장음표시 사용
211쪽
eumstantiis; occasone codicis Alma gesti MS. non multum inferioris i 636,
ea ipsa aetate , qua generosus, eruditusque Imperator Fridericus secundus Latinam interpretationem ex Arabica fieri procuravit. I neo
quippe Ptolemanas legitur Pheludiensis, pro Pesti siens ; diciturque illum non fuisse ex Regibus; vixisse annos septuaginta octo; staturae fulti e mediocris; subtilium pedum; barbae spissis; & similia, quae nescio unde sciri potuerint. Subjiciuntur quoque dicta gravia , seu
morales ejus sententiae; quod videtur notabile praesertim esse, additur, Liber hic pracepto MAYMONis Regis Arabum, qui regnavit in BAL-l DACH, ab ALHAZEN , flio Iosephi , matre rarismetiri , ct SERGIO,
Fio Elbe Christiano in anno Xo. 9 C C. Sarracenorum , translatres est. Adeo proinde, ut Alma gestum ex Graeco idiomate in Arabit cum fuerit versum, anno dirae Christi vulgaris septingentesimo quadragesimo quarto. Praeter haec, copiose disseru1t de hominum longaevitate, occasione illius Senis, qui superiore Novembri occubuerat in Anglia, post exactos annos centum & quinquaginta duos; & postquam aliunde accepit Alepo , ex literis Petri, & Ioannis Constantinorum , hominem esse in Perside, Capuccinis, aliisque viris fide dignis cognitum , annos jam natum quadringentos: idque ipsis omnino esse exploratum , atque indubium. Itemque de Tritonibus ; occasione hominis marini, quem cum accepisse visum pridem fuisse ad Bellam , sic vocant , Aremoricae Insulam, rem disquiri, ac scribi ad se procuravit ab Henrico Gondio Duce Radesano, & Insularum Gubernatore. Praetereo autem,
constitisse, quicquid ex illo apparuit, humana exstitisse forma , ni liquod pro crassitudine corporis brachia breviora,& manus grandiores, candidioresque ad palmam habuit. Capillos densos, candicantemque;
. Fromissos supra humeros : barbamqtie ad stomachum usque. Oculos praegrande is , ac truces , cutim, quantum visu licuit assequi, asperam;& neque candidam, neque pullam. Ferebatur primum dele natus fuisse, accedente navicula, aspectu virorum, eminarumque, & coloribus
clarioribus vestium s adeo ut etiam se reti us concludi passus fuerit eat simul atque vis fuit facta, ut educeretur, & priusquam constare potuisset, quanam forma infra umbilicum foret, tum nullo negotio retia perrupisse, tum levi conatu subvertisse naviculam. Addebatur, il-
212쪽
t 6. deinceps procul duntaxat apparuisse; apricatum ad inaccessas rupeis , & parte sui inferiore intra aquam semper demersa, plausu interdum manibus facto , emis O qtie si bilo, quem risum interpretabantur. Atque id quidem, donec quispiam tormentario globo impetiit, a quo usq; seu terrefactus, seu interfectus fuerio nusquam deinceps visus fuit: tametsi visa fuisse dicatur, quae credita est foemina scilicet ob barbae de fectum desinens inferne in gemina caudam, cujusmodi Salmonea est. Rursus de animalium insitione, plantarum instar; occasione Pru-nuli in regione thoracis medii, sive ad sternum frutescentis ex quo Pastor Tarraconensis in prunulum incidit, spinaque ad eam partem implantata , sit c per biennium radices egit, ut post resedios surculos varios,aliqui tandem prodierint, in quibus flores, & fruesus visi. Non destitit porro instare, donec Cardinalis Barberinus curavit fidem fieri per illius loci Archiepiscopum , de Eques Puteanus non literas modo attestanteis, sed surculos etiam accepit,& cum ipso communicavit. Haesit vero deinceps minus , cum accepit simile quidpiam conti- sista in Thuscia, circa Gallinae cujusdam collum dc Frontiniani in Occitania , circa digitum Piscatoris, in quem cum implantata fuisset spinula Scorpionis marini, res eo evasit, ut Chirurgus exinde eduxerit treis pisciculos generis Scorpionum. Quanquam haec omnia qui viderit, fidem habere tutiorem potest. Attendens deinde Gallorum calcaria in cristarum locum insita rite vegetari, de succrescere; nullus dubitavit , quin haedorum cornua cornibus agnorum possent inseri, &alia id genus similia non sine successu tentari ; quorum proinde mandavit curam viris quibusdatia industriis.
