Angeli Politiani Opera qvae qvidem extitere hactenvs omnia : longè emendativs qvàm usquàm antehac expressa : quibus accessit Historia de coniuratione Pactiana in familiam Medicam, elegantissimè conscripta : quorum omnium ordinem post Politiani el

발행: 1553년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

OO PRAEFATIO gloriam esse, eamq; rectius a uirtute uelut minime necessaria negligi autumant. Virtus enim,inquitit, ipsa sibi est precium, ipsa est per sese nullis extrinsecus ille cebris expetenda. At in haec illi cum scribunt, suum tamen eis libris nomen inscrihunt Idq; uel maximer tum captant,unde exterrere alios enituntur.Nemo est emtam cornea fibra ut ait Persius quin dulcedine aliqua laudis titilletur,nemo tam penitus frontem uel prostituit,uel amisit, quin metu infamiae aliquo uel licetur Quocirca recte illa apud Prodicum Chium Virtus, quemadmodu quidem Xenophon Socraticus meminit, ins ad se Herculem illecebris contradicente uoluptate conatur attrahere,ut inter prima decus ei honoreq; polliceatur: Per me,inquit, iuuenes seniorum laudibus gaudent: seniores ipsi iuuenum honoribus lar- tantur. Ilicunde praeterita meminerunt, suauiter in praesentibus agut Perme dijs amici, chari amicis, patriae ii onorabiles sint: ubi autem uita excesserunt non os

scuri, non inglorin iacent, sed perpetua memoria celebrcs uigent. Eadem quo Tapud Silium Virtus ait: Mecum honor, Z laudes,& laeto gloria uultu,

Et decus, ct niueis uictoria concolor alis. Me cinctus lauro perducit ad astra triumphus. ecp enim existimandum est, aut hunc ipsum Hercule, cuius egregia toto or he terraru facinora celebrantur, aut heroas caeteros tanta illa fuisse pericula subituros,tanta adituroS certamina, si suarum memoriam reria iuxta secum intermo

rituram putassent. Pulchre itaque Valerius Flaccus de suo agens Iasone, ad hunc

modum exclamat:

Tu sola animos,mentem in peruris Gloria, te uiridem uidet immunemq; senesiae Phasidis in ripis stantem,iuueneSQ Uocantem. Ego uero etia conditas a primordio urbeis, etia posita ciuitatibus iura, etia mesta in usum hominui inueta ait excogitata sola gloriae cupiditate crediderim: qua nisi esse ciuibus necessaria ueteres rerumpub. gubernatoreS cxistimassent, nun

tanta eius fomenta, tot coronas, tiraph ga, palmas, tot arcuS illos, magnificos in tri

Umphos proposiissent. Italuidere est nostris his calamitosissimis temporibus etia cli uirtutis fructu, uirtute prope ipsam intercidisse: nam quis eam, q uaeso, amplectatur, ut Iuvenalis inquit, Praemia si tollas ' Praemium aut quodnam est honestius uerae uirtutis, cb ipsa gloria quae ut in reliquis monumetis teporariu aliquod habere diuersoriu po test, ita in excellentiu historicorii libris perpetuu sibi domitacilium fabricata est.Nam oratore quide faciter,ut omnia extollente in maius,auerseris: historia si quid uel gratiae, uel ostenis dederit, suu iam nomen no retinebit. Quamobre ut certior uerior in in ore muliebri, ingenuuS-natiuus color, P uel cerussa, uel purpurisso illitae buccae: ita historiae sincerii testimoniti fucosis oratorum praeconiis diuturnius. Quod scilicet Zc Cicero ipse intelliges, belle agit cum

Luceio, sit utrumores monumeris illius contendentur. Et Plinius iunior, homo

aestate sua inter primos eloquens habitus, optat Cornelii Taciti inseri histor is, φimmortaleis suturas eas auguraret. Sed net orator quis qua, uel mediocris sine exemploru uarietate unus fuerit, quod sine ipsis ut ait Cicero nihil rester docet, neq; historiae munus implere alius nisi eloquentissimus poterit. Ita 5 Plinius idem dies noctes Q cogitare se scribit, qua se quo O posistit tollere humo id autem solam prope historiam polliceri, beatos p putas, quibus deorum munere datu est, aut facere scribeda aut scribere legenda,beatis Limos, quibus utrunm. Atm utina

Ciceroni quo* ipsi parere aliquando historiam licuisset, quam tunc praecipue egregium

512쪽

lM , VETONIVM. Foetegregium illud ingenium parturiebat, cum scelere inimicorum caruit rebus himanis: talem iam illam, quantum auguror, haberemus, qualem adhuc ne suspicari quidem possumus. Nam si in orationibus illis sivis, ubi omnia ad praescriptu diacerentur, ita sint quaeda breues insertor narrationeS per omnes ductae sensus atq; astectus, ut non dici res illae,sed planer geri, atque esse oculis subiectae uideantur, quanto uberiora tande, amplioraq; omnia in liberrimo illo historis campo, quasi in Olympiaco curriculo apparuissent, cum forensis asperitate carenS oratio, fuso atq; aequabili sitio quodam tractu deferretur, cum crebrioribus uti S sensibus, di aculeis, liberioribus Q ucrbis, figuris remotioribus, sc ad poeticam sublimitatemst proxime accedetibus liceret: cum Φ omne argumentum magis ad memoriam posteritatis,famam in ingeni, quam ad prauens iudicium, ad eXponenda rem ge stam, quam ad fidem faciendam componeretur. Et quoniam dicedo prouecti sim mus,ut de stylo etiam ipso historico meminerimus, non alienu fortassie uideri poterat ,reliqua etia, quae essent in hoc opere obseruanda, quaeq; item fugienda prs cipore: quo utendu principio, qui tenor rebus, qui modtis accommodandus: quς subticen da, quibus immorandum, quae carptim tantummodo perstringeda: quo pacto fieri fides, quoq; modo uacare omni suspicione autor possit, quae sint om nino in temporum ordine, locorum descriptione, causis, consilηs, euentibus, re

