장음표시 사용
161쪽
Sm Tna, Sidone, Damasco, ex nova Francia , aliisque locis. Mini- 16so me otiani tura denique haereo circa sollicitudinem, qua opus topiarium curavit ; qua arbores in quincuncem disposuit ; qua totum solum irriguum fecit: qua cavit, ne per hiemem tenerioribus plantis nocere tur : qua accersivit ad florum copiam peritissimos odorarios , qua, ut paucis dicam, nihil praetermisit, quod existimaverit facere ad amoeni
Hoc potius insinuo , peregisse illum experimenta varia circa plantarum semina, gemmasque, & surculos varie commiscendos. Ρlacuit autem potissimum inserere Myrto non Gel seminum modo , sed etiam Apianam dicunt vulgo Muscatam vitem: ut experiretur quale esset vinum , Myrtiles antiquitus dictum. Expertus porto Lapidem esse, e qtio in humente loco erumperent, ac succrescerent fungi: deprehendit denique ipsum nihil aliud esse quam Tuber insolitae magnitudinis, instar lapidis induratum. Et clim Renatus Moreus retulisset ex Mercurio Gallo-belgico manum e suggesto enatam, monuit disquirendum num ea forte fuisset ex ramosis fungis, qui non ex iis lapidibus solum, sed ex lignis etiam putrescentibus exoriuntur: ac numina postura fuisset, aut credulitas, quae fabulam de digitorum observato motu fecisset. Sed haec de Plantis.
De studio rerum lapidescentium paulld uberius dicendum est equando& copiam,& occasionem de iis disserendi creberrimam habuit:& ad ipsa loca frequenter deduxit hospites similium curiosos; ut comprobatiorem faceret sententiam. Cum ergo in colle, quem Defensum vocant, occurrissent Pectinitae, Ostreitar, Cornu Ammonis, aliique lapides diversimode figurati: & in campo re , ac nomine longo, intraque cavernam Guerineam reperta fuissent folia ex quercu, alno, ili esce, ulmo, nuce, populo, hedera, lauro, aliisque arboribus, ita conversa in lapides, ut suis tamen nervulis, & denticulationibus suas indicarent species : coepit exinde recudere, firmareque antiquam suam de lapidum universorum generatione opinionem. Quippe in ea non fuit sententia, ut existimaret omneis lapides ab Mundi initio formatos : sed
voluit temporis progressu plerosque ita fieri, ut singuli originem debeant suae materi ei, propriisque seminibus, configurationem vero partim ad naturam, partim ad casum referant acceptam. Nam cum omnium materies sit aqua, se illiquor, aut succus : existimavit variis
162쪽
1n locis contineri varia rerum semina, ac speciatim lapideum , quod liquori immisi una, lactis instar ipsum coagulet, speciale que imprimat formam.
Heinc Crystallum, Adamantem , Amethystum, simileasque lapides fieri, cum illorum semina limpidum liquorem , cujusmodi solum
perficere possunt, naci a suerint; caeteros vero, cum semina eorum magis turbidum, & obscurum. Et quoniam liquor tunc contineri, conquiescere que in cavitate quadam, & quasi vase, seu conceptaculo debet ; inde essici, ut pretios etiam illi lapides fundum habeant crassum,
Obscurumque, tum quia conceptaculum terreum, immundumque ut
plurimum est; tum quia quicquid est in liquore crassum, subsidit, coagulationemque proinde in fundo facit hebetiorem. Caeterum ipsos, dum coagulantur, diiundi, 3c multiplicari, ut grana spicae, intra vaginam : subire autem Crystallum figuram oblongam, hexa hedricam ;Smaragdum dodecahedricam ; Adamantem, & Rubinum octahe dricam : & ita de aliis, propter specialia semina, juxta quae lapides non
minus constanter, regulariterque, quam stirpes, atque animalia suarum sunt configurationum. Quod spectat vero ad figuras Concharum, Cochlearum, Strombylorum, Ostreorum, & innumeras alias ', id esse ex casu, quo, animalibus demortuis, contingit testas, corticesve conceptacula fieri excipiendo, continendoque lapidescenti illi humori, qui coagulatus in i ratusque, continentis figuram induat; quo etiam modo lapides Stellati ex spolio, atque incisuris quorundam vermium formari possitnt. Quin- etiam partem humoris subtiliorem, penetrare in ipsam testam, adeo ut ipsa quoque lapidescat; licet evadat Diabilior unde in multis non cohaeret remaneat tamen candidior interiore nucleo; qui aliunde, praeter crassiorem humorem , immistam habere corrupti animalis substantiam possit. Mirum eam ob causam non esse, si non modo intra hos nucleos, sed etiam interdum intra Crystallum, & lapides alios transparenteis observentur paleae, muscae, & id genus simialia ; has enim res casu repertas, aut in conceptaculo, aut in fluore illo, cum induruit in lapidem. Folia autem illa plantarum lapidescere, eo modo, quo dictum est testas; scilicet subeunte puriore humore, qui, si impurior fuerit, lapidem crassum circumformet ue uti constitit in
lapide quodam intra M ita uni asservato , qui dissimis florem con
163쪽
tentum, petrificatumque exhibuit. Sic etiam Osteolitha fieri, seu icio.
