Descriptio provinciae Moxitarum in regno Peruano

발행: 1791년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

81쪽

depascitur, ramosque omnes, relictiS trunqG:S, absumita at cum ad limites grassando devenerit, suapte restinguitur. Trunci relicti fulciendo tritico Turcico deserviunt, ne sci, licet a ventis late omnia perflantibus prinsternatur. Terram nullo moliuntur aratro,

sed ubi sub Octobris initium imher eandem

humectaverit, ligneo ligone foramen modice depressum aperiunt, ac decem Vel quatuordecim semina injiciunt, & terra pede admota obruunt. Ulnae intervallo distanta se se scrobes, e quibus duos intra menses seges pxsurgit cum plena, & adhuc tenera, ac vel idcirco coloni palato arridente spica , ca altitudine, ut apices eques non adtingat, culmo admodum crasso, foliis latissimis : spHca: ipta dimidiam ulnam nonnunquam aer quant longitudine. Nec minus laete proveniunt canneta sa charum procreantia, quae in ceteris Per vix tractibus nonnisi tertio quovis anno ad

82쪽

6o L1BER SECUNDUS. sequuntur aetatem, saccharo excoquendo idoneam ; at hic Septembri , vel Octobri te rae commissa, jam proximo ΜaJo, aut Iunio ad eam perveniunt maturitatem, Ut nisi messis acceleretur, periculum sit, ne penituS corrumpantur. Cannae altitudine M. pe ad tres adsurgunt ulnas: Crassitudinem

inde colligas, quod duae humero impositae non sine molestia baiulentur. Quis jam satis enarret silvarum tacunditatem, quae arbores progignunt admodum proceraS, ea amplitudine, ut ex earundem truncis scapti excavari possint duas ulnas latetet Plurimarum trunci eriguntur etiam ad quatuor &viginti ulnarum altitudinem, antequam ad infimos pertingant ramos. Utinam ad humanos usus essent expeditiores, nec a formicarum examinibus isde corrumperentur , aut Ventorum impetu sternerenturi Silvis bonitate non cedunt campi, qui tamen coli propter aquarum diffusiones haud possunt.

83쪽

C A Ρ U T I. 61 Cineres exustorum graminum miram illis conciliant fertilitatem : certe si vel plantam , quae vulgo Siptirise audit, contempleris, non herbam, sed genus fruticis esse puta- his. Folium illi longum, & latum, scapus fere digiti crassitudine equitem proceritate Occulere potes L Coluit Autor suo in hortulo plantam , in qua piper crescit Tur-

cicum, quae cum alibi ViX ultra mensuram ulnae excrescat, illic trienni spatio pervenit ad fruticis ' magnitudinem , ita ut sex milites sub eadem consederint, quin ramos

capite adtingerent. a) Nec desunt cucumereS peponum magnitudine. Quid dicam de pomis aureis, & citrinis, quovis anni

tempore maturescentibu S, mira mole,

succi suavitate a nostratibus tantopere dissidente i Quid de silvis, arboribus cacao rein

84쪽

61 LIBER SECUNDUs.

c) si colantur, hetissime provenientibus

oriza quidem certo saepe quintam protrudit intra annum spicana, quam coloni naviculis circumvecti in aquis solent metere. Aquae redundare quotannis solent trihus potissimum de causis. Primum, quia imbres statis mensibus pene continentes, &his nostratibus largiores, cipe per novem continuos effunduntur dies absque ulla imiermissione. Deinde, quod aequissima sit reagionis facies. Denique, quod flumina decursum habeant adeo lentum , ut in plerisquo eodem r2migum numero secundo , & adverso cursu pari fere facilitate navigare possis. Ineunte Ianuario fluvii plerique ripas tranS- gressi in patentes eampos infunduntur , &propter imbres ad Martium usque perdurantes perpetuo increscunt, ut adeo dum ite

tum H Nicotiana Linn. O fea occidentalis Linn

85쪽

funi lectuant, & campi desiccati exurantur , vel domi desidendum, vel naviculis obe randum sit. Mensibus his regio omniS mari simillima viam navigandi quaquaversus aperit, aquis passim ad orgyae altitudinem restagnantibus, e quibus solae silvae in morem instuarum eminent, ubi generis omnis animalia perfugium quaerunt, si demas formicas, quae se se in globum adglomerantes herbis exstantibus sic adplicant, ut vix avetili queant. Si letu validiore herbam succutias, pars aliqua globi decidet, sed aquis

innatabit, ac iterum herbis adhaerescet, nec illas deseret, dum cessent eluvione S. Ρisces e fluviis sic evagantur, ut toto jejunii verni tempore nullum in iisdem ceteroquin admodum pisculentis deprehendas. Coloniete, Manaore flumini adsitte, maxima ab inundationibus hisce patiuntur detriamenta, cum aquae in easdem ita se infundant , ut in plateis scapharum, quas causas