hiis ipsis gestis explicandis, obseruanda: quid spectare in primis autorem, a quiribus auocare animu, quantum utilitati seruire, quantu indui gere uolup tati opor reat: uerum haec, alia Q in praesentiarum breuitatis studio, spactis ut Vergilius ait exclusus iniquis, prstereo, atq; alqs post comemorada relinquo Iam nec poeticen quidem, si ad gloriam spectes, ulla ex parte cum historia contuleris: quipipe cu1 aut omnino fides abrogetur,aut tum deniq; habeatur, chim sese maximer ad historiae imitationem coirmet: ec is haberi stimmus poetarum debet, qui quam facilime, quor si uelit auditoribus faciat fidem. Quapropter & Musis quo ipsis apud Hesiodum in libro eo qui de deorum generatione inscribitur, ad hunc ferdmodum de se praedicant nam uersiculos ipsos, etsi sortaste incondite, ad unguem

tamen latine: exprimere conabor

Scimus falsa quidem narrare simillima ueris Scimus item, quoties libita est, dc uera profari. Sed & legumlatores, quio ciuitatibus iura instituant, nisi historia planer tenue, rint, mendose suum ossicium faciant necesse est. Vt enim pictor quidam interro gatus, quonam potissima magistro profecisset, popula digito demonstrans, illo, inquit: sic is qui leges ferat,in ipsos hominum coetus diligetissime: inspicere, tan

quam in exemplar debet, ut ex singuloru moribus, quς ad comunem omni u uti litatem pertineant, eliceataeach in unum contracta,&cmedata, tam deniq; in me

dium proferat, at promulget. Ac ne P ipsius quidem quamlibet facrosanctas letages, quod mihi pace omnium dixisse liceat, neq; ipsas inci, leges utiliores esse hominum generi, Φ monumenta historiarum temere cocciserim. Nam cum sit finis idem legumlatori positus, re historico, cum Q eundem quasi in scopum uterque aspiciat, uidelicet,ut quam optimis moribus inter se homines agant, tanto tameneste rerum gestarum conditoris p rsstabilius ossicin uidetur, quam legiferi, quan to doceri hominem, quam puniri atq; torqueri praestat. Ad laaec philosophia q*ipse ne in de moribus agere, ne* de domesticarum publicarum que administra tione rerum, sine exemplorum multiplici copia, uarietate Φ fatis possit. Id si cuia quam incredibilius uideatur, maximorum clarisi morum'; de ea re philosopho

rum libros, atque in ptimis Aristotelis in manus sumat. In quibus nullum fere

513쪽

capite uenac, perenni, oc fonte aliquo uberrimo emanauerit. Rerum uero natu

ram quo pacto tractabit is qui ipsam naturae historiam non calleat c Negent fortatame id argutuli quida nostrae aetatis philosoph i, ut qui nec Plinii singulare opus

de eo negotio comprobent: idcirco uidelicet quia est elegatis It mel scriptum: nec Aristotelis historiam de animalibus euoluant, quia latine: iam Sc ipsa Theodoro Gaza interprete coepit loqui .' mihi similes et se uidentur seruis, qui dominorum haereditate lacti repente diuitcs,nein quo pacto induenda sit herilis uestis, neque omnino ipsius tenere ordinem norunt. Sed tape apro , aut lepore, thirdol forte, aut ficedula in mens a positis, ipsi tamen ius aliquod fatuum, aut pulmenta, & sor didissima quatin cibaria magna ingluvie deuorant. Atin ut praegnantes mulierculae,cum circa teruum fere .i conceptu mensem morbo eo laborant, quem Graeci medicinae autores LVῆι-, id latine pica est, appellauerunt: utiles quidem, consae tosq; cibos asipernantur, Cretam Uero, di extinctos carbones,aut rudera aliqua a uidius comedunt quod multa uidelicet in si omacho excrementa male concocta

habeant: Ita ii nostri bene quidem palliati philosophi, cum sint ec ipsit corruptissima illa sua disciplina imbuti, eleganteis quidem, beneq;sentienteis scriptores, ut pote sui dissimilianos ime fastidiunt: inquinatissimii autem quem lautorem ma ximer quasi blandum filiolum amplectu tur. Libuit mihi aliquando excutere scrupulosius comentaria in Aristotelem nonnulla, quae isti inter prima adamant, ipsis etiam Getis barbariora: deus bone, quae monstra in illis, quae portenta deprela ericlis quam aut omnino nihil sentiunt,aut cbtra eum ipsum, quem inrerpretamur, ridicule sentiunt Contuli Sc graecum Aristotelem cum Teutonico, hoc est, elo quenti amum cum infantissimo, ec elingui: Hei mihi qualis erat, quantum mutatus ab illo. Vidi eum,uidi, & uidisse poenia tuti,non conuersum d graeco, sed plane: peruersum, sic ut ne minimum quidem alterius Vestigia in altero appareret nihilo tamen secius quae est hominibus duritia oris, arrogare sibi uenerandum philosophi nomen haud crubescunt. Sed quor sum ego haec chi sint uel isti inprimis, quibus insana in gymnasiis sint posita pre

