장음표시 사용
231쪽
qui improbarint, quod videretur non satis aequam familiaris
rei habere rationem. Visus est enim sumptus superare censum ; &judicium vel ex eo nisi una, quod mitteret Romam quotannis tria millia librarum Turonicarum expendenda. Verum ipse ante salutem ponendos rumores non censuit; naagnumqtie semper quaestum duxit, opes honeste profundere, quaesiito nempe bonis seu viris, seu artibus emolumento. Dici quoque potest, quod Poeta ait, mi nomen, qtiarat ararus opes ; nam profecto seu suae familiae reditus imminuerit , seu non amplificaverit ; at quaesivit tamen tantam gloriam, quantam immensis opibus, caeterae tam multae nunquam consequentur. Hoc est vero, quod viri illi cogitare debuerant , non quaeri nempe solum divitias, ut fames , ut sitis, ut frigus arceatur , quippe ad hos, aliosque usus naturaleis pauca sufficiunt f sed maxime, ut cum splendore aevum transigatur, relinquanturque monumenta propagandae famae post interitum. Is est enim tacitus finis, ad quem, dissimulanter licet, mortales omnes collineant; & quem tamen non assequuntur, qui alioquin ditissimam efficere familiam student. T aceo eam fuisse Petreskio mentem , ut pro familia duceret Mundum ; ac parentum, fratrum, aut filiorum loco, quibuscum omnia essent communia, omneis & sapienteis, & bonos haberet. Hosce appello ; quia tametsi nihil non es: unquam bene merentibus argitus; delectum tamen semper eum habuit, ut in obvios quosque non esset profusus. Clim enim minus quis mereretur, liberalitatem temperare norat; meminique poscenti cuipiam, ut decem nummos mutuo daret, responsum ab eo, non se decem, quos mutuo crederet, habere; sed duos habere, quos gratis donaret. Curn ille vero accepisset, & ex ipso requireretur, quamobrem ita faceret; satis est , inquit, si praesenti necessitati succurratur 3 & fiam potius parcus donator, quam molestus creditor ; expertus aliunde complureis idcirco aversari me, quod se meo aere obstrictos putent. Porro cum nihil aeque amicos, ac beneficentia, & obsequium pariat; nihil mirum, sit toto orbe, tot, tam bonos, tamque illustreis, atque constanteis habuerit. Mirum est: potius, quod tam multis demerendis suffecerit 3 cum omneis ita coluerit, ut singularem non potuisset
magis. Quippe in id semper incubuit, ut provideret qua tandem recuilibet gratificareturue & imploratus ita accurrit, ut inscelicem se E e duceret,
232쪽
duceret, nisi amici necessitatem non praesensisset, praevenissetque. Notis rat proinde quodnam esset amatorium poculum Verunis sic praeserti in amans, ut nunquam ad suam utilitatem respiceret , Occasionem vero
consulendi amicis praeteriret nullam. Sic nihil sibi unquam a Magnatibus, Principibusque viris petiit, at in amicorum, ac potissimum literatorum gratiam , quicquid conducere visum est, postulare nunquam erubuit. Seu vero illi precibus suis, seu aliunde quidpiam concessisum tulissent, agebat semper gratias & recipiebat in se tam suo, quam Musarum,& publicae rei nomine, gratitudinis testationem. Nec suos vero amicos modo , sed quos praeterea illi amarunt, ac speciatim parentes , filios, consanguineos, assines ardenter prosequutus est ; illi Gque consilio, auxilio, perfugio, patrocinio fuit. Ac parum forte est dicere sumptibus nullis eum pepercisse, ut amicorum res promoveret; majus est, quod nullum habuerit neque invaletudinis, neque injuriarum aeris rationem, quoties quidpiam periculi intervenire deprehendit. Tanto praeterea candore fuit; ut nunquam rationem creditarum rerum ab amicis exegerit. Quin- etiam aegerrime tulit, quod
deposita continuo comparandis libris , usibusque aliis apud optimos Puteanos pecunia, ipsi, contextis indicibus, pretium , summamque subducerent; voluitque plane sibi, cum ipsis non agi adeo scrupulose . Ut paucis dicam , fuit illi pectus adeo niveum, ae innocens, ut merito jure amicos habuerit, quibus non potuerunt esse amiciores. Ad haec autem quantae putemus consolationi illum fuisse, cum amicos vel aegrotant eis; vel orbitate, aliove casu fortunae perculsos invisit λ Nemini quippe aut meliora, aut amabiliora verba ; & quia morbis, doloribusque tolerandis assuetus erat, ideo nemini lenimenta aegritudinum omnium perspectiora; nemini potius habita fides, quod ipse expertus omnia crederetur. Novimus certe aliquos, quibus de salute prope desperantibus, animos restituerit : adeo fuit solers detegendis, facundusque edisserendis insolitorum ipsis moriaborum symptomatibus, prognosticis, caussis,&, nisi plane curantibus, saltem lenientibus remediis.
