Angeli Politiani Opera qvae qvidem extitere hactenvs omnia : longè emendativs qvàm usquàm antehac expressa : quibus accessit Historia de coniuratione Pactiana in familiam Medicam, elegantissimè conscripta : quorum omnium ordinem post Politiani el

발행: 1553년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

EPISTOLARUM 13 SMille alios esse locos, quibus hoc os edant, tam ubi nouitate uerbi non satis apti fugiendam esse Cicero praecipiat, quam ubi como ditatem in dicendo non negli gendam contendat. Nolim inquit)nisi latine quide dici possit sipeciebus,&spe CierVm dicere.Heus tu qui quis es, patrocini j iides tibi: hoc tu defendere appellas, no prodere, testi de nunciare, qui nos iugulet Sciebas quid is dicturus esset perfidia, ne ciebas imprudentia testem citare ibiectum ab aduersario, qui auto

ritatem habiturus estet, n5 arguentis modo, sed etiam confitcntiS. Quis hoc pec castet tantum non Orator At uero arbitraria res est, uocabulum non profectum natura, sed ex aliqua quasi couentione hominum, di pastione. Quis hoc negat sed δύ petasus,dc tunica: nemo tanae tunicam pedibus circundat, petaso latus in tegit. Non omnia quae placeant, etiam bona esse.Braccatum OS Meccenate, quasi

Sarmatam, potuisse quidena ius dicere, quoniam arbitraria res csset: Ged qui non reprehederit Histe neminem. Vt calceos a Qtoribus,& uestes ab institoribus, ita rationem dicendi ab oratoribus petendam, & condiscendam cile. Quid tam a bitrarium est,quam leges, quam iura, quam cerimoniae Quis tame serat haec philosophiam, cli lubet egregium, cb lubet Deo proximis, Vel nouare, uel immutare cupientem Praesertim nobis, qui de conleplatore modo loquimur, &ab co praeticen discludimus, sine qua homo, qua homo, n5 philosephus cst, inquiunt, sed

stii por. Haec illi nescio cliuera, certeruerisimilia: nein tamen protinus herba dedi est enim hic noster in disputando mos, rigere semper,nunquam darc terga nun quam manuS,COniagia semper aliqua, siue latebras habere,a quibus neAristote I es quidem ipse,si reuiuiscat, post et nos reuellere. Quanqua hac parte nos in cessunt,rusticitatem di impudentiam appellantes, natam ex hoc ipso, quod lite

ras bonas contempsimus. Mirum dictu, liberalium artium professores non fatis esse liberalibus literis carere,nisi eas & odissient, ct omnibus modis lacesseret: ut nemo sit liberalibus studiis infensior, i qui liberalium arti su doctores uocari tro

lunt. O iocularem ambitione, aliquos esse, qui nomine glorient, rem cotemnant Qtiam ob rem, inquit, haec imma est, aut rationem aliquam euidentem, di neces

saria pro nobis habent,aut non habent sit habent, proferant hanc cla prim timui eciana mihi issicit, nec in ea re desidero patrociniti hominis eloquentis: sinito hahent, loci int communes, di translatitit, non minus contra nos, qUam pro nobis

fortasse ualituri :& quod in pari causa facilius perseadet, qui apposite loquuntur, quam qui contra: ec quod praeiudiciis clarora uirorum premimur, Aristotelis, et Platonis, Sc omnium antiquorum, quos non solum philosophiae, sed etiam clo quentiae praesides 5 antistites fuisse confiat. Proinde aut quaestio tota iaccat, aut suscipiatur ab his, qui loqui nesciunt, hoc est, qui partibus nostris 8c uerbo ct a

nimo fauent.Hanc tu, quisquis es, anagyrim ut prouerbio medicorum utar ne moueris Malumus tota causa cadere, quam per te seruari: satius enim est, fortiter uinci, quam turpiter uincere. Quandoquidem δέ ita uinci minus erit molestum:

8c uidioria per hostes quaesita, dulcis 8c sipeciosa esse non potest. Haec Patauinus ille simius, que omnia scripsi ad te libenter, ut intelligeres nullam tibi popularem

auram apud istos quaesitam esse, plurimam apud nos. Cinertim suscepisiti rem tib solum ut scribis) - ζυγιωδὶς, sed etiaαδαία ij. Quid enim est aliud αρἔιοναλ -κ sp, quam rationem philosophandi barbaram 8c ineptam uelle defendere cQuid,inquam est, cotem alere, nisi gratiam expectare ab ijs quos ipse deae Gratie nunquam nouerunt Quocirca mirum non est patere tecum in re faceta iocer)ti non modo nobis, contra quos egisti, sed ne illis quoque, pro quibus egisti, cau am tuam probaris. ὀμ γαρ λόγγ θαυματος, ὁ α n pS .d tu i ero nec enim

desino

142쪽

LIBER IX. 1 rdes no io cari) credebas ex aflio e tua barbaris extorquere tritu illud, ἐρω οὐ π3 ιραμόνι ori ceu per te seruatis, & quide ex insiperato, sed si ἡ μύεινθο-ου

