장음표시 사용
311쪽
Ad rectam siclopeiorum tractationeni plurimum conducit acutissima illa oculorum acies, qua tigridem ipsam multi superant. Hispani certe, quoddam Lusitanorum CD stellum oppugnantes , fassi sunt, milites, qui Indorum globis perimebantur, plerosque media in fronte fuime ictos. At hoc telorum genuS minus es: regioni aptum, quod pulvis nitratus , e longinquo alioquin petendus, pretioque CXaggerato redimenduS, humore perpetuo vitietur. Uerum ipsasaam venandi rationeS persequamur.
Primum, idque spectatu jucundistinaum,
venandi genus suppeditant statae aquarum exundationes, quibus, plana omnia obtinentibus , ferae omnes in insulas, silvas scilicet eminentiores , compelluntur. Parantur tunc paulo majora actuaria, partini remis, partim contis celerrime impellenda,
s vide Fig. q. quibus die condicta, cum
magno canum , & armorum in superioribusae comin
312쪽
L1BER QUINTUS. commemoratorum adparatu diluculo egrediuntur , aliis tympana , aliis cornua secum deferentibus. Cum ad insulam ejusmodi ventum est, nonnulli in aliquo ejusdem promontorio exponuntur, & loca sortiuntur ita, ut totam, quantum fieri potest, insulta latitudinem amplectantur: ceteri celocibus eandem cingunt aequis intervallis,& summo cum silentio ἰ gramen, quod aquis elatius est, impedit, ne observaria cerviS, natatu valentibus, ante tempus possint. Qui expositi erant, silvam cum maximo cornuum , ac tympanorum clangore invadunt, & canes, recentia ferarum Vestigia odore persequentes, momento disper guntur. Cervi conterriti natatione conantur evadere ; sed a naviculariis excepti aut fustibus perimuntur , aut injectis funibus capiuntur. Interdum Indus e cinaba in te
gum natantis institit, & luctando in aqua jam ambo demerguntur, jam iterum proni vel supini
313쪽
CAPUT . 1. supini emergunt, dum denique cervus vel aquis prae cetur, Vel cultro hunc in usum parato interimatur. Intra silvain interea res sagittis , si1 dibusque agitur, IndiS clamore Omnia cominplentibus , & mutuas suppetias implorantibus. Fit strages maxima, rCVehUntur cer vi non raro quadraginta, porci ultra ducentoS , praeter damulas , struthioneS, ursos myrmecophagaS , tigrideS, anta S, alia que minorum ferarum genera, quae majoribus illis navigiis, non sine tripudio, &concentu musico , ad Vicum deportantur, soli canes Dede lacerati, ac humeris ad naves plerumque deferendi gemunt.
Contra aveS fere utuntur cannis
Blasfrohr quae , si meta non sint, ad
ignem etiamnum recenteS calefiunt , Ss,
quo libuerit, fleet tur; has onerant spiculo duarum circiter spithamarum e venassilii palmae exsecta , cujus apicem Veneno T a im,
314쪽
χ92 LIBER QUINTUS. imbuunt, basim autem silvestri gostipio cise
cumVolvunt , ut spiritu repente inhalato impetum concipiant. His anates cumprimiS, quas regales adpellari diximus, insectantur. Solent die de nocte quiescere in proceris arboribus, quas etiam interdiu propter solis ardorem circa horam nonam repetunt,& illic usque 'ad tertiam in umbra delite scunt. Indus , receptaculis hisce detectis, tugurium in propinquo e ramiS struit, eodemque , dum anates illi usu adsuescant , per dies aliquot abstinet : deinde horis, quibus eaedem in campis Oberrant, introit, ac revertenteS sagittiS C canna sua configit,& intra horam sepe centum dejicit. Siqua una cum sagitta avolet, locum, ubi decidit, oculis tam accurate determinat, ut ne unicam quidem ex omni illa praeda deperdat. At magis oblectat artificium, quo ea dem prehendere in lacunis solent. Cu-
315쪽
curbitas pretegrandes hic & illic perforatas, anatibus in arbore adhuc quiescentibus, aquae injiciunt , quarum conspectu reduces primum quidem terrentur , verum iisdem sensim deinde adsuescunt ; quod cum Venator animadvertit, abientibus avibus, lacum ingressus caput cucurbitae uni inserit, seque in aquam collo tenus immergit, ac revertente anatum turba lento passu , ut fluitare cucurbita videatur, procedit, dc proximas quasque pede corripit, inque aquam detractis gulam elidit. Nihil inde doli suspicantur ceterete, cum genus hoc se se in aquam sponte saepe demerg t a . Cervos, & damulas In campis apertis, ubi struendis insidiis locus nullus suppetit , hunc in modum fallunt. Ut primum
H Eadem hae fraude usi fuere veteres Mexicani, Clavia. I ib. cit. T. ΙΙ. pag. 161. Idem a Sinensibus adhiberi artificium autor est Du Halde T. II. pag.