Ex his licet intelligi, quam jucunda esse deberet illius cum sanis
conversatioue quando tam bene noverat ecquae res forent, cujusque genio, moribusque accommodatae. Nimirum cum tam multa nosset,im-
proin pluerat deligere, quae gratissina a cuique enarrareis & cum esset
233쪽
semper ad discendum comparatus, percontabatur solum ea , quae noverat collocutorem cnna voluptate recitaturum. Ita cum frequens a
peregrinis, curiosisque inviseretur, subodorabatur imprimis, cujus rei studio tenerentur potissimum s ac tum ea solum ostendebat ex libris, cimeliis , caeterisque rebus , quae videre foret jucundum s neque aIi quid obtendebat, quod ipsi nosse non affectarent. Rogitabat deinde ea, quae ipsi vel in patria, vel iter faciendo rara observassent; habebatque semper quidpiam simile, quod vel monstraret, vel alias sibi visium, auditumve referret. Inde effectum est, ut nemo non invitus disces erit , horasque , & dies non optaverit prolixiores. Quin longe etiam abfuit, ut crebro conversantibus taedium , aut fastidium crearet : exundabat enim semper novo aliquo eruditionis gurgite; ac vocibus vivis omnia exprimens , ita rapiebat animos ; ut metum semper injiceret, ne cito nimis faceret finem. Et apposite quidem , seu perraro tamen , jocos interseruit: serio quippe solitus loqui, ea oris facundia sermones fundebat, qui iis salibus parum indi
Porro, cum ejus consuetudo foret cuique gratissima; ipsi tamen oneri erant, quotquot res duntaxat vulgareis loqui, audire ve juvabat. Conqueri proinde solebat, quod tam bonas horas cogeretur perdere, audiendo solum, assentiend6que,frigus, cal'remve vigere; tempestatem esse claram, vel obscuram 3 auram sanam,vel insalubrem, caeteraque similia. Eandem ob caussam aversabatur mulierum consuetudinem ; quod vix liceret quidpiam frugi ex ea consequi, de tricis sollim, ac nugis verba serenda cum ipsis forent. Impatienter etiam ferebat clamosos, rixosos, loquaceis; tametsi
istos levius ferret, quod plerisque verbis inutilibus frugi aliquid interseri posset; id enim dicebat se eruere , ut ex paleae acervo granum. Oportebat tamen eos esse veraceis, quod garrulis istis parum convenit; nihil enim aeque exosum, ac virum, quem posthi mendacii coarguere, habuit. Quare & solebat hoc hominum genus ita exercere, varias per contando circumstantias, ut memores sane esse oporteret, sit quid mentirentur , nec sibi contradicerent. Par judicium esto de thrasonibus, quos pari modo non ferebat; nisi quatenus inter j a stationes , ingeniosum quid coruscabat, quod assceret animum. Caeterum enim gloriosos istos mirum in modum oderat; praeditus ipse tanta modestia, ut cum praeclara agere, non vero jactare placeret, nihil unquam super
234쪽
be de se nec senserit, nec dixerit. Heinc potuit sane vel suo exem plo facere illos admonitos, qui δc sui laudes invitus audivit, & titulos omneis ambitiosos delatos rejecit, & virtutes suas, alioquin eximias, 'ita elevavit, ut semper vel infirmitatem , Vel ignorantiam
praetenderit; planumque fecerit nihil esse posse illa animi moderatione expetibilius. Nihil proinde adjicio de summa mansuettidine, ac singulari humani tate, qua quosvis adeunteis, opisque quidpiam postulanteis excipere solitus fuit. In consessis si quidem est, quam non puduerit illum habere majorem debito honorem quibusvis , inferioris etiam conditionis hominibus , quos vel genus, vel eruditio, vel dignitas quaedam
