Ungedruckte Dominikanerbriefe des 13. Jahrhunderts

발행: 1891년

분량: 191페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

Bohmer, Fontes I, 3 heisse es: Mox enim colonus resumit aratrum, quod diu Ociosum remanserat et neglectum Ebens passen die ander Angaben uber denVerheli mi dem Ordensgenerat, die reugaugsvorschlage a beste a Rudolf en das Schreibe gericlitet ist, lassi sicli schwer seststellen Aus de Stelle Quod esse sibi poteritis curru et auriga ad imperiale fastigium tendenti, mus manaus grossen influs de Adressaten chliessen.

Religioso viro et discreto . . magistro ordinis C onradus Dei gratia episcopus Argentinensi cum recommendacione devota paratam ad beneplacitum voluntatem. Neptem habemus e sorore in claustro Clingentat ensi), Basiliensis diocesis, apud sorores vestro ordini incorporationis titulo consignatas, quam nobis harissimam, sicut natura edidit, ita et spiritualis gratia commendavit. Unde inter huius

vite commoda ociora hoc superius collocabimus, Si de vestra concessione nobis indulgebitur, quod de claustro, in quo est, Argentinam transferatur sororum sancti Marci, que se ad id devote offerunt et incere, collegio socianda. Iam ante dies hos per priorem provincialem propositum nostrum consequi Sperabamus, et priorissa et conventu predicto ingentalens renitenti Dus, ut decebat, proficere minime poteramus. Forsitan enim cogitabant honestius fore, si vestre auctoritati parerent nutibus, quam acquiescerent coactionibus ceterorum. Quod et nos pro omine suscipimus et ad vestre benignitatis Sinum vela convertimus spei nostre, nobis predictam dari neptem humiliter postulantes, quod haud dubium cunctis monasteriis eiusdem ordinis in nostra diocesi constitutis cedere poterit ad commodum et persectum, cum tamquam appens ante oculo monimento germani nobis sanguinis pignore obligati grata solvemus beneficia tamquam ex debito, ad quorum restationem tamquam e gratuito hactenus

infestus quam inraustus de transitu cari nostri gravi mole molestiem oppressit, cuius fatum fatigat animam letum leticiam subripit

102쪽

et mors, dum rabida morsum figit, totius modesti modum pellit. ara, domine deus, nescio, quo elo persequar, quo furore detester, qua crudelitate percellam illam cruentam, funestam et infaciabilem humani generis inimicam, que dilatatis abque termino faucibus

totum vite nostre nectar absorbuit, florem de germine, ver ab anno, solem de mundo, cor de corde carpsit, tulit, sustulit et Vulsit . . . Fundamus libamina, ne forte quasi per ignem detrimentum accipiat. . . Ad que prestanda obligaciorem me ceteris recognosco, cui sicut vestre testabantur littere, inter agoni sudores et suppremos alitus rigentibus menbris, calentibus vix precordiis sui memoriam delegavit. Et revera si vita hec misera pauperi prorogatur, ostendam, quod fides firma, dilectio radicata, veritas solidata mortis stimulo, vite exterminio, corporis excidio non peribunt. Ceterum, quantum ipsum provincialis dilexerit quantusque dolor pro eius transitu ipsum torserit, VOX quassata suSpiriis, exasperata querelis, comitata lacrimis testabatur. Ρroponit quoque etc. Itaque hanc materiam odiens et fastidiens pennam pono, non Ol chalamum, restituo stilum stallo. Valete.

Conoeinem mmche, das de Bruder u i nach remen grachim metae, aus de angerebene Gunde ab ustehen Nachoa73. Archiepiscopo Bremensi prior Magdeburgensis Noticia diuturnior et familiaritas amplior ac dilectio maior me ad vestre dignitatis

penetralia liberius introducunt, ita ut fidencius vobis exponere audeam, que vestre magnificencie decus augeant et decorem. Intellexi quidem, quod pro fratre Lodewico mittendo iniremam preces multum porrigiti essicaces, quas non admittere grave est propter vestre indignationis formidinem, admittere vero multo gravius propter legitimas causas, quas libencius vestris auribus quam littere commendarem, si me vobis reddidisset loci compendium propriorem. Credite autem in veritate pallium vel paleam non habente, quod ordo promptissime vestris nutibus obedit in magnis, que ad vestri honoris cedent incrementum, licet difficultatem ex causa que, si vobis nota SSet, videretur sussiciens, faciat in hoc parvo. Rogo igitur et hortor, ruantum audeo et possum, quatenus ab hac elicione et similibus esistatis. Si enim vestris pauperes precibus huiusmodi cedere cogeretis, ipsi fratri L odemico non proveniret ad commodum et ad pacem, quod non possumus immutare, uia, ut familiarius vobis loquor, super hoc constitutione quadam valde severa utitur ordo nOSter, quod, quicunques frater directe vel cindirecte sic se mitti procuraverit,