IACOBUS A N T I Q U AR IUS BERNARDO RIc cIO S V O S. D. Olitianus noster magnus literarum arbiter, imo censor, imo assertor,

id agit, quod omnes, qui ex eadem fidelia sint, agere debent cuius epistolis, quas nuper mihi complures legendas tradidisti, mirifice delec iatus sum . Sed illa me praecipue affecit in manum saepius resumpta, quae ad Pici laudem, uiri clarissimi, consensiq; omnium nunquam satis laudati ucrassi

me pertinet. Nam merito eoS retaxat Politianus, qui Picum praetor quam h ono ris causa nominarint: in cuius admirabili natura, nisi quoddam nostro ceuo contigit se coeleste munus fateamur, sentimus ut pecudes, ncq Ue melius Vocem effula

dimus, quam ut balantes. Ille unus omnium mihi sapientissimus uidetur esse, qui gentilitias duritiarum farcinas abiecit: ac beatissmum ob id existimo, quoniam a sapientiae studio nunquam cessat. Qui quanquam in omni disciplinarum genere ad modii est uersatus, multa tame ut arbitror) antistitibus philosophiae inuenietida superfuisse,aut adhuc perficienda cognoscit, ex quibus animit sium diis ipsis propinquiorem fieri posse non desiperet, continuo uestigatur. Qui uero eloquentiam, quae in eo singularis est, maiorem desiderat, hic mihi siuauitate in melle desiiderare uidetur. Orationis enim uis, ac ornam cta, rebus ipsis quas felicissim e tractat nusquam minora sunt, adeo ut ratio atq; Oratio cum ipse ex eodem utero natat credantur. Sapienter igitur Politianus ut assolet ac pie importunas abigit muscas,no a Pico, sed a uenerando quod a diuini hominis simulachro, cui publice serta, ac thura debeantur.Vale. Mediolani, Nonis Iunii M. c C c c X C IIII.

ANGELVs POLITIANUS IACOBO ANTI A

RIO S. D.

Pistolam quam tu dederas ad Riccium, protinus ut accepi Iegenda Pico misti quonia pertinere magis ad ipsium, quam ad me uisa est, ut in qua laudor ego abs te,nihil ob aliud ,nisi quia Picum laudo: quod qui non facit, aut omnino brutus, aut inuidus est. Scripsit igitur homo omnium gratissimus, Sc ipse ad te hanc epistolam statim quam tibi nunc mitto, do citam sicuti uidebis)acutam, cordatam, plenamq; humanitatis. In qua facile per spicies,quanti non modo ossicium tuum, sed ec uoluntatem fecer it Interim contasules tuis pariter,nostris , rationibus, si laudanti putabis ei credendum, qui mentiri fere sit nescius, etiam in amicorum laudibus. Ego certe me uere lauda tum so leo credere, quoties a Pico laudor. Multo'que nunc uerius, quia tecum laudor, nisi quod opinor po tius in te laudando ueras omneis laudes exhau sit, ac iam falsis utitur, contentus ueriS in te, qui hus abundat. Vale. io ANNEs

143쪽

EPISTOLARUM

IOANNEs PICUS MIRANDULA IACOBO ANTI Q V ARIO SUO S. D. N ter uoluptates, quas cum eram Florentiae, de Politiam consuetudine maximas capiebam, uiri mea sententia nostro aemo omni ut literatissimi,

non erat illa mediocris, quod tuas ad ipsum epistolas graues illas sem 1 per, ec eleganteis, ut quamq; accepisset, statim mihi dabat logedas. De lectabat in illis me uehementer,&prudentia queri a singularis, qua magnis etiam in rebus, negotiisq; tractandis a prudentissimis comendaris, re orationis cultus, at in sobrietas. Tum quod in nonnullis honorificam n 'stri mentionem faciebas,

non solum mihi tuae literae placebat,sed in illis quoq; ipse mihi placebam, scilicet

testimonio tanti uiri cedente conscientia: quae nonnihil dissimulans quod lenti rei, quasi ipsa se proderet,non magnopere pugnans,& propemodum holens fui Iebatur. ita duplici nomine tibi eram deuinctuscinde tuae uirtutis, hinc collatis G pius in nos non ossic' modo, sed benefici j.Cogitaui non semel agere tibi gratias

per epistolas, ne sorte parum gratus, aut ne tecum rusticus existimarer . Vertim cum tu, Politianusq; noster pulcherrimu quoddam inter uos literarum commer cium exerceretis, nolui Musis importuna Pica obstrepere, quas ἰψ male uocalis anser alterne sibi concinentes olores interturbare, alioqui tibi animum nostrum per Politianum ipsum patere sciebam.Tum consciuS infantiar meae,interprete ii hens utebar cloquentissmo. Nunc ab ipso miliae ad nos tuae literae sunt. quas ad Bernardum Riccium nuper dedisti, iuuenem ingeniosum, in quibus tantum tri huis mihi, quantu nec optare ausim, ne dum mereri me credam. Rupit ossicit ma gnitudo nostrum hactenus,nescio an ciuile, certer non superbum silentium. Nec potui non agere gratias immortales, non quod premas me laudibus immodicis, quas non agnosco, sed quod ita me ames, Ut tuum illud alioqui constans. robii sium cs iudicium, tantopere tamen in nobis sub amoris pondcre uacillaverit De

