Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris aquisextiensis vita

발행: 1655년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Mittamus vero tandem ista, & attingamus alia, quae per idem tem-ivis multa observavit. Ejusmodi fuere imprimis venae in mezenterio Lacteae, quarum jam ante meminimus, quasque rursus, in quotquot licuit animalibus, requisivit. Quoniam autem illas discerni nisi in animali vivo, aut palpitante adhuc non posse, tum ex Asellio inventose, tum ex factis compluribus disiectionibus noverat, resque propterea in homine, quem vivum dissecare nefas, inobservabilis videbatur s non ideo tamen desperavit, quin, si paucis horis a suffocatione, interanea disquirerentur, vestigia hujuscemodi venarum sese proderent. Quamobrem damnatum suspendio procuravit primum, antequam judicium capitale pronunciaretur, secure, &egregie pasci ut nempe esset unde chylus lactesceret, quo tempore requiretur ac inde, non nisi hora cum semisse post suspenditum exspectata, cadaver devehi

curavit in anatomicum theatrum. Praestitum est vero ea diligentia, ut aperto abdomine venae albescentes apparuerint, utque ex nonnullis resectis colligi potuerit liquor lacteus ; quod profecto visum est

mirum.

Haec praeter, sollicitus fuit, ut observarentur variae scaturigines Ventorum. Nam primum quidem opinatus fuit ventos ex Aristotele terrenos esse halitus, qui ex offensu aeris frigidioris repercussi, transversum prorumpant , & , pro conditione vallis, aut alterius loci,

unde prodeunt, aut quem offendunt, in boream, aut meridiem, ortum, vel occasum ferantur: verum tam multas expertus est in ea sententia difficultates, ut ad materiana halituum recurrendum censuerit,

examinandumque, num, exempli gratia, vitiiolum, halinitrum, bitumen, sulphur, & si milia, dum exhalantur, conditiones, varietatesque ventorum subeant. Quamobrem observari voluit tam nairabileis quosdam ventos in suis originibus, quam proprietates ipsas locorum, attendendo ad mineralia, fossiliaque omnia, & plantas congeneas. Heinc destinavit Pelaesciam versiis eruditum medicum nomine Malianum, qui in Corero monte Dyservaret antrum, e quo frigidus prodit ventus, tanto minus sensibilis, quanto ad originem acceditur propius: cujusmodi etiam observatus est in hiatu boreo Montis-ventosi . Ut observaret quoque exstantem non procul lacum Legniuna, e quo dum exoritur fumus, nubes haud - dubie creanda est , quae sit brevi in tempestatem saevissimam exoneranda; quod memorant Z etiam

192쪽

etiam de lacu Pilati in Deῖphinam, & de alio in Pyrenaeis . Ut denique ea occasione observaret sontem, qui ad Colle ira in artium statis intervallis emit , ac subsistit ; nimirum octies circiter intra syatium

Sic pei Bulaeum virum doctum,oiaervari curavit ventumP8ntlaiam, si ve Ponticum dictum, ad occasum Alpium Cottiarum, oppidumquς dictum Nihontiu in Q flat a borea secundum fluvium,& ne uel eucae quadrantem secundum latitudinem excedit, neque secundum Ongi tudinem, cursumve , dimidiam, aut integram leucanar nisi quod nonnumquam factus vehementior plureis superat, Rhodanumqu*etiam attingit. Quotidianus est; & duin flat, non intermittitur, aurfluctua , sed uniusmodi est tenoris .. Oritur hieme sub mediam noctem , S: in nonam usque decimam ve matutinam constat; aetate , ab aurora in Octavam ,vere,& autumno, a quartam meridiem .Est autemper hiemem praesertim violentus, maximeque reflante austro; interdumque frigidus adeo, ut, ipso vigente, aqua in aere Conglaciet. Ventus alioquin saluberrimus ; ut sunt etiam ejusdem loci fruges, fructus, nonnulli fontes. Sic per Antelmum Forojuliensem, virum Sacerdotem,omnin6que bonum, observari ventum , qui ad Malignonum montem nasciturx

