Angeli Politiani Opera qvae qvidem extitere hactenvs omnia : longè emendativs qvàm usquàm antehac expressa : quibus accessit Historia de coniuratione Pactiana in familiam Medicam, elegantissimè conscripta : quorum omnium ordinem post Politiani el

발행: 1553년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

OBER31 ocis uelut intercisi uis ita librum nonnimquam sicut hortum rigans, pleniorem ta men cogitatum uelut a siliquis ad panes, hoc est, a ludicris ad philosoplitae seria transtuli. Sic igitur uersare altiora quaepiam animo studia, Zc operae grauioris in stitui, quae suo dc ipsa tempore si te fia potenter erit res in publicam utilitatem,

quo magis argutatoribus istis oculi doleant,apparebunt. Etenim ego tenera ad

huc aetate, sub duobus excellentissimis hominibus, Marsilio Ficino Florentino, cuius longe felicior, quam Thracensis Orphei cithara uera ni fallor Euri dicen, hoc est, amplissiim iudici j Platonicam sapientiam,reuocauit ab inferis, & Arg 1 opilo Byzantio Peripateticorum sui temporis loger clarissimo, dabam quidem philosophiae utril operam, sed non ad modii assiduam,uidelicet ad Homeri poece blandimenta natura, Sc aetate procliuior, quem tum latine quo in miro, Ut adulescens, ardore,miro studio uersibus interpretabar. Postea uero robus alijs,negorijsq; prementibus, sic ego nonnunΦ de philosophia, quasi de Nilo canes, bibi,

fugi Q, donec reuersus est in hanc urbem maxime Laurentii Medicis crim bene Volentia, tum uirtutis N ingenii similitudine allectus, princeps hic nobilis limus Ioannes Picus Mirandula,uir unus, an heros potius omnibus fortunae,corporiS, animi Φ dotibus cumulatiissimus, utpote forma pener diuina 1uuenis, S eminenti corporis maiestate, perspicacissimo ingenio, memoria singulari, studio infatiga hili, tum luculenta, uberiq; facudia, dubium uero iudicio mirabilior, an moribus. Iam idem totius philosophiae consultissimus, etiam cpuaria linguaris literatura, &omnibus honestis artibus supra ueri fidem munitus atq; instructus Denit ut semel complectar, nullo non praeconio maior. Is igitur c d tinuo me, cum quo par

tiri curas dulcissimas,8c nugari suaviter interdit solet, & que sibi studioru prope assiduis comitem qui summus honor adlegit: is me instituit ad philosophia, n5

ut antea Comniculosis,sed uegetis, uigilantibusq; Oculis exploranda, quasi quo dam sua uocis animare classico. Quocirca talem ego illum, tantum luelauto rem nactus, uel duce, neutiqua occasioni defui, quin occurri potius,& arripui, sicut a s si duo propena odii sum morti tractatu autorii, uelut attrito crebrius sisice paaculas salte lacri scintillas uidear excudisse, tantat flammae rapuisses mitibus, ut

in nocte caeca , illuni tantiam mihi aliquida secto fulgoris ibiticescat. Sed ecce tibi interim, dum totus in hoc ego, repente Cornu istud in uulgus. Fit cocursus. Est in manibus.Estit inditur.Excutitur. Quid multat' Calumnia me liberat. Vidis,ses continuo nonnullorii uultus lugubre quidda tacentes,et quod antea nunquasoliti nescio tum quo pacto sicut ille apud Platone Trasimachus erubescentes. Sed isti qui de Cornu, quanci certer non uacuo, quid inesse tame uiderim,non est huius temporis iudiciis. Tantu constiterit in praesentiaru non idem spectasse me, quod eius uoluminis autore, nec par utriw destinatum Φ,praestitutum fastigiae Quod sicubi locos eos de pro re nata sorte uteri tractauimus id aut incidere alicubi fuit necesse crassior tamen inter nos, i inter Pirames, Thisbenq; paries. Ar gumento sit interim uel illa Iuticia. Cotytto, quae tamen apud ipsum Cocytos est, de qua tanΦ de paupere regno cu Domitio digladiat: uel ara item Martialis fre, quens coinibus,vel philyra, uel si quid aliud illiusNod quod optes cum eis manipularibus, accesi si comiti ere. Quin illud euenit, ut hoc ipso, quo Miscellanea cessabant, interuallo, centu quedam adnotationeS doctae me hercules quis enim neget S lab otiosis ab honaine amicissimo nobis, nec huius ignaro propositi, tu

hene etia literato, no sine benevola, gratacp nostri menti Oe publicaretur. In queis tinti casu, credo,uel alterii pari ferme: ait apud no S argum Cto, compluscula certe

germana illorii propemodsi que uel ci Im fastos Nasonia abhinc noxienniuserme uel

