장음표시 사용
171쪽
intelligitur ex hactenus dictis. Cariores porro exinde habuit, quas jam a Bervabat illorum icones, ipsa tie , cum rediit in urbem, sic in Musaeo posuit attiguas, ut ingredienti flairna paterent. Consolationi etiam fuit, quod ita Aleandro parentatum inaudiit, ut ipsius laudatio pronuntiata publice fuisset per disertum virum Gasparem Simeoni uinin concione percelebri Academicorum Romanorum ; & Pignorii me-rno1 iam ita fuisse caram laudatissimo illius, literatorumque aliorum fautori Dominico Molino, Sancti Marci Procuratori, ut & tumulus excitatus, & epitaphium positum ab ipso exstitisset, quod Philippus etiam Tomasinus, ille de sua patria, concivibusque eruditis adeo bene meritus, ad calcem eorum , quae de Pignorii Bibliotheca, Musaeoque
scripsit, memoravit. Praetereo autem, neque Simeonium, neque Tomasinum silere potuisse amicitiam, quae inter illos, ipsum
Hoc anno, ac mense Novembri memorabile illud contigit, quod Planeta Mercurius fuit primum stib Sole, seu in disco Solis conspectus.
Admonuerat anter Kepplerus publico scripto Astronomos, rerumque
coelestium studiosos admirandi spectaculi: quamobrem ipse quoque Petreskius suarum partium esse putavit ad illud attendere , ac tanto magis, quanto prius persuasus visam in Sole Mercurii stellam Caroli Magni temporibus sex Egin hardo, & Adelmo, Ademarove in serie Annalium Aimoini dissuasiis jam fuerat, ratumque habuerat visam solum fuisse Maculam insignem, ex iis, quae pervulgatae jam sunt; quod per octo dies apparuisset, cum Mercurius sub Solis disco aliquot solum horas insumat. Apparuit itaque scenam, in quam Solis radiiteles copio transmitterentur, ut exhibita Solis specie proderetur Mercurii umbra. Atque advigilavit quidem, quantum licuit, aut meminit siquidem Κepplerus calculo diffsus attendi voluerat toto triduo ante,& post diem septimam, ab exacto cujus meridie apparitionem mediam
celebrandam deduxerat) Verum cum apparitio antemeridiano tem
pore desierit, observandi memoriam toto illo mane ademit hospitum quorundam praesentia, quibus & ad sacrum audiendum ducendis, &mensa lautissima excipiendis sese addixit. Insigneis proinde fudit querimonias, cum tempus accepit celebrati spectaculi, ac mire aliunde gratulatus es , quod mihi primo, ac forte
172쪽
Isai. nempe Mercurium a medio fere Solis disco in lumbum usque excurrentesaa ac tanta quidem exilitate, ut trientem minuti non excesserit excedentem autem a limbo hora matutina decima, ac minutis
viginti octo, cum boreali latitudine minutorum sex, & trientis. Heinclaetabundus observationem quoquoversum destinavit, neque ipsam modo ue sed quos de ea etiam edidere commentarios, tum Willeliratis Schichardus, optimus ille, doctissimusque apud Tubingense is Proses ser, tum Martinus Hortensius, laudatus Hollandiae Mathematicus, &Philippo Land bergio in condendis 4'abulis Astronomicis adjutor. Hieme ingruente laborare coepit solitis haemorrhoidum, calculique doloribus; adeo ut cum Pro rex Marescallus Vitrius in Provinciam misitis, adesi et Toloni, illum quidem inviserit, sed sella gestatoria vectus. Quin-etiam inter colloquendum astectus est discruciatusq; funam a urinae dissicultate. Apud amicum cum divertisset, nescio quis admonuit in Zembiorum insula paucis in illiaribus distante scaturire aquam hujusmodi doloribus sedandis mire conducentem, ac, caeteros inter, Andream Davoriam sic fuisse illius utilitatem expertum, ut&
Genua usque quaesitum ex ea mitteret, & Praefectus triremibus, eo