mia, ut tanta merccdelatini homineS nihil sapere discant etiam a Barbatis, cuia cean proli dedecus, ct neglectui habeant bona', hoc est, Romanae literae, Sc quae excrere caput, aissi eX tollere Paululum oculos superiore seculo coepissent,nemi nem iam reliquum,aut Cane quam paucos habent, qui subleuare eas, qui erigere prostratas conetur. Quae quidem laus propria esse uestrae huius Reipub. debuit Florentini ut qua in ciuitate nuper eae sunt renatae literae, in eadem etiam alerentatur adolescerent Φ, pristinumq; Uigorem aliquando, at P antiquam uirtutem recuperarent. Sed redeo unde digres Ius sium, ne ipsa quidem philosophia inqj sine historiae adminiculo suum cursum tenebit unci non magis iu sine uelis nautae, at remigio: ut et ualentius emcacius Q docendi genus per exempla,cst per praecepta es sic nemo non fateatur, ita prolixius humanu genus historia q; philosophia de meretur. Ac philosophiam quidem multi ceu prorsus inutilem, re neq; imperantibus, neq; rempub.administrantibus acc5modatam reprehenderiit,multi etiam grauius in scolati uerbis incesserunt, nonnulli au inter quos Cicero,propugna runt Historiam nemo agit ream, nemo defendit,nullius quippe patrocinia, quaesit innocentissima, desiderat, nullis peti maledicitis potuit, quae praeclarissime de uniuerso hominum genere sit merita. Ager uero, quid dicam de artibus caeteris equaru partim ad felicitatem nihil pertinet:partim ut inquit ille plus aloes ebi meitis habet, neq; tantos usua hominibur, quanta affert detrimenta: quaedam etiam

docen r

514쪽

docent no tam quo pacto exigere veru possis, atq; fundare,cs; quomodo prosternere ac demoliri. Hiltoria ec felicitate participat nobis,& citra ullum nocumen rum prodest homini,& ueritate ipsam uelis equisit quod aiunt inter prima pro sequitur. Quapropter ut in pauca conseram,ucre hoc mihi uideor esse dicturus, nullius aut facultatis aut disciplinae tantam utilitate, quanta historie pxisteremam Cum perpetua stigmata inurat improbis, cum sempiterna gloria assiciat bonos,illos a malis artibus metu dedecoris absterreat, hos ad preclara facinora spe laudis adhortetur,magna merito ex parte praestantissima que 4 cxcellentiu uiroru op ra, dicta saetacp ipsi accepta referentur historie. Sed quoniam de ea uniuersa fatis ni fallor pro tempore locuti sumus, pauca etiam de illusti multaru scriptoribus Persequamur, qui mihi quide tanto eos antecellere uidentur, qui multifaria illam lommit,loco ru, temporumq; diuersor quasit sylvam in mediu eXpOniat, quanto diligetius singula quem exprimere, ec facilius imitari, atq; emia gere, Φ Uni aer se quis possit.lta in nunq; ego, aut Plutarchu minus hominibus, ciet Herodo tu, aut Suetoniti l Sallustici falcar cotulis le Ut em Sertorianus robustissimus miles to tam semel equi caudam manu coprehensiam auellere no potuit, quam deinde tamen lixa imbecillus, elas scilicet ipsas singulatim carpens, paulo negotio depilatait: ita imitari congesta in unu uaria exempla dissicile sit omnibus: separata aute, atque digesta facile cuiuis liceat. Autoris praeterea mens cogitata illa sua re istius quasi sagittas collineabit, si sensum totu, atq; animia unu ad argumentii atq; persoxiam,unam cs quasi ad metam direxerit,i si eo de tempore diuersas in parteis cir cum egerit . Nel aute maior continentibus illis scriptis uoluptas inest, ctim nihil que historiae lectore assiciat, j uarietas ipse rem, in qua ancipites insint hominucasius, inexpectatii 3 euetus: ita. etiam quoquo modo scripta ut Plinius inquit clele 'at: quod sunt natura homines curiosi, ec qui nuda etiam reris cognitio e caviant eam, quae haud minus hoc scribedi genere, i perpetuis historijs exprimungui .Cstera uero ad ingenii modo ostentarionc pertinetia, neq; si adsint,asiperner, ne si si absint, magnopere desiderem . Vt enim Nicostrato illi ab Hercule oriun eo, maximo quide athletae, sed turpissima facie li omini, nemo idcirco Milesiuilli Hiccum, luctatore dc ipsum in stadio ptaeposuerit, quod esset adulescens formosissimus: neq; em de forma illic agitur,sed de uirtute: ira nec historia, si qua ei ex crinsecus ornameta,uelut equo phalerae adiungant nudar huic atq; sobriae, suasq; tantu parteis exequenti anteferetur. Vt neo citharoedii sanus quisqua optimum esse eum amrmauerit, qui Φ pulcherrimam purpura sit indutus, sed cui ec in fidi hus ec in cantu numerorum 8c modulationis ratio constiterit. Ad illa mihi pro siequis in aduertat animii, quantum domestica in iis interioraq; exempla, magis i insuperioribus reptaesententur: quae mihi haud dubio multo esse conducibiliora, Utiliora uident, cycorii quae in foro, quae in bello, quae in luce, atq; oculis denacphominii geranti . Altera enim persiaepe ec simulata, ectemporaria: altera propria semper di perpetua esse solent. Nemo enim, quod in prouerbio cst, diutius personam ferre potest. Atq; haec singula ita Suetonius hic noster persecutus in sua hi storia est, ut praeter explicandi scientia, qua mirifica est usus, tiam diligentiam nohis fidem 4 8c libertate suam plane: probauerit. Nulla in his libris susipicio est graiiae, nulla simul tatis, nihil studio dictu, nihil sippressum metu rebus ipsis data omnia ueritati in primis seruitum est, ut plane: appareat ad perpetuam magis posses sionem ut Thucydides ait i ad intuitum hoc opus, pugnam , presentem com paratum esse. Nam qui aut foedis assentationibus, aut malignis obtrectati uculis,

