Descriptio provinciae Moxitarum in regno Peruano

발행: 1791년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

331쪽

lorum varietate, de vivacitate se se disti,guunt, evellunt, & sibi eleganter permixtas teta tam dextre adsuunt, ut eaS e tela ip;a prognatas crederes. Ex his formant simulacra quadrupedum , aVium , hominum jacula vibrantium, aut piscationi operam navantium, has tabellas scutulorum instar manu inter saltandum agitant. Immo curionum suorum duectu etiam icones sacras, & altarium ornamenta e plu-nrulis illis sic eiungunt, ut, nisi errorem tactione corrigas, vivis omnia coloribus

depicta esse juraturus sis a .

a Ars e plumulis avium dextre inter se compositis icones fingendi apud Veteres Mexieanos ad perfectionem fuit adducta : apud modernos vero fere ex toto intercidit. 9uo magis mirandum eandem inter Moxitas hodie reperiri, quae ne in Regno quidem Peruano , cum esset florentissimum , videtur viguisse. Vid. Histo ire naturelle, & morale des Indes par te P. Acosta L. 4. cap. 37. Item Storia antica dei Messico par l'Ab. D. Franc. Saverio Clavigero Tom. II. pag. i=7.

332쪽

3IO LIBER QUINTUS. Quod ad sculpturam adtiuet, quidquida perito artifice hoc in genere effici vident , perfecte imitabuntur: verum instrumenta, quibus Europaei in scalpendo uti solent, illis nulli adjumento, immo potius sunt impedimento; res enim tota cultellis peragitur. Vidit Noster binas Christi ad columnam deligati, flagellisque caesi statuas, quarum altera Neapoli, altera a Μο-xita quodam fuit elaborata r tam vero erant

sibi similes , ut discerni omnino haud possent. Oblatum fuit eidem cochlear, a quodam suorum affabre elaboratum , cujus in scalpendo habilitatem ut amplius experiretur, proposuit illi Christi ad crucem adfixi simulacrum , quod ille , tametsi hoc in nere nihil antea tentaverit, sic ad amusi sim expressit ut perfectioni nihil deesset, nec opus Europasi ipsi satis' demirari poss

333쪽

C Α Ρ U Τ ΙII. 3II Nec minor est in iis dexteritas, quie ferri, & chalybis tractationi addixeru't. Uiderant hi apud Hispanos varia siclo- petorum in Anglia , & Hollandia parato-rUm genera , ac praemiis propositis at lecti,

eadem feliciter elaborarunt. Cum Hispanus rei tormentari e Praefectus vicos Moxit rum pervagatuS campanarum, ab ipsis fusarum , sonitus audivisset, venit in cogitationem pertentandi, an non machinae quoque bellicae fundi cum successu ab iisdem

possent. ReS tentata exspectationem supera vit: tormenta enim exibant longe perfectiora , quae ille , relictis veteribus , ad demoliendum , Lusitanorum praesidium secum avexit. Nec minus feliciter tractant rem pictoriam , modo Europams quispiam artis peritus pingendi rationem exemplo suo

commonstret.

Plurimi peculiarem in arte texendi habilitatem egregie probaverunt : nam quid'

334쪽

LIBER QUINTUS Uald ligularum , peristromatum, aliorum. ve idmodi textilium in usus templorum ex Europa submittebatur , praeclare sunt imi-, rati. Petebant scilicet segmentum ex ii

pliquod sibi dari , illud filis dexterrime se.

gregatis penitus dissuebant, ut conteXtum omnem, variaSque filorum conjugationes perviderent, Lanas deinde eorundem coml0rum postulabant , atque filamenta super binis lignellis in crucis formam compositis tendebant, & simplicissimo hoc textrinae adparatu rem Omnem perficiebant. Pari su

ces1ii imitabantur telas acu phrygia pictas ,& quaevis opera vermiculata, de solis coloribus erant iteratidem admonendi , ne scialicet genera omni nimium permisceant ,

cum genti id maxime sit in pretio, quodpaore tigridis est undequaque varium, &versicolor. Quam vero in filis subtiliter ducendis sint versati homines, qui nu per nudi oberrabant . vel inde aestimes i

335쪽

CAPUT II I.

quod primi subsellii matronae Viennae, Stalibi fass, sint, nuspiam in Europa ad eam

perfectionem nendi artem pervenisse. Operae autem pretium est ipsum etiam fila ducendi modum, a nostro plane di-Versum, cognoscere. Mulieres se se adnendum adcingentes in terra consident , scapum fusi supra rotulam eminentem irrier duos sinistri pedis primores digitos inserunt. CXtremo altero scapi super dextri pedissura quiescente: gossipium rite jam ante dispositum manu sinistra tenent, palmo Vero dexterae fusi rotulam ab imo sursum Versus propellunt, ac stamina e gossipio sinistra in altum sublata tanta ducunt celeritate, ut nostrates longissimo stiperent intervallo. Fusum vero loco nunquam dimovent, seu ducendum sit filum, seu scapo ejusdem

circumvolvendum.