103쪽

tamquam minus bone fame vocem in capitulo non habebit preter alias penas quamplures, que huiusmodi sunt adjecte. Hoc scribo vestre excellenti tamquam fidelis dilector vestri prosectus et honoris, qui salutem vestram a domino postulo tamquam meam. Spero, quod vestra prudentia ex hiis paucis intelliget sinceritatem nostram ad vos, qui vestre parati sumus et erimus voluntati. Et vos vestigiis predecessorum vestrorum inherentes ordini eritis pius pater nichil volens,

nisi quod ordinis expedit honestati, in hoc mihi specialem benivolentiam impenditis et favorem Rogo etiam, ut hec littera, tamquam

familiariter missa, ad manus non transeat aliorum.

Marchiones iuvenes petunt domum et suffragia sibi ac parentibus. Marchiones capitulo provinciali. Si cum mundo transeunte

carorum non transit memoria, si labente tempore piorum manet iusticia, si lux meritorum cum corpore neScit occumbere, parentum noStrorum reminiscenciam, uos omnipotens acquisivit, nondum evasit oblivio, nec vicissitudinis delevit obumbracio, set in vestrorum pectorum atriis celebres, in labiis predicabiles, in affectibus venerabiles, certis affixi permanent monimentis. Nostis enim plerique, ut arbitramur, eminus, plerique subiectum oculis fidelibus perlustrastis, quali vultu, quali cultu, quali affectu, quali affatu ordini vestro favorem et amorem detulerint, quam ossiciosa sollicitudine, quam racionabili promtitudine impenderint semetipsos Sethec non ad insipienciam sibi, nam dum Deum promereri talibus hostiis studuerunt, in districto examine non iram, et, ut pie creditur, graciam invenerunt, et quod deesse sibi viderunt in propriis, de vestris copiis sustulerunt. Beati nempe illi, quibus Deus peccatum non imputat vestro propicius interventu. Beati, quorum iniquitas tegitur operta vestre latitudine caritatis. iis enim pigmentorum odoribus mortis gemitus abrogatur, sensus obdulcatur doloris veteris nove letitie libertate, quin eciam mori lucrum reputant post hanc vitam ad spem sacram analogice manuducti, ubi renovatis splendescunt

104쪽

exuviis nescientes amplius, quid sit viscus, nexus, clavus aut laqueus terrenorum. Porro iam paulisper de illis loqui libebat, cum quibus colloqui non licebat. Se exnunc ad perorandam causam propriam lora reflectimus in vestre concilio sanctitatis. Cupimus enim vestris affectibus inseri λ et ad hoc succrescentis vite radices extendere ad VeStrarum decursu aquarum, quas hauritis in gaudio de fontibus salvatoris, quibus orati suavius et rigati copiosius germinantis flores etatis in fructus transeant honestatis. Sumus etiam pro patribus filii

nati vobis tam morum quam rerum, tam SenSu quam cenSuS, tam

actionum quam possessionem legitimi successores. Unde erga vos habundat in nobis amor patrius, Zelus paternuS, fide consanguinea, favor germanus, originalis devocio, reverencia filialis. Ita ut, cum hec nobis insita sicut extraduce λ cognoveritis, fronte libera nos in vestris oportunitatibus requiratis. Ceterum serene recordacionis pater noster dum adhuc viveret, crebro in vestris capitulis, presertim generalibus dari sibi petiit domum unam, et Orte reoccupatuSinfausta, quod postulaverat, non accepit tamen pro bone voluntatis proposito premiandus ab eo, qui cor votivum suscipit, etiam si restricta per impotenciam manus ad opera non processit. Nos igitur pro ipsius remedio et proprie salutis augmento id ipsum humiliter et attente prece poscimus renovata. Quamvis enim in paciosis partibus nostro regimini celitus commendatis messis plurima operarii pauci, raru angelus, languencium multitudo, vos ad id, quod petimus,

debeant faciliter inclinare, qui persectionis discipuli dixistis patri et

matri nescio vos, Christum pauperum in paupertate voluntaria consectantes. Plurimum tamen Speramus negocio valiturum, quod honorabilis vir prior vester provincialis, cum comitiva sua tranSitum per nostram Marchiam faciens, prudenter advertit locorum graciam, villarum situm, oppidorum statum, civitatum ordinem, ubertatem patrie, populi frequenciam, de quibus et aliis, que discrecioni Sue commendata sunt auribus, sinceritatem vestram reddere poterit certiores

