Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris aquisextiensis vita

발행: 1655년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Liber quintus. 187

scripserunt. Quippe tametsi initio de suit praefatio in Matthaeum, qua

annus contineri debuit; & praefatio in Ioannem visa est mendose habere scriptam historia in anno sexto Imperii TARsos pro Nerone, &Dominicae Ascensionis trigesimo: quod tamen spectat ad duas alias, altera in Lucam, planum fecit scriptam ab illo historiaria Antiochiae, anno Claudii duodecimo, Ascensionis vigesimo; altera vero, quae in Marcum, scriptum ab ipso Evangelium anno quarto eiusdem Claudii,& duodecimo Ascensionis. Existimavit autem posse quoddam subsidium exinde peti, ad dijudicandum controversiam de anno Passionis Christi Domini, Si sorte etiam de Natali, quem initio vulgaris aerae vetustiorem faciunt duobus annis Iosephus Scaliger,& Sethus Calvisius; pluribus Laurentius Sustyga, Ioannes Kepplerus,& alii. Scripsi t proinde non modo Romam, si forte suppleri, atque emendari priores praefationes possent - sed rursus etiam in AEgyptum , ad obtinendum , si fieri posset,ssimile volumen completius. Quam exsultasset vero , si id, quod nobis deinceps innotuit, perspectum habuisseti Exstare nempe Codicem Arabicum persimilem penes illus rem Mon- morium Libellorum Supplicum Magistrum, quo Praefationes integrae continentur Θ Habent illae ex per eruditi Hardyaei interpretatione, fui si e M A T T H I Evangelium Hebraice scriptum anno Claudii primo, Ascensionis nono: M A R C I Evangelium Latine scriptum aetano Claudii quarto, Ascensionis duodecimo: LuCAE Evangelium graece scriptum anno Claudii decimo quarto, Ascensionis vigesimo secundo: I O ANNIS Evangelium graece scrip

tum anno Neronis octavo, Ascensionis trigesimo: ex quibus melius congruentibus , qui illa sint emendanda, constat.

Misit aliunde in AEgyptum ad Capuccinos illeic degenteis, maxime vero ad Agathangelum Vindocinensem , cum libros alios plurimos,

tum postulatos duos quosdam tomos Baronianorum Annalium, praeter donatam prius totam seriem sitemque ad Coelestinum a S. I idui

na Carmeli tam discalceaturia, Goliaque fratrem, libros varios; sed praesertim magnum Thesaurum Arabicum Mediolani editum, voluminibus quatuor, qui ter, aut quater jam ante missus , seu ad ipsitim eundem , seu ad alios, deperditus fuerat , intercipientibus piratis.

Prolixa foret caeterorum consimilium enumeratio ; cum praetermittendum non sit, quid interea curarit domi. Aa 2

202쪽

. Desiderium norat, quo pridem flagraram habendi phaseis Lunae

varias, varietatesque in singulis perTelescopium apparenteis, vivis suis coloribus, propoletionibusque, & situ servato, depictas. Hoc sane fine CXOptaram, ac tandem obtinueram ab eximio Galileo unum quoddam prolixitate , perfectione itie praecellens ; expetebamque solum indu-hriiun, & patientem satis Pictorem. Ille itaque mei causa, ut magna parte superioris anni, sic maxima hujus detinuit redeuntem Roma egregium Pictorem Claudium Salvatinu Alvernatem, qui, me operam dirigente, id muneris exsequeretur. Detinuit vero etiam sequente per complureis mens eis Claudium Mellanum Abbavillaeum, artificem inter pictores, caelatoi esque eximium, ipsum quoque Roma redeuntem ; tum ut novas phaseis exquisito suo artificio depingeret, tum ut easdem , aut quasdam certe, ingoniosa manu incideret aeri. Pervidit nempe vir optimus, posse exinde quandam speciemSelenographiae institui, insignemque fore ejus usum tum in Physica, tum inAstronomia. In Phyfica quidem , ad ratiocinandum circa phaenomena perpulera; & maxime, quando ex serie adservatarum phaseon, probabile fieri videtur globum illum Lunae tale quidpiam esse, qualis est