nec declivitatem illius excedit, item que conflictum Vulturni, & Cori, qui ad promontorium Rufum occurrentes, sese ibi mutuo conficiunt. Mirabile idiane , sed non minus illud, quod Vulturnus illeicialubris, di fruges perficiens , insalubris est, fruges sue adurit Aquis-Sextiis& Corus ex opposito: ac rursus, quod Cannis observatum est a me morato ante Meynerio, nullos plane ventos ex cardinalibus stare, sed lateraleis solummodis; cum aliis locis secus contingat: Sed magnum nimis foret taedium, si plura congererentur dinis taceri sorte non de bet, quod qui utrimque subeunt foramen Lansonium, Pausilvppaeo simile, ventum exeuntem utrimque sentiunt; argumento quod extrorsum effet, non introrsum insiliat. Rursus , non minus curiosus fuit, ut attenderetur ad motum maris' Mediterranei, quem clim ad nostras Europae oras versus occasum esse constet, exploratum voluit, num adoras oppositae nobis Africae versus ortum foret: idque Observando praesertim regionem, qua in fluminum ostiis arena aggeritur; cum soleat in eam egeri, in quam maris

193쪽

Liber quin M.

maris aqua fluviatilem trudit. Exempla ipsi erant arebae. quas ube-I 0 ires Rhc anus vehit. Mare quippe illas propellit in oram occitaneam, quae propterea facta impotetuosa est; nam vel a solo tempore D. Ludovici, mare recessit ab oppido Aquis-mortuis, integra leue a. Et quamvis arenae Argentei fluvii in Orientis oram propulsae videantur, ac Foroiuliensem portum complevisie; sentiebat tamen ideo Dictum , quod sinus Grimaldicus, seu San torpetianas consequentersitus, copioliorem aquam alliciat, dc interpostum promontorium gyrationem effciat; quae Argentei aquam, limumque in aversam Ica Orientalem plagam, compellat. Eadem occasione adnotatum voluit marinum aestum, quisquis is esset, & in mari Hadriatico, de in quibusdam Africae oris. Cum ex disquisitis autem variis Mediterranei motibus, circuitibusque, constitisset aquam perpetuo ex Ponto Euxino per Bosphorum Thracium, Propontidem, ac Hellespontum in AEgeum ita infuere, ut non modo Smyrnae, sed etiam in Creta, imo pene ad Africam iuius motus posset agnosci et cum item constituisset Oceanum Atlanti um per fretum Gaditanum continuo influere: quippe sextante solum spatii intercepti ad ipsa littora, reciprocatio fluctuum est: toto vero bese intermedio perpetuus est Oceani in Mediterraneum influxus: cum de his inquam

constitisset, recurrendum esse necessario censuit ad canaleis subterraneos, quibus mare Mediterraneum cum Oceano communicet, & ad libellam reducatur. Nempe eadem ratione volunt Hyrcanum, sive Caspium mare undique conclusum, nec tamen exundans tot exceptis fuminibus, communicare cum Euxino per meatum subterraneum,

quo aquae scaturiant ea parte, qua medius Euxinus dulcescit, cuique ex Aristotele, nomen , seu profunda Ponti. Contigit ad haec per illam aestatem diversimode fulminare. Cum

mea autem foret opinio ignem fulmineum, quo terrena feriuntur, non emitti procul ex alto, sed proxime ex nubis glomo ejus materiam continente, trans serenteque, erumpere; voluit ipse eam flammulam , tametsi rem fluxam , tanta extrudi vehementia , ut ex regione aeris media, inexstincta perveniat ad terram, ubi vim miram exserit. Adjecit, cum ante triginta sex annos altare majus Capuccinorum Aqu

sum iditi fulminis fuit disruptum, versatum se in urbe fuisse,& pertrans-cuntem, casu quodam, plateam dictam Praedicatorum habuisse oculos

194쪽

in coelum, ac in eam regionem converses. Quod mirabile vero suid. observasse se in aere medio, manipulum quenuam radiorum igneorum , utrimque partim directbrum, paritin undulantium ; eo. pland modo, quo antiqui pinxerunt fulmen in manu Iovis. Ac nihil attinet quidem memorare quid repositum fuerit ; referendum potius, qubdcum fulmen dejecisset crucem e fastigio turris campanilis D. Ioannis, ferrum in serne lapidi impressum deprehensum fuit habere circum rubiginem , seu crustam ferrug1neam vi magnetica maximis pollentem . Ac mirati quidem non sumus de ferro, quod per aliquot saecula expurgatum , contraxisse vim poterat: at recrementum

ipsum ferri tantundem potuisse, fuit stupore dignum. Habuit interea ex Africa semina , plantasque , & animalia nonnulla. Ex his nullum majus, pulchriusque Algarone Puncupato, quod