322쪽

uel postea eum Flacci Satyras interpretabamur, quanta norunt omnes fieQuen tia, publico auditorio dictaueramus. Persancte si sit opus deierem, tenens aram cogitas te me stat1m, si1 non de meo, certe de communi iure concedere amico ne nitus.nec aliquid ex eis agnoscere, quorum sibi ille titulum haud, opinor, uindi cauisset. Non enim sic fastu turgeo, sic mihi ipse faveo, ut uideri uelim tam do cit Dominis in aliquo doctor,ne mihi illud in Os iactaturius Mineruam. Sed quoniasic case principem demum reperisse narrabat, ut ignorata prorsus ita, credo, pu tauit)α inenarrata ad eam diem caeteris asseueraret, coactus fateor sum.Quod reapse pro ea quam profitetur, humanitate facile patietur, simpli iter, inaeniae Que prosellionem meam suspicionibus istis communis ignorantiae absoluere. Nam

1icut haber1 iure uelanciuilis possim, uel arrogans, si no ei quo , qui tam sit 8c di tigens, re eruditus, domi dc ista, & meliora nasci putem quandoquidem medio potus omnia ' ediuerso patrocinium famae deserere non solum Uiltoluti, sed etia ni fallor in semetipsum pene crudelis uideri possit. Et pereant

Donatus aiebat, qui ante nos nostra dixerunt. Nos ei prospera,faustaque preca mur, α cupimus, qui nostra post no S aut inuenit, aut certe dixit. Tantum roeta mus, ne pigeat in eorum consortium, quae tanto ante tam multi sub nobis ex Operunt, os in quibus pro uirili parte laborauimus, etiam nos ssicuti partiario admittere, ne non amicorum sint quod ait Eu- . ripideS cuncta comunia.

323쪽

DREAE MAGNANIΜO SUO S.

p FLAGITARI scribis istic ab iis qui libros excudunt formis, Hero

dianum meum. Meum enim iure appello, quem quasi latinitate clo nauerim.Tum rogas codicem tibi ipsum tuum remittam aliquando, nostra quod illos cupere ais)manu emendatum .Remitto, sed ut uerum fatear leniter potius,cb seuere castigatu sic aute, ut nostra errata

plura in eo, in librarii deprehendas. Crediderim tamen itylo ipsi certer meo, hoc est, interpretis, pluS aliquanto ueniae deberi, Φ autoris. Quoniam meliusculere spondent sere, quae scribas, ut sit liber quasi cursis, q: quae uertas, ubi nihil extra pties raptum. Accedit Sc illud, quod hoc milai munus interpretandi quasi leuioris operae fuit, utpote qui diebus pauculis dictauerim sic deambulans. Ita in tantii abest, ut mihi inde laudem petam, ut etiam abundo pulchru fore putem, si uita uero grauiorcin culpam. Quare cum amicis reliquis, tum tibi in primis, omnem huius operis defensionem, non remitto solii, sed etiam prope interdico, vos . in tegros ad alia reseruo, quae post cdentur. Sed quanq: plurimi sunt apud uos,qui mihi etia plus nimio fauent, unus tamen es tu Andrea Magnanime, cognometo isto tuo gentilitio dignissime, quem equide faciam plurimi, cum quod ex bonis ortus, di opibus flores,& honoribus, tum uel maXime, quod ingenio cs elegan

tissimo, moribus suauissimis, gratia quadam quicquid agis, quicquid loqueris, imo etiam si nihil agis, nil, inq; loqueris) singulari, ac uultu deni in ipso quod di

citur) homines deuincis. itaq; nihil quent metuo,ubi tu milii studeas. Nunquaenim male de Politiano sentiet, qui placere cum Magnanimo intelliget. Vnum tantia est, quod a te nunc contendo, cureS pro reliqua in nostris rebus diligentia, ut i minimii quasi degenerent ab origine, quae mox uolumina formabuntur: utque ne illa: ipta quidem adnotatisicular omittantur, quas marginibus adscripsi mus.Inter eas Vero, etia locos puto treis, quatuor ue ad summa reperies, ubi fuit excusatione utendu, corrupti apud Graecos exemplaris. Ad haec uero facile pro curanda, ob eudac, magis idoneum habere, magisq; eX usu tuo neminem possis,cb Alexandrum Sartium ciuem tuli, literatum hominem,nostri Q studiosum, tum quod ego in hac reprimis puto neutiquam in amici negotio dormitante. Vale. In rusculo Fesulano, Pridie Nonas Maias, Anno fallitis, M. c c C CZ c I I I I.

c ENTIUM VIII. PONTIFICEM MAXIΜ V Μ, PRAEFATIO

in Herodiani historiam, e Graeco in Lati

num conuersam

V Μ Romae bhinc triennium serme in comitatu essem Florentinae

legationis, quae tibi, sancte pater Innocent pontifex maxime, ad suprema istius d gnitatis fastigi si nuper euecto gratulatu aduenerat, memini abs te mihi magna cclebritate curam delegari, uertendi in latinam orationem Romanoru principum res gestas, si quie adhuc inter Graecorum monumenta, nostris intactae hominibus reperirentur. Quare clim coelestis animi tui iudicio, non plus mihi honoris additum, cy oneris initin cium animaduertere,ut primum Florentiam sum reuersus, altissima solicitudine circunspicere coepi, quem potissimu ex omni Grecorsi copia interpretandii sitis ciperem. Occurrit aute in primis Herodianus eXcellens reru scriptor.&qui diu in Palatina

324쪽

EPISTOLA.

