장음표시 사용
351쪽
tis dependentibus. Ut jam adparatus iste, cujus imaginem habes in Fig. 7. & 8.
strepitum, quo maxime delectantur , exciret, corpus subsultando inter ambulandum jactitant. Divinis ossiciis in templo terminatis, natio quaelibet in domo primoris sui, cui Carn S pro numero hospitum Curio pridie submittit, ad epulas convenit. Honoratiores circa mensiana , reliqua turba in pavimento storeis instrato elegantibus consident;& carnes quidem digitis eximunt, JUS autem conchis minoribus e patina hauriunt. Adfert praeterea marito mulier quίelibet anatem assiam cum placentis e tritico Tur- Cico praeparatis. Postquam viri prandio absoluto perpotare incipiunt, epulas femi nae ritu eodem auspicantur. Si iacerdos interveniat, rem facit populo gratissimam: certatim eidem anatem , & placentas offerunt, quae utcunque sordida . ne offendas, acce-
352쪽
33o LIBER QUIN TU .ptanda sunt. Prandium choreae, quas infra describemus, excipiunt; nunc peculia ria quaedam festa Celebrandi genera percen
Pompa equestris, quae in Epiphania Domini institui solet, originem procul dubio primae illi debet institutioni, quam de
Magorum adoratione, cum religione Christiana initiarentur , acceperunt. ReS omniS hoc modo peragitur. Absolutis rebus divi mζs, apud coloniae Praesidem equires comVeniunt, equos autem, sicut in mentem cuique venit, colore flavo, viridi, ceruleo, aut permiste expingunt, tintinnabulaterea, vel lignea iisdem adpendunt, caput,& tergum ligulis, variisque textilibus ex ornant. Inde hora constituta iter versus templum hoc ordine ingrediuntur: praecedunt musici cum tubis, tympanis & aliis artis instrumentis ; sequitur signifer cum turnJa equitum, quos excipiunt AEthiopes
353쪽
C A P U T V. 33 cornua boum inflantes , & prae se mulos
gentes cistis e corio faetis onustos, quibus munera regia, ova nimirum, assae , vel cocta tritici Turcici spicae, tortae, ac unus alterve galline pullus continentur.
Succedunt praefecti muniis publicis , dignitatis insignibus decori, tanta gravitate , ut consules Romanos, debellato hoste, urbem ingredi putares. Agmen claudunt duo eprimoribus Ρraesidem in medio habentes , plebs denique promiscua sequitur. Ante fores templi ex equiS omnes desiliunt, at tres duntaxat illi, quos dixi, Magnates cum AEthiopibus, munera illic relinquenda inferentibus, aedem sacratia inisgrediuntur, qui ipsi litatione, brevique
comprecatione peracta, equoS rursu S COnscendunt, & per omnes coloniae Vicos pompam eodem, quo prius, ordine deducunt. Interea, nequid aemulationi, honestaeque voluptati desit, plerique, praemio proposiq
354쪽
33α LIBER QUINTUS.to ad metam in stadio deccurrunt, quos cum etiam illi, qui equum ad eam usque diem nunquam conscenderunt, aemulandi studio imitentur, in terram cum risu adstantium effunduntur, equis cum sella, &Ornamentis quaquaversus discursantibus. Altera festivitas pridie paschatis instituitur. Iudam Christi proditorem e lac, niis consarcinatis , ,graniineque fartis efformant, & variis expictum coloribus arbori in foro defixae adpendunt, addito parvulo AEthiope personam diaboli sustinente. Sagittis & arcu instrueti: ad tympani sonitum evocantur in forum, metaque praestituta jaculi S utrumque impetunt, quibus undique confixi per plateas omnes a pueriS raptantur , ac demum in ardentem rogum injiciuntur. Sed jam ad choreas revertamur. Saltationes quaevis fere natio seorsim instituit, mulieribus ante fores aedium tripudia virorum spectantibus. Caput coronis plu
355쪽
marum varietate mire coruscantibuS Ornant:
spectaculum sane est jucundissimum, videre silvam quamdam capitum coloribus , quos nullus expingat penicillus, radiatatium. Suris pedum adligant amygdala, nucleum durum, ac undique liberum includentia, quae pedum agitatione strepitum edunt lgenti acceptissimum, cui universe nullum arridet genus hilaritatis, nisi cumstrepitu, ac tumultu conjunctum. Praec,puus tamen ad choreas adparatus sequens est. Contexunt e filis crassioribus balteum
quemdam reticulatum tres palmos longum,& duos latum, eidemque adpendunt, quot' quot possunt, cervorum ungulaS, & conchas minoreS, seque ita praecingunt, ut adpendices istae a tergo cadant. Cumque adparatus omnis ad ciendum strepitum destinetur, tergus ipsum modo introrsum re pente flectunt, modo celerrime exporrigunt ad symphoniae numerum, atque ita mutua
