장음표시 사용
171쪽
plumbeum, albo intermixtum. Cibum indigenis gratum subministrant. Condor accipitris genus, altissima alpium Peruanarum juga incolit, tantarumque perhibetur esse virium, ut vitulum unguibus correptum e subjectis vallibus in summos montium apices deferat. Verum fides sit penes alpium accolas, qui ista perti, bent , Autor enim noster monstrum hoc γVium nunquam vidit. a Coremo expansis alis ad duas, & d, midiam ulnas pertinebit: candidus est totus , nisi quod circa caput rubra quadam exornetur fascia. b) Pedes habet praealtos,
Ο Vultur Gr bus e maximis aeriis ineolis. Uultures hi vitulum non abripiunt , sed siquem a matre longius sejunc iam deprehendunt, plures in illum plerumque praeeipites irruunt, alis expansis dontegunt, oculos effodiunt, & in loco ipso dilaniant. Vid. Molina Lib. et t. pag. 237. Idem videtur esse , quem Gilii , nescio qua de causis , Picarum Regem adpellat, Hispani vero SOL
172쪽
1so LIBER TERTIUS. Caput nigrum rostro terribili instructum, quo piscem luciis nostris maximis aequalem abripit, quem si ad ripae marginem deprehendat, primum rostro clauso spinam dors elidit, deinde adprehensum devorat. Nidum mediis in campis e gramine congerit, herbaSque ad decem, vel undecim passus
Circum circa omnes evellit, atque ita ova
ab incendio omnia undique depascente, Perque arefactum gramen in immensum serpente, praeservat. Piavonum agmina in iis potissimum oberrant silvis , quae arbore cacao abundant 3
dato voeant, forte propter corporis molem, & pedum Proeeritatem; aut propter gressum gravem , sic quasi adnumerum compositum. Avis hare triginta vel quadraginta libras adpendit, habetque tam collum , quod praelongum est, quam eaput nigra pelle convestitum, qua Hispani pro saeculo tabaeae fumo destinatae Dolaany-1satsk6 utuntur. Quantum ex imperfecta utriusque Autoris descriptione conjectare lieet, videtur esse Μ -cterra Americana Linn. qua eum cetera congruit, nisi quod Linueus Mycheriam nidum in proceris struere orboribus adserat.
173쪽
nam nucleos, e quibus chocolata confit, cumprimis amant. a) Varia sunt magnitudine, edules omnes. Sapore ceteriS, corporisque modo Guacui eminet. Μas colore nigro, & crista e plumis concreta subtilissimis se se discernit, pedibus dunta Xat, ac rostro rubentibus: femina tigridis instar versicolor est. Ille vocem tigridis Doctu perfecte imitatur. Genus hoc facile mansuescit, & domi quoque propagatur. b Psittacorum infinitus est numerus & varietas , mira colorum vividissimorum elegam tia. Μinimi passeres nostros haud superant, nec fere quidquam loquuntur. Qui et majoribus maxime dociles sunt, colorem habent viridem, in summo tamen vertice flavum, eundem que in extremis alis rubro tinctum: alii, duntaxat garruli, alas preteseserunt Vio-
a 3 Pavo est Asiae, Africaeque indigena; sed Crax Americana indolit. Verisimiliter Crax nuxi Litim.
174쪽
111 LIBER TERTIUS. Jaceas. Horo omnium maximus aequat gallinas , colore purpureo, si alas demas, parte interiore auri instar fulgentes. Camda octo, decemve plumis ruberrimiS , adspithamas duas prodensiS constat, quibus indigenae frontalia sua diebus solemnioribus exornare solent. At aures obtundit raucedine. Sunt etiam alii eadem magnitudine, colore cetera caesio, sed infra alas, & in pectore ad flavum vergente. Cum Vero Indi rubro maxime delectentur , eundem arte quoque procurare norunt. Psittacis nimirum ceruleis plumas e cauda, alisque vellunt, & cutis nudatae foramella succo bufonum replent, neve dissuere possit, cera oblinunt.' hoc pacto adsequuntur ut plumae denuo succrescentes sint ruberrimae,
neque deinceps degenerent. a)RE a Ars plumis avium colores , natura ipsia operam adjuvante, conciliandi videtur pluribus in America popillis esse familiaris. is Indi ad fluvium ina
175쪽
PPrdices tam silvestres, qUam campe stres colore, & camis insuavitate a nostra-stibus vehementer dissident ; priores tamen pennis praeduae ceruleis cibum praebent aliquanto suaviorem.
,, po , inquit Condamine , norunt artem Psittacorum se plumis colores novos indendi: his enim leniter e- , , Vulsis, plagas Tanarum quarumdam sanguine ii . buunt. Forte autem arcanum Omne in eo situm is est , ut partes, in quibus pennas coloratas Obtine. ,, re velis, acri quodam liquore percurras: forio,, neque hoe, neque alio opus est medicamenti gene-
re, ut idem consequaris, Nam quid insolentius p an videre pro viridibus, quas avi evulsieris, plumis ru- beas, flavasve succrescere Z an, quod in dies experimur , in equi cicatrice candidos pro nigris pilos succedere Z,, Beschr. einer Reia in das itiner ste deeSud - America pag. 3O8 . Verum vix erit, qui sibi persuadeat, Indos absque
medicamenti cujusdam usu plumas coloris certi, audeterminati ex avi elicere , & rem, cum Tubeum Praecipue colorem deament, fortunae unice committere. Diligentissimus naturae indagator Reau mur narrat Italis aucupibus in more esse , ut coturnicibus tempore
verno pennas evellant, seque in gallinarum plumis idem fecisse experimentum, nihil tamen de coloris mutatione in plumis sue crescentibus meminit, quod
facere vir diligentissimus non utique intermisisset
176쪽
is LIBER TERTIUS. Accipitres alii avibus , alii piscibus nutriuntur. Illi mensibus, quibus campi incendi solent , cortibus admodum infesti sunt: hi tametsi prae altitudine cerni in aere vix possint, ut primum tamen piscem aliquem in aquis conspicantur, fulminis instar praecipites irruunt , ac ungue correptum in arborem proximam deferunt.