Palatina ueratus aula, affectaei iam aetatis, historiam de iis temporibus componere aggressus, net eloquentiae carueris laudibuS,& fidem tame in primis, libertara tem pretinuerit. HOC Ubi opus in obiS,nel multo sane negotio, neque inuita ut arbitror Mincrua elucubratum est: ea moX tempora inciderat, quibus & nostra impedirentur studia, di quae plurimum Valet in scribendo, omnis propemo dum alacritas excuteretur. Postea uero quam pro tua prouidelia dc pacem Italiae cupienti reddidisti, S cum patrono meo Laurentio Medice, amplis me quidem fortunae,sed amplioris ingenii, prudentiaeΦ Uiro, priuatim amnitatem cotraxisti, cessit uidelicet ille quasi nimbus, si Ial mundo reddita serenitas est: sic ut nos iam ipsos colligamus, ait ut grauati pluuia flores, pene w decidui, ad nouae lucis ra dios erigamur. Ergo δέ uetera edere in P Ublicum, ec noua procudere iam libet, unde aliqua modo uel tuo sacratis Iimo nomini celebritas, uel studiosis etiam hominibus utilitas pariatur. Cinerum Herodianum hunc nostium, donec maiora tibi,ac fortasse meliora parturimus, ueluti praeludium aliquod ueri rusti Q laboris

laeta,rogamus,fronte eXcipias, summe pontifeX: magnam in eo negotiorum per sonarum et uarietatem,multam reru nouitate deprehensurus, crebra in utraminpartem fortune ceu uacillantis cXempla, consiliat admirabilia,& consiliora ino Pinatos euentus,grauesq; pro tempore sentctias, re plenam ubiq; dignitatis,ple nam suauitatis oratione, copiosam Videlicet quandam ad instruendos mores suppellectilem,& ceu speculum humanitatis,in quod insipicere omnis uita, unde ea capere atq; haurire documeta queas, per quae uel publicis,uel priuatis rationibus consulatur. Quae sane nostrae fuerunt partes, tentavimus profectθ, utinamin ciue cerimus,uti omnia ex fide responderent: ne inepta peregrinita , ne graeculaeus Isgurae,nisi si quae iam pro receptis habentur, latinam quasi pollueret castitatem, ut cadem propemodum esset linguae utriusq; perspicuitas, eaedemq; munditia idem utrobique sensius, atq; indoleS: nulla vocum morositas, nulla anxietas. Tt quando nobis aliquod ceu signum ex arce ista tui pontificatus ad bene sperandusustulisti, perge, obsecro, sanctissime Pater, perge, inquam, fouere, atq; illustrare honas artes, que sese pedibus istis fata lissiimis aduoluunt supplices, numen quetuum aduersus rudem inscitiam, tetraml barbarie implorant: ut a quo pax Italiae, ait adeo terrarum Orbi restituta est, etiam ab eodem pacis alumnae literae, ab iniuria scilicet, ait indignitate uindicentur.

325쪽

3i4 HERODIANI

PERIO POST MARCUM, VEL DE SUIS T E AI

poribus, Liber primUS.

ANGELO POLITIANO INTERPRETE. V I res antiquas posteris prodideriit, ueteremi historiar me moriam renouare literis studuerunt, ei magna ex parte, dum famam eruditionis amee anhnomenq; situm conantur ab in iuria obliuiois asserere, minus sane multam in ueri pervestigatione, quam in eXornanda Coponendaq; oratio e industriatri

posuersit rati scilicet neq; si quid in rebus a suo seculo remo tissimis falsi proderetur, posse refelli: Sc se tame suauitate nar rationis amplissim si laboris, ingenIjqi sui fructu percepsuro S. Alr uero priuatis inimiciti js, tyrannorumq; odio prouecti, aut in laudes princi Ptim, ciuitatum, priuatorumq; hominum immodicis assentatio ibus estus tenues perseres, atq; humiles, scribendi tamen artificio longer supra ueri fidem sustule

