem discessit ab ea sententia, qua ratum habuerat ejusmodi
148쪽
isi . portum esse Caletum , seu Calitium; sed optavit tamen praeclarum
eum virum explorare uberius totam illam oraria, ut quamvis acute probasset portum illum Mardicum esse , videret tamen, ne Orge nobis superstiti foret vindicandus. Quem legimus certe ulteriorem Portum, interpretandum videri non interiorem, ut designetur interior
plaga sub Audomaropoli stagnantibus aquis interstincta ; sed magis
Occiduum, ut indicetur vicinior, undeque trajectus in Britanniam brevior. Caeterum nihil gratius habuit , quam quod si in ut legit exstare ad lacunam illam Audomaropolitanani Insulas Natanteis, quae veterina , 3c homines ferant, & quibus alni , salices , que laetis frondibus innascantur. Voluit proinde ut biennio pissi, cum illac iter facerem , spectarem illas curiosius , referrenaque quicquid id esset. Praestiti autem , ac interim ramulum transmiti, quem decerpseram ex non humili salice, suo cum fundo simul na
Sollicitus etiam tunc fuit de observatione illius articuli, quo clandestina conjugia a Tridentino Concilio damnata sunt, neque inter quievit, donec Judicibus quibusdam ordinis Ecesesiastici scrupulosioribus fidem fecit, illum non modo pro comitiis sanctione Regia confirmatum ; sed specialibus etiam Synodorum hujusce Provinciae Metropolitanorum decretis. Non addo quanto simul ardore sollicaverit Aleandrum, ut sei id se accingeret describendo illi Terrae-motui, quo Aquila concussa fuerat a die Julii penultima, & quo Septembri tandem mense Archiepiscopatus San-severinatium absorptus fuisse perhibebatur. Non addo alia: resero solum singularem modestiam , qua commutatam voluit nuncupati sibi libri Epistolam dedicatoriam. Complectebatur liber ille spiritualia quaedam Sanetorum Diadochi, Nili, & Hesychii opuscula, quae Aleander Fichetus ex Societate Issu vir pereruditus, cum Lugduni daret in lucem, nomini ejus inscripta voluit. Usurparat autem Bibliopolae nomen, neque se putarat hyperbole uti,
dum commendaret Petreskium , cujus virtutem cum Aquis-Sextiis
profiteretur Philosophiam, publiceque concionaretur, perspediam jam habuerat. Verum Petreskius ipse non tulit, sed missurus Romam quaedam exemplaria sui nihil novum praetermittebat seponi
jussit Epistolam, imprimique aliam , quae praefigeretur. Et nonnulla
149쪽
lex ea, quam suppressam voluit. Regia Solis est mens tua , domus tua, bi- I627 Eiotheca tua, omnium ingeniorum Orbis sessi er, in quo coele ea imagines, in quo doctrinarum omnium, ct doctorum hominum ora corti cant , ita ut noni aurea, non argentea ,std sellata omnia videantur 1, sellati plutei, librorum sellifer ordo. Tu vero in medio refidens completilensque omnia, lumen omnibus foe-
neraris, decio addis omnibus, omnibus pilam quodammodo , aternitatem impartiris , ut ad te merito libri omnes, qui genium habent, qua si quidam ignes sacri bonarum mentium de toto orbe, relut ad caelum fluuin repolaregesiant , ibi lucem accepturi, redditurique , &c.