globus iste Telluris. Siquidem, cum illae maculae majores nullo aevo non cognitae analogiam habeant cum maribus nostris , ut proinde possint in iis discerni Eoum, Occiduum, Caspitim, alia, cum deflexibus , si nubiisque innumeris 3Iidentur caetera nihil esse aliud, quam continentes, Chersonesi, insulae, cum suis campis , montibus , vallibus , lacubus , aliisque id genus. Et maculas quidem illas esse quasi aequora quaedam, convinci videtur ex superficiei aequabilitate; quippe in qua nihil emineat , quod Sole adverso obscuritatem pariat, & perquam umbrae sectio traducta planissima sit: cum caeterae partes elatae, depresse anfractuosae sint; & transiens per illas umbrae sectiost varie discerpta, atque interrupta. Quin-etiana partes littorales, cum stant ex adverso Soli accedenti, illustrantur citius , cum recedenti, tardius, quam subjecta maria ue. projicientes alioquin umbram in parteis Soli oppositas , tanquam praecelsis quaedam rupes; adeo ut etiam longae series umbrarum plerumque nigrescant. Sunt tamen in iis maribus quasi vada, aut brevia quaedam, seu mavis series scopulorum, in quibus, seu aqua spumante, observatur quaedam can

dicantia.

203쪽

De continentibus id mirum, sub d cum generati in albescant, sunt Icsstamen prorsus heterogenei ut sit varietates terrarum, sil varum, starignotum, & similia diversum crearent alborem. Nam aliunde, convallium, montium, S planitierum vicissitudines ubique occurrunt, suntque solum ad medium discum areae quaedam ex ordine humilioribus collibus obseptae. Secus sane est de caeteris locis, quae per plenilunium candidiora sunt 3 profundiores enim sunt valles, quae dum Sol proxime accedit, absceditue , apparent obscurissimae, Sole nempe non illustrante nisii circumposita iuga ; adeo ut fiat gemmarum species ;deinde vero summe candescunt, quod lucem plene combibant, &radiis ex lateribus reverberatione coactis compleantur. Quanquam sunt etiam partes quaedam, quae . praeter lucis coitionem, mire can- dicent ut cuspis insignis versus orientem, qua illustrata, nihil statim candidius) quasi illeic forent montes quidam gypsei, aut Riphaeorum instar nivibus obducti. Veluti, ex opposito, partes quaedam sunt suapte natura ita livescentes, ut nulla lucis plenitudine alborem concipiant ; quasi illi essent aut lacus, aut tradi us terrae nigri cantioris, qua Iis est ad boream, nec longe a maris magni littore phaseolus, seu ellipsis quaedam , & qualis pene est anfractus circundans illum umbilicum, qui est ad austrum adeo praeclarus. Praeclarus, inquam, ob radios longe, lateque circumfusos, quasi ii essent partim convallium, partim niveorum scopulorum series: quod idem dicendum de radiis alterius, qui est centro vicinior, & quo, dum primum, ultimum ve illustratur, nulla est species unionis pulcrior. Enimvero has varietates p currere

Immensum foret.

Quare illud de ora Lunae adnotare suffciat; cum aequabilissima videatur, id esse tamen ex eo solum, quod oculus noster loca ad eas parteis depressa, ob devexitatem, non videat ; juga vero antecedentia, consequentiaque, & mista componat. Caeterum enim parem ubique inaequalitatem illud arguit, quod dum Luna falcata est, apparent ultra cuspides, ac potissimum inferiorem, lucidi quidam globuli obscuritate intercepti, quasi ii sint editi montes in ipsisimo margine. Argumento sane, quod ea pars Lunae, quae nunquam nobis obvertitur, ejusdem sit diversitatis. Posset id vero confirmari, vel eo quod, cum non semper eaedem partes visibilem occupent limbum videlicet Luna libratione quadam , propter varios situs in Zodiaco, de supra Horizon-

204쪽

1633. tem , ita contorqueri apparet , ut nunc parteis quasdam revelet ad or

tum , occultet ad Occasuna, nunc contra , parique modo ad austrum,

ac boream ; adeo ut etiam partes intermediae sint centro, sive medio disci nunc propiores , nunc remotiores qi Od , inquam, re silc se habente, eadem semper varietas in partibus circum retectis visatur Nam

verbi caussa, macula illa solitaria, quae quasi mare quoddam Caspiu in ad occasum conspicitur, dum ipsi orae proxima est, nihil praeter tenuem

alborem, inter se, oramque relinquit; dum vero remotior, tum in interstitio duae longiusculae maculae apparent.