runt Ego uero Contra, non quidem accepta ab atris, aut incognitam, aut testibus egentem historiam, sed eorum qui legent, sensibus adhuc memoriae q; inhaeren tem, summa uel fide,uel diligentia collectam, conscribenda suscepi: sperans haud iniuchmdam fore posteritati, earum rerum notitiam quae multe sal C atqῖ magnae, liaud ita longo tempore acciderunt. Nam si quss ab Augusto principe omne aetatem complectatur animo, cum scilicet Romanorum potetia ad unius est arbitriaci euoluta, ne annis quidem illis circiter ducentis tot enim ferme ad Marci tepora numerantur)aut imperiorii tam diuersias successiones reperiet, aut bellorii uel ciuilium,uel externorum tam uarios casus atl euentus, in tot excitas genteS, tot urbes nostras,barbaras 3 eXpUgnatas, praeterea terraemotus & pestilentias, uitas quoq; principum Jc tyrannorii adeo novas, at inauditas, ut nulla ijs apud uete res consimilia exempla, aut certe: in paucissima inueniantur: quom alii diuturna, alii breuem potentiam obtinuerunt, non ulli aute ViXdum inito honore, impera- rores la dantaxat appellati, eodem illo, quo susceperant die, impertu amiserunt. Nam cum sexaginta annis plures Φ pro tempore principeS Urbs Roma pertule rit, factum ex eo est, uti multat sane Varia 4 res,ati admiratione dignae exoriren

tur: quippe state prouecti principes,utpote rerum negotiorumq; perit diligentius sese,suosq; regebant: contra adulescentes molliter atque indulgenter habiti, noua sicilicet permulta designabant. Quo factum es ut dispari aetate atq; licentia, disparia quo studia, mores Q sequerentur.Hsc quemadmodum gesta sint,tem Porum ipsorum atq; principum seruato Ordine, perscribemus. IMperator Marcus filias quidem suscepit cdplures,mares autem duos: horum

alternatu minor adulescentulus adinoda fato est functus: Verissimo nomen fuit. Alterum uero, Comod tim nomine, magna diligentia, curaq; pater educauit, accitis undiq; uiris doctrina claris, maximal proposita mercede, uti mores pro

se quisq; fili j, ingeniumq; excolerent. Filias porro cum adoleuissent, optimis ex

ordine senatorio uiris collocauit. Nein cnim qui longam generis seriem praeferrent, aut qui opes nimiaS ostentaret,sed qui mora probitate, ait modestia, ritat innocentia praecellerent, eos sibi generos deligendos putabat. Hec enim sola animi bona ceria esse, stabilia Φ ducebat. Virtutem nullam rid magnopere exercuit.

Adeo literarum antiquitatis studiosiis,ut nemini sit in eo genere Grecorum Ro

326쪽

LIBER I.

manoruml secundus. Argumenta sunt permulta, quae ab illo dicta at conscriapta, ad nos usi peruenerunt.Adeo uero ciuilem sese, dc comodum omnit, .principem praestabat, ut adeuntiu cuiuis dextram placide daret, neminem in a suis custodibus prohiberi aditu pateretur,solust Imperatorsi sapientiae studiu non uer his aut decretorii scientia, sed grauitate morti, uitaeq; continentia usurpauit. Quo factum est,ut magnus apientiumuirord prouentum stas illa extulerit. Solet enim plerunt homines uitant principis aemulari. Quaecu* igitur ab illo modeste at fortiter domi foriso sunt gesta, qualem porro se aduersus barbaras natibes Septentrioni subiectasaiolio orienti gesserit, ea sunt multoru doctis Iimorum qi ho minum coprehensa monimentis. Quae uero post Marci obitu per uniuersam aetatem uisa mihi auditaq; Hnt, nonnulla item in eXpertudo cognita, utpote in publicis ossicijs,principalibusq; uersato, ea nunc conscribenda suscepi. SEnem iam Marcum, neq; aetate solu, sed laboribus multis, curis Q confectum, dum in Pannonijs ageret grauissimus repenter perculit morbus. Quare cum deploratam plane salute suam sentiret, anxius uidelicet agebat, ne filius qui tum primam inierat adulescentiam, siue artatis feruore nimio, siue licentia quadasum ina, quam in orbitate esset habiturus,honis artibus studiisq; relictis, ebrietati sese ec crapulae dederet. Quippe facile ingenia adulescentium a redia honestaq; disci

plina ad luxu uoluptates in delabutur.Terrebat insuper hominem minime impe ritum,multorii memoria principum, qui iuuenes imperium suscepissent, ut Dionysii Siciliae tyranni, cuius tanta fuit intemperantia Uictus, ut nouaru uoluptatum inuentores summis assiceret praemiis: Ut item eoru, qui Alexandro successerunt. Ita enim contumeliose: uioleterq; dominati sunt, ut illius imperio graue dedecus conciliarint Siquidem Ptolemaeus eo turpitudiniS prolapsus est, ut contra Macedonum, at* adeo Grecoru omnium leges, etiam sorori js amoribus implicaretur. Antigonus aute, quo Liberii patrem repraesentaret, pro causia & diademate Macedonico h oderam capiti circundare, thyrsumq; pro sceptro gestare est solitus. Solicitabant animis senis recetia quoq; exempla, ut Neronis ipsius, qui ne a m a