commendaret; quamque se erga obscuriores , rusticiores, pauperiores , affabilem praebuerit; animos addens sese adeundi, asi1dendi, alia
loquendi, interrogandi, respondendi ; donec quisque sibi ab eo factum satis existimaret. Atque id quidem erga omne is; sed erga illos
specialius, qui suas in judiciis commendatas caussas optabant. Suavissinium enim habebat parteis ipsas mei privatim audire;& percontando, instandoque pleraque plurius accipere, quam a causidicis inter perorandum , scribendumve suggererentur. Nempe curn ipsi elegantes, atque eruditae actiones placerent: iniquo tamen animo tulit, si quando veritati secum , aequitati insidias, legibus fraudem , innocentiae laqueum fieri, tendique observavit. Quanquam quo affectu sese compararit, ut jus sitium cuique tribueret, indicatum superius est. Addo illum ea industria , ac foelicitate fuisse, ut aliquorum nobilium
liteis, alias interminabit eis, arbitratu suo composuerit, pacemque inter familias inexpectatam procurarit. Addo & cum id moris foret, ut quae partes coram Senatu liteis agitabant, Senatores ipsos in palatium, in templum,domum, aut ad alia loca procedenteis, agmine denso assectarentur sipsum id nunquam passum fuisse, famulo contentum, aut praeterea uno, alterove ex familiaribus amicis, quibuscum posset colloqui, amandata sequentium turba. Cum illa porro comitate, humanitateque erga omneis foret, tum speciali quadam observantia prosequutus es , quos novit gradu, genere, virtute quadam eminenteis. Quippe ut omneis esst veneratus, ita
singulis si quid potuit, praeter debitos honores exhibuit. Promotis quoque ad dignitates, reducibus in patriam, servatis ex morbis, adeptis
235쪽
conjugi tam , donatis progenie, atque id genus alia sortunae bona asse
quutis, congratulari solitus est, seu coram, seu per literas, voto, reverentia, & affectu plenas. Nullum non praeterea ossicium, atque o sequium praestitit ; munera insuper adjiciens, vel certe communicans quicquid exquisitum variis ex locis obtinuit, prout unum quemque his,
vel illis rebus capi agnovit, aut subolfecit. Et questus qnidem persaepe est, exhibendis, excipiendisque honoribus deteri tempus , at cum ipse
delatos sibi, quantum poterat, constantissime recusaret, nullum tamen , quem crederet ali debitum, praetermissim voluit. Id aliquando ipsi objectum , dc maxime cum videretur ob imbecillas corporis vi- reis excusatione dignissimus ue At, debeo-ne, inquit, ut ineptus esse primus desinam, pro ineptissimo haberi yHeic non adjiciam, quanta pietate erga Parentes fuerit, nam id suis locis satis insinuatum. Unum solum addam , quod Novercae more Splane acerbos deliniit. Non longe erat a doctoratu, cum illa die quadam considens ad mensam, bilem effudit adversus ipsum, quam in Patrem conceperat. Congestis plurimis convitiis, ac exprobrationibus, quibus contradicturum sperans, detumescere amplius contendebat ;ipse nihil plane inficiatus, hane unicam vocem emisit, Vera sunt quae dicis, o mater, imo & longe plura sunt, ob quae jure conqueri possis.