316쪽
23 LIBER QUINTUS. cervum de longe vident , stationem ita capiunt, ut ventus de loco , ubi fera est, versus ipsos adspiret. Deinde observant, dum animal capite demisso pascitur, & tunc
eidem adpropinquant : cum adtem cervicem rursus adtollit , statuarum instar immobiles consistunt , dum iterum herbam carpere iniscipiat. Repetito hoc venatoriS accessu cer-VUS non modo non terretur, sed ultro ipse accedit, & tunc vultus pileo occulenduS, aut caput inflectendum, ictusque designam dias est. Animal hoc tam est periculi im-rnemor, Ut uno prostrato, cetera non diffugiant, imauo interdum circa ipsa occisorum cornora accubent. AliaS, ut magis
allat, indusium album venator induit, pileum nigrum in rostri cujusdam formam componit, & avem Coromo, quam alibi descripsimus, 1cite effingens VersuS cervum incurVaro corpore , & brachiis alarum in morem agitatiS, accedit, & nec opinantem sternit. Da
317쪽
Damulae campestres , simiarum instar omnia videndi, atque explorandi cupidae, insidiis facilius patent. InduS Vento, Ut antea dictum est , captato , facie nonnihil obvelata , & vestitu , pileo cumprimis, aliquantum commutato, tamdiu procedit, dum se a damulis jam conspici animadvertat , ac tunc in terram, ne cerni porro
possit, se se abjicit, & jam manum , jam
pedem ex herba arrigit, rursuSque, ut Vi dendi aviditatem exacuat, recondit. Postquam praedam ad distantiam paucorum passuum hoc modo allexit, sagittis venenatis e canna excussis figit , quarum vim cum damulae principio vix sentiant, non diffugiunt : immo ne tunc quidem, dum scio-Peto petuntur , multum terrentur , nisi se Venator prodat, reversurae iterum, si eodem artificio denuo pelliciantur. Sed cum inter alia venandi instrumenta equus etiam, & funis sit, necesso est,
318쪽
ut de his quoque breviter Commemoremus Moxitae tractandis, regendisque equiS adsvescunt nullo fere negotio. Nihil inte est, sine equus sella , vel freno instructus ; sussicit funis quispiam ori circum volutus. Cum equi feroces intra septum aliquod compelluntur, sepimenta peneS Ο-stium conscendunt, ac certum ex omni nu' inero quisque sibi designant, cumque foriqhus apertis grex Celeritate maXima CrUmpit, in suum unusquisque ex alto institit, neque ullis ferocientis iactationibus excutitur, dum fessum denique , ac sudore fumantem injecto fune ad obsequium habeat Si equus, uti saepe fit, in terram se praecipitet, sessor quidem desilit, sed stimulis ad consurgendum adacto se iterum injicit.
Pernicitate horum equorum cerVOS, damaS, struthiones, vaccas, antas delassant, quin
perdices ipsas defatigant, & vel manu, vel
319쪽
CAPUT I 297 Praecipuum tamen adminiculum , quo taurum ferocem, equum, tigridem, & quasvis alias majores feras , equis in hujusmodi venationem ante jam instructis, capiunt,
restis est, quem e vaccarum, aut equorum
corio parant , loris aliquot ita contortiS, sibique mutuo insertis , ut crassitudinem digiti saepe non excedat . sebo deinde Cre-hrius imbutum soli exponunt, penituSque reddunt flexibilem. Longitudini ulnas fere quatuordecim tribuunt. Finis ejusdem unus formam laquei habet; alteri nodus e corio cum fibula nectitur, cujus ope loramento per ventrem equi circumducto, &fortiter adstricto ita copulatur, ut a sessore
fibula nodo celerrime inseri , vel eximi possit pro arbitrio. Si jam animal quodpiam capiendum sit, funem a tergo sellae deligatum solvunt, ac
CXtremum unum loro per corpus equi cir-
320쪽
298 LIBER QUINTUS.mus, adnectunt, alterum laqueo instructum dextera, reliquum funem in spiras aliquot collectum sinistra manu una cum habeniS tenent. Equus rite in hos usus institutus, quam primum solvi restem advertit, procurrit impetu rapidissimo, sessor autem, postquam praedam octo, aut decem ulnarum intervallo a dextris habet, laqueum in cornua,
vel in collum injicit, spirasque solvit, quibus evolutis equus lentescit, & animal ca-Ptum ea firmitate tenet, ut cogatur denique corruere at equeS tunc desiilit, pedi-husque captivi colligatis, rursus aliud persequitur. Tigrides , equo suapte lentiores, afflu , ac pinguedinis pondere in aperto campo cito delassantur, & more felium ceterarum consident. Postquam his laqueus injectus fuit , equus incitatur , ut restis, pedibus fortasse correptu S, eripiatur, achestia suffocetur. Ouodsi periculum ab ea immineret, amputato fune facile de-Ni