summo Ore, caudaque taurum, caetera cervum referebat. Cornua

illi nigra, erectaque, de futuram irae, ut perhibebatur, altitudinis. Animal velocissimum, & quod non potuisset, nisi ab ipso ubere , capi. Illud vero diu non detinuit, sed postquam satis observavit,

proque votis depictum habuit, ad Barberinum Cardinalem misit. Ac cepit autem non multo post similis animalis spolium a Comite Marchae villa Constantinopoli redeunte, eaque occasione experiri voluit & nescio tamen quid interturbari t) num pelli ejus animalis idem contingeret, quod ervinae. Constabat enim pellem cervi, sit fuerit acoriariis in fundo cuppae constituta, suppositaque tam bubularum, quam aliarum ingenti acervo, non conquiescere, ex quo primum in fusa aqua fuerit, donec sese subduxerit, omnibusque evolutatis, se cumulo toto superiorem statuerit. Cum id miraremur, retulimus caussam in ampliorem pilorum cervi, quam caeterorum caevitatem singulo Senim pilos esse canaleis, sive tubos qtiosdam declarant micros copia)adeo ut, illi aere oppleti, & intra aquam constituti nixum faciant , instar scilicet vesicae inflatae. Credibile quoque id non partim ad animalis celeritatem conferre, dum propter calorem ex motu, ea capacitas spiritu diffatur, ut probabile quoque est conferre involucribus eam pennae partem, quae cava, spiritu impletur,juvatque, ut aves facialius sustententur in aere. Sed attigisse id suffciat. An subjiciam vero quod Petres hi iis voluit supra domus suae fastigiuin locum idoneum construi, e quo abunde eminente qaiicquid foret

195쪽

foret caelitus observabile notaretur λ inam multa certo observata ex eo fuci iiii , non est heic referendi locus: verum reticeri non potest in si an is laetitia, quam cepit , cum inde attendit ad Martem occultantem ttellam , quae extrema est in Virginis ala. Permoverat scilicet illum quod nari averam Observatum mihi superiore Decembri Iovem occultantem Geminorum Propoda; adeo ut diebus aliquot mane,

vespereque teles copio inspectus, deprehensus fuisset transivisse illi ad

austrum, non amplius quam minutis quatuor, die ejus mensis decima- nona,ac hora undecima matutina. Et cum die octava Iunii sub vesperam admonuitiem illum, fore ut Eclipsin non absimilem per Martem conspicere pollet, tum maxima alacritate advigilare constituit, neque discessit, nisi post elapsam mediam noctem, cum horae besse, quo tempore Mars fuit stellae conjunctus, praeteriitque ad austrum non amplius, quam sesquiminuto.

Sed & dici debet laetitia, qua apud se habuit Thomam Campanellam, philosophum celebrem, quo observanda tempore fuit, nempe sub Novembris initium) Mercurii cum Sole conjunctio. Quippe is esse testis potuit inconspectium fuisse sub Sole planetam in conjunmone prope centrali , argumento, quod tum directus supra Solem exstiterit, quemadmodum retrogradus visus fuerat prius sub Sole. quodque proinde motu suo ipsi Soli circumducatur, non vero feratur in Epicyclo nos inter, & Solem detento. Simili sane observatione id, eviceramus Parisiis, ante duos annos, cum semisse, ut pote sub finem Aprilis. Caeterum qua humanitate Campanella exceptus fuerit, haud ex plicari facile potest.' Recipiens enim sese in Galliam, non pribs appulit Massiliam, curavitque adventum suum reni inciari Petreskio, quam

missa lectica accersitus est in ipsius aedeis, & curatus egregie per aliquot dies di missusque Parisios partim lectica , partim curru, non modo ab illo habuit literas, quibus pecuniam Lugduni acciperet ; sed accepit etiam discedens quinquaginta aureos, a sed ut tanta beneficentia obrutus, & quasi suffusus, testatus fuerit se prius quidem habuisse satis constantiae, ut per tormenta Levissima continere lacrymas potat: at non habuisse, quando est virum adeo munificum expertus. Spectare huc putes, quod postea inseruit in Tomum secundum suo rum operum,ac sub Oeconomicorum finem. Nam, diregena,inqtiit,

196쪽

18 a Vita λι refluit Q . misas stlensia excipiendo esse mensa, sed frugaliter, o cum opus habent r

eumque amicum potius reputabis, qui tibi pecuniam suam, quam qui vitam suam ert: veluti mirifcivi Fabric ,Dominus de Per c, Gallorum decus, or Philophorum, o clarorum virorum Meca s, ct perennis botalarias, exemplar est

mundo.

