장음표시 사용
321쪽
CΑΡ ΠΤ Ι. 299 Nihil fere est, quod Indus fune non eapiat. Ramo, cui apum celta adpenta sunt, eundem, si equiti aditus pateat, injicit, ramumque incitato equo ab arbore revellit, & celeritate spicula insequentium eludit. Hoc eodem artificio hostem quoque corripit. Ηanson classis Anglicae in mari pacifico Praefectus cum ad propinquum Paraquarta littus lignationis, & aquationis causa suos cum 1caphis expedivisset , aderant improviso suis cum funibus equites Paraquarii, & Anglos in scapharum fundo procumbentes laqueis injectis dexterrime
ceperunt, atque ad littu S pertraxerunt; ceteri . cum aestum maris tanto cum periculo ultra operiri non auderent, ad remos
Unicum adhuc venandi genus adjungam. Vocabulum Libis unde duetum sit, Autor Una mecum ignorat. Nervi bovini probe desiccati contunduntur in mortario, dum
322쪽
3oo LIBER QUINTUS.abeant in minima flamenta, e quibus mulieres fila ducunt, quae sibi intexta funem suppeditant calami crassioris magnitudine, aut paulo crassiorem, seboque crebrius imbuendum, si pro majoribus paretur anima libus. Longitudo ultra duas,& dimidiam
ulnas non pertinet : extremo utrique adnectitur globus plumbeus sex, aut summum Octo Unciarum, medio ope lori tenacissimi, ac sesquiuinam longi conjungitur manubri- Una ex eodem metallo. Atque ita perfectum est: instrumentum, quod manu prehensum eques circumagit primum in aere, postea vel in tergum minorum, vel intra pedes majorum animalium conjicit. Globis concepto jam impetu circumactis pedes implicantur, praedamque sistunt; quin cipe caput, aut pedes impacto plumbo franguntur. Si evasit fera, ne intra herbas arma Indus deperdat , pileo, aut strophio dejecto locum signat , atque praedam elapsam persequitur. C
323쪽
De PiscationiPUS. Prima piscandi ratio sicuti facilis, ita
nullius plane est artificii. Cum aquis refluentibus pisces in sicco destituuntur, Indi, clangore avium admoniti, eoSdem e luto acervatim colligunt. Alias , cum annis quibusdam fluvii ipsi adeo deficiant, ut multis locis arena proster, pisces horis matutinis capita, recentioris aeriS causa, turmatim arrigunt, ac proinde fustibus , vel tridente sterni nullo pene negotio possunt. Prope vicum, quem Noster administravit, fulviolus erat, cujus ostium herbis , & are, na praecludebatur. Crescebant in vicinis campis plantae quaedam, quarum putredine aquae jam deficienteS colore rubro nonnihil tingebantur , & inficiebantur, ita ut pisces maxima copia in fluvicium illuni compellerentur, quorum minimi superficie
324쪽
medii tractum paulo profundiorem , maXimi infimum obtinebant. Scatebant his omnia, cumque aquae sensim magis inficerentur , ad ripam ipsam tanta copia exsiliebant, ut mulis, ac humeris in vicusti deferri mense, quo res durabat, toto vix potuerint: reliqui, increscente mali vi,
Genus quoddam est piscium, halecum
instar gregatim temporibuS statiS Oberrans, quorum complureS Vel unica sagitta oculis etiam clausis transfigas. Hos Indi sequuntur naViculiS , Varioque armorum genere conficiunt. Pisces hi hostem interdum aliquem fugientes tanto in haecce navigiola insiliunt numero, ut cogantur remiges se prosternere, atque ad ripam celerrime reiscipere , ne illorum pondere mergantur.
Quidam hamis quoque utuntur, sed arma Indorum sicuti contra feraS , ita etiam adversus Pisces maxime usitata sagittae sunt Qui
325쪽
Quidam lacus, in fluvios se se exonerante. repagulis intercipiunt , & ostiis aliquot relictis corbes praetendunt. Rete ΜOxitis ante Autoris adventum reS erat incognita, qui primus illud post varia tentamina feliciter contexuit, ac ejUS-dem subsidio genera nunquam antea Visa eduxit. Id tamen habet incommodi, quod fiuvii redundent arboribus deciduis , quae tuta piscibus praebent receptacula. Sed &modus ducendorum rotium est operosior: nam si more apud nos recepto ducerentur , pisces inclusi eadem transilirent. De-het proinde margo eorum superior extra aquam sat alte eminere, inferior autem leniter fundum radere. In lacubus profundioribus, ubi retis usu S else non potest, alia est piscandi adinventa ratio. Coropi , ut jam diximus, est viminum per arbores
instar - hederae 1erpentium genus , humani nonnuoquam femoris crassitudine. Ρiscata
326쪽
torum cuilibet binos ejusdem fasces in lacum ejusmodi adfert, ac intra aquam pistillis in filamenta tenuissima contundit , quorum succus pisceS omnes post horae spatium quodammodo inebriat, qui proinde in summam aquam emicant , ripasque certatim petunt, ubi opera levissima comprehenduntur. At cum videret Autor a multis intra lutum se se recondentibus Uno , altero VCdie vim filamentorum eludi , detexit aliud longe emcacius viminis genus, ac juveni cuipiam ostendit, qui reposuit , non esse vim ejusdem contribulibus suis ignotam, sed hoc genere uti idcirco nolle, quod
talis piscatio nulli, nisii jejuno , cedat esententia. Quare ut superstitionem ex animis evelleret, lacum propter magnitudinem , & profunditatem hactenus intenta4tum huic piscandi generi desiignavit , ac pridie carnes , venatione comparatas, assari justit.