sepe deflecteret, ut ex ipso biberet fonte. Itaque Petres hius confestim in insulam misit, aquam usurpavit, ipsamque non utilem modo ciendae urinae, sed immutando etiam toti corporis habitui invenit s adeo ut relatus Belgenserium visus fuerit brevi prorsus convaluisse. Verum non diti constitit hujuscemodi valetudo: si quidem stati nasci tempore verno insequentis anni sexcentesimi, ac trigesimi secundi sic varie divexatus fuit, ut actum de eo Cepius videretur. Quippe ad haemorrhoidum , urinaeque dissicultatem accessit febris continua, quae remitti quidem nonnihil est visa sub decimum quartum diem , clim Mares callus ipsu in invisit; verum inarsit magis deinceps ad diem usiaque quadragesimum secundum, quo quotidiana illi successit dierum quindecim, aut viginti. Nec vero cum iis solum morbis conflictandum ipsi fuit; sed & cum insigni tumore ad regionem abdominis , superioremque femorum partem ; itemque cum inflammatione, tumoreque ingenti in altero bracchio. Ac parum sorte haec omnia: gravissimum fuit, quod clystere non satis caute administrato , eo facta fuit haemorrhoidum laesito, ut gangraena ad eas parteis subnata brevi fuerit.
Et statim quidem Castanei imploratum auxilium; verum ipse quoque
173쪽
detentus navaletudine adire non potuit. Misit tamen ad ipsum Sebastianum Richardum, qui medicinam Diniae primum, ac deinde Massiliae magna cum laude exercuit; quique ea solertia serpenti jam morbo ivit ob V ram, ut illum plane restinxerit, Petres kiumque non multo pbstreliquerit convalescentem.
Ut omnino porro convalesceret, non contulit parum insignis laetitia, qua perfusus est, cum a Ludovico Meynerio Lirinensii Religioso, viro erudito, ac imitatione Antonii fratris optimi studioso Mathematices, duo habuit pocula argentea ex Vallauriensi agro, dum in vineam estoderetur, defossa. Nempe, quod unum intra aliud appossit e contineretur, ratus est ea esse ex iis, quae & συνδει, & Symbibae appellerentur; &, quod ad Oram interioris corona aurea Viseretur, perspicuuin fieri censuit, quid esset antiquis, Vina coronare. QVin e X punctatis etiam ad oram exterioris literis OVENILOI ΜΕΔΟΥ, judicavit; eadem esse ex iis poculis, quae , seu Literata dicerentur quando praesertim capacitas deprehensa est tredecim continere cyathos, juxta numerum earum literarum cujusmodi fuerunt de illa, quibus ollira inscribebantur voces CAIus , Ju Liris, PROCu Lus , unde carmina.
Naxia sex cyattis , septem I na bibatur, &c. Αd-haec deduxit originem , cur geminata ebiberentur, ex antiqua usque barbarie; quain craniis holliti in intersectorum bibebatur, & quo quis plureis occidisset, eis in pluribus agglutinatis biberet. Nempe homines mansuefactos id tandem moris exhorruisse,& substituisse tamen vasa, quae cranii formam retinerent sui quodammodo ista retinent propter
materiam, nihilominus parem horrorem non creavit. Denique occasione nata tum ex hisce poculis ; tum ex hemina, seu semis extario aeneo antiquo, quem Nemausi repertum, visumque nescio an apud Paludanum, an apud Tornerauita, ante annos treis Petitus deinde ad illum detulerat: tum ex alabastro per aestatem accepto
ex reliquiis naufragii , quod perpessa est triremis Pontificis Nuncium Cevam in Galliam vehens, postqiuam effractum instauravit, ususque est jucundissima per aliquot hebdomadas consuetudine Me netrii ; tum ex modulo Congii per Aleandrum habito, ac deprehenso continere ex Aqua Capelli libras Provincialeis novem, & duas uncia per ectypica pondera 3 tum ex pluribus aliis vasis , quae aut illeic habuit, aut quaesitu in inisit 3 occasione, inquam, ex iis nata, coepit varia
174쪽
cutit Salmas:G, alii que viris eruditis circa mensiuras, pondera, vasaque
Scilicet opinatus est, suisse antiquos adeo solerteis, ut nullum vas conficerent, quod non & praescriptam iiDensuram, & certum pondus contineret. Confirmatus autem per id tempus est, cum pilam ponderum antiquam ab Aleandro ad se allatam , cum veniret in Galliam , exploravit, & comperit vascula ejus singula videlicet librae, se incissis,
trientis, quadrantis, sextantis, unciae 3 continere ordine eodem acetabulum, cyathum , mystrum, concham, chemen , & cochlear: idque praeter incithegam, seu situlam vasa continentem, quae &pOndere est dupondium , & mensura quartarius; sed ansulis nempe adoram depressis. Praetereo vero, ut ejus rei factus deinceps fuerit certior , cum postquam in urbem, ac Muisum rediit, quoddam reperit vasculum , in quo circulis variis, de unciae, & cochlearis partes minutiores interstinguntur; ac rursus omnimoda vasa domi relicta o