heo igie tibi supra cy uel ego possim persoluere, uel tu facile credere. cccst quicquam tam arduum, tam dissicile, quod non aeque pro tua dignitate sim facturus, ac pro mea salute. Tu quidem in Politiano me possidebas hactenus, nunc uerbnihil mutata re, tuis tantum rationibus Pici nomen, quod subera explicabis.

Vale. Ex agro Ferrariensi, quarto Calend. Iun. M. C c C CX C I ta I. IACOBUS ANTID ARIUS IO AN NI PICO MI RANDVLAE SUO S. D.

O litianum merito laudare potes, me n5 potes: amari abs te cupio, laudari uero puto ineptissimum: sed nem antiquius mihi quicquam esset potest, qu im cum Antiquarium in tuis nominibus habes. Debeo enas tibi plurimum cum mea causa, tum magis seculi, quod a te tantopere illustratum cernimus, adeo ut non dubitem gentilem atque cognominem auem

tuam a posteris consecratum iri miraculo tenus. Sed si Aegyptiis fgmentis in te genda rerum fide non delectaris, certer illud palam est, quod philosophantiu om- .nium maximu, uiuentium optimum, scribentium praeclaris Ima nemo est qui te non arbitretur. Id si inficiaris, caue ne maxima deorum munera penes te deposi ta dissimules,& male habeas. ista enim animi ingratitudine, quam in te nulla esse nobis olim persuasimus, emccres, ut quicquid ex omni aetate de uiris unqua cla rissimis fuit praedicatum, sentiremus desideratum fuisse potius, quam compertu Nam si quicquam uel studio non quaesitum, uel non tributum a natura, aut a for tuna tibi minus praestitum suisse censes, aliis post natos homines si adeptu osten des, non Picum tenemus, sed Phoenicem. Nihil damus auribus tuis, adulationes graeculas

144쪽

- LIBER IX.

Graeculas odimus semper,uera solida est gloria tua. Quod animus de te sentit, Iingua depromit. Neq; aliter laudauerim, quam probem. Nam qui te laudibus prosequendi finem facit, is admirandi rursus quaerit initium.Nec putes, quoniam

me nuper tuis literis exornasti, testimonici a me tibi mutuo reddi. Meipsium ne-rno mcliUS nouit, quam ego .Ex otio nullam, CX negotio autem uel minimam opinionem usurpaui. Principum benignitas estecit, ne omnino in turba delitescere,

quibus preterquam fidem Zc diligentiam, quid rependere posIim,nd uideo. Ita psi quid in ioc uitae meae instituto contigit aliquando, quod tibi placeret, tot uillis

acceptum refero, qui non solum magnitudinem suorum magnis liberalitatibus extulerunt,uerum etiam sepe in regna restit aerunt hostes, quos uicerant. Vale. Mediolani, Nonis Augusti, M. C c c Cm c I ta s.

IACOB Vs ANTI UARIVS ANGELO PO

LITI AN O S. D.

Ebebam tibi antea, quantum sat erat,nec addere potera aliquid amori erga te mco, sed tu uisitIS QS, quod n5 putaram, tuis de naeipso rationi bus permultum adiicere, conciliata nupcr omnium qui uiuant, claritia simi Pici beneuolentia. Sciebam eum mirum in modum comem esse: sed tam cito fieri poste familiarem, non crodebam. Fecerunt planu id nuper cius literae, quas ut nosti ita elegantes expiati, Ut homo ad gratiam natus atqr expositus , dc obvius, quicquid a philosophis praeclarum in omni aruo memoriar fuerit mandatum, tum ad uitae institutu, tum ad animi sui Ornamenta libenter usurpans, utri philosophiae in admirationem adductae, priscamillam Barbariae cxpultri cem eloquentia restituisse censeatur: neq; aliud magis uideatur egisse, quam ora torem lc philosophum iuxta bonum atq; humanum esse. Inde quo in neminem ostenderet insolescere,nisi agrestibus moribus consipersum . Rescrib erem porro necne ad eum, aliquantulum dubitaui, quoniam tam suaue dem concinisset. Verebar enim ne de illius opinione in aliorii censuram incurrerem, & quem do ritum idoneum Q ad scribendum ipse iudicasset, isti longer aliter csse deprehendetarent. Sed quanquam nihil tutius sit st; silentium, haesitationem tam e culcit meam de memoria nunquam exituri Pici mansiuetudo, ad quem quod uidcbis, respondeo: uerum fides tua mihi spem fecit.Nam proculdubio tuae opis egemus, tu ad Dersus sciolos, quorum fartura his temporibus multa contingit: tum prarcipue, cum eodem Pico, quem orabis, ne literarum codimenta ex me requirat, sed mea singulari aduersum se obseruantia contentus, Antiquariu inter suos habeat, neqrantiquari unquam patiatur susceptae semel amicitiae legem. Vale,&me ama.Me diolani, Nonis Augusti, M. c ccc cIm. IACOBVS ANTI Q UARIVS ANGELO POLI

TIANO SUO S. D.