327쪽
iussit. At locum ubi ventum est, proli tis cibariis , & largo potu, omneS ad eῶpulandum primum, deinde vero ad opus
inchoandum compulit. Res non sine comam uni universorum admiratione sic e voto
cessit, ut per dies quinque pisces in ripa continenter affatos una cum liberis , dc uxoribus domum reportaverint sa). Ubi lacunar ulva, aliisque herbis pa lustribus ita increverunt, ut perrumpi na
vicu- Ο Barrere in Nouvelle De ription de la Guyana narrat barbaros ad pisces vehit inebriandos uti illo viminis genere , quod ipse Bignoniam sicandentem , spicatam , purpuream vocat, & quae Verisimiliter est Bignonia pan;culata Linn. S eum in America meridioanali calidiore habitet, Videtur ipsissima esse, de qua hie Autor loquitur. Alii hunc in finem utuntur planta, quam Hispani Barbaso vocant , & quam S lineider, in Adnot. ad Notitias Antericanas Ullo se pittat esse Iacquin n a, miliarem. Suritiamenses adhibent herbstin, quae apud Fermiti adpellatur HragaIur incantis, fru tescens, floribus purpure1s. Beschr. der Κolstite sit tinam TOm. I. pag. I 3.
328쪽
3o6 LIBER QUINTUS. viculis nequeant, ex iiS evulsiS aggerem quemdam praealtum, quem transilire pisces non possint, construunt, & per totam latitudinem intra duas ripas pertendunt; de inde humeris contra ripam adversam lente propellunt, piscesque interclusos in terram
Sed ratio piscandi longe jucundissima est facibus , quas e ligno densiimmo ignique fovendo aptissimo exscindunt, atque incensas prorae, Ubi unus quidam tridente armatus considet , imponunt , naviculam interea strepitu qUam minimo lente propellunt. Loca huic operi aptiora sunt prope ripaS , Vel ubi aqua humilior est ;pisces enim, in fundo tranquille quiescentes, produntur a remissiS lucis radiis, aueque tridente plurimi confodiuntur. Solent praeterea navim praelongana deligere , aut proram Unius puppi alterius nectere, ac in uno latere perticas comptu.
329쪽
res erigere, quibus boum adpendunt corias& quemdam veluti parietem efformant. Cum hoc adparatu , magno cum silentio, flumine secundo lente defluunt ad loca, in quibus piscium multitudinem diversari norunt , qUo cum adpulerunt, luditibus quam vehementer ferire , fundumque navigii pedibus supplodere incipiunt. Pisces, prope ripam quiescentes, genus quoddani
rapax adesse rati saltum versus loca pro fundiora certatim faciunt, inque coria illa impacti ad navim imbris cujusdam instar tanto saepe numero recidunt, ut coria necesse sit celerrime demere , ne pondere depressi naufragium patiantur.
De dexteritate in arte factis. Quod intellectui , sublimioribusque antinniae facultatibus natura genti subtraxit, ab U a. unda
330쪽
3o8 LIBER QUINTUS. unde sane pensavit in sensibus, phantasia,& quidvis imitandi dexteritate. Cum enim
menS horum hominum paucarum admodum occupetur rerum notionibus , eas alte sibi imprimit, ac semper in promtu habet. InduS certe , annos etiam centum aetatis supergressus , tenet perfecte omnia cum ad junctis quibusvis minimis, quaecunque eidem toto vitae decursu acciderunti, ut adeo omnem rerum suarum historiam memoriae quodammodo insculptam habere videatur. Sensibus, cumprimis autem oculorum acie,
sic pollet, ut iter per silvam noctu faciens tantum fere videat, quantum de die Europaeus. Atque hinc sine dubio existit mira.hilis illa facilitas artefacta quaevis oculis Proposita imitandi.
Inter eorum artificia primum ea locum OccUpant, quibuS CXuViae avium materiam suppeditant. PlumulaS nimirum, quae in earundem pectore, ac sub alis mira co.