Descriptio provinciae Moxitarum in regno Peruano

발행: 1791년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

91쪽

cannae ripam utrinque convestientes intutam reddunt navigationem : nam aquis cum

ruinosa ripa hastilium instar oblique imminent , cumque plurimae si1ccae, & confractae sint , cuspides habent acutissimas , quihus nautarum incautorum latera con diunt,& tuguria pellicea , in scaphis erecta , disturbant. Adde infestissimos culicum , & aliorum insectorum morsus , quae tota qui dem regione , sed hic imprimis grassantur. Ceterum ripa utraque avibus , & quadrupedibus sic est insessa , ut navigantes epulo lautissimo nunquam destituantur.

Tranquillus, & priori dissimilis Guap

re solet item nautis esse periculosus propter saxa praegrandia , quae instar carenae alveum duobus in locis intercipiunt, nec nisi per angustum relinquunt scaphis transitum , tan-ra peragendum rapiditate, ut artubus omni-hus contremiscas. Res momento finitur unico, sed a quo vita ipsa pendet. Μajora

92쪽

7O LIBER SECUNDUS saxa occulit Μamore, sed ubi colonias Christianorum jam est praetergressus. Series pulcherrima arborum, quibus fluviorum ma gines obsidentur , aestui levando umbram ;aveS autem, & simiae gratum oculis spe- naculum, ac fami solatium praebent. Sunt aves , quae piscibus victitant , & hilibros etiam liguriunt, quas cum Indi sagitta figunt, ave & pisce eadem opera potiuntur. Mira quaedam occurrit in quibusdam fluviis naturae procreatio , quam accolae L moicysco , seu piscium stercus nominant. Est nimirum crusta quaedam sicca colore obscuis To, quae tenui arboris ramo sub aquis ad pedis longitudinem circumfunditur , porosa

id spongiae similitudinem , sed tenuissimis, S longiusculis reserta aculeis. Hanc Indi

una cum ramo praecisam comhurunt, ac cinereS in pulverem redactos certa proportione admiscent massis, de qua vasa fictilia excoquunt , quae hujusmodi adbibita tempera

93쪽

CAPUT Ι. 72tione igni diutius, & pertinacius resistere

compertum est. Μateria haec tempore in undationum infra aquam duntaxat formatur , nec unquam deprehenditur in ramis extra eandem exstantibus. Multis necquidquam indagavit Autor in ejus Originem ζ eXcrementum quidem piscium esse, quae vulgaris est opinio, vix erit, qui sibi persuadeat. Nam primum non in omnibus invenitur su- viis , & lacubus etiam piscosissimis ; coloniae

certe piscibus abundantes eadem Carent, in usus suos aliunde petere necesse habent. Deinde institutis experimentis constitit piscitam excrementa innatare aquiS , nec proinde posse sub iisdem crustam illam ramis demersis inducere. Propius ad veritatem fortasse accedit Autoris suspicio, eandem e ramo rum succo, ope aquae soluto, confieri opinantis. I acubus provincia abundat innumeris ,

quorum non pauci decem & amplius militaria circuitu suo complectuntur , & plerum

94쪽

η LIBER SECUNDUS.qu e abeunt in fluvios, praebentque barbaris: superstitionum ridicularum occasionem , de quibus infra recurret sermo. Abundant plerique piscibus, & crocodilis. Sunt , qui siccantur , piscibus acervatim emorientibus. Sunt , qui ulva mutuo se se implicante ita Conteguntur , ut aquam subesse ne suspiceris quidem, possisque tuto , & sicco calcare vestigio: equuS tamen, nisi caute, &admodum lente ducatur, pede textum illud herbarum perfodit , & in aquam mergitur , non nisi labore improbo expediendus. Locus ipse deposcit, ut de pontibus ac

vehiculis, in tanta aquarum frequentia necessariis , pauca commemoremus. Barbari olim magnis molitionibus aggeres exaltarunte terra utrinque effossa, qui duos nostrates Currus dorso caperent, & ultra summam aquam eminerent. Labo e hoc improbo non solum tutum praestabant Commeatum

inter aquas undique diffusas, sed & illud

95쪽

CAPUT I. 73

consequebantur, ut siccatiS campis aquae penes aggeres in fossis remanerent , qua iruna adminiculo messem, & alia vitae subsidia scaphis ad vicos suos facile deportarent. Genus hoc pontium apud Baures imprimis obtinebat, quorum adhuc visuntur vestigia: at hodie , fabrica navium multo magis exculta , penituS antiquati sunt. Struetura hodiernorum ejuSmodi est, quam mi reris aeque , dc, si transeundum sit, reformides. Primum genus struitur e trunciS aris horum siccis, cum ligna recentia pondere nativo demergantur. Nimirum fune quo

dam vimineo, de quo alibi disseremus, truncos inter se devinciunt, quibus duo plerumque insident, & in adversam ripam eluctantur. Trajectio hujusmodi res est periculosa , & peculiarem exposcens dexteritatem : tum quia pons mobilis in latentem illisus truncum facile distatuitur; tum quia parum eminet ex aqua , ut adeo crocodili