tata simulationem caussaretur, ampliusque excandesceret . aut pudor
quasi suffusa, aliam rixandi quaereret ansam a sese continenter ἡ mensa subduxit. Illa tale nihil exspectans, & ad improvisum casum obstupescens, ita repente animos fregit, ut sese continuerit, effutieritque deinceps nilii l. Privatim postea ex eo quaesivit, cur falsa cum sciret, quae objecta fuerant, nihilominus admisisset; ille autem, Et admisi, Mater, & admittam in posterum; auct6rque sum, ut quoties pectus effervescere senseris, iram potius adversus me, quam adversus alium profundas. Nam ego quidem patienter feram 3 at alii exasperabuntur, unde tu magis excandescens finem fortasse vix facies, quin graveis exinde contraxeris morbos. Neque porro id inutile fuit illa enim sese deinceps longe mitiorem praebuit, ipsumque adeo amare coepit,
ut de haerede instituendo saepius cogitavexit ; ac persecisset, nisi cum obiit, is in Belgio procul abfuisset. Ad Fratrem quod spectat, tanta propensiore erga ipsum fuit,tantam Ee s vicissita,
236쪽
vicissim expertus est, ut res in exemplum transire mereatur. Quippea: vo usque ineunte ea fuit, cum mutua,& maxima benevolentia, consensio , ut in eadem studia semper conspiraverint, S, ne minimo qui- dem ullo intercedente dissidio; de herciscunda familia ne cogitaverint quidem. De consanguineis, affinibusque illud sane testari licet, quod lumneis habuerit conjunctissimos , excip1que voluerit domo, ceu communi hospitio, cum in urbem adventarent, non patrueleis modo, sed etiam qui ex atavis, tritav1sque ducerent ramos. Quin- etiam, cum omnium patrocinium alacri studio susciperet, solitus erat, si forte
quidpiam inter ipsos intervenisset, componendi auctor, & arbiter lfieri. De Praeceptoribus dictum suis locis; addo memoratum ab ipso non semel, nihil accidisse sibi iucundius, quam cum a Vario nescio quid in Fonvivii gratiam obtinuit. Quid est quod hoc loco attexam de caritate in Patriam, cum ex ldictis perspicuum sit illum totum fuisse in ea exornanda Θ Ut mittam lienim nullam unquam occasionem praetermissam, quin majestatem Prin- lcipis, Gallici nominis honorem,& jura regia sarta tedia, adversus Scriptores peregrinos voluerit; attingo solum circa Provinciam , curasse illum maxime, ut ea imprimis illustraretur. Eo nempe ejus curae spe-ectarunt, cum nihil non egit, it quasi ex cineribus Comitum nostrorum
erueret historiam ; ac nobilissimas familias suae luci restitueret ue usus
quippe non nuda traditione, non argumentis levibus, non auctoribus parum certis 3 sed scripturis authenticis, ut testamentis, matrimo
niis, transactionibus, clientelis, privilegiis; itemque statuis, tumulis, epigraphis, tabulis pictis, insignibus, numismatibus, sigillis, aliisque id genus rebus, quas ut detegeret, haberetque, nulli pepercit sumptui, nulli labori, nulli industriae; evolvens ipse, aut procurans,
ut evolverentur acta omnia, quae in omnibus archivis, tabularitisque,
Principis, praesulum , Abbatum , Capitulorum, Coenobiorum, Gynaec eorum, nobilium, mi vatorum quorumlibet O inque Ecclesiarum Statutis, Nec rologiis, Kalendariis; ac depingi mandans quicquid pervetusti adumbratum, effigiatum,incisum, expressum per libros,vesteis, vitra, aedificia tam fac ra, quam prophana foret. Quominus mirum , si nemini ex tota Provincia majores sui nobiles perspectiores, quam ipsi fuerint;quandis & omnium genealogias retexuit, & ex actis expendit, de insignibus, cum ipsorum, propter varias stirpeis, Variatione
237쪽
tione exposuit. Sic speciatim labore magno seriem texuit Vice comitum Massiliensium, deducens illos ab usque Guillelmo S. Honorati Massiliensis Episcopi fratre, hoc est, ab anno non gentesimo sexagesimo secundo. Quo etiam modo condidit synopseis Episcoporum, Abbatum, omniumque. virorum illustrium; ac plurimus praesertim fuit
circa Trobadores, Poetasve supra memoratos . .