Praeterea etiam de Crocodilo , in quo singularia quaedam observavit, non modo circa motum maxillae superioris, sed etiam circa numerum dentium , quos Achilles Tatius dixerat esse plureis trecentis,
Elianus non plures sexaginta: ipse vero in Crocodilo duodecim pedibus Parisiensibus longiore, quem ex Agypto ad Thuanum transmissum aliquantisper domi habuit, esse deprehendit, insuperiore quidem maxilla triginta septem, ut puta sexdecim utrimque, & quinque anterius; in inferiore vero quindecim ad utrumque latus, antrorsu in autem quatuor; si tamen probe memini. Hoc memini, dentes magnitudine valde inaequaleis, superioresque exsertos, neque inferioribus occurrenteis, carnivororum terrestrium instar, de alioquin pellucidos.
213쪽
Sed prolixum nimis omnia recensere: nisi quod unum praeterea tacendum non est , cujus ipse quoque aliqua pars fui. Exoptarat doctus, sagaxque Godefridus Vendetinus tum Condat ensis Canonicus, S: dum juventutem in Provincia exigeret, Petres hio charus, maximam, sive Solititialem Solis altitudinem observari Massiliae: ut sua iri de Solis obliquitate Diatribam iterato editurus, post et ipsam ex-l pendere ex nostra observatione, comparata cum ea, quam sub Ale-l xandri magni tempora Pytheas Massilientis peregit. Quandoquidemi vero id factum superiore anno voluerat, de literae tamen ipsi ius allataea Dormatio sero nimis fuerant acceptae : idcirco Petreskius hoc anno mature providit, ut fieret satis illius votis. Imprimis quippe veritus, ne ipso tempore Solstitii aut nubes occuparent Solem, aut quidpiam nobis contingeret ut se habent res hominum) unde observatio praepediri posset; voluit Massiliam per ipsas ferias Pentecostes contendere, ut observaretur tarn Solis, quam aliquarum stellarum meridiana altitudo, ac proinde Poli elevatio, unde saltem ex consequenti res
Deinde vero, chira sub Solstitium viderentur negotia quaedam ipsum haud- dubie detentura, perrupit tamen, denuoque concessit, ut interesset, ac sii quid foret obstaculi, amoliretur. Et sane, cum requireretur aedificium altissimum, quodque intus liberum foret, neque, exploratis tota urbe templis, ullum commodum visum fuisset: ac solum quae aedes Collegii ad ortum Ecclesiae recens exstruebant tir, viderentur percommodae, ob tectum quinquaginta duos regios pedes altum, & tabulatum unicum media regione tum interceptum; factum est illius praesentia, ut perforato tecto , & contignatione tabulati praefracta, locus optime cesserit. Et quorsum quidem, aut quomodo usurpatus gnomon altitudinis aedium, quique potuerit in partium nonaginta millita discerni , non est heic enarrandi locus. Dicere sussiciat, reductione facta ad numeros eosdem , quos usurpavit Pytheas qui in parteis plusquam sexcentas divisum gnomonem non habuit fuisse, ex nostra observatione , Cnomonem ad umbram, ea proportione, quam habent centum viginti ad quadraginta duo cum tribus quintis; qui fuit juxta illum ea proportione, quam habent centum viginti ad quadraginta unum, cum quatuor quintis. Voluit autem Petreskius, ut non modo observationem perscriberem
214쪽
t 636. berem , sed quae etiam argumenta permoverent me, ut probabile ducerem non fuisse propterea Solis obliquitatem priscis illis temporibus. quam tempestate nostra majorem. Et quia obiter mentio facta fuerat illius Scaphidii, quo Eratosthenes, aliique, & verisimiliter etiam Pytheas, usi ; idcirco praepropere scripsit ad obtinendum vel scaphidiusia, vel modulum saltem illius, quod apud Cardinalem Bacterinum accepit exstare. Voluit rursus , ut quoniam Strabo multa congessit adversus Pytheam; ipse in gratiam Comprovincialis apologia in conscriberem, purgaremque virum, qui primus Thulen insulam demonstravit, & quo non habet occidens totus quem antiquiorem in doctis
Denique voluit exponerem solutionem problematis, quod eis usque frustra & Nautas, & Mathematicos torserat. Illud scilicet hujus- inodi erat. Qui fiat, ut Nautae, postquam super aiunt Sardiniam, &Africae oram , aut saltem xicinas salutarunt insulas , ac potissiliὶum ex quo praeterierunt Meliten, debeant, ut in Cretam appellant, non rectae viae insistere, sed deflectere ad laevam, sive versus boream, una quarta, ut vocant , venti , sive trigesima secunda totius circuitus , prout pyxide nautica, seu magnetica indicatur. ac duabus etiam quartis,