ibus nempe diebus ille est apud Petreskium commoratus, tum

alios diversanteis vidit,tum generalem apud Augustodunens eis Propraetorem Montagutium , qui loca Provinciae sacra invisens,invisurus quoque eum fuit. Is porro detulit ad ipsum cochlearia duo argentea antiqua ,& nonnulla alia, quae Augustoduni e ruinis vetti statis eruta videre Petreskius optarat. Emensus cochlearia, ac illud praesertim, quod fuit magis integrum, dici non potest quam exsultarit, cum duas argenti uncias animadvertit pendere, ut pendit sextans pilae antiquae; & continere praecise drachmas olei duas, seu sextant partem

cyathi, ut continet etiam memoratus sextans. Hinc ad Puteanos literas

dedit & fusissimas, & plenissimas inexhaustae eruditionis, occasione praesertim sumpta ex Mercurii erigie in altero cochleari expressa,cum didrachmalis illa mensura, appellata fuerit cheme, nomine desumpto ex conchylio, cujus cochlear retinet formam, quodque Mercurio sacrum est ; adeo ut vafritiei, seu duplicitatis Mercurio tributae symbolum fieret tum drachmalis, uncialisque duplicitas ; tum genus conchylii bivalvii, & alia id genus sexcenta. Acceperat non ita pridem a Montagutii assine Venoto Abacum antiquum, Augustoduni quoque effossum, studioseque etiam de eo scripserat ; propter discrimen aliquod notarum numeralium, cum iis, quae ascriptae sunt in modulo abaci ecma o Ciaconiano habiti, & in exemplo apud Gruterum delineato juxta illum , quem Vel serus ex Oc- cone evulgarat, ac descripserat. Quo loco adnotari potest non probas. se illum quod Velserus existimavit sui apud Gruterum licet legere duos illos claviculos sub semuncia, & sicilico, duas esse duellas; voluit enim potius esse sextulas, quae junctae duellam essiciant, quarum una addita semunciae essiciantur duellae duae, uti ambabus additisessiciuntur sextulae quinque nimirum semuncia aeqtiivalet tribus adeo proinde, ut hac ratione supputari possint omnes unciae partestam duellares, quam sextulares ; quod fieri non posset, si claviculi

duellas solum designarent Addo, si eosdem claviculos pro sextulis

197쪽

Liber quintus. ι83

habueris, etiam duodenas unciae parteis, praeter unitatem, supputari iposse. Nam sextula una valet parteis duas; scilicus treis; sextula utraque simul juncta quatuor; sicilicus cum una sextula quinque ι sum uncia sex; scilicus cum duabus sextulis septem; semuncia cum una sextula octo; semuncia cum sicilico novem; semuncia cum duabus sextulis decem ; semuncia cum sic ilico, & sextula una undecim. Non heic subjicio,ut interim egerit cum Ludovico Savoto de usu aeris in numismatis, deque armis antiquis, quae & suerunt aenea,& in sepulcris solita condi s de cum Ludovico Au bello Men illio de caelaturis supposititiis, quas Chaducus a se confictas non erubescebat pro vel stis evulgare. Non rursus, ut curaverat exscribi MSS. omne is, &Graecos quidem potissimum , qui de Ponderibus & mensuris , ex Bibliotheca Vaticana, ex Regia, ex Augustana, & caeteris; praeter collectanea Angeli Colotii, tribus voluminibus; & Onuphrii Pan vinii vosumina duo ; praeterque insigne volumen circa theoriam Musces, quod misit primum ad Donium, ac deinceps, addito volumine Arabico , cum elegantissimis figuris, ad Marinum Mersennum , ex Mini-- morum ordine, virum eximie bonum, doctum , curiosum, & in illustranda naturae Religionisque veritate indefessum.Non denique complura alia: sed subiicio potius modestiam , qua excepit nuncupatio. nem Excerptorum Polybii, Nicolai Damasceni, & aliorum histo-ricorum , factam a vere erudito, nobilisque notae Henrico Valesio, qui psa Graeee edidit, Latine vertit, notis illustravit. Is enim, inter alia, affatus ipsum his verbio sMd-ni te parentem ti pellem , ct auctorem hujM libri, qsi primum a te repertus , adpectu quo sumptibus tuis ex insula Cypro, ct in hanc urbem es missu ' statim, Nunι νο tandem opera nostra prodit in lucem, non magis Constant Augusti puria pura , quam nominis tui titulo con sticuus . . . c de Constantino alii miderint: Tu quidem ct antea saepe de literis bene meritus es, ct ρ6thac eι his bene mereberis: seres tamen aequo animo id inter tua de pudiis P ac sudiο- sis omnibus merita proprium a me numerari. Et rursus , Quam quidem' operam, quali tamque est , tib , Molae Fabrici Disono , ac nuncupo ; ut jana bio liber proxis titulis tuis ex asse censeatur tuus. P'stea vero praefatus, ex tribus, atque quinquaginta Excerptorum titulis, unicum superesse, de Legationibus inscriptum , inque libros divisum duos, partim a fulvio Ursino, partim a Davide rices chelio editum . Iniminit etiam hujuSa