Semper bene valete. Her mannus).

domini 27 3 nonas mai fundata est ecclesia ista in honorem S. cruci . . . . Anno dominio 373 stat Ia 73 4 nonas uni fratres Predicatores . . . locum istum receperunt et in eodem ecclesiam et claustrum aedificare coeperunt. 2. Anno domini ia8 4 idus septembris obiit marchio Johannes fundatur istius conventus.

105쪽

64. Ordembrude werden mi de Grunduv des onvenies in Pren lau

Fratribus ad recipiendum domum novam missis Her mannus) Quia multis de causis expedire creditur, quod domus ordinis in Premeetlavia statuatur fratribusque fulciatur doneis opinione et virtute pariter redimitis, de sinceritatis vestre promptitudine gerens in domino fiduciam pleniorem, vos, ut in loco predicto moremini, illuc duxi tenore presentium destinandum, committens, quatinuSpost VIII dierum terminum iniunctam vobis obedientiam exeouamini, intendentes iuxta graciam celitus vobis datam, qualiter novella plantatio, cuius vestre industrie credita est cultura, ad honorem Dei proficiat et fructus inde proveniat videlicet animarum. Ad hec in terminis adiacentibus annonam et alia vite subsidia mendicetis, ut, cum in provinciali capitulo conventus mittitur, gratulari possint de precedentium providencia subsequentes Valete et or ate pro me).

65. De Subprior de Halbersinter onventes sed um Prior desne acu grundenden rena Iauer Mostera rnanni Iari θSuppriori alberstadensi. arissimo et infra Verum quia fratribus illuc missis et mittendis nondum de aliquo, ad quem

respectum principalem habeant, est provisum, de vestra circumspectione gerens in domino fiduciam pleniorem, vos absolvo a supprioratus ossicio per presentes, volens et in remiSSionem peccaminum vobis iniungens, quatinus infra dies VII vadatis pro rectore fratrum et loci moraturus ibidem, quousque per capitulum vel per provincialem officium aliud ordinetur. Interim quoque fratres ipsi vobis tamquam priori suo intendere reverenter et obedire humiliter

in omnibus tenebuntur. Ceterum quia novella plantatio rebus adhuc necessariis est exuta placet, quod vestes vestra et libros ac uecumque bona vobis ex pietate fraterna conventus alii voluerint elargiri,

pariter deducatis nec aliquid reiciendum puto, quod in calicibus,

missalibus, ampullis, candelabris, mensalibus, thure, lino, cera cum gratiarum percipitur actione. Valete etc.

106쪽

66. Prosin lal inricho esit dem Prior de Halbentister onventes mit, e habe de dortire Subprior mi der Grunsin des noster in Pren ta bea tragi undochreo uber sein Gesuncteit Iars. Provincialis prior Halberstadensi. arissimo et infra. Quia

in ringlaua, meliore videlicet terra et civitate marchionatu versus Ρο ogwalc, utile valde et necessarium visum est recipere domum unam, sicut prior Hildensis vobis exponere poterit viva voce, iam fratres illuc quosdam electos ad capessendam datam ipsis cum bonis et multis edificiis aream destinavi. Ad quod reverendi viri priores circumpositi supra virtutem voluntarii sunt reperti, nichil arbitrante terminos amittere, necessaria prebere, fratres sibi dilectos

illuc mittere, quos vix unquam se autumant recepturoS. Verum

quia inter ceteros, qui ad structuram tabernaculi in cordum simplicitate et leticia optulerunt, mihi de vestra benignitate relinquitur amplius presumendum, ex vestri regiminis ossicina quendam sustuli lapidem angularem, Vestrum scilicet suppriorem, quatinus fratribus mittendis illuc iuxta datam sibi intendat gratiam, ne pusillus grex

convenienti duce et . . . populus, dum per turmas egreditur, careat preceptore Dilectionem igitur vestram rogo et exhortor in domino, quatinus caritatis poculo soporatus, que Secundum apostolum omnia credit, sperat, sustinet paciens et benigna super ablacione coste spiritalis, que de latere vestro rapitur, dolorem nesciatis, quem plerumque separatio continui operatur . . . Ceterum noverit affectionis vestre sinceritas, quod iuxta modum meum valere me iudico competenter.