ossa humana, & alia lapidescere censuit.
Et ad generationem quidem illorum lapidum polyhedricorum ,
argumentabatur ex consormati one salis , aluminisque in suas figuras Circa alios vero , meminerat primum , quod primis pubertatis annis observasse illum memoravimus, dum ad minorem Rhodani alveum, in quem Sorga fluviolus sese exonerat, nataret. Nimirum simul ad notarat turbatiorem tum fuisse Sorgam, ex terraemotu ad illius scaturiginem excitato, & , propter intumescentem ea tempestate Rhodanum , aliquot diebus restagnasse. Unde & ratiocinabatur, potuisse ex ea concussione germen lapideum ex ipsis usque visceribus terrae excerni,& cum aqua sic devehi, ut limo ex illa restagnatione subsidenti,sensimque concreto, commistum, lapides illos efformarit. Deinde, quod ad indurationem ; meminerat trium calculorum, quos Ioannes Brunus Chirurgus sibi dederat, recens ex vesica infantis eductos. Siquidem , cum is, qui primo emerserat, esset plane durus, qui secundo mollis, qui tertio pene fluidus s omnes tamen paucis post: diebua ejusdem sues e duritiei.
Quod autem morantes diutius in vesica calculi ex accedente nova materia pluribus crustis supervestiantur ', dicebat id esse, quod in variis cryptis observamus fieri, ubi aqua lapidosa superne distillans tophos , aliosve lapides creat. Et quod granula fabulosa, quae intra vescam, compingantur saepe a viscido illo, & calculoso humore, qui defluit ex renibus; declarabat id ipsum esse, quod in montibus ac fiuminibus plerumque contingit. Siquidem plureis rupeis videmus, quae ex pluribus minutioribus lapidibus constant, intertexente illos coin . muni materia, quam necesse sit fuisse posterius saxeam effectam. Habuit & ipse intra Muisum eductam ex Druentia equinam soleam ferream , quae ita est circundata lapillis flumatilibus, ut lapidosa alia substantia illos inter se ,& cum ferro adglutinet. Idem visitur&in ense , N in circulo ferreo, eductis ex Rhodanos idem in magno clavo aeneo, quem eductum ex Sequana Lomenius ad ipsum transmisit. Argumentum inde ducebat, tum de germine lapidifico ex montibus usque, &aquarum scaturiginibus deraso; & de lapidibus, qui in singulos dies in mediis fluviorum alveis generantur; qui ipsi quoque suapte natura ad rotundam, Vel ovalem figuram accedunt; nisiquod pro conditione
164쪽
conceptaculi , aut ex volutatione, detritione , confractione, degenerare ab ea possunt. Ut de sabulo autem illo calculoso observationem adjiciam, animadvertit ille primus, ipse in a natura ita conformari in figuram rhom-boicam, ut inici os copio inspectum , appareat velliti rhomborum lateriorum congesta moles. Ex quo dissicile non est causiam explicare illius doloris , quem sabulum ejusmodi cum urina egestum creat 3 nempe singulorum granorum acutiores anguli canalem ita vellicant, ut sui sensum acerrimum faciant.