Sed artis musicae peritia ipsana pene

admirationem apud gentem haud ita pri-

336쪽

314 LIBER QUINTUS.dem cicuratam superat. Nullum fuit genus instrumentorum ex Europa adlatoruna, quod non ad stuporem ipsorum etiam Praefectorum militarium pulsarent , vel inflarent. Organa musica omnia, quae quidem confieri e ligno solent , sive deinde chordis instruenda, sive flatu oris incitanda essent, ipsimet fabricabant, quibuS genuS omne symphoniae, a celeberrimis nostris magistris compositae, miro cum concentu, atque suavitate eXequebantur. In duobus tamen artis istius capitibus plurimum deficiunt : imprimiS enim ex omni natione Unum non invenies , cui natura vocem basso, ut vocant, canendo idoneam adtribuerit: deinde artem in re musica quidpiam componendi edoceri hactenus non poterant, quod quidem ex arctis , quibus eorum ingenium circumscriptum est, limitibus videtur proficisci, quemadmodum S illud, quod tametsi artificium aliquod vita tota CXCrcCant,

illud

337쪽

CAPUT III.

illud tamen usu ipso non perficiant, sed ultimum artis opus primo simillimum sit, nec majori perfectum celeritate. Ρectines , dentium subtilitate nihil a nostris differentes , conficiunt et piscium dentibus. Pro radenda, & comminuenda Mandioca tabulam e ligno parant, quam spinarum aculeis, vel acutis lignellis exasperant, & suam illam radicem eadem ,

qua nOS rapaS , aut caulium capita, faciliatate conscindunt. StoreaS perquam eleganteS contexunt e genere quodam arula

dinum tenuissimarum , quas coloribuS ante imbutaS , cum pulcherrima florum varietate mutuo sibi implicant. Ex iisdem, aut palmarum foliis conficiunt corbes, pileOS, ci stulas colorum illecebris oculos rapientes, quas Hispani maxima cum avidi ate Consectantur. CAω

338쪽

LIBER QUINTUS.

De cibis, O potibus.

Cibos adparandi ratio apud nationem tam est spurca, & sordida, ut eadem ist hic enucleatius proponenda, ne stomachus legenti moveatur , supersedeam: genera duntaxat ciborum quaedam commemorabo , quae ipsa lectori fastidium procul dubio sunt allatura. ova gallinarum, struthionum , & crocodilorum tamdiu, dum indurescant, excoquunt, ac ne foetentibus quidem illis parcunt, quae ceteris exclusis in nido remanserunt, & sepe formatum jam pulli rudimentum continent : immo haec prae aliis habent in deliciis. Caudam crocodili, sicut est , in ignem injiciunt, &squamas, ac pellem in carbones redactam lignellis inter edendum detergunt. Lumbricos mensibus Majo, & Iunio mulieres in campis colligunt, ac uno digi,

rorum

339쪽

torum duini elisos funi ante aedes sole deis siccandos adpendunt : coquunt deinde in aqua , dum in massam quamdam nigram spissentur, atque ita menta tanquam offam perquam delicatam inferunt. Simiam una cum pilis in ignem conjiciunt, foedo sane Europaeis spectaculo , dum cute circa OScaloris fervore contracta dentes eminent. Capite potissimum, & cerebro delectantur. Αnates carbonibus una cum plumis obruunt, quibus exustis in verubus ligneis prope ignem assandas infigunt. Sin autem eis lixandae sint , ambustulatas cacabo una cum intestinis, & pennarum radicibus indunt, ac inter edendum ne grana quidem tritici Turcici, quae forte in stomacho adhuc in tegra deprehenduntur, abjiciunt, sed tanquam bolos exquisitiores absumunt, quemadmodum facere apud nos solent, qui grana in stomacho juniperarum avium deprehensa comedunt.

340쪽

Est quoddam formicarum genUS, qua rum Venter corpori non nisi ope tenuissimi cujusdam ligaminis cohaeret ventriculoS hos a formicis avulsos corbibus integris colligunt, & in aqua coctos inspissant, interdum saporis causa lumbricos addunt, ac in priecipuis cupediis reputant. Quidam vespertiliones integros elixant , qui calore efferventis aquae dirupti odore foedissimo cibum inficiunt. Pisces , quemadmodum capti fuerunt, assant, dum fere in carbo

neS abeant. Cum minoreS edunt, squamas , & spinas in oris latuS lingua congerunt, & finitis epulis usibus futuris adservandas in patellam egerunt. Vaccarum intestina baculo leviter excutiunt, aut certe non satis eluunt, unde color in jure subviridis, & odor gravissimu S. Si quando iter faciendum sit , carnem hubulam in laminam quamdam adtenuant,& equi tergo solis ardore liccandani adli

gant.

SEARCH

MENU NAVIGATION