Ex quibus altissique id genus videtur quidem consentaneum, ut in globo Lunae perinde, ac in globo terrae plurima in singulos dies oriantur, & intereant; sed nullo tamen modo probabile esse illa esse istis

similia. Nam, si non omnis fert omnia tellus, deprehensumque est in America animalia, plantas, caetera, nasci a nostris plane diversa; chm America tamen, & Europa es iisdem globi partes sint: quanto aequius est reputare, omnia quae gignuntur in Luna, orbe plane alio, a terrenis hisce differre P Quod dico, ne quis arbitretur posse illeic homines esse , aut quidpiam aliud limite, cujus formam, aut faciem vel conjiciendo assequi liceat: uti nunquam conjecissemus formas fructuum, animalium, aliarum rerum, quas in novo orbe nuper Vidimu S.

Quod illa enim possint unquam ulloTelescopio discerni, praeter spem omnem, fidemque est : quantumcumque jam audiamus fabrefactum Neapoli, quod speciem Lunae amplificet, demonstretque omnia, qualia ante, distinctius ue & quantumcuinque Rubenius ante annos aliquot ad Petreskium scripserit, versari apud se egregium, probumque pictorem, nomine Hyemum, narrantem sibi conspectum fuisse penes D rebelsum Opticum tubum , diametri palmaris, quo liceret in disco Lunae discernere campos, silvas, aedificia, & munimenta locorum nostratibus non ab similia. Atque haec circa Physicam satis; nisi forte addendun, est, si illae quidem plagae obscuriores in Luna sunt veluti maria, nihil sortassis mirum fore, si exinde quidpiam humoris in terram trahatur, quod agnoscere liceat ex animalium medullis, ex conchyliis, ex plantis, univer

seque ex humidis rebus. Dici enim posset Solis radios in hument eis illas regiones impactos, S in terram reflexos imbibere, devehere que aliquid illius humoris, ut dum ex vitro colorato deradunt, deferuntque

205쪽

Hi quid intineti coloris: hancque esse caussam, cur in plenilunio ossa, I 63s.

otii ea , Sc alia foecundiore humore polleant propter copiosiorem radiorum affluxum. Qua sane ratione posset quoque Lunae feri compensatio circa novilunium, ob repercussionem scilicet radiorum e maribus nostris, tanto uberiorem quanto tuo e terra, corpore major

revibratur in Lunam amplior, ut arguit illa secundaria, δc debilior lux, quam Luna, praeter falcem argenteam, intra quadraturam ostentat, donec nimirum vicina Soli reflexionis est particeps. Jam, quod spectat ad Astronomiam, byidetur sane Selenographia non mediocris fore usus. Imprimis enim ex vero sim, ac delineatione prurtium praecipuarum, cum inditis nominibus, observari potest , at que designari, quando Luna est bisecta in nodis, qua terminentur cuspides , qua exstet medium inter ipsas ; adeo ut ad oram con notare liceat cardinalia puncta , boreum, austrinum, eoum, Occiduum; equitas, aliorum circulorum instar, divi sio in gradus possit inchoari. Et quoniam situs cuspidum non modo pro recessu a nodis, sed etiam pro Lunae aetate est varius, quatenus sese Soli ad boream , austrumve supponit, aut subducit; ideo heinc pene pronunciare de ejus in orbita loco, deque distantia a Sole licet. Deinde , . exsistente Luna in Nodis opposita, seu statim ante, seu post Eclipsin, adnotari potest, atque ex primi, quo situ sint quaelibet partes tum inter se, tum cum ipso centro , ac limbo vicino; ut , evariato alias disco ob memoratam quasi librationem , ille pro germano habeatur. Exinde autem, ii stella quaepiam condatur a Luna, designari potest qua parte ineat, qua discedat, ,& an describat diametrum, an boream , austrinamve chordam, quae ex gradibus circumscriptis, viae translunaris quantitatem p.rodat. εο etiam anodo notari potest, si Luna transeat proxime stellam, quando sit cum illa in eadem longitudine, & quanta a limbo distantia; quatenus illa comparatur cum intercapedine duorum intra discum punctorum , seu locorum mensurabilium. Ad haec , internosci, exprimique potest quadratura quaelibet squam veteres quidem in arduo diametrorum negotio usurpare attentaverunt, neque nisi procul assequuti sunt, ob visus fallaciam citra telescopium .itemque phases caeterae, quae tempore phaenomeni alicujus sintdescribendae, ita sane variantes, .ut nisi post multos annos eaedem non redeant. Quippe cum in horas imutentur, tum memorata libratio, tum recessus a nodis, tum di ver-