Omplicaueram iam,Politiane,literaS ad Picum,cas superscripturus,ac, illius nom en adieciturus: quid eX omni fortuna', ac etiam uirtutum coni summatissimi hominis aceruo potissimu deligerem, non occurrebat. l Nam si quid speciatim illi tribuissem, uidebar non habuisse rationem relique multitudinis.Itaq; explorata diligenter trutina, nihil magis placuit, quam felicem appeIlare illum, in quem dii sirorum munerum sinum prorsius effuderui. Quod omnino haud fecissem, nisi a te redier se clum censeri crede

145쪽

TIANO SUO S. D.

Ontra multos Astrologos, qui more gigantum eripere coetu Ioui tam flustra quam impier moliuntur,merito oc Picus alumnus Palladis,& tu miles Herculeus sepe feliciterc. certatis. Nempe Palladem Orpheus igantum expultricem canit, dc ab Hercule poetae multi Gigantem Antaeum a terra simul Θί e uita sublatum scrunt. Ego autem quid c Prosecto tan

quam in omni uita uobis unanimis, in hoc quoque studio conspiro uobiscum. Et si forte non decerto strenue, tamen ita planer decerno. Caeteri qui deni Plato nici coelestes imagines, quas describuntAstronomi pro opportunitate comemotant , ne P reprobant cas, neq; rursus comprobare student: Plotiinus autem talia extra controuersiam ridet. Ego quoque in Commentariis meis in eum tanquam interpres aeque derideo, partim quidem eius authoritate confisius, partim etiam quoniam nullam habeo certam eius Dodi imaginum rationem. Multas praeterea

ibidem Astrologorum regulas in controuersiam simili ratione deduco. Sed in ii hro de Vita, ubi profiteor Medicinam, ac remedia uitae utcunque, Sc qiIaliacunque possum, undique diligenter exquiro neque despicio prorsus imagines illas, neque omneS resipuo regulas. Etsi enim arbitror certam his rationem nullam in esse , tamen ut studiosissimus humanae medicinae curator remedia non coluiri sa Pientibus certa, sed etiam multis probabilia sector, ut subsidia passim accumulem quomodolibet profutura: ne quid denique praetermiserim intentatum, quod ad Uitam Utcunq; conducturum cuiquam uideri possit. Nonnulla tamen intersero firmiora, multa quoque passim congero, quae cisi forte miniis spero, tamen opto

prodeste. Quod aute in principio libri terti j dicere uideor, imagines ab antiquioribus Platonicis in coelo dispositas esse, non id equidem uolo. Non enim consi lium ibi meum est,Platonicos affirmare coelestium imaginum assertores, de ovi hus aut nihil, aut parum quid loquuntur: sed Platonicora quorundam fuisse signia tentiam, mundi animam coelestia sibi corpora pcperisse, stellas que cum coelo, atque ultra stellas singulas, si modo ibi ullae sint imagines, eiusnodi quoque imagines genuisse. Narro autem illic dispositioncs signorum imaginimus, non qua les apud Platonicos, sed quales apud Astrologo S obseruauerim. Iam uero quan tum imaginibus credam,uel arte factis confidam, progressio libri declarat. Prae terea in libro de Sole non tam Astronomica doceo, quam per haec morales alle gorias affecto,anagogiasq; ad diuina perquiro.Denique tam in libris de Vita, ct de Sole ec lumine cum pliadosophicis poetica miscens, liberius sium interdum, &forte licentius evagatus Cum Plotino parcius 8c seuerius ago ut mihi tande non ingratum sit futurum, astrologica portenta fuisse a Pico nostro Mirandula si mrii lariter confutata. Quae enim ego nusquam affirmo mo & cum Plotino derideo, explodi a Mirandula gaudeo. Superstitiosam praeterea uanitatem ab illo tanquaa Phoebo Pythonicum uirus extingui tecti Politiane congratulor Tu enim sena per hac in causa, ut ubique soles, te Herculem praestitisti. Soles profecto iam diu haec Astrologoru prodigia, ut alia monstra, passim acriter insequi, ut non in terris solum, sed cream in coelo monstra sortissimus Hercules eXpugnaueris. Vtinam

deniq; sicut Herculi, sic & tibi superata tellus 'dera donet. Interim in terris uiue diu. Vale feliciter, tari. Calend. Sept.

m. cccc tacia M. ANGELU s

146쪽

LIBER X.