96쪽

homines aquis innatare rati famelico rictu proxime accedere audeant , quos abigere

vel ideo perarduum est, quod propter an gustias sessores vix se commovere possint citra praesentissimum naufragii periculum. Tutior est transitu , si pluribus idinodi ratibus flumen simul trajiciatur. Rivi angustiores mirabili plane transeun

tur artificio. Palmas , aut cannas robustiores fune apicibus injecto utraque in ripa ad. prehendunt, eodemque adducto, prehensa cacumina sic inflectunt, ut se se contingant; deinde in hoc situ arcus cujuSdam tranSVCr si similitudinem referente deligant. Sic inflexis cannis vel arboribus tigilla transversa statis intervallis alligant ita, ut machin*mentum scalarum arcuatarum imaginem CX-hibeat , per quas Curionem suum, uXores ,& liberos traducunt. Sed vehiculum America tota usitatissimum confit e vaccarum peI-le, parte hirta extrorsum versa, cujuS mar

97쪽

gines circumcirca eriguntur ad sex digitos, ac interne cannis, aut virgultis alligantur ita, ut ponto isto speciem habeat mensis quadratae. Uni laterum adnecti solet funiculus , cujus ope Indus pondus duorum etiam ccntenariorum natando per fluvium traducit ; interdum eundem remo propellit, sed perito opus esst remige , ne amitti ponderis aequilibritate in aquas effundatur. sum navigii hujus in tota America ipsi etiam Hispani adoptarunt , ac ejusdem subsidio merces quantivis pretii per majores quoque fluvios deportant : Indi vero vel pueri animi causa per aquas coloniis adlabentes passi

sim anatum more his cimbulis oberrant.

Μodus hic fumina trajiciendi omnium est securissimus , si corium sanum , ac probe desiccatum sit, & , qui vehitur, quiete consideat. Alii cannas palustres , puppi , ac

prora sursum reflexiS , more nostrarum ra-xium concopulant, quarum ope itinera etiam lon-

98쪽

6 LIBER SECUNDU . longiora ingredi tur, ac adverso quoque flumine navigant. Qui tutiores esse cupiunt , utres probe clausos, & aere inflatos iisdem subjiciunt , atque ita, tametsi fluet bus pilae instar jactentur, ab omni tamen mergendi periculo se tutos reddunt. Siquod flumen Indo equiti in via se offerat , freno ademto equum in profluentem impellit , quem aquis innatantem aut praecedit ipse, aut sequitur: interdum e iuba ejusdem pendet , ac dextra baculo armata crocodilos adnatanteS coercet. Sed haec de indole, fluviisque Provinciae generatim suffciant: nunc ad peculiares quasdam regni vegetabilis pro

creationes transeamUS.

CAPUT III.

De nonnullis arborum, fruticum , O fruetctuum speciebuS.

In tota, qua patet, Μoxitania nulla earum, quze apud nos crescunt, Occurrit arbori

99쪽

bor; sed nova plane ubique se offert silvarum , & hortorum facies. Arbores pleraeque sponte exsudant resinam , sive succum, qui induratus cortici tenaciter adhaeret, &ab indigenis collectus in usum summentoruni curandisque morbis, ac vulneribus adhibetur. Genera nonnulla, Autoris legendo vestigia , percurremuS. Primum sibi vendicat locum Taramobo eo, seu vulgo Copaiba sa , arbor procera , peramplis foliis, aspero , ac subnigro cori ce. Incisa fundit oleum colore aureo, &ea, cui parent vix alibi persentiscas , fragrantia. Oleuni hoc Lusitani deportant e Brasilia pharmace utarum usibus deserviturum, atque pictoribus etiam expetendum , sive ut coloribus majorem concilient vivacitatem; sive ut insecta arceant a picturiS propter Odoris gravitatem. Quando Copaiba oleum fundit , vicibus creberrime repetitiS eum edit

100쪽

ν8 L1BER SECUNDUs. dit fragorem , qui adlabi ad aures solet I

dum asserem nonnihil incisum manibus divel limus: putares frangi ramOS, aut truncum ipsum violente diiundi, quae ipsa res barbaris occasionem superliitionis ridiculae praebuit. Putabant nempe arbores has esse re- Coptacula geniorum illorum, seu , ut ipsi vocant , Asanorum , qui in rixa , clientes inter exorta, a fortiore su perati misere vapularunt, ut adeo reparandis viribus necesse habeanr oleo hocce confoveri.

Aliud olei genus, s Mariae vocant) fun

dit arbor item procera, e qua scaphae cavan

tur ampliores. sa Nulla eget incisione, sed his

Q Bouguer de arbore Mariae haec tantum haabet: ,, Oecurrunt in Peruvia arbores propter eandorem eorticis , atque ingentem proceritatem mea, , morabiles , quae arbores Maiiae adpellantur, & maa lis navium solae sunt idoneae, cur ceterae regionis hujus ineolae pondere sint enormi praeditae . Reiose nacta Perv. Oleum ex iisdem proveniens com mendat Ullo a in suo itinerario pag. 4 I. , genus tamen arboris nondu n est definitum.

SEARCH

MENU NAVIGATION