Quae Indis Tarara ab nobis corvus
aquaticus dici potest, tanta occurrenS Ubique copia, ut ipsa interdum arborum folia contegat: in fluviis, & lacubus omni-hus die tora piscatur. Demergit se se, atque infra aquam etiam contra torrentis Cursum tanta fertur rapiditate, ut pisces adsequatur, captosque proxima in arbore depascatur. Quanta in hac camporum immensitate, Iacuumque , & fluviorum frequentia Anatum a) Ad genus Pelecani PertinenS.
177쪽
tum esse multitudo debeat, facile cogit tione quisque adsequetur. Μaximae ab Hia
s panis Reales b seu regales dicuntur,
superantque anseres modo corporis, colore nigro, at sub alis candido, carne arida ,& aspera: ceterae blandiores sunt. Tanta harum ubique obversantur agmina, Ut solem nonnunquam eripere Videantur, clangore incredibili , atque colloquentibus, cum se mutuo vix intelligant, permolesto. Indus earum greges in campis saepe invadit,& equo desiiliens fuste maximam stragem edit, cum scilicet mutuo se se impedientes omnes simul avolare nequeant.
bit Anas caruncula compressa, corpore eeruleo , se subtus fusco , torque albo, anate boschade Vulgari , , nostra multo major. ,, pag. ao6. Noster eolorem ceruleum obscurum non videtur a nigro satis diserevisse , in ipsa etiam corporis mole dissentit. Ceterum plures autores anatis hujus meminerunt, quin legitime eatidem deseripserint: Molinae tamen censemus plurimum esse deserendum.
178쪽
Lehele e , alias Terotero mole columis hae, pedibus rubris, colore cineritio, sed plumis candidis intermixto, in exteriore
alarum parte armatur unco quodam Osseo.
a) Anatum comes individuus, & noetu, diuque quodammodo custos, si minimum
exaudivit strepitum, aut Venatorem a longe vidit, conclamat illico, & anates de quaerenda securitate quasi admonet, Ut adeo incolae pro anatum, & gallinarum suarum tutela eundem domi interdum educent. Quodsi anates se se proripere cunctentur, circumvolitando suis illis uncis modo anates, nunc caput ipsius venatoris impetit, dum denique avolando periculum effugiant. Nidos in campo patente prope aquam construit, quibus Indi studiose solent
Q Indubie ad Parras Linnei pertinet. His , quae Autor de hac avi narrat, similia refert Jaequinde Parra Chevaria Linn. 6c Molina de Larra Gilausi, quae tamen, collatis inter se descriptionibus, diveris ab hae nostra species sunt.
179쪽
CAPUΤ II. 137lent insidiari; raro tamen deprehendunt pullos ; nam mater nunquam in eorum viciniatate, sed loco remotiore considet, ne quaerentibus p essentia sua indicium faciat. Turdum vocant Hispani avem undique nigram, Europaeis grandiorem , in palmis
summisve domorum fastigiis nidos componentem. Cicuratur facile, estque multum facetus, & simiis interdum nequior, aveS-que Americanas omnes cantu excellit. a
Iabiret passeribus nostris garrulitate, audacia, & reliqua indole non multum di similis, qua etiam de causa nomen istud , quod diaboli avem sonat, accepit. Pluviam diei insequentis , coelo etiam adhuc sereno , ssic
a Videtur ere Turdus Curaeus Lin n. Syst. Nat. edit. XΙΙΙ. Molina , cui prima avis hujus deseriptio cum hac nostra consentiens debetur, id praeterea addit , carnem ejusdem ad Ossa usque nigram esse.
180쪽
138 LIBER TERTIUS. sic annunciat, ut ejus praesagia rarissime fal
Cobό, seu canis, turdo minor, plumiS nigerrimis , plerumque gregatim sturnorum more pervolitat. Canis vocabulum idcirco Obtinuit, quod latratum ejusdem voce satis naturaliter exprimat , atque tigrides insectetur, quibuS occurrentibus latratus ille est continuus , & longe quidem vehementior.
Ibare, ib) Autori nostro Rhinoceros
avis est sat grandis, plumis vero detractis corporiS exigui, pellem quasi vento inflatam, S pediculis undique eXuberantem carnis loco exhibenS. Socialiter circuit, nidosque in arborum vertilibus construit. os in fronte M In insulis Guada' oupe, & Martiniea Dialo Ium Vocant avem gallin se magnitudine , pedibus palmatis , brevibus, Tostro recurvo quod id ei reo notamus, ut adpareat njhil esse in historia naturali reuionis cujusdam de ribenda nominibus vulgaribus uibuendum. Ob Est Palamedea , sed an cornuta Linneae