Ex his, rogatus aliquando de flexilitate illius Cotis, quam a Jacobo Hallaeo Parisiens1 Rationum Magistro communicatam habuit illam ad Talchum retulit: opinatus nempe fluorem talcho gignendo comparatum sic fuisse commistum arenae, seu iis granulis, ex quibus cos pertexitur; ut crassitudo colicularis talchi pelluciditati, laevorique obstiterit. de talchica flexilitas obstiterit cotis rigori. Sic rogatus de lapidibus Crautiat, Herculeorumve camporum; censuit totam illam planitiem potuisse olim restagnare exundante potissimum seu Druentia, seu Rhodano, & lapidifico germine simul devecto, coagulante. Argumento fuit, quod in salium concretione observamus. Quippe, ut in vase, ex quo aqua sali commista evaporatur , tessellae majores in fundo, quam ad latera relinquuntur; quod illeic salsedo uberius, diutiusque restideat: sic in medio Crautiae, quod depressius est, majores longe lapides , quam ad oras observantur ad maritimas quidem, paludosasque praesertim , ubi lapilli vix attin-ν gunt nuculae magnitudinem ; cum in medio lapides sint capiti humano plerumque aequale S.
Quod dissicultatem potissimum fecit, fuit multitudo incredibilis
piscium, concharum, aliorumque marinorum animalium, quae in summis etiam montibus saxificata visuntur. Attamen, quoniam observavit in bene longa montium serie a Belgenseriensibus usque quandam quasi zonam exstare, editam quidem , sed libellatam tamen , &horizonti, planoque maris parallelam , quae ejusmodi animalibus saxeis effectis referta sit: nullus pene dubitavit, quin mare eo usque pridem occupaverit, & saltem ad diluvii tempus nisi ad mundi usque initium, priusquam aquae dissi uerent recurri posse existimavit. Nam mare quidem paullatim aliquas deserere oras, invadere alias, duxit
165쪽
eomperti si1 in vim, uti Aristoteles comprobavit dς AEgyptiaca, Poly- isso. bius de Euxina , ipse de Arelatensi: quippe Nilo, Danubio, Rhodano , aliisque fluminibus ex terra continuo delata producentibus continenteis ; adeo ut temporis progressu , & loca humilia evadant Excelsa, & littoralia mediterranea. Quam etiam ob causiam scripsit aliquando se credere fore, ut Veneta urbs continenti adjungeretur:
quod ex tempore nescio quo, promota foret contineris passibus mille, di quingenti S. Exinde praeterea conjecturam duxit deformatione Rupium, quas mundi praeseitim initio censuit genitas ex copiosissimo humore universam terram obruente, & semine saxifico ejdem terrae intersperso. Heic evenire certe potuisse, ut molli adhuc concretione , quae flumina tunc erupere, coepereque decurrere, rupeis passim perfregerint; neque enim alveos profundissimos, quibus ad utramque ripam rumpeS eminent, uniformis contexturae , atque altitudinis, excavari ita
potuisse ex detritione insensili, si durities perpetua fuisset. Forte e tiam inde effectum, ut aqua ab ortu in occasum diffluente, & qua Mediterraneum jam est , locum excavante, pleraeque convalles ita aper fuerint, ut rupes, atque adeo montes eundem situm ab oriente in
occidentem servaverint : cujusmodi sunt hon praecipui modo, qui in hac Provincia, sed & Pyrenari, Appenninus, Rheticae Alpes in
Europa: Taurus in Asia: Atlas in Africa : ac nostratibus etiam ple- Iumqtie ostentantibus faciem praeruptam versum mare. QVod autem maiitimae Alpes, & minores quaedam montium, conse quente que vallium series alium situm obtineant: id esse potuisse ex speciali aquae defluxu: ad eum modum, quo observamus pos fluminis exundationem, recurrentem ex ripis aquam limum congestum exarare, seu creare fossulas, atque adeo protuberationes, situ versus
alveum fluminis transverso. Sed de his jam nimis. Solitus esst etiam sermones eruditos conserere, de cadavere GDganteo Tuneti estos , ac immensae prope magnitudinis, ut Thomas Arcosius, vir profecto multiscius, illa ex ora significavit. Scripsit nempe Cranium continere posse mellereolas Provincialeis octo, hoc est, Parisiensem liquidorum modium , cum dodrante. Immanis sane vastitas: & ob quam Petreskius Arcosium admonuit, spectaret omnia propius, expenderetque scrupulosius. Poste certe molarem dentem γ