terna quidem caede abstinuerit, oc se ridiculd populo spectaculum pia buerit.Vt

item Domitiani, qui nihil tibi ad extremam crudelitatem reliqui fecerit. Has igi tur tyrannidu imagines cum animo uolutanS, inter spem metuq; agitabatur.Ter rebat praeterea illum Germaniae uicina gens, quam raddum plane subiecerat, sed partim in societatem adsciuerat, alioS armis bello in edomuerat. Nonnulli etiam ex hs effugerant,metu δ principis in praesens continebatur. Quare dubitabat,ne desipe 'ta mox fili j aetate, arma resium erent: quippe barbaris mos, quamlibet leui laus mometis aut causis impelli.His igitur curaru fluctibus aestuans, amicos pro pinquosq; omnes quotquot aderant, conuocari iubet. Qui postquam conuene 1 unt,cdstituto in eoru conspectu adulescente filio, paululumq; se e grabato subleuans, huiusmodi habuit orationem:

Dolere uos, atq; angi, cum ita me assectu contemplamini, minime mirandJ.

Quippe humanei est, humanis casibus ingemiscere, multoq; magis miseri cordiam prouocant, quae Oculis usurpamus. Caeterum peculiaris uobiscu nostra ratio est Nam de mei erga uos animi coscientia mutuam spero a uobis quasi meo iure beneuolentiam.Nunc aut illud incidit, cum θύ mihi sit iudiciu faciundit, seu sera ne uobis honorem tam diu habuerim, studium in omne meum lubens detulerim,& uobis reserenda gratia ostendendum, non esse eorum quae acceperitis, immemores.Videtis filium, que ipsim et educastis, primas nunc adulescentiae metas

ingredientem, quasi ch in salo atqr in fluctu uitae gubernatoribus indigentem, ne Ang.Politi d a rerum

327쪽

3i6 HERODIANI rerum imperitia de recto quasi cursu ablatus,malis artibus impingat. Este igitur uos illi pro me uno multi parentes, excolendo scilicet, ato optima sirggerendo. Neq; enim aut pecuniae uis tyrannidis luxuriam explere, aut stipantia satellitum agmina tueri principem possunt, rusi illi ipsi quos regas, animum imperanti beneuolentiam Φ accommodent. Quippe η demum diu tutoq; imperant, qui non

metum ex crudelitate, sed amorem ex bonitate ciuium suorum animis instillant.

Neq; enim quos scruire necessitas coegit,sed quos obtemperare sua quem l uo luntas adegit, η sunt in agendo patiendoq; a suspicione Omni assientationeq; ua cui: nunquam 4 imperia detrectant, nisi uiolenter contumeliose que sint habiti Est autem dissicile,in maxima licentia moderari sibi, quas Q frenos imponere cupiditatibus. Quod si bene uiuendi autores illi fueritis, re quae nunc coriim audit,

identidem admonueritis, Una opera & ipsum uobis reliquisc, omni b. optimum principem reddetis,& memoriam nostram demerebimini, quam scilicet immortatalcm hac una ratione poteritis emcere.Talia dicentem Marcum, ita repenter animus defecit, ut statim conticesceret, ac langore nimio supinus in lectulum relaberetur. Tanta autem quicunq; aderant,miseratio inuasit, ut ex hs nonnulli prae dolore parum animi compot S clamorem extollerent. Sed ille chim diem unii duntaxat noctemq; superuixisset, fato est sanctus, sic ut magnum sui desiderium eiu aetatis mortalibus, posteris uero etiana uirtutis memoriam reliquerit sempiterna. Postquam uero illius mortem fama uulgauit, incredibilis repenter exercitum ipsum , pleb in q; adeo omnem luctus occupauit . Neq; ulli sane Romanae ditionis mortales fuerunt, qui non eiusmodi nuncium mulsis lachrymis eXceperint, omianes que cum uelut una uoce, alii parentem probum, alii bonum imperatorem quidam fortissJmum ducem, nonnulli etiam continentem moderatumq; princi

rem uocitabant. Necy sane qUisquam falsisS habebatur. Paucis autem post dieia hus, celebrato iam funere,uisium amicis est, adulescentem adducere ad exercitu ut ec milites alloqueretur, re qui noui S imperatori b. mos est pecunijs elargien dis, uelut autoram cto quo da illoru sibi animos adlugeret. Edictu itaq; omnibu ut in campum de more adestent frequentes. Cum ital processistet Commodu9'ac rem diurnam fecisset, crecturnq; ad hoc ipsim med is castris tribunal conscenta disset, paternis amicis, qui multi sane doctissimiq; uiri aderant, circumstantibus ad hunc ferme modum uerba fecit: Communem mihi eile Eobiscu huius moerore calamitatis neq; Uos aliter tam ipsum affectos esse planissime persuasum habeo. Neq; enim ego super stite parente ipso meo, superiore me uobis Uni gesI1. Na ille ita nos uniuersos,ut unu alique diligebat lubet iuswine comilitonem isti si uocitabat. Qitippe hanc