198쪽

wH. hujus, invit,mηc primum in lucem prodit, beneficio viri clarissimi, doctissimique,ct ad juvandas literas unice nati, Nicolai Fabricii Pei scii, titulo Petreskius autem plane suffusus, noluitiet prorsus nomen suum cum Imperatoria illa commisceri purpura: rescribensque ad Valesium, satis futurum fuisse dixit, si, facta alii nuncupatione, memoratum fuisset duntaxat,visum sibi obiter librum, ac prae manibus habitum , in angulo quodam obscuro, cum eX Oriente adveheretur. Consimili moderatione sequente anno usus est , cum Philippus Rubeus Romae edidit,ipsique dicavit inscriptionem illam antiquissi

mam Columnae Rostratae , C. DuILIO S. N. F. M. N. COS. AD-voRSO. CARTA CINIENSIS. IN. SICILIAD. REM. CERENS, 3 c. cu

ius supra meminimus ; idque cum appositis supplementis, & illustra tionibus per Gaugen GOZZeum. Et tamen id videtur factum, non sine quodam numine;cum eodem tempore agitaret curam obtinendi ejus Inscriptionis non modo apographum,summa fide, & exquisita imitatione confectum;sed etiam gy pseum elotypum, ut consideraret ipse omnia,exploraret que judicia,atque supplementa Ciaconii, Lipsit,& ali rum, qui in eam incu erant curam. Praetereo autem , ut voluerit simul habere ectypum alterius illius memoratae inscriptionis Scipionis Barbati, unde agnosceret formam antiquissimam Romanorum characterumue quia ejuscemodi inscriptio intemerata perseveravit, secus ac milliana, cujus characteres instauratos fuisse, ex Plinio, intelligimus. Sic, ut formam agnosceret antiquissimam Atticorum characterum, ectypum quoque habero Voluit inscriptionis illius, quae legitur apud Gruterum, O AENL SEMITON, &c. cujusque Scaliger scribens in Eusebium, opiή λtu; fuerat Ionicos esse characteres. Tametsi id egiteY parte .uc Salmasio faceret satis, qui hujusmodi inscriptionem perinde habuit, ac illustraverat quasdam alias de conta natione Templi, & dedicatione Statuae. Denique petiit ex Donio accuratum apographum Tabulae Eugubinae dictae, aereae scilicet illius, Eugubii ante annos centum repertae a Crutero quoque relataea adque ob voces quasdam Thuscas, in quarum interpretatione non desperabat se nonnihil adjutare, ne dicam emendare posse Bernardini Baldi conjecturaS. Sub anni porro initium accepit, non suae dolore, obiisse Valentiae Iulium Pacium, quem ab ipsis iisque juris studiis amabat, ac venera

batur

199쪽

Liber quintu . 383

batur. D1vertit interea ad illum Theodorus Cardinalis Trivultius,

qui tum Italiam repetens , recepit sese curaturum, ut ex Ambrosiana

Bibliotheca exscriberentur Orbicius , & alii Tactici auctores, quos Salmasio necessarios, Petreshius habere summe laborabat. Divertit e iam non multo post Cardinalis Lugdunensis , qui Romam pergens, commorari aliquot diebus voluit in Archiepiscopatu primaevo. Cum vero illeic magna pompa, ob benevolentiam , venerationemque pridem quaesitam exciperetur; ubi ipsum quoque Petreshium aliquousque obviam euntem dc vidit, & complexus fuit, tacere omnino non potuit, se pluris paucos illius passus , quam numerosa milliaria an levertentium aestimare. Divertit & Petrus Aloysius Carassa, dum Colonia Agrippina, ac Leodio Pontificis summi Legatus rediret.