V anta me uoluptate, quato Q putas adici gaudio, Marsili Ficine, cum

te, Picum meum sic esse concordes Video, no modo ut idem uelitis in ii ita, sed re idem sentiatis in studiis c quanta rursiis, ubi me uobis nominus este charii perspicio, quam uos estis uterin utriq; Quid quod omnes in hoc incumbimus,ut recta studia pro uirili iuvemus ac no ullo promio,1ed operis amore solicitati, semper hoc agimus tamen, ita dispensatis internos ossiciis,ut nulla ferme studiorum parte cessetur. Etenim Picus ipsc Mirandula sacras omnes literas enarrat, aduersus ecclesiis septem hostes directa fronte decertat, inter Aristotelem iam meum, Platonemq; semper tuum caduceator incedis Tu Platonem, quanqua θc alios ueteres, sed Platonem tamen ipsum maxime Platonicos cpomnes, e latine loqui doces, ec uberrimis commentar's locupletas

Milii uero quam diu catechumenos in philosophia uestra sum uarietas ista certe literarum cessiti quae non minus habet iucuriditatis, etiam si minus autoritatis. Nam quod ad Astrologos attinet, de quibus epistolam mihi pulcherrimam scripsisti, laetor summopere, quod a Pico nostro tu quoq; uel nunc primum stes, uel olim iam steteris.Nec enim referre arbitror, utrum tibi aliud alias uisum sit, an ex aliorum potius opinione aliquando scripseris. Nam nec mutare sententiam tur se philosopho, qui cottidie plus uidet, dc ad opinionem uulgi ispe se non inuti liter acc5modat, quod Sc Arasitoteles in Exotericis libris, & in dialogis Plato se

cit, qui quide dogmatici non habent. Quin ip ta qm Iustiniani principis leges, inquib.aliquid repugnare cotra leges est, aliud in institutioibus,aliud in Pandectis decernut,hoc est ut mihi uidet) aliter rudibus, aliter eruditis praecipisit. Ago uero tibi gratias ingenteis, ψ me dignatus honore tanto fueris,ut mihi potissimum tuam sententiam participaueris illud uero nescio fatis ne probem, quod Hercu lem uocare me pergis.TU qui de opinor iocari S. Sed tamen ansam timeo ne prae heas cauillandibridendit malevolis ec inuidis, quibus nemo unquam uir bonus ac doctus caruit. Quod enim tu, si non amore deceptus quanquam id potius )at leui certer similitudine, qua parua Dpc magnis comparamus, adduc his mihi tribuis, hoc isti maligni interpreses adulationi, credo, potius assignabunt, ac me quo ridebunt, ceu si de eo mihi cognomine multum placeam.Mihi tamen om anino loge pluris est argumentum hoc amoris erga metui, quam quid omnes isti uel sentiant uel loquantur Contemno enim falsa,& leuia,uel conscientia mea fretus,uelautoritate tua munitUS. Sed hec tamen corim Edmodius.Tu,Velim quando Caregianum tuum Sextili mense nimis aestuat, rusculum hoc nostrum Fassu lanum ne fastidias.Multu enim hic aquarum habemus, Ut in convalle, minimum solis, uento certe nunquam destituimur. Tum Uillula ipsa deuia cum pene mediasylua delitescat, totam tamen aestimare Florentiam potest. Et cum sit in proximo celebritas maxima,semper apud me tam e solitudo est mera, qualem profecto sie cessus amat.Vti poteris autem duplici spe. Nam tapius e querceto suo me Picus inuisit improuisius obrepens, extra citiari , de latebra secum ducit ad coenulam

qualem nosti frugi quidem, sed di scitam, plenam 4 semper iucundi sermonis, dc

ioci. Tu tamen ad me potius, non enim peius hic coenabis,hibes somtasse uel melius Nam de uini quidem palma cum Pico quoq; ipso ualde contenderim.Vale.

ANGELI

147쪽

ANGELI POLITIANI EPISTO,

LARVM LIBER DECIMUS. ANGELVs poLIT I AN V S IOANNI DEI GRATIA INVICTIssi

mo regi Portugalliae, S Algarbiorum citra & ultra mare in Africa,

dominoq; Guineae, S. D.

V A N QS A Μ nec fortuna mea, nec eruditio, nec ulla omnino uirtus eiusmodi est,ut licitu mihi putem scribere ad te, Rex inaeuiete, tanta me tame dignitatis,splendoris,gloriari tue, tantac, laudum tuarum iam per omnium ora uolitantium perculit ad miratio , ut sponte sua calamus ipse meas cxhibere tibi literas, testari animum, significare uoluntatem, gratias agere denique

totius aetatis nostrae nomine gettiat. Quae nunc uirtutu tuarum

pener coelestium beneficio iam cum uetustis seculis, iamc, cum omni fortiter audet antiquitate contendere.Nam profecto si breuitas haec epistolaris, aut si ratio