206쪽

r63 . sitas temporis efficit, ut quo tempore consimilis phass speranda videtur , aliqua semper dissimilitudo sese ingerat, quae novam picturam deposcat. Denique quod spectat ad Eclipstis Lunae, Iconisnu illi mirifice prosunt, ad dignoscendum , declarandumque qua defectus primum inciapiat, qua ultimum desinat, qua fiat totalis immersio, qua prima lucis

recuperatio; adeo ut propter memoratam circumscriptionem graduum, agnoscatur quantum haec puncta a cardinalibus, inter se, atque

adeo Enodo distent. Prosunt quoque ad designandum ipsos defectus digitos; scilicet subnotatis punctis, partibusve conspicitis, quae aut

attinguntur, aut deseruntur ab arcu umbrae. Ex quo proinde maxime prosunt ad describendum umbrae arcum ex tribus insignibus locis per quae eodem tempore transeat: quo tandem modo diameter umbrae cum diametro Lunae potest eximie comparari. Ea vero re nihil esse potest in toto hoc negotio utilius; cum praesertim constet idcirco peccari in describendo tempore, quantitateque Eclipseon, quod ea proportio ignoretur, & diameter Lunae fere supponatur quinta sui parte major, quam oporteat. Quod si quis requiratrem pernecessariam, germanas nempe, observatasque Diametros tam Lunae, quam Solis, noverit eas quoque intra aedeis Petreskii, & ipso spectante siepius habitas ex duobus pinnacidiis,umbraque unius decurtata in alto,ad extrema Trabecuis quatuor propemodum orgyias, seu Parisenseis Tollas longae. Et loci quidem obscuritatem, cautionesque alias heic non explico: refero solum in eorum gratiam , quibus res grata futura est, Solem esse diametro, . Apogeium quidem, minutorum primorum triginta, secundorum duodecim . Perigetum vero, primorum triginta unius, secundorum sex r& Lunam Apogeiam primorum viginti sex, secundorum triginta sex ;Perigeiam primorum triginta unius, secundorum sex, quemadmodum Solem. Decurtatio profecto magna, praeter communem sententiam et sed velim solum attendatur quanta sit visus hallucinatio, dum pro variis lucis , tenebrarumque gradibus, quibus pupilla afficitur, eadem res spectatur , atque mensuratur. Eadem certe diametur Lunae per nocturnam obscuritatem observata mihi est amplior, quam media aurora, & tunc major quam oriente Sole, & tunc adhuc major quam die splendescente. od moneo, ut tutiorem innuam istam observandi

207쪽

inethodum per umbram ; quasi nempe umbra non si tot fallacibus affectionibus, oculi instar, obnoxia. Fuit porio Petreshii intra exsultatio, cum ejusmodi rerum usum experiundo agnovit circa eam Eclipsin, quae die tertia Martii observata fuit, cuj iisque medium contigit

hora octava, cum minutis quadraginta tribus.

Coepit consequenter serio cogitare, quod pridem destinaverat, de adjutandis Geographis circa obtinendam differentiam longitudinis

variorum locorum. Quippe-voluit methodum quandam Cbservandarum Eclipseon scribi: &sategit mirifice, ut desectus Lunae proximo Augusto futurus observaretur, tam per Europam, quam in Variis Asiae , di Africae locis. Nam praeter nostrates, magJque Occiduos, procuravit, ut instigante Cardinali a Baliaco, iri doeti, ac celebres Andreas Ri golus Patavii, de Scipio Claro montius Caesennae obseri ationem peragerent; & Barberino intercedente i tum peractam Romae duplicem obtinuit, tum duplicem Neapoli, ubi exquisita praecaeteris fuit, cui Ioannes Camillus Gloriosus, vir sane eximius, jure que laudatus , incubuit. Ita ex urbe AEgypti Calliro eam habuit, quam illeic pei fecit memoratus supra Agathangelus Capuccinus, adlutus a Ioanne Molino Dragomanno Veneto ; Alepo Syriae , quam Optimus alius Capuccinus Michael Angelus, una cum ante nominato