naturae appellatione,illam Uero uirtutis comunicationem existimabat. Quin in

fantem saepe me in ulnis gestans,irobis dabat in manus, quasi 4 uestrae mandabat fidei. Quapropter minime dubito, quin mihi omnem sitis beneuolentiani exhibituri: cum pro alumno me maiores natu habere debeant, ipsos aute aequales con

discipulos armorii iure appellauerim: si quidem ita nos uniuersos, ut Unu aliquem pater diligebat, omni uirtutu studio,ac bonis artib. curabat instituendos. Nunc me post illum uobis fortuna principem dedit, non quidem adscitio, quales ante me fuerui, neq; uelut ac Uisiito imperio gloriante. Quippe unus ego uobis natus ducatusque in aula, priuatisq; intactu clinabulis,statim me Ut eX aluo prodiera, im Peratoria purpura sitiscepit, simul que sol hominem me uidit, &principem. Haec cum animis uestris reputantes, iure principem colite, non datum uobis, sed naaelum. Nam pater quidem iam in Coelum euectus, consors es consessorq deorum.

Nobis

328쪽

Nobis autem orbis terrarum gubernacula, rerum P humanarum cura incumbit. Quae quos succcstus, quantasq; habiturae sint uires, in uestra manu est. Si em belli reliquias sortiter deleveritis, δί imperii Romani terminos ad Oceanum usi promoueritis, cium ipsi uobis ingentem gloriam comparabitis, tum comunis paren iis memorie debitam gratiam referetis. Atq; eum quidem exaudire, que dicimus, re intueri praesentem, quae gerimus, credite. NOS autem felicissimos, qui benefa

istorum hostroru testem eiuscemodi simus habituri. Quae igitur ad hanc diem fortissime prosperrimeq; gessi sitis,illius scilicet sapientie gubernationi* tribuuntur.

Quae autem mecum, hoc est, cum iuuene imperatore uestro proresarer feceritis, ea sunt uobis ipsis quasi peculiarem, cum fidei, tum Virtutis claritudinem paritura. uocirca dc aetatim ear rebus strenue gerendis autoritatem conciliabitis re baria hara gens initio noui principatUS repressa, ne in praesens contemptu artatis no sitae se efferet audacius,&suis nunc edoeta periculis,metu deinceps perpetuo coercebitur. His diciis pecuniam magna copia elargitus, ut sibi animos militum fidos faceret, in aulam reuersus est.Igitur breuesiane ad lepus, omnia paternis amicis autoribus gerebantur. Qui astii duitate,prudentiss consilio, nullo loco deerat, tantii ei tribuentes laxamenti, quantum satis esse ad tuendam corporis ualetudi

nem arbitrabantur. Paulatim deinceps irrepsere nonulli ex aulico famulitio, qui sibi ad corrumpendam iuuenis imperatoris indolem nihil facerent reliqui. Quippe mensarin adulatores, qui uentre atq; obscoenis uoluptatibus selicitatem metiebantur identidem illu urbis deliciarum admonebant,ec nunc que illic uisu audi

tui iucunda forent, comemorabant, nunc rerum omnium copiam atq; affluentiam ferebant laudibus. Ad haec ripas Histri ut omni tempore incomodas uituperabant, quae neqr pomiferos haberent frutices, perpetuis rigoribus, nubibus Φobtinerentur. Nunquarn ne imperator, aiebant, concreta gelu, atq; effossam po tare aquam desines ' Alii calidis fontibus,riuorum 4 fluentium frigore, auris quere coelo illo frirentur Italiae peculiari. Tali scilicet illecebrarum mentione, facile adulescentis animu uoluptatum cupidinibus incenderunt. Itaq; statim conuocatis amicis, teneri se patriae desiderio no dissimulauit: causas tii tam repentinae mutationis fateri ueritus, o licitu se aiebat esse, ne qui S opules ex nobilitate domum occuparet principis: dein collectis uiribus, quasi ex munitissima arcesium mam sibi rem uindicaret, posse ex populo fatiS magnam uim delectorii iuuenum con flari. Talia causante illo, reliquis metu defixis, terramq; tacito uultu moestoq; in tuentibus, surgens Pompeianus, qui di aetate reliquos anteibat,&CJ modi soro rem natu maxima in matrimoniu habebat:Teneri te,inquit, o sili & domine, pata triae desiderio minime mirandum. Quippe eadem nos quoq; rem domesticarum cupido solicitat, sed ei tamen resistimus, quoniam priores parteS agunt, magis lincumbunt nobis, quae hic expedienda supersunt Nam illis quidem uel in poste xum diutius perfrueris.Roma autem illic est, ubi imperator est. Caeteria bellure linquere inchoatum, preterquam quod inde com uidetur, etiam periculosum est.