supra quam res ipsa postulet, quasi seruire historiam cogunt, ii mihi haud minus

515쪽

eam dehonestare uidentur, atque η qui Herculem ipsum depingant Lydiae Omphale in muliebri, Zc crocina tunicula famulantem, sedentemq; cum lana oc colu inter ancillulas, cum interim domina leonis induta spolium, clauam illius manu sustineat ac supplicantis herois caput sandalio commitiget. amobrem laudandus in primis Macedo Alexander, qui Aristobulo historiam de suis rebus gestis

sibi inter nauigandum recitanti, ubi homo adulator multa supra ueritatem amn-Xerat, ereptum manibus librum in Hydaspen fluuium demersit. Et tu,inquietis, δAristobule, codem fueras padio praecipitandus, qui isto modo solus pro me de pugnas , qui uel iaculo ipso interficias elephantos: Sc iure id quidem: res enim ab alijs accipere scriptorem decet,ipsum domo prudentia eloquentiam cpafferre. Nam ut Phidias, Praxiteles, Alcamenes, alijq; insignes statuarii, non ipsi aurum, argentum, ebur,reliquam materiam conficiebant, sed ab Eleis puta, Argivis, Aistheniensibus acceptam perpolibant, desiccabant, componebant, coagmentabat, formabant,auroq; inspergebat Alal se praeclare artificio suo satis fecisse cxistima hant: sic cum prosecto, qui sit res gestas posteritati comendaturus, redigero quasi in quadram quae facta sint, atq; in ordine oportet, eaq; Φ maxime: aperte euiden terq; disponere: sic ut qui audiat, non tam excipere sibi auribus, qj usurpare octi Iis uideatur. At* hanc in primis captare histolicus laude debet, ut libertate usius maxima in scribendo, ut neo assentationi quasi obnoxius, neque obtre Rationi quasi offensus, sed fidei seruisse,ati incorruptar ucritati existimetur ne quid in eo seruile,ne' ue quid malignius deprehendatur, sic ut nec ullis conditionibus solicitatus,nel mercedula cuiquam autoratus, sed sui homo iuris, res ius at intrepi dus neutra in partem praeponderet.New enim debet huius operis conditor, inaneis illos praesentium rumusculos statim quasi manuprccium aucupari, sed soli dum posteritatis expediare iudicium. Id quod fecisse Cnidium quendam archite 'tum dicunt, qui fabricatus regi maximam illam pulcherrimamq; in PharoAegypti turrem, unde uidelicet nauti S nocturna lumina ostenderentur, suum quidem nomen in muri ipsius lapide clam incidit, calcem deinde superinducons, nomen inscripsit regis, fore id quod accidit auguratus, ut haud multo p 3st litere illae cum lorica sua defluerent, at w insculptum saxo appareret: Sostratus Dexiphanis Cnidius diis salutaribus ob nauigantes. Non igitur seculi tantum sui leuissimum cataptabat applausum, sed sibi in longum tempus, dum turris illa staret,prospiciebat. Quod idem est in historia aspiciendum: praestrare antem historico perennem lauta dem ueritas in primis poterit. Sunt enim posteri rerum scriptarum acerrimi iudi ces 8c qui a falsis aequer discernant uera,atq; aurum purum facile: peritus argentatarius ab adulterino dignoscat. Quocirca tantum abest ut hic noster quicquam uel metu, uel studio ad due his, rebus ipsis detraxerit,ut Neruaretiam, Traiani, Adriani que suae aetatis Imperatorum uitas tacere preoptauerit, aut periculose de ui uentibus male sentire, aut extollendo potentiores, parum uideri liber. Sed ne aut obscoenitatis apud hunc quisqua,aut crudelitatis exempla resormidet: siqui

dem dc Lacedaemonii ut est apud Plutarchit) soliti etiam sunt per festos dies he

ne potos seruos, atq; ex eo parum sui c6poteS, quos illi Mλω 'ρ uocabant, ostentadere inter conuiuia, atq; illo pacto docere adulescentcS, quantum in se mali ebrietas contineret:& Thebanus Hismenias bonos iuxta, malost tibicines discipulis siendens hoc modo,aiebat, canere Oportet, illo non oportet: uidelicet collatae uiti s uirtutes magis aliquanto, Φ si seorsum inspexeris, dilucescunt.Fuere autem ex Romanis omnibus imperatoribus nimis c j pauci probabiles, ut non ridiculera scurra quodamimico dictu sit, in uno anulo bonos Onancis principes perscribi

posse

516쪽

IN SUETONIVM. FQFposse,at depingi. Cuius quidem rei multae in pronaptu causiae fiunt,licentia in primis, qua ut Comicus inquit deteriores sumus: rerum deinde affluentia, quae parens contumelie esse solet.Itam feris tauris fasciculos e samo antiqui pastores alligabat cornibus, insinuantes ut mihi quidd uidet )nulla adeo ab re alia nimia illa ferociam, quam ab saturitate prouenire.Vnde in prouerbium quoq; adducta res est, ut cum cauendu a quoquam significare uelimus, illii dicamus foenu in cornu gerere. Post haec amici aulici, satellites, improbi, factiosi, detestabiles, in quod uis facinus consipirantes, ut uere ab Homulio quodam dictum Traiano imperatori fuit, meliore es Ieremptib., prope tutiorem, in qua princeps maluS esset, q3 eam in qua sint amici principis mali unus quippe a multis faciter corrigit, mul ti ab uno superari nulla ratione possunt. Ad haec ignoratiorem omnium: plerio enim aut rapuerunt priusquam mererentur, imperium rem inuidiosissimam, aut ad ipsum tempestate quadam quasi ad scopulum impegerunt, aut impositu sibi illud onus, priusquam uires consuluissent, subierunt. Quapropter ut homines equitandi parum periti,facile ab equo sternace excutimur: ita sunt a principali solio nullo fere negotio deturbati, ut a priuato adhuc Diocletiano uerer uideatur dictu, nihil este

dissicilius, cybene imperare. Sed de his hae enus. Nunc quae de Suetonio ipso comperta habeamus, haud multa illa quidem, sed multo conquisita labore, paucis persti ingamus. C. Suetonio Tranquillo pater fuit Suetonius Lenis, Othonis Augusticlauius, & qui bello ad Bebria cum tuterfuerit tertiar decimae legionis trihunus. Ipse Tranquillus Adriani principis epistolaruni magister aliquandiu fuit, cui tamen successor a principe deinde est datus, quod se apud uxorem Sabinam

iniussu eius familiarius egerat, in reuerentia domus aulice postularet Hunc non nulli inter grammaticos recensent,ac declamatorem fuisse perhibent: egisse eundem etiam causas, de epistola quadam Plinii colligimus. Cuius tamen in recentioribus libris mendosa est insicriptio,non Suetonio Tranquillo, sed Septitio Claro, qui praesectus praetorn apud Adrianum fuit. Nostrae lectioni uetuistissimorum codicum fides adstipulabitur Familiare et Suetonio fuit, amare breuitatem: ide a Flauio Vopisco emendatissimus & candidissimus scriptor appellatur. Libertas illa, qua malorum principum uitia persecutus est, etiam cuidam post eum magno fietisse dicitur. Nam scelestissimus imperator Commodus, eum quid ranquilliti Brum,uitam Caligulae c5tinentem legerat,seris obiici iussit: quod eundem diem natalis ipse habuerat, quem & Caligula. Historia duodecim Carfarum a Iulio in

Domitianum usq; descendens, octo in uolumina tantum distribu eda est. Scripsit item permulta alia, ut de Graecorum lusibus librum unum, de Romanorum cer taminibus 5 spectaculis duos, de anno Romano unum, de signis quae reperirentur unum ad haec de Repub.Ciceronis contra Didymum grammaticu, de uestia enere, atq; nominibus: de ominosis uerbis, Nunde quae infuerint appellata: de Roma ipsa, eius Q institutis, di moribus libros annales primum etiam stemma seriemq; illustriu Romanoru, de quo scilicet uolumine Zc diuus Hieronymus meis minerit, de ossiciorum institutioe, de praetoribus, cuius ex quarto octauo p libro, non ulla uerba & Priscianus adducit.Et scriptor aliuS de poetis, idemq; de trium phis agens, Tranquillum utrobii allegat autorem. Scripsit etiam de uitiis corporalibus,ut meminit Seruius in Bucolicis. Extat praeterea, sed mutilum atq; dimi diatum, quo dei.quo in adscribitur, opusculum de claris grammaticis, oc rhetori .hus. At in haec sere: sunt, quae de autore hoc ex diuersis uel Graecis, uel Latinis scriptoribus primi nos quod arroganter tame dictum uideri nolini) sed certe priminos absit inuidia) collegimus, primi quantu uideo in medium extulimus. Nani Ang. polit. u de his

517쪽

os de his omnibus apud Domitium quoque ipsum Aristarchum alterum,ut isti uc

lunt ei se, mirum silentium est: qui tamen sinisteriora quaedam de Suetonii mori, hus consectatur, Mari' nescio cuius testimonium citans.Nos enim adulescentes ipsum meminimus audire Domitiit, Cum diceret habere se peculiarem Maria Rustici librum, quem ceteris uacognitii secum de Gallia attulit mei, qui tamen codex, ne extincto quidem illo,unquam comparuit. Atin ego quidem studio incogniti mihi scriptoris inccnsius tiam ad ipsius Domitii parctes Benaci lacus accolas ac cessi, omnem in eius librorum supelle 'stilem scrutatus, Marium certe hunc Rusti cum inueni nusquam .ltacp neq; obfirmabo temere, quae ille scribat, neq; ut com mentitia refellam quia neutram mihi in partem fatis constat Vos qui rem, qui laomine nostis, de eo pro arbitrio iudicaritis scripsere, praeter quos ipse adducit Suetonius, Augustorii temporii historiam, qui quidem extent graece, Dion atq; He rodianus, cuius in Alexadro di Maximino improbatur fides, pauca Plutarchus, nonulla Procopius. Latini CorneliusTacitus Sueton in aequalis, cuius ne libri te Oorum incuria deperirent iustit imperator Tacitus in omnibus bibliothecis collocari, denosq; annis singulis publicitus describi. Praeter huc Aelius Spartianus, Iulius Capitolinus, Lampridius,Trebellius, Vopiscus,Marcellinus, ac sicut etiaaddendi in dentur, Orosius, Eutropius, Paulus: reliqui truo interciderunt. Graeci quidem Dexippus, quo etiam duce ut fit ab Atheniensibus sint Gothi item Callicrates, Linus Graecorum longe doctissimus scriptor: alii ctiam nonnuJli, quouiustu Costantini principis,Tatius Cyrillus er Graeco in Latinum conuertit .Latini Plinius,lunius Cordus, loquacior paulo &minutissima quae in scrupulosius cosectatus. Philippus ite patris Alexadri libertus,ec qui Alexadri quoq; ipsius itinera conscripsit Acholius. rster hos Marius Maximus, Aelius Sabinus Fabius Marcellinus, Theoclius, Asclepiodotus, Astyanax, Cornelius Capitolinus, Gargi lius Martialis, Suetonius Optatianus, quid aciti map.uitam scripsit:ipse quocpim P ci ator Seuerus uitas bonoru principum verssibus comprehendit. Et is qui nulla side historiam contexuerit, Gallus Antipater.Haec hactenus.Reliqua,si uidetur,

altera comentatione transigemus. Dixi.

PRO ORATORIBUS SENENSIUM

AD ALEXANDRUM VI. PONT. MAX.

T s I Christiana omnis Resipub. elee ione Romani Pont. quem

cun Ur cum tandem est e coligerit, gaudere semper iure,ac laetari

debet: quonia sine pastore grex domini periclitatur, tamen hoc tempus est, beate Pont. in quo profectio redundantem laetitiam suam cohibere homines nequesit, quod is tu nobis Pontifex maximus contigisti, cuius S prudentiam &uirtutem diu Romana Respublica ecclesiaci, maximis arduisq; in rebus experta admirataq; semper est. Verum Senensi ciuitati, hoc est, Reipublice nostiae ad comun m hanc omnium Christianorum propriae quo Q 8c peculiares accedunt laetitiae causae, sic ut pener a sedibus commouere se ipsa, dc sua quadam uoce gratulatum IIenire ad te, tuis se aduoluere Lamflammis pedibus uelle, ac gestire uideatur. Sed quoniam hoc fa cere eam natura non sinit, nos ad te ciues suos, beate Pont publicae gratulationis oratores misit, qui sicilicet iii hoc celeberrimo gratissimoq; nobis munere uicem rotius diuitatis impleremus . Gratulamur igitur tibi, Alexander Sexte, Romane

Pontifex, quod ad rerum humanarum fastigium subuectus, imo ad diuinitatem ipsam

518쪽

RATIO, FOγipsam plane sublatus, omnia praeter deum minora inferioraq3 te uideas: sic ut roges etiam ipsi 8c principes adorare submissi uestigia tua, ec pulverem pedu tuo in

lingere non modo non dedignentur, sed loco etiam praeclari muneris concupi scant. Gratulamur Sc Christiano gregi, cui tu uidelicet is pastor diuina prouidentia datus es,ut illum facile tutum securum Q praestiturus,dc a furum insidi js,ec a luporum incursibus uideare. Gratulamur quo in nobis ipsis, hoc est, Senest ciuitati, priuatis quibusdam gratulandi causis, quas proxime suo loco comodius attingemus. Post hoc autem obedientiam tibi humilem; ac deuotum obsequium uero Christi in terris uicario, quanta maxima possumus ueneratione eXhibemus: paratos in semper fore pollicemur etiam uitam ipsam, re sanguinem, ubi opus siti pro incolumitate Jc dignitates an stitatis tuae, Romanaeq; ecclesiae profundere. Tum ijdem 8c sentimus, oc clarer profitemur hoc obedientiae ossicium non ad gratiam ullam, sed ex debito tibi esse osterendum: sic ut a quoquam mortalium sine sumismo scelere, sine grauissimo periculo praetermitti nem possit, nem debeat. Nam si rerum natura ordine quodam miro,& pulcherrima uarietate dii tincta esst, sic ut a summo ad imum per medios quosdam gradus, diuinitatis imago refulgeat: quanto hic ordo magis, atin haec uarietas nexa inter se, apta 5 cogruens iti ecclesia ipsa conspici atq; eminere debet, quae prorsus naturam transvolat, omniq; impetu, conatui suo tedit ad gratiam An uero triumphans illa in coelis ecclesia, ordine miro fulgebit angeloru, quorii alii ali j sprs secti sibi edii ue sint: haec uero militans ecclesia ad illius exemplar in terris instituta, incondita erit,& carebit ordine r Et

quo pacto igitur terribilis erit, ut castrorum acies ordinata r Aut quomodo om nino acies,nisi in ea ad unum quasi imperatorem diuersi quidam ordines alijs alii gradatim, uel parentes, uel imperantes redigantur Siquidem unitatis ipsius,qus maximer in eccles a quaeritur, congruentior causa est unus cli multi: quocirca ille etiam rerum naturae sagacissimus interpres Aristoteles, ubi diutius optima prae stantissimam ii regedae ac gubernandae uniuersitatis ratione quςsierat, sic Homericis tande uerbis exclamauit: Rex unicus esto. Rex ausis princeps noster haud dubier Christus est: cuius in terris locum uerrex apostolora Simo obtinuit, etiam Petrus ob id appellatus, quod super eum dominus, quasi super petram ecclesiam suam fuerat arctificaturus. Huic Sc claues coelestis terrenim regni, re potestat cim Christus illam immensam tradidit, ut quod ligaret in terris, aut solueret, ligatu se lutum ch etiam foret in coelo .Hic est cui coelum ascensurus mandaui ut oves pa sceret suas: quo uerbo uicarium succestaremq; eum sibi Z instituit Zc cosecrauit. Hic est etiam, quem uenire ad se super mare ipsum relicta nauicula iussit: quia nonauem, hoc est, ecclesiam unam, sicuti ath suam quis ,sed mare, hoc est, seculum ipsum susciperet gubernandum. Hic est etiam, cui dixit uni ut se sequeretur. Hic idem unus linteum illud er coelo demissum Uidit, quadrupedibus omne genus, serpentibus,volatilibus φ refertum, ac surgere, occidere,manducare inde iustus est. Vnde etia merito de illo mater decantat Ecclesia: Tu es pastor omnia, princeps apostolorum, tibi tradidit deus omnia regna mundi. Vt igitur haec omnia in pauca conferantur, Scordinem habere militans ecclesia debitat, 5 is ordo ad unum quasi caput fuerat referendus, & totius ecclesiae caput ac fundamentit Petrus est apostolus. Sed quando ecclesiam suam Christus ita instituit, ut non protinus euanesceret, sed ad cosummationem sectiliusq; perduraret, dubitandu non est, quin

potestas illa tanta in ipsius quoq; Petri successionem, qua sic, posteritate descenderet.Oportuit enim ut Paulus inquit) tam diu hanc durare potestatem, i diu ecclesia ipsa aedificatioe indigeret: aedilicatione autem adusq; suae seculi indiget, Ang.Polit. v a in quo

519쪽

o S PRO ORATOR IB. SENEN s. in quo electorum numerus coplebitur . Iurer igitur pro patribus tuis nati sunt tibi filii canimus in ecclesia: Constituet eos principeS stuper omnem terram. Ne UzCnim fas erat,ut ordo ille apostolicus a sapientissimo Iesu Christo institutus in sui statim primordio deficeret. Sed quis,rogo, uerus Petri succcstor An alius quam Romanus potifex: Non enim episcopi sedcs est,in qua primo, sed in qua postremo sederit. Petrus autem Hierosolymis Antiochia que relictis, Romam iubente domino: Romam, hoc est,in locum pascu es iar properabat, ibi ad extremum uiaque i sitie sipiritu, pastoris functus his officio. Quod sa Petrus loco domini semper, si Romanus pontifex Petri succellar, 8c Chisti uicarius in terris est, pi of celo iure diuino caput omnes tibi sancte pater, S genua inclinamus, Omnes Q tibi tanquaipsi domino te uChristio obtemperamus, tantamq; tuam, beate Pont. esse potessatem fatemur,ut iudicia quoq; tua firma immobilia Q permaneant, quasi deus ipseps r te iudicet. Nec autem potestas ista conferri homini ab homine tanta potuit, ii ille solus contulit, qui uomanam ecclesiam solus fundauit, et supra petram fi

dei mox crescentis erexit, qui ii beato Petro aeternae litae clavigero, terreni simulta coelestis imperii iura commisit. Quapropter apostolicae sedis iura priuilegia msic alte radices, atque ita in solidum egerunt, ut trans serri commoueri Φ non possissint: trahere fortasse tentabit quispiam, sed eas non uiribus ullis rumpere, nec diaro poterit conuellere ferro. Si autem in ueteri lege tantus pontifici honos diuino

impcrio habebatur, ut qui iussa illius detrectaret, extremo supplicio a ceretur: quid nobis faciendum Christianis nonae illius gerentibus est, qui sic uicariis siris locutus est: Qui uos audit,&me audit: qui uos spernit, oc me spernit. lai pro fe dio diurnae maiestatis crime incurrit, quisquis dum Christianum se asserit, sedi isti apostolicae obedire contemnit.Vcrum sit alijs communis haec ec publica, nobis autem, hoc est, Senensi ciuitat priuatae quoque sunt,&propriae huius praeliandi ossici j cauis: nam ec Romana semper ita nos ecclesia protexit, ut illi uni liberta

tem, dignitatem incolumitatemq; nostram debeamus. Et tuus ille secundum carnem patruus, in pontificatu autem praedecessor sanet e immortalis p memoriar, Callistas eius nominis tertius, toto eam sui potis catus corpore, atq; Omnibus ecclesiae Romanae uiribus, auxiliante etiam diuinae uirilitis principe Francisco S sortia, ab lacobi Picinini incursu impressione in defendit. Idem et Actaeam Picolomineum,nostr e ciuitatis hominum doctrina ic nobilitate praestantissimum, praesu Iem tunc Senensem,in amplissimum fratrum suorum Cardinalium collegium cooptauit: qui quidem post cius obitum statim succcs r eidem in pontificatu eleiactus, Y pius uere nobis, ec secundus fuit: quippe qui Rempublicam nostram pene ab interitu ad Lilia reuocauit,uitibus firmauit, autoritate muniit, dignitate auxit, opibus honestauit, Ut ne plura quidem, aut maiora optare a superis nostra ci Uitas auderet, quam qUot in eam pius ille potifex, quantaΦ contulit. Enimuero si referri omnia ad suas causas debet, sicuti certe debent, profecto Qui uimus, quod libertatem nostram tuemur, quod dignitate, gloria, diuiti s aucti Senenses, decorati Q simus, nulli post deum, neq; magis, neq; prius quam patruo illi tuo adorarid:e nobis memoriae Callisto acceptum ferimus. A quo uidelicet tanquam a fonte quodam perenni tanta illa in nos, tamq; affluens omnium rerum felicitas reduniadauerit. Nec Vero ingratus, aut immemor accepti a Callisto beneficii Pius fuit, sed expeditionem, quam ille aduersus immanissimum Turcae gontis tyrannum susceperat, obitu interpellatam,statim ut ipse ad pontificatum adscitus est,ita na uiter continuaui ut in ipso molimine apparatu i rerum uitam emauerit, nihil si

hi neq; ad salutem certius, neq; ad laudem maius existimans, quam si sanctissimi

illiva

520쪽

. ORATIO. opillius sapientissimi pontificis,promotoris, decessoris que sui trestigijs institisset.

Carterum illis forsitan i mportuna mors tantum illud decus ob idipsum inuidit, ut haec ad te laus integra,illibata, indeflorataq; descenderet.Nam Sc sapientia singularis, cuius tam multa experimeta, tot annis sacri princeps senatus dedisti, Sc prae stans animi magnitudo, qua mortales crederis omnes antecellere, dc aetas ipsa pariter autoritati retinendae, laboribusq; ferendis idonea, ec uigor iste tuus oculo rum ac uultus, plena 3 dignitatis,plena maiestatis facies, ac totius corporis uvida

quaedam uis, & solidum robur: tum istud ipsum Alexandri nomen omnibus O rientis populis formidabile, quod tibi credo non frustra, sed diuinitus adopta siti, magna queda de te nobis, rara,ardua, singularia, incredibilia, inaudita pollicetur. ori enim dubitatur, quin receptura retentura ius, maiestatem in suam Romaena ecclesia sit, quin uirtuti Sc bonis artib. honos, te pontifice, sit habendus,ac uirido icti, disciplinisci; omne genus,ingeniis o florentes, praemia laborum sint, uigiliarumq; laturi: quin principes omnes Christiani arma quibus inter se nunc impies,uiunt, contra Maumeticam potius rabiem impulsu autoritateΦ tua conuersuri sint. Tibi enim, tibi laus haec uere Alexandro debetur, non magno, sed maximo: non regi,sed pontifici. Tunc enim uerer tu pastor, cum belluas teterrimas, tot an

nos Christianorum hoc est, tui gregis cruore. ec caedibus pastas, totil Italiae, alladeo sedi isti tute sane issmae rabidis faucibus inhiantes, baculo isto diuinae potestatis repelles abiges, contund es. Quod ut fortiter aggredi constanteri non du-hites, en ipsa tua te patria pulcherrima illa Hisipania nunc maxime adhortar: quae quali rebus tuis praeludens, regem reginam suos diuinis honoribus efferedos, alacri studio in bellum secuta, maximis quide laboribus ec periculis, sed maiore profecto laude gloria* Barbariam illam truculenta ec foedam nostris toties cla dibus triumphante,Europae tande finibus exturbauit. Sed quid ego haec apud te summe potifex quasi uero aut meae partes sint tui adhortandi, ac non potius adoxandi aut tu stimulis indigeas ullis, incitandus Q cuiquam sis, qui tua sponte nihil unquam nisi arduum, nisi excelsiam, nisi singulare uel cogitas uel moliris. Quare

finem dicendi faciam, si prius Rempub. nostram deditissimam deuotissima motibi sancte pater cuneiis animi & cordis uiribus suppliciter commendauero, quae non minus Alexandro Sexto pontifice maximo exultat, quam olim Alexandro tertio ciui suo,Romano item pontifice exultauit, illo qui Federici imperatoris ueniam petetis ceruicem pede calcauit.Nam nein dubitamus, quin tuti siem per sub umbra alarum tuarum Senenses futuri simus,sicuti sub aliorum pontificum praesidio fuimus hactenus, ec beneficia commoda 3 nec pauciora abs te, nec minora prorsus expectamus, quam olim a patruo illo tuo sanctissmo pontifice acceperimus. Reliquum est,ut deum optimum maximum p precemur, ut felix faustum in

tibi sit semper, quicquid agas, quicquid c6gites, ut pin ista sublimi cathedra sedens at imperans, annos Petri procul excedas, quo uidelicet oves tuae uocem agnoscetes tua, tutar undim sub tanto pastore, θc fature diu

tina securitate perstuantur. Dixi.

SEARCH

MENU NAVIGATION