Et si in hiis aliquando invenior minus habens, re gaudio Spem non appendo, sperans, quod non sit inanis in domino labor noster Utinam et vos valeatis et vivatis per tempora longiora. Valete.

67. Der Proet in lal adeli inem Prior egenube die Aufisahme onmangessotinterrichtete undisieb fur den Soh de Mohithnter des Moster Dispens Iapi Ρrovincialis priori. Quibusdam referentibus intellexi, quod fratres

vestri conventus sunt ad receptionem personarum inutilium nimis proni, non attendentes defectum scientie, cui tamquam turri sortitudinis nititur ordo noster, nec pensantes etc. Vobis igitur committo, quatenus eisdem in huiusmodi excessu consentire minime debeatis, quin etiam, si, postquam domum predictam visitavi, aliquos deficientes Scientia receperunt, vos ociens triduana ieiunia in pane et aqua conseiacientibus imponatis, quot propria convicti conscientia inhabiles

receperunt. Ceterum cum . . novicio, cuius pater fratribus astitit

beneficiis oportunis, quando fragantibus adhuc desolatoriis carbonibus in camino erant positi paupertatis, quatenus profiteatur, dispensare

107쪽

J. 27, Briese. 93 poteritis, tenuitate scienti non obstante, dummodo alias doneus reputetur.

Folgi noch vel vestierunt vel induerunt, oh sormelliaste Ausschmuchung. Fol. I9. In dem vorangeliende an de Konveni gericlitelen Schreibenheisi es Quam grave detrimentum ordini requenter afferat quamque gravius spondeat nocumentum minus idonearum multiplicacio personarum, dies diei eructuat et experientia clamitat in plateis. Unde petitionem vestram pro . . . novicio porrectam, quatenus ad prosessionem recipiatur, ordinatione capituli non obstante non SuScepi . . . Set . . . priori vestro per litteras speciales sub certa sorma in hac parte decrevi committere vice meaS.

Littera ad priorem, qui pro priore petebatur in conventu alio, id est ovaniensis ad Coloniensem Litteras atrum . . recepi continentes, quod, cum essent prioris solacio destituti, die ad eligendum prefixo convenerunt et invocata sancti spiritus gracia maior par eorum in personam vestram oculos direxit vos dicto conventu postulans in priorem. Verum cum mihi secundum morem esset huiusmodi postulacio adiunctis pro approbatione et confirmatione supplicationibus presentata, in lance rationis appendi necessitatem domus Coloniensis, cui concedi, et caritatem domus ouaniensis, cui vos eripi oporteret et adverti, quod, licet pari affectu utramque amplecti tenear et severe, plus tamen domus Coloniensis ista vice pro domini Al berti reverentia accipiat in effectu, propter quod votis postulantium annuens vos a prioris officio, quod geritis, absolvo et concedo vos ac confirmo Coloniensi conventu in priorem, discrecioni vestre committens attencius et iniungens, quatenus Sine more languoris obstaculo ad decretum vobis conventum accedatis ossicium vestrum secundum datam vobis a Deo gratiam exerceri diligenter. Ad conventum, ad quem transfertur schreibi de Provinetia das- selbe und emerkt: Non inmerito hesitavi, utrum magis expediret vestris favere placitis vel plus deceret fratrum ouaniensium prospicere commodis . . . Sed subito hec cogitacionum disceptacio conquierit, cum stateram domini Al berti reverentia paci et utilitati vestre superaddita inclinavit.

108쪽

Sororibus de Crogwi provincialis. Referente mihi harissimo prior . . letanter accepi, quod unctione, que docet de omnibus, incitate relicta paulisper vite consuetudine laxioris in artioris observanti semita statuistis convertere pedes vestros. Verum cum aliquando expediat equum licet bene currentem calcaribus adhibitis perurgere, Vestram devocionem, de qua viciniora saluti presumo, exortandam duxi et sollicite commonendam, quatinus preteritorum oblite iam nunc ad fortia brachium roboretis, cedente Sine murmure in omnibus artificioribus, quas regularis precipit disciplina et ad que omnipotenti domino votive solvenda manus proprias defixistis. Nec enim religio munda et immaculata apud Deum et patrem dici poterit, que pacem pectori et mentis ab b)atum non custodit, set per campos ubertatis lacius pervagatur nullis religionis limitibus religata Ad hec ut ad emulacionem carismatum meliorum inducamini, quibusdam quasi premiis illectivis prefato priori me noveritis commisisse, quatinus vobis obedientibus et devotis auctoritate mea tribuat spiritualium gratiam gaudiorum, indevotis autem et pertinacibus non

omittat per censuram ordini rependere, quod merentur. Doppeti HS.