Sed ut insistamus in iis, quae Belgenserit peregit, miram quoque
cepit laetitiam, ex communicata secum egregia quadam demonstratione, qua ante memoratus Iosephus Galterius perfecit Ptolemaicam, circa obtinendam distantiam, magnitudinemque Globorum coelestium. Ac ille rem quidem pro sua solertia meditatus fuerat ante plu- reis annos; sed eam retexendi occasionem sumpsit ex edita nuper
Lands bergit Uranometria, in qua cum senex optimus quid Ptolemaeus, Albategnius, Copernicus, Tycho, & alii summi artifices peccassent, adnixus fuisset ostendere; ipse deinde visus est paullo 1egnius sese habuisse. Quippe lineas ductas ex centris tam Solis ,
quam Terrae, in contingentem ab angulo usque terrenae umbrae directam , distinctas non habuit a veris, apparentibusque semidiametris, ut in exquisito negotio oportuit; veluti etiam oportuerat apparentem Solis semidiametrum, non ex centro terrae attendere, sed ex superficie, unde ea spectatur. Cum itaque Galterius & rationem omnium habuisset, diagrammate exornato de inon strationem construxisser, mississetque omnia ad Petreskium ue ipse summopere laetatus, congratulatuique est, ac procuratis quam pluribus demonstrationis exemplis, ipsam cum viris, quos harum rerum Parisius, ROinae,& alibi, studiosos novit , communem fecit.
175쪽
S rc cum obtinuisset exemplum eorum Galilaei Dialogorum, in quibus ex motu Telluris in eadem parte supelficiei bis quoque die retardato , acceleratoque, ob compositionem motus diurni, & annui, declaratam pervidit caussam geminatae in singulos dies reciprocationis, seu a Itus marini, eatenus incognitam; dici non potest quanta laetitia sese perfusum senserit:4 cum non sine approbatione opus editum Observasset, quanta cum exsultatione exclamaverit, foelix esse hoc saeculum, quo viri sagaces ex positione motus Telluris exposuerunt caus- fastum proprietatum Magnetis, tum aestus Oceani, habitas praecipue admirabileis, atque incompertas; alteram quidem G. Cilbertus
in opere illo suo de Magnete, alteram vero Galilaeus, in libro hoc
Recrearunt etiam illum edita in lucem a Chiffletio Insignia gentilitia Equitum aurei velleris, Fecialium verbis enunciata; acceptis siliavit literis, quibus Petrus Hos eritis quo nemo fuit unquam nobilium
Galliae familiarum notitia instructior significavit se quoque insignia
ordinis saneti Spiritus, tanquam jam affecta, brevi editurum. Sic editaquCque Historia Romanorum Pontificum, qui e Gallia oriundi in ea sederunt, opera Francisci Bosqueti Narbonensis Juris consulti, viri commendatissimi, S: totam Plistoriam Ecclesiae Gallicanae tum meditantis. Sic inissa a Naudaeo germana Ariminensis Pontis inscriptio, qua certior est factus contineri Consulatum Augusti X11 I, & Tribunitiam potestate nn XXXuII ; cum subdubita flet non bene apud Gruterum legi XIIII, & YYXvIII. Misit vero etiam Naudaeus relationem si iam de Vesuviano incendio, quod a Decembri usque superiore coeptum, nondum prorsus desierat; eamque, praeter complureis alias,
Tandem, cum in urbem redire sequente autumno statuisset, apparatos prius voluit Samaritanos Codices, ut libertate viarum faeta, mitteret Parisios una opera, permoleste ferens, quod ille ic fuissent tandiu desiderati. Videlicet, ut compleretur magnorum Bibliorum editio, perdoctus ille Ioannes Morinus, ex Congregatione Oratoria, curabat Pentateuchum Samaritanum, ab anno usque superiore Exercitationes in ipsum praemittens, publicam mentionem ita fecerat ejuscemodi Codicum, ut Petreskius deinceps mira fuerit eos transmittendi impatientia. Ille si quidem preloqllutus de Samaritanico exemplo, X quo a
176쪽
16 a De Vita Pe Ut Liber 2 artus.
