Descriptio provinciae Moxitarum in regno Peruano

발행: 1791년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

341쪽

gant. Cum ad stationem ventum est, foco ardenti una cum sudore, ac pilis ex equo adhaerentibus injiciunt, seque lautissime coenatos existimant. Alii boum , aut Vaccarum sebum solicite congregant , atque C-pulaturi parti ejusdem in cacabo liquatae frusta carnis frigenda indunt, quae sebo omni jam in se recepto, tametsi etiamnum semicruda , ori ingerunt, atque dentibus tamdiu comprimunt, & linguae adminiculo depsunt, dum sebum omne exprimant, & penitus exsugant. Frusta hunc in modum tractata rursUS in Cacabum exspuunt, novoque addito sebo operationem eandem his , terve repetunt , ac ipsas tandem carnes hoc modo frixaS devorant Cum vero ad carnes, priecipue autem

ad pisces maxima sit in gente aviditas, nec semper Venationi , aut piscationi, propter aquas omnia inundantes, locus esse possit, ossium, spinarum, & squamarum reliquias suis in prandiis diligenter colligunt, sole

342쪽

32o LIBER QUIN Τυ s. exseccatas ad ignem torrefaciunt, in pus verem redigunt, & pani suo vulgari , seu farinae Turcici tritici admiscent, ut adpetituna saltem Odore, vel sapore aliquo carnium

consolentur.

Atque his absolvuntur praecipua natio nis nutrimenta, quibus fructus preteterea in supplementum veniunt. Mensa epulantium terra est, multum a famelicis anatibus, gallinis, & canibus infestata. Ponitur in medio circum accumbentibus catinus, unde digitis, quod cuilibet arridet, eripit. Caro astata floreae, ciborum illuvie jam plerumque inquinatae, imponitur. Fuscinae officium digiti, cultri viceni dentes obeunt. Jus e catino ipso hauritur. Sal cum petie longinquo debeat, hunc in modum sup pletur. Folia plantae cujusdam deo

siccata comburunt , ac eorundem cinereSpipere Turcico permistos pro condimento adhibent.

343쪽

veniamus nunc ad potum gentis G, csa, seu, ut ipsi vocant, Donetico, saepius

jam supra commemoratum: tametsi enim variis e frugibus , & arborum fructibus potiones norint parare fortissimas, tamen hac sua, quam dixi, maxime delectantur, cujus praeparandae modum hoc loco exeis quemur. Grana tritici Turcici nonnihil torrefacta commoluntur , & aqua frigida in mastam subiguntur, quae in minores divisa portiones igne super testis pinsuntur, sed qui vix extimam crustam excoquat. Co gregantur deinde mulieres , interdum cenis tum, varios in circulos tribuendae, in quorum centris cacabi collocantur. Mulieribus singulis portiones illi tost e distribuumtur, quae illas mansitant, & tamdiu masticant, dum linguae, ac dentium judicio penitus comminutae sint ue tunc autem in caincabum exspuunt, aut, siquae velint ine u baniores , digitis exemtas eodem injiciunt.

X Opus

344쪽

L1BER QUINTUS. Opus in noctem interdum producitur, quo peracto massis aqua superfunditur, & ignis cacabis supponitur, horis quatuor & viginti alendus: excubant interea mulieres aliquot, massamque subsidentem spatulis identidem commovent, & farinam per vices adindunt. Postea cacabi in lintres parato S deplentur, e quibus liquor nonnihil defrigescens in ptaegrandes amphoras figlinas transfunditur, ubi intra noctem sic effervet, ut vasa, nisi spiraculum habeant, dirumpat. Die postero supernatat oleum favissimum, certum potionis ad perfectio

nem deductae indicium. a

a Potio haec indolem cerevisite genuinae habet, neque est dubium salivam mulierum, massam illam deutibus commolentium , in vicem fermenti addi, cum constet liquores e plantis pressione , vel coctione extractos non alia Te citius in fermentum agi, quam addita quapiam animali materia, quae tamen saporem liquoris non vitiet. Modus hie adparandae C sic sie apudi lures Americae meridionalis populos iu usiu est po

345쪽

Quidam ad triticum Turcicum Mandioἀcam quoque silvestrem adhibent , sed quae, nisi prope eluta fuerit , liquorem bibentubuS propter Venenatum succum reddit per iculosum: qui vero potum hunc e sola Μandioca parare tentaverunt, morte te meritatem luerunt. Uerum ad Cscsani vulgarem redeamus. Indi , experimentum honitatis capturi, condicto tempore conveniunt, &, si ad palatum esse deprehendunt,

mulierem, quae operi faciundo praefuit , praeconiis inter compotandum ad astra tollunt ; sin minus, convitiis onerant, amphoras nihilominus omnes fideliter exsiccant. Praemium ejusmodi praefecta est una amphora, utcunque deinde labor cesserit. Hospitibus helluantibus potus in parvis pro pinatur cucurbitis. In majori quapiam stastivitate cucurbitae adhibentur oblongae, te curvae, plumulis, & figuris Variis exornaἀta , quarum extremum unum ori bibentis