temporis pateretur, ipsa me faceret audacem ueritas,ut ostendere tentarem, nul lius unqUam ueterii nec laureas, nec auratos currus, cum tuis posse rebus factis mProrsus immortalibus comparari. Vt enim quae pener puer aduersus impias Afri cae contumacis gentes praelia gesseris, ut fusos diuersorum hostium ualidissimos exercitus,ut capta oppida ui, praedas abactas, impositas nationibus asperrimis leges,ut item domesticas artes, ec decora pacis minime bellicis concessura praeter iren3M quanta se mihi tandem rerum uix credibilium facies aperiret, si lacestitos, confractost remigio tuo rudes intactosq; prius Oceani tumentis fluctus come morarem, despectas Herculis metas,redditum sibi ipsum, qui fuerat interuulsus, orbem terrarum, Barbariamque illam, ne rumoribus quidem nobis antea satis co gnitam, fatuam, immanen , incultam, sine more, sinc lege, sine religione, ferino Prope ritu degentem, nunc humanitati nunc uitae, nunc docilitati,& cultui, nunc etiam pietati restitutam Porro mihi tum narrandi locus idoneus hic esset, quan tae nostris hominibus illinc inuectae c5moditates, quam larga compendia, quam

multa importata uiuedi subsidia, quanta etiam ueteribus historiis accestio facta, quanta rebus antiquis olim sane uix credibilibus adiecta fides, quanta ii rursuueisdem sit admiratio detracta. Tum mihi etiam Plato hile magnus, re Aegyptio rum compares seculo annales, omni mendacii suspicione forent absoluendi, qui de istius a te perdomiti Oceani magnis quibusda exercitibus,non magno tamen astensu meminerui. Ergo di Macedonem iure ingemui iste Alexandrum faterer, qui in udos adhuc alios suis restare uictoriis suspirabat E tenim quid tu aliud, ob secro,rex nobis, quam tcrras alias, mare aliud, alio S mundos, aliaq; postremo sy dera non magis inuenisti, cj ab aeternis tenebris, S a ueteri pener dixerim chao, rursus in hanc publicam lucem protulisti Sed quorsium haec ego nunc tam multa Nempe ut te rogem non seculi modo istiUS,sed omnis etiam posteritatis, omnium gentium uerbis, ne perire rerum tantarum, ne ue intercidere cosecrandaruscilicet aeternitati memorsam patiaris, quin ferrea do ctorum la Ominum, atq; ada mantina potius signari iubeas uoce, quae nec aeui quidem tacitC se uoluentis e daci dente consumitur. Et cur autem, qui uirtuti faueas, no & comiti uirtutis gloriae faueas c Aut cur unus generosi maxime spiritus,animiq; rex, non hanc insta

hilem uitae humanae breuitatem, quae sic exigua spe, tenui I Pendet, quael tam angustin

148쪽

LIBER X.

337 angustis limitibus concluditur,immortali gloriae semper florentis curriculo promoueas e Cur non memoria rerum maximarum, uel ad successero tuos propa getur, ut praeclara ista facinora caritura semper exemplis, ad institutionem qtio ipsorum, regulamq; proficiant r Cur non aliquam rogo formulam natis nepotia hus Q deinceps tuis relinquas,ne quis ab hac unquam perenni, contestataq; maiorum uirtute degeneret, cuius ad instar illorum potii simum resalis eiungatur indoles Cur non postremo caeteri quo sub omni, qua latissime patet, ambitu coeli nascituri principes habeant ex te, si non quod imitentur, at certe quod admirentur Nihil autem interest,utrum pulcherrimos quispiam filios gignat, nec ci- his tamen enutriat, an ingentia edat facinora, nec literis tame illustret. Absit hoc, absit excelletissime rex,ut tuae istae immortalitate dignissimae laudes, in uasto illo nostrae fragilitatis aceruo delitescant. In quo uidelicet omnium labores obruti iacent quicunq; doctissimorum ultorum suffragi js caruerunt. Memineris Alexandri, memineris Caesiaris, quae duo nobis praecipue nomina fastos a uetustas obiectat. Quorum uidelicet alterius nobilis illa ad Achillis tumulum fertur exclama rio, fortunatum uocantis adolescentem, qui suarum laudum praeconem Homerum inuenisset. Alter etiam in procinctu, ac pene in acie quoq; ipsa, reru suarum comentarios ita diligenter conficiebat,ut nihil a quoquam tam putetur accurater perscriptum, quod non illorum purissima elegantia superetur. Hi tibi sunt igitur insequendi fallem, rex optime, quos longo interuallo in caeteris antecellis. At id quidem tum denique uerer a me, nec adulandi studio dic tum intelleges, cum