Quippe audaciam barbaris in icimus: nem enim remeandi cupiditate decessitis nos, sed aufugisse metu perculsos arbitrabuntur. Tibi aute quam fuerit milchi rideuictis hostibus, atq; imperii finibus ad Oceanum usq; propagatis, redire in ur hem triumphanti, vinctosq; & captiuos praeteragenti regeS satrapasq; barbaros, his enim artibus prioribus seculis Romani homines magni atque illustres euasierunt.Nihil est aute quod uereare, nequa illic res tuae periclitentur. Nam opti mus qui sim senator tecti hic est, et cxercitus uniuersus tuum coram propugnat imPerium. Quin aerarium quot principalis pecuniae nobiscum est omne. Ad haec

329쪽

Patris tui memoria aeternam tibi apud potestates quaslibet fidem atq; beneuoleritiam roborauit. Qua ad hunc modii potiora suadens Pompeianus locutus esset, paula modo in pro sens conatus adulescentis repressit, qui reueritus senis dicta, cum nihil haberet, quod saltem honestu specie responderet, cosilium dimisit di ligetius assirmans consideraturis. Dein uero ministris illius magis magis p initantibus, nihil lain ad amicos retulit, sed datis Romam literis, ac praepositis quo sui sum cstet tuendae Histri ripae,5 Barbarorum in stultibus coercendis, profectione continuo edicit. Illi igitur demandata sibi munia obeuntes, haud ita longo tem Pore multos armis Barbaros subegerunt, quosdam aut ex ijs magnis praemiis in

amicitiam sibi adiunxerunt. 4rod quidem haud dissicile factu fuit, quippe Bar

tiari suapte natura pecuniae auidi, peri culo rudespicientes, aut incursibus populationio usq: tiictu parant, aut proposita mercede uenalem pacem habent. Quod intelligens CG modus, ut pecunia, qua maxime abundabat, securitate redimeret, nihil uidelicet petentibus denegabat. Vbi aut dedita profectionis fama per eXercitum cst. ingens repente solis castris motus extitit, nullo non redire Romam cupiente, relic soci h ostili solo, urbanas affectante delicias. Postea uero cj fama ac nunc is uulgatu cst, reuerta in urbem principem, incredibilis uniuersam plebe te titia peruagatur, spem sibi uno quoi optimam de iuuenis imperatoris praesentia Proponente, credentibusq; uniuersis paternis eum uestigiis perrecturus. Sed ille festinato iter faciens, Z iuuenili quoda ardore omneis in medio urbes curriculo pertransiens,regioq; cultu,laetisq; populoru celebritatibus exceptus, gratus nimirum omnibus, ait optatus adueniebat. Sed ubi Romam appropinquauit, Senatus ista I im uniuersus, populusq; Romanus magno pro se quis i anteuertendista dio effusi, laureati Q ac flores omnifariam, quos dabat anni tempus conferentes,

Φ quisici' ab urbe longissime poterat, Occurrebant uisuri principem aetate at in no'hilitate conspiculi. Quippe amabant illu, di quidem uerissimis asseetibus natum apud ipsos, educatum Φ, tertio p iam gradu imperiti nobilitatem in Romana complectentem. Nam paternu ci genus a primoribuS senator 3 ordinis, mater aut Faustina, principis uxo i, Antonini P J filia, Hadriani etiam per matrem neptis, seriem ipsam generis ad Traianu proauum reserebat. Hoc editus genere Comodus est, cui quidem pi aetet aetatis floi em, etiam formae dignitatis su stragabatur cogruens corporis modus, pulchra Virilisq; facies, tranquillae faces oculis, atq; micantes, flaua 8c crispa caesaries, ut in sole ambulanti uelut igne quodam rutilaret, sic ut eun tem quidam scobe aurea putarent conspergi, quidam etiam pro argumento diui nitatis acciperent, ac radios esse illos circa uerticem genitivos opinarentur. Ad

haec lanugo malis proserpebat, easq; quasi floribus couestiebat Talem igitur imia peratorem faustis ominibus acclamationibusta, & coronarii florumq; sparsioni hus exceperunt. Sed posti urbem ingressus eii, Iouis in primum, dein ceterorum deoru templa consalutauit gratiasq; senatui uniuerso,&praetorianis militib. egit seruatae sibi fidei,in aulana Palatinam se recepit. Pauculis igitur annis nihil n6 honoris paternis amicis exhibebat, omnibus p eos negotiis in conssilio habebat. Cura dein totius imperii atris demandata, Perennium staticum, hominem militaris disciplinar perinistinau, praetorianis presecit.Is adulescentis artate abutens, deliciis illum, ganeis in corrumpi sinebat, curaq; omni laboribusq; susceptis, totum plane impertu adminimabat. Erat in homine inexhausta diuitiarus itis, sic ut nihili quae acquisierat pendens, nouis sempor lucris infitiabilis inhiaret. Hic re paternos Comodi amicos calumni js premere, Sc locupletissim ii quem in , nobilissimumcii