quod procurante Petreskio Petrus a Valle communicarat, verba ista sub)ecerat, Praeter Codicem istum , dAos alios Hebraeo- Samaritanas quotidie expectamus, ut eorum cum isto comparatisne editio mytra omnibus suis numerii absoluta prodeat. Hos paucos ante menseis e Pal lina accersi i curavit vir amplisse simus, literarum decus, deque literis bene semper merens D. Peresius, in Aprema
Provincia Curia Senator integerrimus. Codicum istorum alter tricolumnatuso trilinguis , unaquaque dialecto per columnat e sita, dcc. Persensit ergo Petreshius vellicatam sibi ea ratione aurem: Mare ad tutam , opportunamque occasionem solum attendens, non alii voluit commissos,
quam Dionysio Guillemino, viro eximiae comitatis, domesticoque ab ineunte usque aetate habito 3 unde & pridem Romollarum, & nunc etiam Belgenserit Prioratum, ut vocant, obtinuit. Et dimittebat quidem illum ad Abbatiam in Aquitaniam: sed praefixit tamen , ut via compendiosiore relicta, Parisiis iter faceret, Codicesque secum transferret. Non memoro autem quam ingenteis gratias pro iis Morinus habuerit, quas in laudes proruperit e, ad noto selum ipsum tunc transtulisse, remisisseque Samaritanas Epistolas, quas dictum superius est fuisse ad Scaligerum jampridem conscriptas.
177쪽
R IE N NI o Belgenserit exacto, rediit in urbem mense Septembri. Advenerat jam Helias Lainaeus Marguerius, quem Rex post Oppedari mortem Principem Senatus crea- rat: & quia illius integritatem cum eximia juris notitia conjunctam Petreskitis probe noverat; idcirco parti in dignitatis, par
tim virtutis reverentia, 'domus suae limen revisere noluit, quin virum
prius salutasset. Inclinante postea Octobri, cogitare coepit de Nepote in Senatum admittendo; illum quippe sibi, ut jam dictum est, destinaverat successsorem. Itaque, dum Nepos Senatores omneis, ut moris est, praesalutaret, deducere ipse ad limina omnium, commendareque voluit, alacritatem summam testatus. Evenit tamen ex eo labore, ut dolorem renum concitaverit, excito inde calculo, quem post quartum,
quintumve diem satis foeliciter emisit. Quam-primum convaluit, non destitit munia Senatoria repetere, reservata quippe, quod & diximus, libera per triennium functione. Id voluerat autem, non sane vanitatis, aut lucri gratia; sed ut non deesset occasio exercendae beneficentiae, ac potissimum erga literatos, religiosos, aliosque viros bene merenteis , solitus eorum jura tueri, patrociniumque suscipere. Recreavere porro illum, qui libri fuere a Minutio ex Oriente misit, cum numismatibus variis, ac Basilidianis praesertim; itemque cum bulbossis plantis, alii sque hujus inodi rebus. Inter caeteros, ut minimum mole, ita pretio maximum habuit quoddam volumen , quod ita dici a volvendo revera potuit repertum intra capsulam ad Munatae
cujusdam pedes. Id universe conscriptum erat hieroglyphicis literis, X Σ ' con
178쪽