tute rex in temetipsum diuinae mentis aciem refleXeris, cum tanti honoris, tantae maiestatis, tanti deniq; istius imperri pulcherrimos titulos intentis quod dictitur oculis persipexeris, quantumq; teneas in rebus humanis fastigium, toto peni tus obtutu c5sideraueris.Etenim Lusitaniae te regem cernes, hoc est ut semel dixerim) Romanae multitudinis, cuius olim tam multis sicut accepimus)colonη sista potissimum regio frequetabatur. Cernes Africae te uindicem, quae tertia pars orbis,magna sui parte iam per te catenis exuta Barbaricis, etia in dies magis magis et plenae libertatis expectatione triumphat. Cernes eundem te uasti illius, Scindignantis Oceani domitorem, cuius ad primos quo impetus etiam domitor orbis Hercules expauit. Occurres tuter tibi sanctae Christianae fidei, ueraeo reli gionis propugnator, ac maximus aduersus Mahumetica perfidiam, pacis armo rumi arbiter, rabiem illam teterrimam sola maiestate prosternens, solo nomine, solo uirtutis miraculo grauissima bella conficiens. Idemq; mundi alterius sequeta ster,&ianitor, tot illos sinus, tot promontoria, tot littora, tot insulas, tot portus, tot oppida, tot maritimas urbeS, Uno ueluti pugillo concludens, renumerosis stamas nationes pene sub manu tenens, ad quas antea tame ne ipsius quidem fama

quamlibet praepetes alae peruolarunt. Quid illa quanta sint, obsecro, quod te Disere ignotissimi reges, tua gestiunt adorare uestigia, quod tuis aduoluere se genibus perq; tuam istam tam fide, quam armis potentem dexteram rigari se certatatim salutari fonte festinant Quid quod exciti uirtutis amore, priscis inaudite se culis, extremi quoq; la Ominum conuolant ad te populatim, totusq; iam meridies suis pene funditus sedibus reuulsus, ad eundem te uenerabundus accurrit, Ut uultum propius istum parem coelicolis, utq; regiae frontis decus, diuinamq; penitus maiestatem contompletur Conserat 14s nunc aliquis captam Babylona, quant lateritio muro superbam, profligatos Orientis etiam suapte natura fugacissmos harbaros.Conferat Scythas, campestres,& uagos, ne satis quidem sortiter irrita tos, dum ne occisum quoque inter pocula charissimum quemque laudi tribuat,

Ang. Polit. M 3 dum ne

149쪽

dum ne peregrinos cultus,& indecoras adulationes turpiter ascitas. Conserat RGallias, toto etiam decennio uix subactas: aut minora his alia rursum,dum ne ciuilem quoq;,8c cognatum toto orbe susum crudeliter sanguine praeconio digne tur. Tu igitur praecipue: dignus rumpatur inuidia licet tu praecipue dignus uni ce rex honoribus sempiternis.Tibi aduigilare nostras lucubrationes, id est, omnium quicun* Musarum ueneramur sacra,prae caeteris conuenit. Quapropter siqua mihi est apud te, quamuis ignoto homini, tui tamen studiosissimo fides) de legetur, obsecro, magne rex, idoneis hominibus ossicium mandandi literis in terim quidem quocunq; stylo, quacunq; lingua,materiam segetemq; rerum a te, tuis 4; gestaru sed in qua deinceps operosius excolenda tam caeteri, quibus idem est ardor animi, quam nos ipsi quom neruos qualescunq; nostros intendamus. Et quidem rogaui ego nuper hos tuae ditionis adulescentes, ingenio moribusq; Praestantes,Ioannis Teixirae Cancellarii tui maximi liberos, ut mihi istic ipsorum opera rerum a uobis gestarum si qui modo extent comentarn) describerentur. Qui quanquam se diligentissime: curaturos,pro eo quod praeceptori debet, ossi cium pollicerentur, deesse tame ipsemet mihi nolui, sed has ultro ad te literas in dulgentissimum clementissimum regem, iam meum quo J dare decreui: maritens utiq; audacis animi subire scribendo crime, quam tacendo pusilli. Iam quod ad personam meam deinde attinet, homo equidem sum mediocris fortunae, sed

literarum tamen professione me quoque non omnino postremae credunt esse

aliqui celebritatis innutritus autem pene a puero sum si quid hoc ad rem facit castissimis illis penetralibus magni uiri,& in hac sua florentissima Repub. principis Lauretia Medicis: qui cum sit ipse quoq; in primis tui cupidissimus, etiam me

uerbis aliquando suis in istius amorem uirtutis ita inflammavit, ut dies, noctes lde tuis cogitare praeconi js non desistam: nec omnino quicquam nunc exoptem magis, quam ut ea mihi Uis, ea facultas, ea denil detur occasio, qua nomen tuum coelesti praedicatione dignissimum, qua pietatis,integritatis, innocenti religio nis, continentiae,prudentiae, iudicii, qua iustitiae, fortitudinis, prouidentiae, libera litatis, animiq; magnitudinis, qua postremo tot operum, tot illustrium facinorum tuorum testimonia sic etiam per me fidelibus seu Graecae, seu Latinae linguae con

secrentur monumentis, ut nulla humanarum rerum uicissitudine, nullo unquam fominae uariantis incursu, nullo etiam squalentis aeui senio deleantur. Vale. IO AN NE S DEI GRAΤlA, REX P ORT V G ALLIA E, ET ALGAR-hiorum citra 8c ultra mare in Africa, dominusq; Guineae, Angelo Politiano,uiro peritissimo,&amicossio S. P. D.