166쪽
. dentem, quem ad se transmiserat, aut praegrandis Elephantis, aue
Balaenae cujuspiana es e. Summam ad haec laetitiani cepit tum ex Minutii reditu, tum ex inventione Tripodis cujusdatii. Siquidem ille prospero succellii ex K-gypto adveniens, libros ad sportavit non paucos, ac potissi inum Copticos . hoc est charactere , & idiomate AEgyptio antiquo conscriptos; idque praeter alios, quos cum jam ante memoratis Samaritanis miserat. Advexit & Mumias duas scadavera videlicet antiquissimae illius ,& sumptuosissimae conditurae quarum altera fuit praecipue grandis, integra, insignis, &, quantum licuit ex ornamentis conjicere , Principis viri. Attulit &numismata, ex quibus magni aestimavit tetra-dragmata duo, alterum Atticum, alterum Tyrium ; ac numisma Hugonis, Regis Hierosolymorum, & Cypri. Ad Tripodem quod attinet, is ad Julii Forum fuit erutus , Sc quia non fuit multum pedali procerior, existimavit Petreskius fuisse ex votivis per templa dispositis, instar illius praecipui, cui Phoebas insit-stens, & ex subiectro antro spiritum ducens, bacchabatur, credebaturque oracula fundere. Εjus occasione deinceps varias literas Parisios, Romam, & alid dedit, ut provocaret eruditos ad disserendum de incompertis quibusdam Tripodum mysteriis. Baseos illius trique trae medium foramen est triangulare, ex circularibus lineis: extrema autem Empusas fulciunt sustentant eis scaphidium: sed ita, ut cum .omnia simplici attactu cohaereant, motu minimo collabantur. Nimirum interpretabatur illo spiritu agitante, corruere debuisse omneis I ripodas, facta aliqua partium concussione. Ratiocinatus praeterea est Cortinam fuisse non illud vas neque enim Pythonissam eo conscendisse) sed hemisphaerium aliud superficiei quasi squam mota ut
imitaretur Pythonis serpentis ab Apolline interfecti exuvium quo
memoratum mox foramen immediate Obtegeretur: adeo ut Sacerdos
haberet Cortinam stippositam, & imminens scaphium. Laboravit autem solum, ut exprimeret, conjecturisque approbaret ecquid illo triangulo curvi-lineo designaretur. Quare neminem virum doctum ea de re non consuluit ; ipse interea tam circa id , quam circa parteis alias eos eruditionis fundens gurgites, ut omnes omnino concesserint palmam. Omnium nomine audiatur Holstentus, Nam ,
.Fa, inquit, b c super re ad reperendum Patrem Puteanum bene longa
167쪽
Irustra expectaveris vel a me, vel a quoris alio antiquitatis Ilo, sudioso: ita tu omnem diligemiana, curamque praveri ι, dcc. Praetereo autem ut ad habendum pleniorem ejus iei notitiam , conquisierit Tripodas plureis, maxime vero ex Italia: unde Menetrius aliquot misit , praeter exquisitam descriptionena, delineationemque aliorum, quos obtinere non potuit. Sub initium sequentis anni, perseverabant ad nuc turbae, cum Prin- 163 I. ceps Condaeus in Provinciam missus, eas demum sedavit. Vere novo Cardinalis a Balneo utraque sua legatione fultistus, & accepto Parisiis purpurato pileo, Romam rediit, ac per Provinciam iter instituens, invisere voluit Belgenserit veterem amicum. Inter caetera autem suavissimum habuit & Mumiam illam antedictam conspicere, &Peireskium tam de illo, quam de caeteris condiendi generibus , edisserentem audire. Quaestione interim uiborta, num Agyptij quoque Naulum Ori apponerent; placuit varia linteamina fasciolasque effringere,& αυτιψ α rem explorare. Itaque capite vix tandem ex involucris evoluto, studiose quidem, sed frustra tamen Naulum in ore perquissitum. Discessurum non erubuit exorare Petreskius, pateretur sarci- .nas suas novo onere praegravari. Quippe transmissurus erat ad Hol stentum ad usque viginti MSS. Codices Graecos, ex Platonicis, Aristotele Sqtie interpretibus, quos ex Bibliotheca Pacii erutos, & ducen iis aureis coemptos pridem mittere destinarat. Itaque Cardinalis volens , ac pro suo in literas, literatosque affectu, convehendorum assumpsit curam o loco memorandum est deduxisse tum illum secum Gabrielem Naudaeum Parisinu in , nona inis interliteratos magni, & ex libris jam editis Petreshio cogniti& cari. Quamobrem Petres ius jucundissimum duxit tum virum complecti, affari que coram, tum gratulari Patrono, quod talem a stii diis virum delegisset. Et quantum quidem fuerit illius consuetudine delectatus, retulit profecto non semel, nescius