26 2. constans ex germana papyro, ac facile sua vetustate superans bis millia annorum. Alia postea vice accepit magnum Graecorum codicum copiam quantam scilicet capere poterant duae capsae peramplae at foe-licitas par non fuit, seu quod ad integritatem, seu quod ad subjectam materiam attinuit. Nam praeter Biblia Arabica, Arabice, Persiice, Chaldaice, cum Rabbi Salomonis commentariis scripta, & alia item Arabica cum initiis capitulorum Samartianis; caeteri omnes valde vulgares, aut mutilati ad modiim sucre. m id quidem secuente anno, quo aliunde plurimus fuit in men , compariandisque vastis antiquis compluribus, quae, ut jam dictum, habebat domi. Scillic et praeter notitiam omnium omnis generis mensurarum , quam ducebat sua ViIctinam , sperabat quoque se posse tandem ex collatis quamplurimis conciliari pugnantia multa auctorum demensuris loca, ut dum Columella facit cochlear quam tam partem cyathi, dc Fannius vigesimam quartam: cum idem Fannius, & Plinius volunt cyathum decem drachmas pendere: Marcellus & alii, duodecim; atque id genus alia, quae in animo habuit non nudis solum conjecturis, sed ipsismet quoque mensuris, dc ponderibus explanare. Heinc operam dedit, ut etiam quaecunque ubivis gentium exstare novit, antiqua vasa mensurarentur. Habendam autem censuit pretiosiorum rationem magnam, quod veteres in iis praesertim soliti fuissent affectare certa genera mensurarum, tum ut ea ratione commendatiora facerent, tum ut destinata sacrificiis, vel asservata
in templis erant scilicet plerumque donariab diuturniores moduli
Voluit proinde, ut Guilleminus per complureis mens cis moraretur Parisiis, ad emetiendum pretiosa vasa, quae ad S. Dionysi una, & in cimeliarchiis praecipuis Civitatis asservarentur. Expertus vero est praecipue humanitatem Rociaci, dum non modo capacitatem , ectypol-que vasorum obtinuit; sed ipsissimum etiam unum vas acceptum ferre coactus est 3 unde a Petreshio literae conscriptae, plenisamae simili gratitudinis, & inexhatistae eruditionis, qua elegantissimae caelaturae , adhibitique ornatus rationem fuse edisseruit. Sic qui a Jacobus GaDnrellus vir & Hebraeis literis , aliis dotibus clarus, versabatur Venetiis, mensit rari per eum curavit quae pretiosa vasa advect a ex Cypra,
179쪽
1llustris dynastes Eques Vallet anus intercessis et, qui decretum a Se- 1633 natu, exorante Petreskio, ut id liceret, impetravit. Sic per Naudaeum quoque egit de Ravennatibus impetrandis ; perque Suare lium, de magno illo, qui apud Cenuens eis, catino Smaragdino, Scela ipsis no- mittit ato ; dc per Menetrium, de pluribus, quae norat Romae asservari. Quo loco taceri non debet accepiste illum dono Tryblium minus, sive cochlearium ex crystallo, a generosa, & supra sexum erudita foemina Foetice Zacchia Rondenina, adjectis ad alias mariti Alexandri Ronde-nini literis, qvibus laudatissima heroina per- eleganter testata est quanti faceret Petreshii virtutem. Est autem mirabile visunD, qtiod sub idem tempus Caroltis Tabaretius Cadafalcius Diniensis pro senescallus miserit ad ipsum , cochlearium, sive Tryblium majus, una cum trecentiSnumismatibus Gallieni saeculo cusis, qhiibuscum id fuerat repertum. Alia ut attingam, Ver erat, cum Petro Seguieri' per-illustri Praeside in Sigilli Regii custodiam assumpto, Petreshius tum est gratulatus , tum litera Sab eo accepit, quibus vir magnus testatus est nullas posse sibi gratiores, quam a Petres hio obtingere, tum ut assine, tum ut viro, cujus summa virtus, rerum utie peritia commendatissima foret. Eodem tempore Frater Valavesius delectus a Rege Massiliensium Vigueritas , in eam civitatem concessit: quotannis nempe is magistratus init munus