Cum vero Petreskius super ea regione multa rogitaret tam ipsum, quam eruditum comitatum, e quo Silvester Petrasancta accepit, inter caetera, versari Leodii religiosum, ac industrium, e Societate IEsu, virum, nomine Linum, qui phialam complevisset aqua, ejusmodi temperationis, ut internataret medius globulus, cum descriptis circum horis viginti quatuor, quae ad pisciculum , seu indicem fixum allabentes ex ordine , horas diei connotarent , tanquam globulo coeli motum exactissime imitante. Confirmatum id ipsi est,tum ex Rubenit literis, tum ex relatione Dormalii, qui ruente vere in Italiam rediens, &aliquot diebus detentus Aquis-Sextiis, rem sibi ipsi visam descripsit. Laudavit proinde Petreskius inventum admirabile , coepitque vari drequirere, quaenam vis naturae prantare id posset; cum haberet ipse aliunde a multis jam annis Drebelsianam machinam , in cujus vitreo, arcuat6que tubulo inclusa aqua bis in dies singulos iret, rediretque, ac parum abesset, quin maris insequi aestum videretur. Revocavit

autem praecipue in mentem, quod ante duos annos Κircherus enarraverat , se fragmento subereo inseruisse grana cujusdain Heliotropii ,

quae flori sanstar in Solem conversa, innatans suber converterent, indiculoque apposito notatas in vase horas dessignarent. Qua occasione venit in mentem circumcidere Lapidem natantem , quem a Mersenno acceperat, ut in globi formam tornatus, esse posset suberis loco, faciendis heliotropicis, inagneticisque experimentia. Sperarat sub veris ejus dein initium divertentem excipere Pomponium Beli reum, cum nomine Regis pergeret legatus ad Principes A a Italos;

200쪽

. Italos: sed itinere alias instituto spe videndi frustratus es , complectend1que una pergente ira Franciscum Vayerum a Motha, cujus eruditionem, candore naque tum literis, operibusque , tum amicorum communium sermonibus cognoverat. Dum exspectarct porro, ex Italia memoratos Tacticos libros, misit interea ad Salmasium delineationes varias ensium, gladiorum, securium, caeterorum que armorum, quae apud antiquos fuere aenea, ac nominatim cassidum duarum, quarum altera ex Samnitum finibus, seu ex Apruti omissa fuerat; altera ad ipsum mei lacum Thrasymenum fuerat reperta; cum

dependentibus utrimque superstitibus bucculis. Nec vero ista modo misit, ut suppetias ferret scribenti de Romanorum militia ; verum expressa quoque varia fibularum genera, ad complendum opus, quad. ille de re vestiaria aggressus fuerat , occasione dissertationis institutae de Acia molli, quam non nimis tortam usurpandam esse ad sutu , os,& fibulas glutinandis vulneribus comparatas, . Cornelius Celsus scriptum reliquit. Nempe Alphon sus Nun nesius, & Iacobus Chissi e- titis medici celebres contendunt Actae nomine intelligi debere acum, vel quidpiam aliud metallicum : eruditus vero Franciscus Rioya , Franciscus Figueroa, ipse quoque medicus clarus, debere potitis intelligi vel lineum, vel seri cum filum. Exspectatur autem quid de controversia tum Salmasius definiat, tum alius quoque Petreskii amicus ex Dania, Ioannes Rhodius medicus, qui sede Patavii delecta, non minus literis ingenuis, quam artis praestantia clarescit Qqin-etiam misit insigne quoddam de animalibus opus,.ab E-bem bitare Arabice scriptum , nuperque ex AEgypto advectum , postquam exemplum aliud magno labore , atque sumptu conquisitum

naufragio periit. Misiit & codicem alium Arabicum, in quo Canones Conciliorum Niceni, Constantinopolitani, Ephesint, Laodicensis Caesariensis, Gangrensis;Canones Apost olorum,& Sancti Clementis;' Constitutiones Constantini, Valentiniani, Theodosiit, & nescio quae alia. Misit Ritualia Cophtitarum, ut Epistolas, Evangelia, Psalmos,

ac prae clieris codicem continentem treis Liturgias, Basilii, Gregorii , Cyrilli, cum Arabica interpretatione.

Misiit plura; sed pluris nihil fecit, quam Volumen quatuor Evangelistarum Elcuphtice, seu Cophtice scriptum, Arabiceque declara; de maxime propter appositos annos, quibus singuli Evangelistae

SEARCH

MENU NAVIGATION