Descriptio provinciae Moxitarum in regno Peruano

발행: 1791년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

141쪽

ovis grandioris magnitudinem exaequante, ad terram usque dependent. Infestat minores feras. Caudae Autor meminisse non POte1L

rsus formicarius, Hispanis or se ho

rrit ero a ursis nostratibus, quibus Ceteroquin corporis crassitudine par, longitudine superior est, minore pollet statura. Color illi niger, villi promissi, pedes crassi, armati tribus unguibus rotundiS, acutis, digiti humani crassitudine , binis scilicet in

parte plantae anteriore, uno psittacorum more in postica, quos fere, ne alterantur, contractos tenet, plantaque introrsum fle- a, super proximo pedum articulo gradi.

o wrmecophaga Linn. & qu1dem verisimiliter iubata sieu Tamanον Buison. Situm d & numerum unguiun non videtur Autor bene observasse.

142쪽

xeto LIBER TERTI Us. tur, Ut adeo a pedite vel fuste sterni posisit. Caput pro mole bestiae exiguum, nec circa ipsos oculos, ubi tamen plurimum CXcurrit, caput galli Indici superans ;VersuS OS autem continenter, in rostrum duarum spithamarum adtenuatur, desinitque in osculum perangustum. Sed neque oculi granum lentis excedunt ; aureS autem, quaSa muribus accepisse videtur, vix adparent.

Cauda ad ulnae procurrens longitudinem pilis utrinque convestitur spithamalibus. Foetum quotannis fundit unicum, quem etiam jam grandiusculum in tergo prae villis Vix conspiciendum Circumfert. Quanquam autem robore non cedat tigridi versicolori, in juventute nihilominus facile mansuescit, ςditurque ab indigeniS. Cum campi aeque, ac silvae nidis formicarum ubique exundent, eosdem pede, ut formicae irritatae erumpant, indicat , linguam deinde ad spithamas duas exsertam in

143쪽

CAPUT J. I 2Iearum examen injicit, & postquam formicae

confertim eidem adhaeserunt, celerrime retrahit, atque ita vescitur animal dentibus deltitutum. Si cingatur a canibus venatucis, in dorsum se projicit, canemque ceteriS audaciorem unguibus correptum supinus sic constringit, ut ossa pene comminuat, nec, quod semel arripuit, unquam vivum dimittit. Eadem se se tuendi arte excipit tigridem, ita ut in arena ambo sie pe occumbant, sicuti eorum cadavera in mutuo interdum amplexu deprehensa adte

stantur.

Rrcorum silvestrium duplex est genus.

Μajores, nostris apris haud multum absimius, ac dentibus aeque metuendi, gregatim oberrant. In tergo pone caudae radicem

glandulam, seu quemdam quasi umbilicum habent, e quo humorem quempiam lacteum irritati ejaculantur, cujus foetore intolerabili

144쪽

- LIBER TERTIUS. venatorem in fugam agunt Q Caro hunc in modum irritati porci sepius eluenda, &excoquenda est, ut sapere vel Indo possit.

Uenantem, more aprorum, non invadunt,

sed naribus in altum sublatis dentes feralicum strepitu collidunt. Facile gregem imtegrum sternas, si porcellum inter fruteta

corripiaS, oreque ejuSdem obturato , in amhoris cujuspiam deciduae ramum evadaS, deinde autem pervellendo ad eiulatum ConciteS; tunc enim turmatim adcurrentes, atque arbori circumfusos sagitta, vel la cea nullo negotio perimeS. Alii minores sunt, ut fere nostri semestres, torque circa collum albo, cetera fusci, carne candida, & b gustui non inamoena. Unico in grege ultra mille numeres. Si vel hominem conspexerunt, Vel canum latratuS exaudiverunt, momento ad cavera

145쪽

nas paratas, aditu angustissimas vel in ca-VaS arbores se recipiunt. Indi praedae avia ditate cavernas obstructis effugiis perfodiunt, aut fumo ramorum viridium ingesto latitantes su cant. HO nomenclatione a sono, quem solet edere , desumta , vocatur animal cervo haud

multum dissimile, capite duntaxat, fauciis bus, dentibus, pedumque digitis cani adfine. Cursu non nisi mediocri valens scrutatur latibula murium , glirium, & cuniculorum , quos deprehensos in cibum dexterrime e dit. Ρellis calceos, de tibialia vix unquam adterenda suppeditat. Passim incedit pariter , & siquando alter ab altero disjungitur, vocula ho se mutuo provocant, eademque opera venatori produnt. Cervorum in aestate greges tanto pererrant in campis numero, ut a sex Indis tres intra, quatuorve horas saepe tricenis plures

interimantur. Universe quidem , sed prae

146쪽

ΙΣ LIBER TERTIUS. sertim qui hominem nondum viderunt, sunt admodum stupidi, ac ea corporiS magnitudine, ut robustus sit equus, qui sub unius onere non succumbat. Sed caro succo destituta , ac insipida est. Cornua excelsa, &ramosa quotannis mense Μartio solent pilosa quadam obduci cuticula, quae priusquam exsiccetur , adeo sunt fragilia, ut vel manu distingi , atque a capite revelli possint , equibus ad solem expositis oleum exstillat parandis medicinis aptum: animal vero ipsum toto illo tempore tabescit prae macredine.