X suauissimis tuis literis doctissime ui iam diu perlectis, 5c maxime ex dile dii Ioannis Teixirae Cancellarii nostri maioris seequenti relatatione uberrime intelleximus,le gloriae nostrae si qua in humanis est

fore percupidum, di nomen nostrum cum rebus gestis, tuo literario beneficio ab obliuionis rubigine reddere exemptum. s etli fatis magnu sum

mae in nos beneuolentiae ac obseruantiae argumentum testantur, tamen ea magis

ab animi tui probitate, ingenii in acumine,atq; doctrinae copia, quae longe malo ra susipirant, credimus emanasse. Pro quibus magnas tibi habemus gratias, quas

dum tempus δέ res exegerint, cumulatiores referemus, speramusq; tuae erga nos affectionis te non poenitere. Et ut tibi breuibus ad propositum respondeamus,

scias nos tui ossicii, ec pil laboris, quem in nostrae mortalitatis redemptione tam crebro polliceris, esse admodum gratos,idi amplectantur, uehementer let lauda

150쪽

mus. In cuius executionem curabimus diligenter, ut annales nostri, quos inrigatire patrio sermone .p regni instretrio posteris tradendos iubemus hi Hetrusca ilinia gua, uel Latina saltem familiari demum conficiantur, ad te scilicet eb primum de

ferendi , ut eos iuxta ueritatis tenorem, nostram in memoriam ita tuis falibus, ct grauitate, do ctrinacp respergas, lima Φ expolias, ut saltem tua conuiuante facian clia, lectione dignos emcias.Nam multum interest ut melius nosti) quo dicendi modo unumquod Φ, licet egregium sit, referatur. Quia quemadmodu usu inde Amus optimos natura cibos prudenter relici cum sordidius parati sitit:sic etiam historiam, quae ornatu suo ac nitore uacat, c5temnendam, reiiciendamin existima mus.Sed his erroribus minime metuendu est, quando tibi uiro laudatistimo, omnium Q disciplinarum genere praedito erit curae rebus nostris consulere. Habes igitur quae nobis sit sententia menti. Reliquum est, Angele noster, ut praefati Cari cellarii filios, regiae nostrae generosos, omnium tibi habeas commendatissimos. Quod etsi tua sponte atq; humanitate eras facturus, tamen ut nostro intuitu ali quid cumuli accedat, te nimium rogamus .Hi enim sunt,quib. te in omni genere gratitudinis debes credere obnoxium .nam uicissim pater,& filii, alter meritis, oclaudibus, & alii approbatissimis doctrinae tuae testimon is non cessant apud nos te saepius extollere, nomeni tuum in hos mundi fines propagare, quod tuae glo riae ec existimationi haud parum conducit. Sed adolescentibus ipsis plurimum congratulamur,in id aetatis & teporis incidisse, quo a tuo literarum sonte aliquid doctrinae possint feliciter haurire: cu qua deo praecipue,& nobis deinde seruientes utram in coelestis 8c terrestris regni felicitatem promereamur, eam sibi uindicent.Vale.Ex VlixbOna,rim I U . die Octob. n. c c c cta c I. ANGELvs POLITIAN Vs IOANNI TEIX IRAE MAXIMO

REGIO cANcELLARIO S. D.

Onatus persaepe sum, scribere aliquid ad te, uir clarissime, quo tibi

meus animus studium que,& uoluntas innotescerent. Vertum nescio

qui semper, ingenuus dixerim, an rusticus obstitit pudor, Ut qui nec me tibi fatis notum sciebam, uirtutis, fortunae que tuae quodam quasi fulgore deterrebar. Sed impetrauit a me tandem qualescunque has literas

Dei mei ossici j ratio, uel tue humanitatis opinio. Quod igitur epistolae huius uel mihi accommodatius, uel tibi acceptius fore argumentum sperem, quam si deruis liberis, haeensque meis discipulis ex uero quid sentiam perscripsero e Misisti tu quidem illos in Italiam, uir excellens, ut moribus, ut literis, ut omnibus

denique ingenuis artibus ad summae fortunae cultum formarentur. Sed eos do mo secum credo paternos attulere mores, ut eYempla non magiS accipiant ipsi,

quam praebeant carieris. Nihil in illis ineptum, nihil improbum, nihil immode num, nihil durum. Non inuerecunda frons, non elatum supercilium, non li centes oculi, non protervior lingua, non inconstans uultus, non aliquid postremo uel in facie tota, uel in gestu, uel in statu, uel in incessu, quod offendat, quod molestum, quod putidum, quod odiosum sit . Aedes quottidie sacras frequen tant, magistris operam dant, non assiduam modo, sed &alacrem. Doctiores condiscipulos humanitate sibi , 5c obsequio deuinciunt: quos moribus ob re, Vel famae credant, eorum consuetudine penitus abstinent. Nullum inter ipsis, nisi de stud is, ac de ijs perpetuum certamen. Nullibi saepius, aut libentius, quam aut in oculis praeceptorum, aut in coetu condiscipulorum uersantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION