장음표시 사용
111쪽
niis, in quibus vestimenta adservare solent, inserunt; aut corpori suo adplicant ,
ut scilicet nares eorum, quoS inter Versam xur , grato Odore adficiant.
Cassee tametsi pro coeli indole latissime provenire posset , non colitur tamen, quod in tanto regionis ardore potus calidi valetudini adversentur. PDma aurea & citrina Europaeis tam sapore, quam magnitudine pretestantiora anno toto haud deficiunt. Alia subacido, alia dulcissimo sapore se commendant . priora indigenis magis arrident. Citrinis silvae omneS redundant: est enim quoddam perdicum genus , poma haec decidua una cum nucleis devorans , eosdemque indigestos rursus egerens , e quibus novae undique propullulant arhores. Eadem de cauissa, locis potissimum humidis, multiplicantur cidi a mira fragrantia , & sepe maximorum nostratium peponum magnitudine.
112쪽
L1BER SECUNDUS. Primarum tam copia , quam Varietas
est pene incredibilis. Trunco candelae instar adsurgunt rectissimo ; ramos , & folia
nonnisi in vertice , tanquam conmaS quas
dam, progignunt. Confiunt e foliis storeae, sportulae , pilei non indecori, & arcendo solis ardori opportuni. Quaedam infra corticem filamenta occulunt, quae cannabiS IMO- re tractata nervum pro arcubus , & funest
pro lectulis praebent. Rami cum foliis suppeditant aedibus parietinas , si palis stato
intervallo defixis adligentur. Interdum tegendis domibus adhibentur ; at solem potius , quam pluviam arcent. Aptior est truncus ipse huic usui : cum enim cavus , dc nonnisi filis quibusdam refertus sit , his exemtis si findatur per medium, duoS Veluti canales offert, e quibus imbrices facili opera e seormantur. Tecta hujusmodi paulo difficilius admittunt ignem ; Verum , Ole cum abundent, admissum pertinaciter fovent, spicum
113쪽
CAPUT III. 93spiculisque ignitis quaquaversum sparsis ho
mines a ferenda ope repellunt. Palmae omnes in vertice ad ramorum initia securi pertae exhibent quaedam veluti folia candida, & adglomerata , quae vel cruda palatum suavissime adficiunt ; plerumque tamen com minuta coquuntur, ac sale, acetoque conodita ipsis etiam advenis Obsonium admodum
delicatum praebent. Fructum pCEterea , quem COCum Vocant, omnes progignunt, cujus crusta exterior dura , & praegrandis aquam interdum continet palato gratissimam, ac hominis unius siti sedandae sussicientem. Cortici interne adhaeret materia quaedam candida esui opportuna. Sunt , quae racem mos progerminent ducentis & amplius cocis instructoS, quorum cortex, ferro durior, cum perfringitur, subministrat oleum fovendis lampadibus , crinibusque indigenarum perungendis idoneum. Interiori cor picis parieti crassior quaedam adhaeret cutis ,
114쪽
92. LIBER SECUNDUS.quar, famis praesertim tempore, torrefacta in farinam redigi, atque ita tritici Turcici defectum sarcire solet.
Offert quoque se in silvis quoddam , si ita adpellare fas est, arboris amygdali genus , tantae proceritatis, Ut truncuS interdum adtingat mensuram ulnarum 24. tanta
plerumque amplitudine, ut cavari in lintres possit. Cocos procreat bilibres nonnisi ope securis aperiendos, intra quos latent amygdala etiam tricena, binis nostratibuS a qualia, quae contusa, ac pressa lac magna copia suppeditant: sin autem aliquot adserventur mensibus , oleum pro lacte praebent.
Lac illud cum origa incoctum cibum largitur saporis optimi, sed parcius sumendum , ne offendat stomachum. In silva sub hisce
arboribus incaute oberrare res plena e1t periculi: nam coci e tanta altitudine passim delabentes pondere caput ipsum per fringunt. Ela
115쪽
Platanus arbor sat alta truncum habet,
quem brachiis complecti nequeas. Situ adsurgit rectissimo , nec facile profert foliatricenis plura, verum tam ampla , ut binis contegi, vel penitus insui possis. Indigenae se se folio ejusmodi, tanquam scuto , adversus imbres tuentur. Capsula ad folii pedunculum emergit spithaniae longitudine, colore violaceo , figura coni, quae subinde aperta complures exhibet flosculos flavos, idque quovis anni tempore. E capsulae fundo adsurgit stylus quidam crassior, medullae capitatae brassicae persimilis, e quo fructus platani undique progerminant, & intra mensem jam maturi leguntur. Μinimi vocantur Guinei, medii Dominicani , maximi vulgo Harta - veliacos, seu famis sedatores, quod scilicet depellendae fami unicus
abunde sussiciat. sa Minimi sapore , ac
a) Videntur hae Platani esse diveris species M. D , uti est Musa paradisiaca, ct sapiemum.