Prior Bremensi. ostquam in conventu vestro pro modo meo gesseram peram visitacionis, de persona vestra quedam intellexi, que haut dubium emendassem, si prius meam in noticiam devenissent. Hoc est, quod vos, ut audivi, amictionem additis amicto Cum sitis prioratus ossicio admodum oneratus, terminos nichilominus habetis ut frater alius et eisdem specialiter intenditis predicando vel ab eisdem exilia vite subsidia mendicando. Sciens igitur hoc ordini minime convenire, quod relatus, dum ad utrumque festinat, neutrum bene peragat, volo et attente vobis committo, quatenus cur domus eStre introrsus et ipsius custodie principiis intendatis, exteriora vero per alios expediatis Satis etenim est et abundans, si fratre per vestre presencie graciam discunt, bonitatem, scientiam, disciplinam, quando iidem cum eisdem parietes vos circumdant. Multum enim reputari

109쪽

debet, quod singulis annis pro visitacione provincialis capituli per viarum discrimina fatigatum oportet in mensam alienam respicere et palpare ostia exterorum. Nichilominus tamen vos aut alium sic includere nolo, quod modius candelabro supponatur, set potius, qui curam suscepisse videmini generalem fratrum singulorum, terminos transeatis, ut exinde possitis discere, qualis de ipsis fama sit et quis inicius. Ad hec episcopis et magnatis, intra quorum districtum predicationis vestre termini porriguntur, vos magis deeSt portune, fratrum necessitatem exponere vel saltem, quod parva excedit donorum compendia, ipsorum gratiam iuxta datam vobis a Deo prudenciam ordini comparare.

Priori Rogstocens provincialis. Ut quod in nobis est, salutis non desit occasio animabus tenore presentium vobis committo, quatenus, si curia domini Nicola et filiorum eius se extra terminos vestros ad loca transtulerit alia, illuc ad ipsos possitis accedere et confessiones audire curialium necnon ad istud negocium fratres alios ipsius curi confessores mittere, cum ueritis requisitus, donec duxero prohibendum. Valete et cetera.

nostis, providere, qualiter domus recipiatur in urembercti, mihi a provinciali capitulo est servatum, iam adesse tempus iudicans oportunum, quo ad id possint corda hominum facilius inclinari, vobis

iniungo pro augmento vestrorum meritorum, quatinus assumpto fratre

N. domus N. quem ad id auctoritate presentium evocetis, ad predictum locum sine more dispendio personaliter accedatis et iuxta datam vobis a Deo gratiam inpendetis operam essicacem, ut consequi possimus aream honestati et utilitati ordinis congruentem. Et quia pro huiusmodi negocio partes vos oportebit forsitan secedere in adversas, ita ut aliquando coram rege, quandoque coram epiScopo, interdum coram aliis vos oporteat comparere, ne, cum quasi solus pluribus intenditis, ad singula minor sitis, dilectis in Christo fratribus . . et . . conventuum talium dedi similiter in commissis, quatenus in prefate

110쪽

domus petitione, acceptione, positione, dispositione vobis assistere debeant et vos illis. Ceterum si de pluribus fratribus aut re alia, que per meum possit aut debeat expediri omcium, indigetis, ad me mittite confidenter, opem et operam quam ferre aut dare me convenit, promptius recepturi. Inter cetera advertatis, si possetis habere aream nunc

Scotorum. Set si per multa est ad hoc dispendia laborum et temporis Veniendum, quia forsan dominus episcopus non potest faciliter inclinari et si a domino apostolico est petendum, qui in talibus consuevit se morosum et dimcilem exhibere, vel forte emolumentum est modicum vel nota aut capcionibus plenum Seu magnum SSet nUS, si non posset aliter fieri, quoniam persone discole in nostro ordine locarentur, omissa penitus area huiusmodi aliam inquiratis, sicut videritisfiatrum commodis expedire.

Nobili viro et strennuo prosperos semper ad salutaria Vota successus. Benigne collationis vestre, quam mecum in castro vestro super receptione domus in urenbercti aliquando habuistis, non immemor vestrum affectum exposui fratribus in capitulo nostro con-

SEARCH

MENU NAVIGATION