Caelestino a Sancta Liduina. Et omnium Quidem observata commemorari heic non possunt; sed taceri tamen non debet, quod pro votis Petreskii fuit, constitisse exinde Tabulas , Chartasque Geographicas omneis nimis a nobis abducere illa Agypti, ac Syriae loca. Quippe cum tribus prope horis, liocesi gracibua quadraginta quinque, Alepum Massilia orientali orem

conlii tuant ue prodiderunt observationes integram pene horam detrahendam esse, quod inter haec loca non plures, quam triginta gradus fuerint numerati. Heinc cum non male re successisset, sollicite egit, ac per Cardinalem Barberinum, perque Generale is ordinum tam Do

minicani, quam Jesu itici obtinuit, ut prs scit berent Religiosis in utra

que India, ac ubi vis degentibus observandarum Eclipseon, consimilitumque rerum curam. Nullus quoque deinceps, sive Capriccinus, sive alius studiosus vir, in Orientem, aut alio pereginaturus, ITOraturusve discedens, per Provinciam transiit, quem non demeruerit variis humanitatis officiis, cu1que simul non demandarit observationum ea B b rundem

208쪽

ue. rundem studium, donando libros, teles copia, de id genus caetera, quorum etiam usum , si qui ignorarent, curavit ut ante discessu in & ad discerent, & experiundo comprobarent. Cum nosset autem Galileum elaborasse methodum , cujus supra

meminimus, definiendae nempe locorum longitudinIs ex Sideribus Mediceis; ideo ab ipso Galileo postulavit in usum proprium, Telescopium quam optimum, ut explorare ipse, & cum aliis conferre observata pollet. Id egit vero perscriptis prius compluribus literis, quibus

licere sibi putavit consolari talem amicum , condoloreque ob gravem casu in . Quin etiam magna illum tenuit per hoc tempus sollicitudo, qua procurare adnixus eii per Cardinalem Optimum, ut temperata sententia, libertas ipsi restit tueretur. Id enim sponte cum ageret, putavit officium a se exigi jure amicitiae, ac merito viri, cujus mentoria foret posteris jucundissima exstituta. Sub Octobris finem gravissime tulit, non expectasse Curiam , ut sponte sese abdicaret iunctione Senatoria, quam in Nepotis cooptatione ante triennium reservarat . QVare, agente Parisiis fratre, obtinuit diplomate Regio restitutione ni in integrrim, prorogatio 1636. nem etiam in quinquennium. Verum id demum sequente anno, quo rursiis toto non destitit fovere literarum curam. Nam primum quidem si spiciens variam, insignemque eruditionem , qua Leo Allatius vir per- eruditus Romae degens, tot Graecos auctores hactenus invisos, aut inemendatos profert, castigat, interpretatur, fCelicitate mirabili ue favere illius conatibus voluit, studioseque egit cum Typographis Parisienslibus , ut lucubrationum ipsius editionem aggrederentur. Id egit e fiam de quibusdam praeclaris operibus Fortunii Liceti, qui Philosophus pridem clarus in Patavina Academia, nunc in Bononiensi Profestar primarius, est merito ma no celeberrimus. Sic audita morte optimi Schichardi, quem pestis a Novembri usque superiore abstulerat, omnern diligentiam adhibuit, ut in edita ejus Opera servarentur, lucemque acciperent: id agens praesertim Matthiae Berneggeri Argentinensis, viri celebris interventu. Praetereo autem ut adipium, intercedente, cujus supra meminimus, Alio Deo dato miserit varia Epicedia , quae dum evulgarentur, Thomas Lansius Juris consultorum decus, & ωοῦ Achates, edi simul procuravit orationem sunebrem, in qua Zaccharias Schariferus insignis eloquentiae,

209쪽

Liber sti intus.

quentiae, At Historiarum apud Tubingen scis Prosessor, tacere non potuit Schichar luna striise a Petreskio prolixe , splendidcque invitat ulla, ut tumultus patriae declinans , ad ipsum diverteret, quietem studiis assequuturus.

Sic Elichmannum doctum Hollandum sollicitavit ad editionem quarundam vitarum Pythagorae, Empedoclis, aliorumque philosophorum, quas ille habebat Arabice scriptas; itemque Tabulae Cebetis, in qua legi observasset inauditum quendam Herculem Socraticum, aliarumque rerum similium. Sic cum Samuel Petitus appararet tum novam interpretationem , tum eruditas in Josephum notas, obtinuit ipsi per Holitentum variorum locorum collationem cum tribus Codicibus Vaticanis MSS. Sic cum Blic cardus moliretur interpretationem , editionemque Georgii Syncelli, ac Theophanis, ex laribi curavit exemplum, quod 3c Romam misit, & rursus accepit, ut cum M. S. Bibliothecae Regiae conferreretur neque interquievit, quousq; collatio, & quorundam etiam locorum castigatio persecta fuit per Salma sium, qui tum in Galliam advenerat. Sic occasione prsbuit Ismaeli Bullialdo Matheseos eximie perito, ut prolixam primum de natura Lucis conscriberet epistolam, ac deinde etiam volumen iustae magnitudinis