Kalendis Maij, perseveratque toto anno Municipalis cumriae princepS. Aderam ipsi interea, dum accersitum quoque voluit Athanas uiri Icir cherum Germanum , virum e Societate J s u eruditionis oppido magnae , Avenione tum commorantem. Is perhibebatur eximie callere Hieroglyphicorum mysteria : quamobrem ipsi adjutando tum V a rios libros transmiserat, tum Issiacae mens, supelius descriptae exemplum. Et quoniam eidem prae manibus erat ins1gnis codex MS. hoc est auctor Arabicus, Rabbi Barachias Abenephius , a quo dicebatur tradi ratio Hieroglyphicorum interpretandorum: idcirco illum exoraVit, ut ad se accedens tum codicem ipsum, tum specimen quoddam in te re
talionis , notarum qile sua ruin adferret. Clim fecisset, dici non potest, quam ardenter illum animaverit, ut coeptum opus perficeret, editionemq; maturaret. Fuit deinceps vir Romam evocatus, ut succederet in
locum insignis Mathematici Chri 1lophori Seheineri, quem Imperator penes se habere exoptaverat: sategit autem Petres Lius non modo
180쪽
npud Mutium Vitellestium Societatis Is sit Generalem, sed etiam apud Cardinalem Barberinum, ut&stinaulos adderent ,& satis otii facerent, quo id opus brevi prodiret.
Accersivit quoque eodem tempore Salomonem Azubium Carpentoraetensem Rabbinum, nihilo sane doctrinae specie antiquis illis
inferiorem. Is , quas habebat, detulit Astronomicas Tabulas , a quodam Iudaeo ante annos trecentos Tarascone conditas, &ad longitudinem , latitudinemque ejus loci accommodatas. Quia vero norat quos labores nominatus ante Schichardus in restituenda Astronomia, Geographiaque exantiabat ; ideo procuravit, ut Azubius exemplum earum Tabularum Hebraice describeret, quod ad Schicharduin mitteretur. Misit autem postea , simulque adjunxit interpretationem
Arubii, nonnullaque Arabica, quibus ipsum iri delectatum, ex peregregia opera circa Historiam Tarichi de Persidis Regibus navata, perspectum habebat. Quin- etiam, quia ejus responsum ad Epistolas de Mercurio, prodebat illum neque vidisse opus perantiquum Aristarchi Samii, de Solis, ac Lunae magnitudine, neque certum esse, an liber usquam gentium reperiretur : ideo , cum ipse meminisset librum Graece adhuc exstare in Bibliotheca Regia, interpretationem - que ejusdem Latinam, una cum commentariis per Federicum COmniandinum, in Italia editam fuiste: ideo , inquam, & Procuravit habere exemplum e codice Graeco, & nullum non lapidem movit, donec per Naudaeum exemplum Latinum detexit, ac obtinuit; &utrumque, una cum variis circa coelestia observatis congessit in fasciculum; quem tandem nihil tale expectans , & ne cogitans quidem , Schichardus accepit. Pari ratione sese gessit circa memoratum Hortensium , a quo cum nosset expeti exemplum Dialogorum Galileanorum, ut ea quae ille de stellarum exilitate conscripserat, conferre posset cum iis, quae ipse de simili argumento propter observatam Mercurii exilitatem disseruerat: illicd exemplum conquisitum misit, ultroque ad virum nihil tale suspicantem destinavit. Pari erga nescio quem alium , a quo cum accepisset Alcorani exemplum totis votis desiderari; impetravit stati in Gratio no poli, intercedente Philippo Lagneo, Viro bono, ac erudito , & studiosorum plane studioso, quod ad virum , a quo nihil fuerat , tale rogatuS, mitteret.