86쪽

64 LIBER SECUNDUs. vocant, adminiculo navigandum sit. Incolae nisi domos habeant palis superpositas, ad

tecta coguntur confugere Cum tota familia,& jumentis, deligato ad aedium januam lintre, cujus subsidio, cum necesie fuerit, egredi possint. Ε tectis illis, tanquam specula, crebro transfigunt sagitta pisces, per plateas, Sc ima cubicula gregatim oberran tes, quibus passim se iungunt crocodili, a- nati, vel cani cuipiam inhiantes. Fluvius hic oriundus e Peruanis alpibus, in quibus

idem est pluviarum tempus, saepe Cocte Unica vicina omnia late inundat, μ& equorum Vaccarumque gregeri aquis in campo undique cingit, ut effugere interitum nequeant, aut certe consepultis pascuis ad folia, corticesque arborum arrodendoS adigantur, quibus cum insueti non sint, sic emaciantur , ut Austro ingruente pereant, praesertim cum ob continuas pluvias pilos amittant. Cum aquae decrescunt, pecora collo-

87쪽

CAPUT I.

tenus immersa graminum apices, & herbas innatanteS carpunt, fundoque adhaerentes pedibus revellunt. Malum idem corrum,pit sata omnia, si unam demaS Origam. Videas hoc plantaria integra plataniS, man-dioca, cannisque saccharariis reserta funditus avelli , & mobilium instar insularum sic nutare, ut ab Indis facili Opera possint ad ripam adtrahi, & cannae jam maturae praecidi. Porro e tot aquiS restagnantibus, & limo prae solis ardore putrescente,

tantus existit insectorum exercitu S, ut iter, nisi exustis campis, facere non liceat. Ηabet tamen haec aquarum effusio sua emo. lumenta. Tunc enim arbores exstruendis aedibus destinatae, tunc mestiS omniS generis, tunc naveS effabricatae , quae alias non .

nisi lentissimo, & improbo labore possent adduci ad coloniam, tunc, inquam, a binis pueris vix ullo negotio adducuntur. At

88쪽

66 L1BER SECUNDUS.quantula haec sunt commoda , si cum damnis

conferantur.

CAPUT II.

De Fluviis , O eosdem trajiciendi

modis. Sed quoniam de fluviis dicere incepismus , tres sunt priecipui, qui per has Christianorum colonias decurrunt. Primus, de ceteris major, est Mamore, quem geogra phi plerique , non sine errore, confundunt cum fluvio de la Madera. Tametsi enim Μaniore quoque ligna Vehat copiosa, tamen hoc in genere multo praestat fluvius alter longe spatiosior, qui prope Chaesiacias , coloniam Lusitanorum, in Μamore influit,& Rio de la Μadeira, seu lignorum fluvius a Lusitanis adpellatur. Alter, cui BGnes, seu Guapure nomen est, Danubium ad

89쪽

ad Posonium aequat, sed alveo ita humili ,

ut vado transiri interdum possit. Oritur si 'pra Mattogrosib, Lusitanorum oppidum. Tertius Veni, aut Beni neutro inferior adlabitur e Peruanis alpibus. Ρrimus & postremus infames sunt sua rapacitate, &crebro demutant alveum t Μanaore prTterea semper turbidus , at piscium feracisi mus. Beni & Guapure aquas vehunt limispidas , fundo plerumque arenat , nec mi nore scatent piscium copia. Guapure cur su adeo lento volvitur, ut a Manaore, in quem exoneratur, nonnihil tumescente plurimum retardetur. Principes hi fluvii, qui minores plureS, quam viginti, in se suxecipiunt, aquas suas omnes in flumen AniaZOnum effundunt. Piscibiis plerique, crocodiliS autem omnes, redundant. Qui dam herbis, instar hederae serpentibus a &textu multiplici cohaerentibus, sic conte

90쪽

6s LIBER SECUNDUS.guntur, ut magna anni parte scaphis na. vigari haud possint. Universe fluvii omnes id habent pecu. tiare, quod praealtae eorundem ripae con stent stratis butyri instar mollibus , & mira colorum varietate distitistis. Autor in ripa fluminis Maniore strata idmodi parallela, &pedem alta, tredecim numeraVit , quorum unum candore , ac politura calce praestantius templis , ceterisque aedibus dealbandis adhibetur, reliqua pingendis, & ornandiS conclavium parietibus deserviunt. Fluvius idem admodum periculosus est navigantibus propter loca aquarum Vorticibus infesta: cumque sit rapidissimus , ripas nullo negotio subruit, ac proceras, radicituSque avulsas arbores in lintres praetereunteS praecipitat. Praeterea fluctus vento concitatos vehementer attollit, scatetque arborum truncis , & ramis, in quos in ea praesertim celeritate impactae naves crebro evertuntur. Sed

SEARCH

MENU NAVIGATION