Μirari sane quis possit tam immensam

equorum , & vaccarum ubique occurrere copiam, Cum annuis inundationibus, tigridum dentibus, indigenarum jaculis, & lanceis tot quotannis millia absumantur. Genus hoc ex Hispania primum propagatum , ad incredibilem in tanta pascuorum fertilitate excrevit multitudinem. Vaccis, & tauris cumprimis abundat Paraquaria , ubi multa quot

147쪽

CAPUT I. I 23 annis perimuntur millia pellis unius gratia, carne pro avium , & ferarum pabulatione in campis relicta. Apud Moxitas mira sunt tam boves , quam equi Varietate, modoque corporis nostratibus nihilo inferiores, sed boves pinguedine potiores fastidium come, denti pariunt. Simia varietate, & numero incredibili silvas replent omnes. Mensura caudarum aequat corporum longitudinem, cujus adminiculo se se de una arbore in aliam mirabili celeritate trajiciunt, &, si forte vestigium saltant, e ramis suspensis manent. Catellos in humeris citra labendi periculum circumferunt : ceterum longissime absunt a jocis

illis, & imitandi artibus, quibus Africanae tantopere excellunt, cumque fructibus vescantur arborum, carnem suppeditant nutrimento opportunam.

Omnia pervidendi, atque explorandi curiositas perniciem iisdem non raro adfert.

148쪽

116 LIBER TERTIUS. Solent enim tigrides densa inter arbusta se sic occulere, ut Hideri quidem , non tamen etiam discerni possint. Simiae proinde eX- plorandi cupiditate ex arboribus certatim descendunt, & propius accedentes in Ungues latitantis incidunt , neque id quidem immerito, sunt enim plerumque furaces,& damna segetibus Turcici tritici magna inferunt. Custode nempe digresso fruges turmatim invadunt , spicas silentio decerinpunt , atque infra brachia ad arborem deferunt, ibique adpendunt: revertuntur autem

denuo , & intra horam agrum depascuntur. Unde pervagata apud Indos est op nio, simias esse reapse homines , sed qui loqui dedita opera nolint, ne ad faciendum scilicet opus compellantur. Sed jam unum

alterumve genus ex ingenti illa varietate delibemUS.

Strumose, Hispanis Trapiceros nomena torculari, quo cannae saccharariae expri

149쪽

muntur, habent, cujus nimirum fragorem voce imitantur. Genus hoc est omnium maximum, par majoribus canibus, pilis, praesertim in facie, praelongiS, ferox, tardum , una alterave struma praedidum. Scio-po in arbore trajestrum haeret ope Caudae ramum amplectentis pendulum , dum dimisso sanguine obrigescat. Sagittam emissani

revellit e corpore , & in Venatorem magna cum ferocia retorquet.

Genus alterum a pusillum est , catellumque bimestrem modo corporiS non excedit , ut adeo circumferri in vestium sacculis possit. Colorem habet nigrum , si Vum , aut rubeum , jubamque leonis instar perelegantem. Ouae candidae sunt , pilis vestiuntur cetera hreviculis, at in Capite ornantur Caesarie nigra, instar capillamenti cujusdam promissa , facies tamen candida est; in qua ocelli cerulei mire rutilant.

- a Forte Simia Oedipus Linu.

150쪽

-8 LIBER TERTIUS. Damulae aliae silvestres , aliae campestres sunt. Illae colorem praeferunt propocineritium , nec e silvis facile egrediuntur:

hae molem habent minorem , coloremque fere cervorum, nec silvam, etiam a caninibus impulsae, facile ingrediuntur; nam passi sim in arbores , & frutices impeditissimos

incurrunt ac proinde parvo negotio capiuntur: at in campo aperto ea pollent currendi velocitate , ut tres interdum equo S , nostratibus hisce longe perniciores alterum post alterum delasses , dum fugientes adsequaris, maxime si contra ventum , quod plerumque solent , currere possint. Carnem mensis suppeditant optimam , paucoS-que intra dies sic cicurantur , Ut intra septa domestica etiam progenerent

Melero Hispanis, incolis Ororipoari a canis ordinarii magnitudine, cute nigra, pilis

a) Uerisimiliter ad genus Viverrae Pertinens. Clavigero in animalius 1 a comite Buffon ignoratOrum s

SEARCH

MENU NAVIGATION