346쪽

3ὶ LIBER QUINTUS.

inseritur, alteri liquor a propinatore sensim infunditur. Potionis hujus emcacitas in depellendis calculis est testatissima: nullus certe ab annis ducentis inventus est Indus hoc mali genere divexatus. Duo commemorat Noster curationum exempla, quarum non testis modo, sed etiam instrumentum ipsemet fuit. Lusitanus quidam calculi doloribus ad extrema deductus, & in vicum Mox, tarum delatus, unico hoc medicamenti genere usuS , arena omni feliciter egesta, post triduum incolumis discessit. Alter natione Suecus, & navis, qua Autor in Hispaniam revectus erat, Praefectu S octiduo jam integro lenimentis, quae medicus ingerebat, nihil proficientibus miserum in modum ex cruciabatur. Noster Csiciam a muliere conis fici jussit , ac intra triduum arenam e X m

347쪽

CA PUT IV. 323groto sic expulit , ut misso lectulo sanus in vectorum conspectum se dederit. sa Guara'O , potus Viribus priori suppa

confit etiam e sacchari cannarum succo , ope torcularis expresso, qui quarta aquae parte dilutus hora dimidia coquitur , & calore dimisto amphoris infunditur, ac intra biduum deservescit. Alii e fructibus arborum liquores eodem procedendi modo adparant, palato valde arridentes, praecipue si ananas admisceatur. Autoris neophyti potionem Homoreco conficiebant e farina tritici Turcici leniter tosti, quam adfusa aqua horis circiter binis coquebant, &

a Eandem Csiesse virtutem complures autores adtribuunt: Gilii nihilominus in dubium revoeat, quod Mail uri, pluresque fluVium Grinoeen adeolentes populi hoc poturae genere ViX unquam Utantur, ne et tamen calculi malo laborent. Lib. cit. Tom. II. pag 297. Uerum bina a Nostro adlata curationum exempla adeo sunt luculenta , ut digna videatur esse res , quae a medietnae peritis adtentius eXploretur.

348쪽

3 LIBER QUINTUS. trans densum cribrum manibus exprime .hant, ut etiam stibtiliores transirent farinae partes, atque liquorem amphoris exceptum nonnihil addens arent. Potus hic sitim , &famem una sedabat, ebrietatem non con' ciliabat.

CAPUT V.

De Resivitatibus, Choreis, O variis Lm,dorum generibuS. Siqua imminet festivitas, curam praeci puam vestium sibi adparatus vendicat, quas forma Germanis usitata Consarcinatas curio

quibusdam in pr-ium meritorum stippeditat, demtis calceis, cum sine his incedere prieoptent. Alii easdem ab Hispanis, aut Lusitanis sibi comparant, quarum si uel obsoleram quampiam laciniam corpori adpendere possint, mirum incessu ipso prondunt saltum, tametsi cetera nihil praeter

349쪽

Γ dusium, aut interdum etiam tibialia sine calceis in corpore habeant. Videas non raro, qui pedum uni calceum detritum, alteri tibiale induat, se se nihilominus tanῆ quam pereleganter ornatum, magnifice Circumspiciat. Fuit e primoribus, qui e rejectaneo quodam panni rubri segmento piqleum sibi confecit, ac, ut omnium in se converteret oculos, in templum dedita opera postrenhus venit , &, quamvis ceteroqquin seminudus esset, cum hoc suo ornatu, non sine ceterorum omnium despicientia arroganter consedit. Reliqui die festo vestes consuetas , solito tamen nitidiores, filis coloratis intertextas, vel acu pietas in lduunt. Moxita Cum indumento quotidi no , & festivo capitis ornatu adumbratur

in Fig. 6.Μulieres eodem, quo in Europa, 'Iahorant se se ornandi studio, ut adeo adpetitus iste sexui a natura ipsa videatur esse

350쪽

328 LIBER QUIN TU s.

ingeneratus. Pilis, magna prius cura carminatis , innectunt ligulas colorum omnium, suisque adpendunt vestimentis: inaureS gestant e lapillis Bohemicis, aut vitris Ueneris elaboratas. Manus cubito tenus e Veste eminentes, pedes item succo arboris cujusdam perlinunt coloris , ubi exsiccatur, violacet, pictura tigridem , crocodilum , simiam, Vel serpentem reserente. Digitis tribus postremis annuloS, quotquot possisunt, indunt. Μanus, pedesque armillis

exornant e vitro affabre concinnatis. Habent praeterea palliola epomidum instar , ad pectus usque defluentia, quae vitrellis rotundis, Ope filorum nexis, & in figuram reticuli dispositis, constant, quorum orae numiSmata, notulaS , cruculas, &quidquid e vitris, lapillis, aut metallis fabricatum deprehendere possunt, adpendunt. Corollas aliquot precatorias collo pro monili injiciunt, tribus majoris moduli numismaritis

SEARCH

MENU NAVIGATION