an magis admiraretur animi candorem, atque lenitatem; an inexhaustam eruditionem, notitiamque omnium librorum. Q Uantum vero
ipse Naudaeus & Petres hium suspexerit, & illius beneficentia cumulatus discesserit, testatum deinceps fecerre tum privatae Epistolae, tum nuncupatio publica Jatrophilologicae quaestionis , . An matutina studia restertinis sui salubrina. In hac certe Me atem limatorum o uum ap-V pellans ,
168쪽
pellans, Veritusque prisci. Me coenatis sortem, vovet Panegyricum,& cur dedicet interea id opus, in caulla fuerunt, inquit , admiratio tua virtutis, ct indignatio, quam dudum in me concepi, qliod ipsa non omnibus eruisitorum calamis celebretur , quibus tamen quotidie: materiam suppeditat decimetis ferme rebvi docte , si btiliterque disserendi. Et rurs is, inod equidem ut faciant, induxerunt me primum propria mea rationes , qui jamdudum iutuo a re Viro , omnemque cultus , is observantia figni cationem tibi exhibere flagrantibus votis aveo, desideroque ivra modum. Deinde vero optimi, ct emi'
nentissimi mei Maecenatis Ioannis Francisci Cardinalis a Balneo exemplum, qui cum alias tecum adeo lubenter , sua Pomeqae versaretur , ut cum nullo alio literatorum magis, nunc etiam nihil de antiqua sua benevolentia remit
tit , sed te, licet absentem , amat , fu sticitque quam- maxime. Illa autem Omitto , Qui me jampridem incredibilibus amoris, ct bene centia tua illecebris devinctum est a volast, compluraque alia. Deducto Tolonum tisque Cardinali, neque prius dimis o , quam e portu solvisset, rediit Belgenserium. Ex aliquo tempore usque agebatur de nuptiis, quas Claudius ex fratre nepos in comitatu Venasiacino , seu Aventonensi ambiebat. Tunc itaque assen sum praebuit, ut ille exinde in uxorem duceret nobilem puellam Margare tam Al-ressiam , donatione faeta Rianti ensis Baroniae, dc concessione dignitatis Senatoriae, ea solum lege, ut sibi functio integra per triennium
Imminebant Pascia alia, cium corripuit illum insignis quaedam Paralysis ad dextras omneis corporis parteis. Scilicet extra limen domus, iac in aditu horti considebat, reclinatumque forte habebat totum corpus in dextrum femur, cum subito sensit ejusmodi femur non leviter obstupefactum. Conatus loco emovere, nisi adjuvante famulo non lpotuit neque deinceps incedere, ob similem cruris, pedisque stupo- lrem. Perrepsit continuo in bracchium affectio, adeo ut scriptionis lfuerit incapax. Serpsit& in linguam, quae proinde haesit; ac licet non- li hil balbutire, murmura reve videretur, voces tamen distinguere, dea reiculareque non potuit. Subiit quoque aurem tinnitus , qui, nisi laliis partibus sim tu solutis, non evanuit. Est autem facta solutio post lex actam hebdomadam , occasione hilaritatis, admiration 1sque subna- l ta. Cum allatae nimirum fuissent a Thuano litterae excusationem conistinentes , cur Belgenserio non transiislet, laetitia quadam gestiit; &
169쪽
eum subinde nescio quis hymnus in Lilii, Rosaeque amores scite caneretur, ita captus et suavitate cantus,& strophes cujusdam lepore, ut,
quemadmodum Croesi filius , prorumpere volens in aliqua vel ba, ac
in ea speciatim, O iam pulchrum es hoci prorsus in illa proruperit ,
eoque momento libertas fuerit membris omnibus restituta. Destinavit porro deinceps iterato Minutium , ut venatum iret libros Orientaleis , facto praeserti in animatus praeclari viri Jacobi Golii,
quem Hollandiae ordines, propter insignem Arabis mi , Matheseosq; peritiam , substituere inclytis duobus Academiae Profestoribus, d ho-mae Erpento, de quo ante , & Wille brordo Snellio, quem Kepplerus merito censuit subtilissimum Mathematicorum. Golius scilicet nomine, impensisque ordinum bis jam in Orientem profectus, tantum