Eodem spectavit studium emendandi, & excudendi chorographicam Tabulam, disquirendique varia, per varias aetates confinia, cum specialibus populis, regionibusque, & Principibus, qui in illa fuisse leguntur is ne quidpiam dicam de legibus, magistratibus, judiciorum formis. Fuit autem curae potissimum scrupulosa pervestigatio,& ichnographia viae Aureliae, quatenus traducta per Provinciam fuit; Amphitheatri item tam Forojuliensis, quam Arelatensis s Arcuum triumphalium tam Arausionis, quam S. Remigii; trium Turrium superstitum adhuc in Sextiensi Palatio ; &, ut paucis dicam , rerum
omnium, quae saperent antiquitatem. Nam qybd praeterea Inscriptiones, marmora, imagines, & alia id genus non neglexerit, manifestum
est ex hactenus dictis - ut etiam quod attigimus de Animalibus, fossilibus, plantis, aliisque, vel Provinciae propriis, vel ex peregrino orbe
Eodem denique , quod constanter excitavit ingenia , quae aut novit, aut proVidit, condecorandae patriae nata ; admonens semper, animansque, & libros, caeteraque omnia, si opus foret, suppeditans. Chin commendaret vero illos, qui scriptis, inventisque suis , ac descriptione praesertim regionis,rexumque gestarum illam celebrassent; tum suspexit maxime studium, quo affectum novit Polycarptim Rivieram , Carthusiani ordinis decus, cujus immenta eruditioni accessit notitia eximia rerum omnium Provinciae , explicandarum speciali tomo operis Herculei ab illo suscepti. Tum maximi fecit potuisse
se demum hortatu suo inducere Iacobum Morguesium, emeritum, ac sane magnum Aquensis fori ornamentum, ut se ad Statuta Pro vincialia illustranda componeret ; quod foret exinde lux magna omnibus Provinciae tribunalibus affulsura. Quam saepe vero exoptavit Petrum Decormium generalem advocatum, profundae aded doctrinae
virum , functione demum ab erudito, dignoque filio sublevari, ut totus fieret concinnandis , communiendisque Senatusconsultis , &
238쪽
quae praesertina ipse suasisseti Quam tape Scipionem Pererium, cuius
nunquam satis mirari ingenium, judicium, eloquentiam potuit, suas illas forens eis actiones, adeo eruditas, atque eleganteis, mittere in lucem l Et pauca haec quidem ex multis de affectu in Patriam ; nam quantum aliunde condoluerit, cum temporibus difficillimis nihil, nisi
vota superfuerunt, commemorare parum est.
Superesset jam aliquid circa Religionem in divinum Numen: sed
in confesso primum est, inuina semper majorum fidem, hoc est Catholico- Romanam professionem sic defendisse, ut etiam ad illam quotquot potuit ex heterodoxis,ac potissimum eruditis, inflectere curaverit. Deinde religiosi cultus fidem uberrimam fecerunt publicae omnes caeremoniae, quas rigide semper, quantum licuit per valetudinem, observarit. Quippe & solemnibus sacris, concionibus, processionibusque,ut vocant,interfuit; & nullum fuit celebre festum, in quo non seipsum Sacerdoti probaverit, mentaque Eucharisticae factus particeps fuerit. Constans ad haec sincera fide, amoreque in Deum fuit, sublime de tanta Majestate sentiens, ac summe de ejus bonitate sperans. Nihil addo de cultu, quo fuit prosequutus Pontificem sum muria,
Cardinaleis, Legatos, Nuncios: si quidem nullam praetermisit occasionem testandi ipsis reverentiam, assectum, obsequium s ut minus sit mirum, si illis nihil unquam negotii in Provincia contigerit, cujus ipsi committere procurationem non affectarint. Quo titulo etiam demeruit caeteros Praelatos, Generaleis, Provincialeis Ordinum, quos recensere prolixum foret; agnitus aliunde patronus Coenobitarum Omnium, maxime vero Reformatorum, qui si quid egerent in curia Romana, in Regia, in Provincia, ac Senatu ipso ; illius continuo im
Nunc, ut specialius Studia dicantur, praemittendum imprimis est, fuisse Petreskium Ingenio prompto, aut si quid certe defuit, arte, ac labore illud compensasse. Quippe in rebus etiam conceptu difficillimis,inculcatione vix indiguit; & sedula disquisitione , exercitationeque mentis, ipsam ad quidvis facile intelligendum comparavit.