356쪽
adpendicum illarum collisione voluptate iii
Μusicam saliatores ipsi sibi faciunt
nam alios adhibere piaculum esset. Orga na musica sunt tibiae ex Cannis vix palmi unius longitudine, ita comparatae, ut altera alteram tono integro superet. Has ad Omnem artem, & quidem pro quovis chorearum genere peculiareS norunt parare, atque inter se ad eum fere modum nectunt, quo fistulae in organis solent collocari , duo inter tigilla coarctando , & e collo suspensas ea fere ratione inflant, qua pueri claves obvias, quemadmodum Fig. 9 ostendit. Pro basio, ut vocant, gemina adhibent instrumenta: primunt cucurbitis oblongis, aut rotundis constat; illas more tubarum, has inserta fistula inflant: ad alaterum pertinent tibi e e palmae foliis con-stine, sonum reddentes glavissimum. A cedit priegrande tympanum unica pulsam dum
357쪽
dum iudicula. Tactus, quem saltus omnes eundem habent, est duarum, ut dicimuS, quartarum, ac tympano, & saltantium pedibus designatur. Ut gratiam choreis addant, sunt, qui
avium , vel stamiae fartas exuvias circumferant: alii scuta e plumis telae adsutis gestant, in quibus varia occurrunt animalium simul cra, sed hi tibias non inflant, Verum Cucurbitas minores, injectis lapillis, aut tritici Tuic, ci granis resonantes in perticis deferunt, &exagitant, neque tamen in choro ceterorum Choreas agunt, sed extra ordinem membra
in mille figuras ridiculas torquent. Saltatores in series duas numero pari se se tribuunt vultu obverso, ac tibias suas infando locum lentis mutant passibus. Cuilibet manus motui pedis unius motus sub eodem tactu correspondet. Cervicem inter saltandum antrorsunt flectunt, pedibus autem, ut tintinnabula, ceteraeque vestium
358쪽
L1BER QUINTUS. adpendiculae resonent, terram quatiunt. Caput in tanto solis ardore non operiunt, unde sudore toti difluunt, ac potandi causa saltationem crebro interrumpunt. Statis horis in aedes curionis conveniunt, ibique , & in templo ipso, more tota Ilis pania, & America recepto, festive ludunt,& choreas ducunt. Nec pueri arcentur a publica hujusmodi hilaritate, sed plumis ornati adducuntur & ipsi a matribus, fistulis , quas
inflare per aetatem nondum possunt, moris retinendi causa, e collo pendentibus: domum tamen cum senioribus ingredi, aut potum capere prohibentur. Siquis parvulorum aliquod choreae rudimentum vel unico pedis motu prodat, gaudio parentes exiliunt, & de prole sua mira quaeque a gurantur. Mulieres, si saltandi cupido it . las quoque incessit, illud in domo quapiam absentibus viris hoc modo exequun
359쪽
itur. Μanibus consertis circulum formant s& cantum quemdam inamoenum ordiuntur, inque gyrum continenter eunt; corpuS autem post unam quamque stropham fere ad terram usque inclinant. Tanta apud viros est horum saltuum adpetitio , ut non dies modo , sed prope horas ipsas usque ad imminens festum in numeratis habeant ;neque Sacerdoti frenum suppetit essicacius eosdem in ossicio continendi , quam spes chorearum in proxima festivitate indulge darum. Nec larvati , & ludicris vestimentis induti histriones , ad risuS movendos , desiderantur, tympanum exiguum ex humero suspensum gestantes,& ad eorumdem num rum saltilantes. Maxima sunt horum dura tibus festis privilegia: peculiari certe henea volentiae significatione a quibuSViS occur rentibus accipiuntur. Genus chorearum alterum situm crocodili vocabant, quod crederent pueros , ac mulieres, si eum spectavissent, a Cro
360쪽
costilo sine dubio devoratum iri. Ad paratus erat hujusmodi. Ex arborum cortice tubas parabant duodecim, longitudine ulnarum trium, forma coni truncati, qualmus nimirum pecorum pastores uti apud nos solent, quibus portandis totidem erant destinati Indi, quos consequebantur tubicines sono profundo & lugubri eas inflantes. Quatuor alii cucurbitarum pries angarum ope canum latratus imitabantur. Demum duo cucurbitas minores lapillis injectis perstrepenteS dextra continenter agitabant, sinistra cocum ingentem sustentabant, in quena tenui pertusum foramine spiritum sic inhalabant, ut columbae gemitum reddere vide
Ut vanitatem superstitionis Autor facto ipso refelleret, saltum hunc a suis, tergiversantibus licet, ac multa excusanti.
hus, institui denique jussit. Praeibant lento cum saltatu bini illi, quos dixi, plumis