corrogarat, & in Academia deposuerat librorum thesaurum, ut viso eorum indice, quem ad me a Golio transmissum, volentibus bene multis typis evulgatum ad cum miseram , subito studio in arserit, mittendi rursus in Orientem , qui in id incumberet, ut, quantuna liceret per privatos sumptus, simileis libros Gallia haberet. Dedit autem Minutium in comitatum Marchevillae , qui mense tandem Julio Constantinopolim discessit. Et dare quidem praeterea voluerat Holi e nium, Buccardum , ali6sque eruditos viros , qui freti patrCcinio auctoritateque Regii Oratoris Bibliothecas in monte Atho, aliisque locis explorarent ; verum illi , utcunque forent ad id peragendum
propensi, non potuere tamen esse satis tempori, ad discedendum comparati. Unicus comparatus fuit nominatus ante Gallaupius, qui non ita ultum tamen temporis Constantinopoli moratus, discessit in Libanum montem , & cum Maronitis ita constitit, ut etiam-num cum illis degat. Post Marche villae discessum, renuntiatum est fuisse Elephantem
Tolonum advectum. Procuravit ipsum adduci Belgenserium , ut posset quaedam explorare , de quibus ante annos quatuor ad Putea nos scripserat, cum animal fui stat de diustu in Parisios . Advehe batur tunc ex Italia, idemque fult, qui ante annum ostensus Romae fuerat: Demiror autem quorsum poisessor dixerit Petreskio annorum esse quatuordecim, cum Romae superiore anno fecis et solum tandecennem, ut ex ipsistis effigie dicata Gualdo Equiti, exque facta
per Bottii angum descriptione, intelligi licet. Petres hius porro toto V a. biduo,
170쪽
t' r. biduo , seu rogando, seu experiundo, ita multa addidicit, ut sibi fata istuna putarit satis. Inter caetera , cum probasset omne genus edulii, jussissetque dulcia praesertim quod gratissima forent ministrari, adeo ut Elephas jam ipsum agnosceret, & blanditiis prosequeretur, fiduciam cepit sed praeeunte animalis Gubernatore ingerendi bracchium
in os, explorandique ipsius denteis. Deprehendit autem hinc inde in utraquc maxilla binos , ut plane octo exsisterent, & non solum quatuor, ut voluerat Plinius. Neque vero denteis attrectavit modo, sed etiam per Gubernatorem ceram ipsis applicuit, quo illorum simul magnitudinem, formam que faceret expressam. Exinde autem perspectum habuit, memoratum molarem dentem ex Africa missum ab Arcosito, Elephantis esse, non Gigantis dentem: neque est amplius demiratus, cur ex Gigante Theutobocho tam pauci fuissent dentes ostensi. Ad haec depingi Elephantem triplici facie voluit, ac recubantem potissimum, ut commissurae melius paterent, quae inter pedem, &tibiam , tibiamque& femur , ad convincendum errorem, qui auctoritate Strabonis, aliorumque invaluerat de inflexilitate crurum , fabulisque super exstructis. Adjicere autem solebat, cum haec deinceps memoraret, minime potuis eantiquos articulationem latere, quod in
quibusdam vulgo vocatis Medallionibus expressissent V ephantem funambulum 3, insigni quadrin utique non mobilitate modo , sed & Be-xilitate crurum. Rursus non modo partium omnium dimensiones excipi jus1t, sed etiam cum animal foret postea deducendum Aquas Sextias , demandavit Fratri, it Anque viris industriis Ioanni Lombardo, & Josepho Sucheto, ut explorarent ipsius pondus. Itaque ipsi rem peregerunt , confecta bi lance ex trabe debite suffulta, idoneisque funibus illigatis & machinae ligneae, qua animal sustentabatur, & ligneae cuppae , quae pondera tormentarios nempe globos) continebat. Hoc proinde modo exploratum est, comprobatumque Elephantem pendere libras Provincialeis quater mille, & quingentas: hoc est Parisiens eis proxime ter mille quingentas: & Romanas duodenum unciarum quinquies mille proxime. Accepit deinde magno cum dolore obiisse duo carissima capita, videlicet Aleandrum Romae, & Pignorium Patavii, quorum quam antiqua, constans, quamque variis ossiciis exculta fuisset amicitia ,