seu dimidio venti, ut ex Creta usque superata perveniant in Cyprum,& ex Cypro tandem Syriae Alexandriana attingant Θ Qui etiam fiat, ut redeundo, non possint in Cyprum , & Cretam deduci, nisi venti dimidio, neque in Meliten, nisi quarta venti a recta via deflectentes: atque id quidem sevi per ad laevam, seu jam versus austrum, cum
oporteret tamen ad dextram, seu versus boream deflectere λ Ctim pervidit porro Petrest ius, quae responderentur omnia, conjectationes meras esse ; mira fuit exsultatio , qua agnovit totam eam praxinortum habuisse ex eo eriore, quo Tabulae omnes hydrographicae conficiuntur, dum artifices supponunt eas Orientes parteis distare a nobis longe amplius, quam revera distent, ut ex superiore Eclipsi subnotavimus: adeo proinde, ut intercapedine inter Meliten, ScCretam credita majore, qutin sit 3 majore adhuc exsistente errore inter Cretam, & Cyprum, hanc, & Alexandriam ; de dubia illa omnia facile solvantur.
Supponamus enim Meliten, sub quo meridiano, jacet; dc fin
215쪽
gamus Cretam quinque gradibus orientaliorem , quam sit, sed sub i636.
eodem tamen parallelo; constat ventum, seu rectum iter ex Melite in locum confictum, relicturum Cretam ad laevam , seu boream: quare de Nautas, ne aberrent, sequi debese ventum borealiorem; qui germanus cst quidem, sed creditur tamen alius ab eo, qui falsiis cum sit, verus esse existimatur. Ex opposito supponamus Cretam,in quo meridiano est,& Meliten occidentaliorem quinque itidem gradibus, quam sit, servato semper parallelo; perspicuum est ventum,
seu tramitem rectum ex Creta in confictum locum, relicturum Meliten ad laevam rursus, seu ad austrum: quare & ne navigando aberretur,
sequendum ventum alium, qui verus quidem sit, sed pro quarta tamen a vero habeatur. Quod idem dicendum de distantia inter Cretam, & Cyprum, & porro usque Alexandriam . sed ita tamen ,ut geminato distantiae errore, dimidium jam venti usurpandum sit .Re ergo constante, Petreshius convocavit Nautas, confectoque diagram a-
te, ita problema exposuit, ut illi obstupuerint, & interrogati singu- Iareis distantias, non inviti concesserint ex bis mille, de septingentis milliaribus, quae vulgo inter Massiliam, & Alexandriam numerantur, saltem quingenta detrahi posse.
Ut ista porro jam mittamus , praetermittendum tamen non est unum, alterum ve testimonium, quod insigni ejus affectui erga eruditos, bonasque arteis redditum fuit. Ac imprimis quidem Κircherus Romae edens Prodromum Coptum , scripsit inter eos , qui editionem sollicitarunt, Petreshium non immerito tenere locum principem,ut qui armata deprecatione operis hujusmodi aggresionem extor isset. Deinde Mersennus ipsi nuncupans libros Harmonicorum quatuor, in hunc modum adfatus est, Non debuit hoc opus prodire in lucem, absque tui nominis honore. Licet enim Harmonia Gallica te propediem ampliore conpentura si apparatu, M publicis negotiis tantisper sep tis, illi benignam aurem accommodes; ex mari Synop sin hanc esse praemittendam, cunyo que mortaleis
admonendos, nullum esse literatorum , qui tuam sngularem benevolentiam expertus, tuas, quibus continuo siparis, virtutes non Musticiat, atque veneretur ;neque hos solummodὸ libros, sed alios quoscumque tibi merito nuncupandos existimet. Hac igitur Musarum instrumenta, Heroum laudibus continendis adaptata, sequentibusque libris comprehensa , manibus illis amplectere , quibus ad-niranda liberal te nussi dees,tic. Ad Gallicam porro Harmoniam quod C e spectat,
216쪽
t 636. spectat , dicavit eidem Tractatus de Consonantiis, & Dissonantiis ide Modorum generibus . de Musica coin possitione . Professus es vero ipsi debitos , qqod illos bene ca manu e tenebris eruerit , solitus tanta munificentia, totam cum dare EIropam , ut eruditi probique omnes fateantur nullum esse mortalium cui litera bona, earumqIe cultores amplius debeant. Enumeravit deinde varia , qua pro cujusque genio, sive ex in o proferre, sive ex regionibus etiam remotissimis quarere nunquam defluit; tanta praeterea humanitate, ac beneficentia universos excipiens, ut res ipsiuιstam videantur litteratorum omnium, quam siviit aer, ct aqua restirantium omnium, communes.