Habuit enim praeterea illud ita natum ad omnia, ut nullum fuerit doctrinae genus, cujus desiderio non inarserit,& de quo non lubens conseruerit cum peritis viris sermones. Moderatus certe quod ad alia
spectat, videtur fuisse unica sciendi cupiditate immodicus ; nemo ques uita
239쪽
luit, qui vehementius affectarit perficere celebre illud liberaliuni disciplinarum coronamentum. Quin ne hoc solitiam sed etiam mechanicarum studiosus fuit; eaque de caussa nullus unquam artifex praecellens ac celebris fuit, quem remoratus, alio tendentem, apud se non detinuerit, ex quo non multa seu opificia, seu artis arcana arripuerit;
ipsuna domi, victu, stipendiis, variisque muneribus in menseis, ac in
Sagacitate quoque mira suit, adjutante constantia, qua investigan do nunquam fuit defessus. Evenit proinde non raro , ut conjectura successerint, quod ex oblatis circumstantiis, caetera adnexa subodora' retur, ac foeliciter divinaret. Nihil certe ipsi traditum in manus, cujus, quicquid notitiae poterat haberi, non eruerit; adeo ut non immerito habitus fuerit toto orbe quasi Arbiter rerum abstrusiorum. Nempe, siquid uspiain inventum, cujus nesciretur origo, natura, destinatio, statim ad illum provocabatum quasi germana rei notitia citra ejus opem haberi non posset. Quid,quod rerum etiam, quae non serent, sed esse tamen perhiberentur, rimatus conditionem est; disquisivitque, num saltem possent in rerum natura exstare
De Solertia janaesepius dictum, ob quam nihil pene, quo thumanitiis fieri, haberi ve posset, se consequuturum nunquam desperavit;
modo juvaret , interest etve animum eo intendere, explicareque conatum, ac nervos. Et sane plurima peregit, ac obtinuit, visa viribus,
conditioneque superiora s quoniam facile prospiciebat quicquid promovendo , obstand6 ve esie poterat 3 impiger aliunde , ut illud urgeret, hoc amoliretur, & omnia misceret, quousque votorum compos fieret. Quin etiam amicos ubique parabat,& ossiciis variis ultro obstringebat, ut seu aliquid destinasset, seu deinceps occasio destinationem factura esset, ad obsecundandum forent comparati. Quamobrem, re proposita, quam peragendam arbitraretur, providebat primum pretione, an prece,amore, an metu,jussu, an sponte;& quis, quid, ubi, quomodo, quando, ad praestitutum finem conferret ; ac tum, nihil cunctando , manum operi dexter Sadmovebat. Sic in excogitandis caussis operum tam artis, quam naturae admirabilium, peracutus,
ac celer suit: facillime enim conjiciebat, &, dum tantillum de coxerat, conjecturas suas ratiociniis omnifariis suffulciebat.
240쪽
Memoriam ad haec habuit foeticem, ac plurimum firmam. Tam in etsi enim conquerebatur habere se fluxam, atque imbecillam ', explicari tamen non potest, quanta fuerit Varietas rerum, quarum ex ineunte aevo meminit, idque non universe modo, sed cum singularibus etiam locorum, actionum, verborum, personarumque circumstantiis.
Ex quo efficiebatur, ut interloquendum, adstanteis semper mire recrearet ; quod, quaecunque suborta foret colloquendi occasio, proferre e suo penu posset, quod apposite, lectis verbis, summa cum gratia recitaret. Nempe non fuit rapida quidem volubilitate verborum : at non fuit tamen haesitans lingua, nec absonus voce, nec sensu confusus. Seu enim partus ingenii, seu thesaurus memoriae, seu ani mi motus efferendus foret; adeo non invita verba occurrebant, ut distincte, graviter, copiose, ornate omnia diceret ; neque , si res fuissent coram positae, conspici praeclarius potuissent. Judicio maturo, ac solido fuit; adjutus praesertim tanta experientia, lectione, & meditatione rerum. Et quamvis nonnullis videatur praecipitanter egisse, quod nihil cunctatus unquam fuerit, quoties promovendarum artium , a tutandorumve virorum eruditorum occasio
incurrit nihilominus ipsam et res fuit, de qua cum a primis annis, ac toto decursu aetatis cogitaverit, nihil esse potuit deliberatius. Quindicebat etiam nihil deliberandum, ubi ageretur de iis adjuvandis, qui essent generi humano sua doctrina ,suisve inventis quomodocunque auxiliaturi. Visus est aliunde non nihil credulitati indulsisse ; at cum nervi, & artus sapientiae sint, nihil temere credere j non postulat aliunde ratio, ut nihil nisi visum , auditum , palpatumve admittatur. Nam delectus quidem habendus , neque cuivis sidendum est: sunt tamen boni , docti que viri, tam falli, quam fallere nescii, quibus fidem non adhibere ferum , & immane videatur. Atque id praesertim , cum sit angusti nimis ingenii, persuasum habere nihil este in naturae recessibus, praeter haec familiaria, vulgoque obversantia; &ea, quae in una regione, aut aetate visuntur, mensuram fieri, ac typum Omnium , quae esse in caeteris positiat. Id cum Petreshio perspectum foret, facile omneis audiit, de quorum seu eruditione, seu probitate non dubitavit ; at cum non pronunciaret statim, quae narrarentur
esse ex iis, quae fieri, esse ve non possent: solitus est tamen expendere omnia,& nis posset aliud,saltem sic rogare omneis circumstantias, ut sit