in suspicionem adducere institit, scilicet ut perterrefacto adulescete, atq; illis sup

plicio

330쪽

plicio assectis, causam potestatemq; ipse haberet in eorum bona 8c sortunas inuadendi.Caeterum aliquandiu cum patriS memoria, tum amicorum reuerentia continuit adulescentem. Dein uelut maligna quaedam ato inuida fortuna, rectu ad huc moderatum m illius ingeniti subuertit. Nam ita res accidi Lucilla erat Com modo maxima natu soror, ea prius L. Vero imperatori nupserat, quem cosortem

sibi tiraperia Marcus asciuerat,iocata que in matrimonium filia, sermissimo amni tatis uinculo astrinxerat: sed postquam L .fato functus est, manentibus adhuc Lucillae principatus insignibus, Pompeiano eam pater despondit, nihilo tamen se cius pristinum illi honorem Comodus reliquit usurpandum. Nam 8c sella impetaratoria sessitare in theatro, Sc ignem de more praeferri patiebatur. Postea uero lComodus uxorem duxit Crispina, ac necelle fuit principis uxori primo loco ce dere, iniquo scilicet hoc animo Lucilla ferens, atq; illius honorem in suam contaim etiam uertens, cum sciret a uiro siuo Pompeiano Comodum diligi, minimer auiasa est quippiam ad ipsum super occupando imperio referre: Sed animu Quadrati nobilissimi,locupletissmit adulescentis periclitata, cum quo etiam stupri cosuetudine habere existimabatur, grauissimeq; apud eum de accepta iniuria conque sta paulatim adulescentem eo perpulit, ut in semet uniuersum Q Senatum perni ciosissime consideret. Quippe inter caeteros senatorii ordinis, qui secum in id fa

cinus conspirarent, etiam adulescentem quendana, Quintianum nomine, proin

pti atin audacis animi sibi adiunxit, persuasitq3, uti pugionem in sinu celans, tem pus locum c. caperet,factoc, repente impetu Comodum occideret, reliqua se pecuniis largiendis curaturum .isse in aditu amphitheatri stubsistens quippe obscuro loco facile se occultu sperabat fore )nudato confestim pugione, ac magna UO ce proclamans, hunc tibi Senatus mittit: dum loquitur, nudum que ostentat pugionem, comprehensus a militibus, poenas amentiae dedit, suo Q indicio aut hora se cauendi fuit, aperto magis quam impleto consilio. Haec igitur prima, maxima que odii causa adulescenti aduersius Senatum extitit. Ita nam in animum uerba il la sauciarant, ut omnes hostiam loco haberct, semper que eius memoriae uox illa irruentis in se iuuenis inhaereret.Neq; uero tantam hanc occasionem Perennius

omisit, sed ei persuasit, ut praecipua quemq; succideret, net eminere quempiam pateretur, quorum ipse in bona impetum faciens, facile omnium eius aetatis ho minum locupletissimus euasit. Quaestiones autem Perennio diligenter exercente, soror ipsa Com odi, coniuratiq; omnes, caeteriss praeterea quantulacunq; sit spi cione attacti, supplicio assiecti sunt. Igitur Perennius sublatis e medio, quos imperator uerebatur, qui Q illum paterno quodam affectu complectebantur, atq; ipse illius tuendae salutis cura suscepta,nihilq; non autoritatis adeptus, imperium iam ipsum animo inuasera persuasoq; C6modo, ut suos liberos adulescentes adhuc Illyricis praeficeret exercitibus, ipse pecuniae uim ingentem contrahebat, ut scili cet praetorianos ab ipso amplissimis largitionibus abalienaret. Filii in ite eius cianculam copias colligebant, eo cosilio, ut cum primum Perennius Comodum o cidisset, ipsi principatum arriperent. Proditae aut sunt insidis incredibili quodammodo .Ludos Romani Ioui Capitolino faciunt, tanta hominu confluente multi tudine, quanta par est cOfluere ad tantae urbis celebritate.Spectare aute ac prosi dere in rheatro una cum facerdotibus, quos ordo singulis annis postulat, etia imperator stolitus. Cum itaq; nobilissimis scenicis operam daret, sedens imperato

ria sella Comodus pleno sipectatoribus theatro, sitiisq; cuil locis ad sedendu pro

dignitate attribu tiS, priusquam quicquam diceretur, ageretur que in scena, re

pente quidam philol ophi habitu, manu baculum gestans, perami seminudus

d 4 ab humero

SEARCH

MENU NAVIGATION