Non haesiit proinde, q'in omnes ad nuncupationem suam plassim facerent, tanquam testatione facta posteris, exstitisse aevo hoc virum , quem tu exemplum sibi proponant, quotquot dipina bonitatis , qua incesanter benefacit, imitatione tenebantur. Mentionem praetereo, qua Petrus Lasena Neapolitanus prosequutus est in Cleombroto, seu dissertatione Philosophica de iis, qui in aquis pereunt cum praetereundus tamen non sit dolor, quo Petreskius a citus est, cum accepit praeclarum virum, editione nondum perfecta, interiisse per autumnum. Hieme jam ineunte, Arelatem pro eius est, ut ad usque Provinciae fineis occurreret viro perillustri Iosepho Bernetio, qui in Senatu Bur- . digalens Praeses, delectus fuerat Aquensis Princeps; post sedi am ejus Magistratus a Lainaeo abdicationem. Norat illum videlicet, ex quo tempore in Magno Consilio personam Regii Cognitoris summa cum laude gesserat, adeo ut ipsius virtutem singulari veneratione, affectuque prosequeretur. Ea occasione vidii Salone eximium illud Prae- stilum decus Ioannem Ia ubertum Barrallium, Arelatensum Archiepiscopum, cujus eruditionem, candorem, pietatem, prudentiam, satis commendare nunquam potuit ; & quia per id tempus habuit literas a vere bono, erudito, celebri, Antonio God ello, quibus significabat se brevi ad Grassensem Episcopatum , cui destinatus fuerat, venturum , elicem dixit fore Provinciam, quae tot jam praeclaris Ecclesiae luminibus illustraretur. 7. Successerat feralis annus, qui trigesimus septimus supra millesimum sexcentesimum fuit; cum )ucundissimum habuit excipere, fovereque egregium virum Iacobum Ferrerium Aginnensem medicum, qui ex Lugdunensis Cardinalis comitatu, Romaque,&Lugduno rediens,eX-
petita attulit multa. Caetera inter fuit modulus Farnesiani Congii, cujus
217쪽
cuius supra mein intinus. Fuit & copia fossalis ligni, qilod ad Aquam- 1637. Spartam est nuper detectum. Non quod Petreshius ex ipso ligno non habuisset jam friistula;sed quod alloqui exoptaret oculatum illius loci,
unde erui tur, in spe florem. Et didicit sane, quod voluerat nosse, exstare duntaxat quaedam veluti caudicum segmenta ; nulla vero vestigia ramorum, nodorum, radicum; quasi id foret argumentum, ligna ejus formae nata concretaque ; non vero ex Vulgaribus obruta , & saxificata. Fuit denique Apographum Graecae inscriptionis de laboribus Herculis, quam videre, Obtinereque eo usque non potuerat; marmore intra easdem ardeis Farnesianas delitescente.