Epistola haec revocat in mentem,quod cum exemplum Coeli Christiani a Ioanne Bayero affecti, & a Iulio Schillerio consecti sequenti 1628 anno allatum fuit , commendavit quidem Petrekius pietatem, qua illi vulgatis Planetarum nominibus substituerunt propria Adami, Mosis, aliorum que Patriarcharum ; indideruntque duodecim signis Apostolorum vocabula , dc Asteris iis eaeteris aliorum Sancitorum , rerumve religiosarum nuncupationes praeter figuras recens confictas , conditaque nova de iis carmina: sed institutum non comprobavit pervertendi, confundendique quicquid coelestis notitiae a memoria usque antiquissima respersum est in omneis libros. Quanquam serio non timuit , ne propterea Astronomi universam illam astrorum nomenclaturam i inmutarent ; quoniam illicis perviderent nihil se inde adjutari, turbari vero quam plurimum. Addebat pervetustos illos Schematismos siderum tametsi propha nos, nihil officere Christianae pietati; cum dc ipse olitam observasiset Vercellis hujusmodi imagines, a mille & ducentis annis fornici Ecclesiae impressas. Denique optare, ut quae solers manus noVaSistas caelaverat, Vercellenseis illas sua antiquitate commendabiles expressisset. Longe sane magis commendavit opus Tabularum Rudolphinarum , quod tum a Kepplexo evulgatum est. Quippe quod illae deductae forent ex novi Atlantis Tychonis Brahet acuratissimis observatis, haud male opinatus est posse ex illis exquisitiorem coelestium rerum notitiam . quam ex quibusvis aliis haberi. Heinc quia id opus fuerat a
multis annis expectatum; ideis mature collegerat observationes varias ex quibus examinarentur. Non postremos vero rogavit viros eximios
Petrum Franciscum Tondutum San-legerium Aventonensem juris consuli s
150쪽
i 618. sultum, & Iacobum Valesium Scotum apud Delphinates generalem
thesaurarium, utrumque omnis quidem matheseos, sed Astronomiae cumprimis peritum. Habuit praeterea ab utroque unde errata varia
Typographica emendaret; & cum posterior significasset institutum a se fuisse Eleagarum Feronceum Ledigueriorum ViZiliae hortorum olitorem oppido industrium , & quo non alius unquam est magis opportuna loquutus, qui observaret coelestia; idcirco sategit Petreskius speciatim ab ipso observationes obtinere. Mitto quod meas quoque nonnullas habere, asservareque voluerit,
priusquam Parisios discederem unde Tabulas ad ipsum transiuisi) ac caeteras inter nuperae Lunaris Eclipseos, cujus Phases praecipuae quis-Sextiis observatae prodiderunt illius medium contigisse eo ipso anno, die Januarii vigesima, ac hora nona, cum tribus quintis. Ipsam vero Parisios , Romam, Florentiam, Patavium , Lovanium, alio destinavit, ut sicubi forte peracta observatio similis foret, expendi posset intercedens meridianorum differentia. Nimirum cordi semper habuit instaurationem Geographiae ; de qua tum quoque ad Bertium scripsit; adhortando illum, ut simul cum edione Eusebii, quam pollicitus fuerat Geographiam sacram maturaret. Ne memorem , quod auctor fuit illi, ut Typum orbis ederet pro varietate figurarum , quamia , seu habitabilem Terram describendam olim censuerunt, ut Dionysius , Strabo, Plinius, Ptolemaeus, & alii. Circa observationes ut quidpiam adjiciam , exoptavit omnibus vo tis exoriri interpretem , qui explicaret, figuras, characteresque conspicuos in fragmento quodam Lateritio, Babylone non ita pridem e ruto, & ad se transmissis. Ipsum quippe esse rebatur ex illis coctilibus laterculis, quibus Plinius docet, ex Epigene, inscriptas apud Babylonios observationes siderum per septingentos viginti annos. Qua occasione mire suspexit venisse in mentem hominibus haud dubie bonis inscriptionem lapidi insculpere ad portam Sacelli, supra rupem ad Druentiam prope Mire bellum eminentis, quam indicatam habuita viro amico, eruditionis paternae haerede Joanne Gallaupio Castu ellio, Regio apud Magistros rationaleis cognitore. Quippe ea nihil
continet aliud , quam monimentum Eclipseos Solis, quae III. Nonas Iunii, anno M. CC. XXXIX. contigit; cujus notitiam jam ha
buerat ex Nec rologiis aliquot, ac nominatim nostrae Ecclesiae; in quo