ederet , postquam accepit illum de luce beneficio speculi in centrum coeunte, interpretatum id problema, quod a Baptista Polsonio Regio apud Andeis cognitore fuerat his verbis propositum, Utrum sit aliqua demonstratio perfecte Logica, persecte Mathematica, perfecte sensibilis, qua probetur dari magnitudinem latitudinis non ex per tem , quae aliquando, & alicubi sit in puncto vere Mathematico , &cujus puncti nullae sint partes , & tamen in eodem ipsa habeat parteis

extra parteis.

Ad haec, varia cum variis pererudite edisseruit. Quippe ad Anastasium Nannet ensem Capuccinum plurima perscripsit de lingua Aremorica, in qua consensit plurimas antiquarum vocum Latinarum este radices. Nam antea quidem improbarat Adrianum Scriechium ideo sedisse Teutonicam, Belgicamve linguam primam omnium, quod una eademque cum Hebraea foret, ac proinde matrix reliquarum Omnium: itemque Goropium Beccanum praetulisse Hebraeae tanqllam imperfectae, cetterisque Cimbricam, quasi continentem radices tam Hebreae, qutin Graecae, questa Latinae, quam caeterarum: sed ajebat se non

210쪽

196 De Vita Petres i

6. improbaturum , si illi radices, aut voces nonnullas magis conspicuae assinitatis venditare contenti fuissent, non detorquendo facere universas estis dein juris. Quod nonnullae vel b originem eandem primitus

habuerint , habere ve potuerint, declarabat exemplo nuncupationis fluminum , quam fere ita deducebat, Varus, Guarus, Garumna, Guard Onus, Gua vardonus, Verd Onus , Rhodanus, Eridanus, Dii ranus, Di una, Druentia, Durius, vel Duerus, Iberus, Hebrus, Tiberis , Tigris, Ligeris , &c. Idque praeter vulgareis appellationes, quae diversistimae licet a Latinis, aut aliis antiquioribus, agnoscuntur tamen semper ab eisdem, vel ex unica litera retenta , esse derivatae.

Neque id magis mirum esse, quam ex vocibus Petri,Jacobi Joannis, vernaculas fieri Pir, Di ego, lenas, aliasque exorbitantiores. Multa quoque disseruit de Vocabulario quodam , 3c Grammatica linguae Provincialis, prout se Petrarchae tempestate habuerat videlicet postquam utrumque obtinuit ex Bibliotheca Florentina, quae S. Laurentii dicitur itemque de Poetis Provincialibus, qui Trobadores quasi dixeris Inventores appellati sunt, eo videlicet tempore, quo Principes etiam , ac Reges linguam , POesin qtie Provincialem excolebant. Quo in argumento fuit non parum adjutus indicibus , librisDque missis ab erudito Comite Friderico Ubaldino apud Cardinalem Barberinum commorante. Conciliarat hunc illi amicum Buccardus ac simul Vincentium Nogueram Lusitanum nobilem: ne quidpiam dicam de Constantino Cajetano, ob pervetustos codices claro ; neque de Augustino Mascardo , quicum egit Petreskius de methodo historica , occasione accepti ab illo exempli, quod propter singularem viri cruditionem , atque elegantiam gratissimam habuit. Egit vel b lcmpore eodem cum illustri Marchione Vincentio Justinianaeo de praclaris statuis, quibus ille exornarat celeberrimam pergulam, quartamque partem aeri incisam, & in nobilem codicem compactam, a Cardinali Barberino donatam accepit; idque cum ad ipsuna mitteret vicissim duo prima volumina scriptorum Francicae historiar a Duchesnio

jam concinnata.

Ad haec, non pauca disseruit de Characteribus Planetarum, quos

ex characteribus Graecarum vocalium majusculis deductos probabile censuit, exigua cum immutatione. Non pauca etiam de Ptolemaei

Astronomi patria, de quibusdam corporis, animi, vitaeque ipsius cir

cumis

SEARCH

MENU NAVIGATION