Pergratum quoque tum habuit concessum sibi ab Arnaldo Forcal queriensi Propraetore marmor, quod Reis Apollinaribus Regium nunc appellant fuerat erutum ; & in quo exstat inscriptio continens votum persolutum Deo Asculapio ; Signum scilicet somni aereum, Torquem aureum , cum Dracunculis duobus, pondo scrupuli unius. Enchiridium argenteum, pondo unciarum quinque, & semis sic enim notas restituit, quae non bene apud Gruterum denique Anabolium. Cum id porro fuisset illatum in aedeis, tacere non potuit se illi habendo quadraginta inhiasse annis. Nempe inscriptionis illius apographum habuerat, etiam antequam in Italiam prosicliaceretur. Et sane Pignorius, ubi in symbolicis Epistesis loquutus suit de Dracunculis semet respicientibus, caudissique connexis, subjunxit. Et hanc steciem exprimit antiquum marmor cujus mihi olim copiam fecit xir nobili ius, idemque in literatos omneis propen isi us INicρlaus Fabricius Petres ius, Regius in Olqre extiensi Curia Senator. Q Uoniam vero meminerat vidisse se olim inter Laelii Paschalini ci melia , Torquem aureum ex duobus Dracunculis, qualis heic describitur ; eam ob rein scripsit illic bad Franciscum Cardinalem Boncompagnum , in cujus nobileis , & curiosas manus cimeli archium illud pervenit, ut Tor quis ejuscemodi ectypum fieri pateretur. Id autem expetiit, in gratiam memorati ante Tomastini, qui de Donariis antiquis scribens, poterat suum opus illius mentione, descriptioneque illustrare. Medio Februario, extremus Chamaeleonum octo, quos ab aestate usque enutrierat, foveratque, interiit. Siquidem cum annis superioribus stingulareis, bin6sve sol tim obtinuisset ex Africa, iique primis frigoribus obtorpuissent, occidissentque ; idcirco magnam demum co-
218쪽
1637. piam impetrare voluerat, ut summo aliunde adhibito studio expertiaretur, num aliqui superare hiemem possent. Quia enim deprehenderat
Deminas abundare ovis : ideo avebat formationem, eruptionem que ex illis , explorando cognoscere, ratus eam fieri tempore verno.
Heinc caveam , qua postremi illi concludebantur, pannis operuit, in tepidario collocavit , ad Solem interdum exposuit : verum , seu.quia frigore primo, leviore licet, laesi fuerant, seu quia deinceps locus suit obstruetus, & calidus nimis 3 seu quia a men L usque Novem bri, nihil cibi ab illis degustatum est; attingere ver nullus potuit. Curarat illos varie depingi, ac suspensos potissimum pedibus, & ex
trema cauda, quales fere manent,ac dormiunt,& vermiculos, muscas
Scilicet falsum comprobavit vivere illos ex aere, ut vulgaris fabula est ; multaque expertus, deprehendit tandem nulla re aeque delectari, ac vermiculis , qui ex farinaceis mactris colliguntur. Solent autem lingua, ut pro muscide uti, quam, pedalis prope longitudinis, jaculi instar evibrant, & tanta quidem celeritate, ut pene visus aciem effugiat. Id praestatur vero beneficio osaculi, quod bifurcatione quadam implantatur utrimque ad extremas fauceis,& caetera teres secundum oris longitudinem , deseruit implicandae , explicandaeque linguae uecavae scilicet, intestini instar nisi quod in summo caruncula est, non nihil viscida, ut praedam corripiat. Falsum quoque expertus est, chamaeleones induere rerum objectarum colores: seu virides enim , seu cinerei sint; at rorem solum quemdam subeunt, qua parte ad Sol em, aut ad ignem obvertuntur; praeterea vero nihil
Id rarum, ac mirabile; non moveri oculos chamaeleonis conjugatos;sed uno aliquorsum spectante, reliquum vel stare immotum,vel ira aliam partem deflecti. Deflectuntur autem quoquoversum, propter quatuor trochleolas, nulla ostentata distinctione iridis sed sola pupil luta , ad quam cornea undique s cum sit, ut corpus reliquum , radiata , variegata, granii lata terminatur. Sunt porro etiam chamaeleonidentes eleganter dispositi saaon ut actem sane deterant, sed ut correptum cibum mandant. Unicum exinde intestinum est, non circumvolutionibus , sed curvaturis solum productum. Excrementum
intus satis liquidum, nisi qua parte ad anum accedit. Hepar bifidum,&
219쪽
ex gibba quidem parte sanguinem in cor auriculatum infundens; at