116쪽
fragrantia ceteris praeitant: at reliqui magis conducunt valetudini, possimique coqui , assari, aut frigi, cum primi non nisi crudi edantur , idque parce admodum propter
aestum stomachi , haustu frigidae temperandum. Si stylus ille, seu racemus, cui fructus interdum 3O. adhaerent, ante plenam maturitatem rescindatur, edi coctus duntaxat , aut assus potest , quo haud parum juvantur , qui nimiis egestionibus, etiam sanguine permistis , laborant: immo compertum est vel ipsum florum decoctum malo huic egregio mederi, sive deinde potione sum
tur, sive clistere immittatur. Extima racemi nondum plene maturi cutis est colore viridi ; at cum resectus domi adpenditur , paucos intra dies flavescere incipit, plenamque consequitur maturitatem. Pulpa nucleo destituta, detracta cuticula, tanquam farcimen tota absumi potest: sapore tamen tunc est maxime exquisito, dum cutis fusco tin-
117쪽
gi incipit, habetque nonnullam cum illo adfinitatem, quem in sicubus deprehendimuS , maxime si in us is longiorum itinerum diutius adtineatur. Arbor ipsa, si fructum demas , non aliud praestat obsequium , cum obvio cultro recidi facile possit, & tunc e radice paucos intra dies tres quatuorve propullulant, ac post anni decursum fructus colono ferunt. Spatio quadrato cujus t tus ulnas 2 O. continet, ducentae possunt inseri , quae familiam quatuor capitum anno integro cum pleno corporis vigore sustentabunt.
Gosipii duplex habetur genus. Silvestre provenit in arbore passim obvia , &quam majoribus metaro adnumeres. a Florem a) Forte Lombax pentandrum Linn. deseriptum a Jaequin Plant. Amerie. pag. I9M Verisimiliter arbor haee eadem est, quam Ulloa, ct Clavigero ab Hispanis Cribo vel Ceila adpellari adserunt. Clavigea
118쪽
L1BER SECUNDUS.rem habet candidum , flavo nonnihil timetum : fructum prae domestica gignit copio sum , minorem tamen. Gossipium ipsum
unionum praefert colorem , estque mollitie, ac tenuitate serico praestantius. Uerum ad textrinae usus apud indigenas hodiedum non valet svo haec de illa memorat : ,, Arboris erassitudo pro , , digio e ejusdem proeeritati proportione respona, , det: Oculos intuentium magnopere oblectat , cum, , novis se foliis induit, & fructibus redunaat , qui ,, genus quoddam gossipii candidum, tenerum , &,, mollissimum intra se habent, e quo possent sane
contexi , S reapse textae quoque fuerunt teli e seri is cis fortasse praestantiores: at clim fibrae perbreves,, sint, torqueri in fila dissiculter possiant. Gosiipio,, uin istoc solet pulvinis , 5c lodicibus farciendis ad- , , hiberi, idque habet peculiare, quod calore solis, , mirum in modum turgescat. o Storia antica dei Messico T. I. pag. 62. Ullo a in suo Itinerario ait gosipium in rube urnvergens eorum valetudini, qui illud in stragulis, &lodici us sibi substernunt , noxium existiinari, quod
natur ae extreme frigidae esis putetur. Eadem haec arbor ad fluvium Orinoeeo barbaris Cumaea dieitur , qui ejusdem gosi pium , utpote in terra , vel in lecto. pensili cubare adsueti , prorsus negligunt. Gilii Lib. ci t. T. I. Pag. 162 ι
119쪽
valet, quod fila inomento quoviS rumpantur: non est tamen dubium posse a peritis textoribus confieri ex eodem telas sericis longe excellentiores. Hortense gossipium , quod ad usum donaesticum plantari solet, progignit arbor mediocris , ramis ita undique luxurians, ut putatione coercenda sit. Solem plerumque fervidiorem quam caninnae saecliarariae, deposcit. Lapso quadriennio penitus amputanda est; deinceps enim et nullum, vel certe parcissimum generat fructum. Μoxitae gompium procreant colore duplici, candido scilicet, ac rufo ; apta que generis utriusque permistione, citra tingendi necessitatem , telas conteXunt perm
Asemoboco arbor est indigenis vestirimenta suppeditans. Cortex per totam incisus trunci longitudinem facile revellitur , qui scabello impositus, crebroque hume ctatus pistillis leniter verberatur, dum parsi G
120쪽
L I B ER SECUNDUS. exterior penitus dissiliat, liber autem, seocutis interior ita sensim mollescat, ut instat telae plicari quaquaversus possit. Ex hoc telae genere , quae modo rufa est , modo candida , consarcinant vestimenta , ut parcant possipinis. Iti a seu Manaioca a genus est arbusti ramis exuberans plurimis , e quibuS gemmae, pollicis intervallo disjundia , confertim propullulant 2 folia proxime accedunt ad ficulna. Radicum bulbi alimenti hominum vel maxime deserviunt, quibus effostis , resecti rami in silvis loco hunaido, ac solaribus radiis impervio menses compi
res adservantur, cumque tempuS Plantan
di advenerit , in frusta pedem dimidium
longa conscinduntur, ac in fossam paratam segmenta terna , quaternave non nimium alte immittuntur, e quorum nodis singulis surculi pronascuntur. Plantatio mensibus