non superstite ascendente, descendente ve caudice venae : quippe aliunde non porta modo nuncupata , in intestinum; sed venae quoque aliae, ad caeteras partes directe procedunt. Pulmo inflatus abiit in membranam tenuissimam, toti animali ambitu aequalem. In imo ventre nullum peritonaeum, sed membrana solum parteis dextras a sinistris dirimens. Non item lien, non vesca, non renes , sed carunculae soli1m observatae sunt, quae genitalia forte fuerunt. In foemina una, fuere ova intra membranulam supra centum, quorum nonnulla exstitere magnitudine nuclei olivae, in quibus visum luteum solum , nihil veth albuminis: cum tamen parva viderentur quandam lactis spe
Quid heic referam continentem illam sollicitudinem, qua procli- ravit, ut Valesius Orationes Libanii cum accessione editurus, recuperaret in editas Θ Exscribi jam ante curarat quae in Bibliotheca Augusta na exstant: hoc tempore vero cum haberet Romae paratum Dormalium, qui ad exscriptionem exstantium in Vaticana se accingere te, dedit operam, ut auctoritate Cirdinalis Barberini id exsequeretur. Hortatus vero simul es Buccardum, ut aggrederetur interpretationem Epigrammatum Anthologiae, quorum hactenus nulla exstat: Scripsse enim se ad Salmasium , ut quod habebat illorum exemplum ad ipsum transmitteretia Ad Salmasium ipsum cum missurus esset M S. Vegetii quadringentorum annorum, conferri prius Voluit cum alio paris fere antiquitatis, idque manu erudita laudati prius Fabroti, qui discrimina bene multa tam inter utrumque, quam cum factis hactenus editioninibus margini apposuit. Quid dicam rursus, quam ardenter sollicitaverit Κircherum , ut discessurus in Siciliam, ac exinde in Meliten cum Darm stadiens Land- gravio, adniteretur obtinere Polareis altitudines; observaret curiosius quae circa Athnam sunt evulgata: ac repor- taret indices praecipuarum Bibliothecarum, & prae caeteris codicum
Abbatis Cactant M S S. Quid demum, quam sollicite exspectaverit ex Oriente libros hexaptos, octapl6sque λ Fuit in illis Psalterium, sex columnarum ordinibus, totidemque linguis, idiomatibusve distinctum, quod piraticam
expertum injuriam, nullo non pretio fuit redempturus ; etsi non emptum pluris, quam libris Turonicis viginti quatuor. Heinc nulliam.
220쪽
lapidem non movit, donec piratas appulisse Tripolin Africae accipiens.
ad Bassam, seu Gubernatorem illius civitatis scripsit, amicis interpositis, illeque spem fecit transmittendi librum. Contigit porro , ut nonnulli, perspecto ejus desiderio, sperataque magna mercede, advexerint librum optime curatum , quem praedicabant fuisse sibi in ea urbe concreditum. Quae prima fronte fuerit ejus laetitia, dici non potest: at cum involucris sepositis , agnovit esse nihil aliud, quam Arabicum Thomae Erpenti Dictionarium ; dici quoque non potest, quanta fuerit
consternatione perculsus; nescius an infortunium, an imposturam magis culparet. At texenda heic forent quae ex Africa aliunde obtinuit; ut numinmata, inscriptiones, & narrationes varias rerum Australium, Borealium Orientalium, partim recenteis, partim antiquas, ac hujus modi caetera : sed satius videtur coronidis vice, memorare solum Commentarium pereruditum, quod Jacobus Gothos redus ante me
moratus de Imperio maris , ac jure colligendi naufragii, ex iure Romano conscripsit, inscrips1tque ipsit Petreskio . Siquidem inter caetera dum illum affatur, Te , inquit, hujusice facti mei conscium, o superflitem appellare nunc visum, cui secretiores quaque, meliore que ut erae cura, coriisque adeo Munt, ut nullis inter haec impendiis parcere soleas , sive in iis , qua eo faciunt , per utrumque orbem conquirendis , flve in protrudcndis , qui 'amiis m- saurandis operam, vel indu striam locare valent , quorum multi Jam per te , ct sumam habent, ct merentnr. Quo facto, quid aut illu strius a ferri post , quando gloriam Principibus fermὸ dicatam in nomen tuum tam foeliciter dirivra; vel ad
aeternitatem maju3 cui tam multos ipse commendas , qua redivivis veterum monumentis , qua excitatu melioribus hujus avi ingemis ' Fatear ipse oportet, nunquam ad haecfludia animum meum magis incalescere, quam cum eὸ me propocare
soles: adeo non uadent, sed trahunt me illa literarum tuarum , quibu3 publicis immersum negotiis excitatum venis. Et paulld post, ob ingularem insuper illura , ct eximiam candorem tuum, quem pro exemplari candoris i us habeo , q&emque omnes , qui ad scribendum animum appellant , tueri, atque adeo ab omni acerbitate procul esse jubes. Et rursus, ut non possit non hic libellivi tibi congruere, qVi ct dignitati, ct studiorum proposito , moribus tuis denique tuis tam apprime coiiVenit. Placiturum sane ea quoque re puto, quod in argumento versatur aut foremque habet , qui te amico optimo, ct 'delissimo non