장음표시 사용
71쪽
licet justa portione ingluviem exsatiare, &vires instaurare nequeant. Ius ipsum, in quo carnes decoquuntur , a tepida aqua vix discernas. Quot erunt emulgendae vaccae, ut tantillum, eumque insipidum, Scaridum caseum conficias t quem tamen ipsum Continuo absumas, oportet , ne putrescat, Sca vermibus nocte unica devoretur, aut certe saxi instar indurescat. Eadem de causa gallinae, ac earum ova, perdiceS item, Cervi , damae, & apri adeo sunt insuaves, ut non facile reperias sacerdotem eXterum 3 qui bis degustaverit. Arbores in silvis dense constipantur , ramisque tam arcte mutuo sese amplectuntur, ut canis feram persequens crebro illa. queetur: cervus quidem certe salutem in silva quaerens venatori semper in praedam cedit , spiculis undique prominentibuS, atque effugium intercipientibus. Si partem ejus aliquam securi dejecisti, atque etiam D cacus.
72쪽
so LIBER SECUNDU S. exussisti , post: annum ita recrevisse depre. hendes , ut locum eundem elIe vix oculis credas. Hinc labor ille improbus, & continuuS, qui perpetuo exercet Indos in coloniae suae pomeriis, in ipso adeo foro &plateis, ne silvescant omnia: qua ipsa de causa in colendis radicibus, & leguminibus
coguntur esse parciores, quod scilicet maximam industriae partem stirpium succrescen
tium eradicatio in hortis & agris sibi vendicet. Supellex omnis domestica, lecti ,
mense , scrinia e tabulis crassioribus coassata, licet radiis solaribus nunquam pareant, tamen aestate inrorquentur, & rumpuntur.
Terra ipsa sic finditur , ut hominem caperChiatus possint. AveS, ceteraque animalia inter nonam & tertiam diei horam sub umbra delitescunt. Ventorum duo potissimum genera solent regionem perflare, Aquilo nimirum, &Auster. Ille animantibus aeque , ac plan-
73쪽
tis salubris fere a Μartio usque ad octobrem regnat, quanquam inter Μartium &Augustum cum Austro alternare soleat. Μirabbiis Dei in eo elucet providentia , quod venti hi
tunc adspirent vehementius, cum annUS aquis abundavit, ne scilicet reliquiis preteteritae hismis adhuc restagnantibus novae pluviae super veniant, omnemque regionem lacunis perenni-hus obruant. Auster aquis admodum inimicus
paludes siccat , & imbribus grassantibus finem imponit. Postquam dictus compluribus Aquilo campum obtinuit, incipiunt vesperi meridiem versus ostendere se se nubeculae minores, quae sensim adglomeratae crebris coruscationibus Austrum denunciant. Post triduum Aquilo conticescit, estque dies ille omnium molestissimus: nam Coelum undique obducitur nubibus, quae cursu velocissimo ad meridiem feruntur , in telluris tamen superficie ne folia quidem coma moventur: ac licet sol penitus contestiis
74쪽
ue 1 LIBER SECUNDUS. sit, tantus nihilominus existit calor, ut ossa ipsa sudore dimuere videantur. Nocte ingruente cessat nubium cursus, ac insecta maxima undique copia pervolitant: post paulo Australis plaga late coruscare incipit,& remota tonitrua per vices exaudiri. Cirisca mediam noctem Auster cum tanta erumpit vehementia, ut terram ab imis visceri bus non sine immani tectorum, arborumque strage succuti credas. Primis quatuor& viginti horis plerumque effundit imbrem , die vero insequente pluviam roris instar te. nui stimam: deinceps redditur aeri serenum. Interdum perdurat Auster diebus quindecim , sic tamen, ut non raro intermittat, &Indorum proverbio veluti dormiat. Sin autem . ante noctiS medium erumpit, fere paucas intra horas desivit, & conticescit. Plurimum valet
mensibus Martio, Aprili, & Majo; tribus
insequentibus neque tam VehemenS, neque tam diuturnus esse consuevit. In ejusdem indole
75쪽
illud est universe animadversum , nihil obesse valetudini, si cum pluvia multa ingruat:
at ubi siccus adspiraverit, plurimum nocere sanitati, eum tantopere demutet aeris temperationem, Cui incolarum corpora adsueverunt. Nimirum humoreS ex aere subito detergit, frigusque adducit notabile, quo Cum spiracula corporum sudore diffluentium repente occludantur, necesse effcomplures oriri morboS , cumprimiS autem capitis dolores, insomnia, & alvi obstru-Etiones. Frigore hoc repentino factum est, ut oleum congelaret in conclavi, neque intra diem solveretur, crocodili in lacunis enecarentur , aveS quodam modo obrigescerent, amissoque alarum usu passim 4nterirent ; & tamen meridiem versuS , Unde ventus iste oritur , nullae occurrunt alpes nivr hus conte TE. Indi frigoris hujus impatientes certatim ad fluvium ante auroram convolare solebant,
76쪽
s 4 LIBER SECUNDUS ac inter tripudia in aquas se se injiciebant , qui tamen mos valetudini plurimum infestus
Patrum autoritate abrogatus est. Prope Mallogrosso , Lusitanorum oppidum , cona, plures AEthiopes subito hoc frigore perie, runt: equi Certe , Vaccae, ac jumen'ta cetera, si nocte in tellurς diutius in cubent, amisso nervorum usu adsurgere nere queunt, ac, nisi foveantur igne, emorrun, tur: ad haec primo ingruente Austro pilos amittunt , cute ipsa quodam modo putre scente; quare si alius Auster paulo gelidior iis superveniat , procul dubio enecantur
Mensibus Septembri & Octobri primos im
bres comitantur fulgura, & tonitrua, quaeramen fere sine noxa , & brevi detonant , unde nullus eorum apud Indos metus. Sed nec terrae motui est subjecta regio. Qui Peruanis aIpibus erant viciniores , IΘvem duntaxat senserunt nocte illa commotionem , qua tota fere Lima consepulta est.
77쪽
Barbari antequam a Patribus ad religionem, & humanitatem informarentur, menseS , atque anni tempestates a pluviis , & siccitate desumebant, menses scilicet, qui in Australi terrae hemisphaerio reapse aestivi sunt, hiemi ; ceteros aestati adsignando, Pluviis initium plerumque October facit, qui mense Novembri increscentes tribus gomsequentibus fere sunt continui. Sub Μartii medium Auster iisdem, unaque hiemi finem imponit, & principium dat aridis, seu aestivis mensibus, quibus tanta interdum est siccitas , ut ad Octobrem usque ne cum
Austro quidem vel guttula decidat, id quod
hominibus aeque, ae jumentis, eorUmque pasturae vehementer inimicum est , maximes, quod interdum accidit, aestare tota nul- a compareat nubecula, quae solem vel unius horae spatio eripiat. Nebulae tamen, quod mireris, rarissimae; grando autem,
pruina, & nubifragia spectacula inaudita D sunt.
78쪽
L1BAR SECUNDUS. sunt. Coeli facies vaporibus Austro dissipatis miram offert oculis stellarum varietatem ,& fulgorem apud nos prorsus insuetum.
E tanto constellationum numero unicam Ο-tim observabant barbari, cujus adspectu tempora faciendae sententis definirent ; pluribus tamen animalium suorum tigridis, crocodi. li, ursi &c. nomina indiderunt. De cauda struinthionis non illepidam commenti sunt fabellam. A)ebant struthionem fuga quondam de coelo
elabi voluisse, ut scilicet ingluviem suam
in terra exsatiaret : cumque per foramen
quoddam exequi propositum jam pararet, a
quo nescio animali caudam ejus correptam in coelo remansisse, indeque evenisse, ut hoc avium genus eadem hodiedum dei ituatur. De solis , lunaeque defectibus sententiam rogati reponebant, astra illa tunc aegrotare ; & cum penitus obscurabantur, plane emori. Alii sustinebant lunam cum so le
79쪽
le thalamo iungi, ut nova scilicet progene rent sidera, quae totieS interire adserebant, quoties stellas , ut vocamuS, cadenteS observabant. Hodie Curionum institutione fabulas has inficetas ipsimet rident. Ros una post occasum hora usque ad auroram, prie
sertim mensibus Aprili, Majo, & Iunio humore sic imbuit omnia, ut noctu pluviam effusam fuisse puteS. Glebae in tota provincia tanta est fertilitas, ut herbae plurimum 'constipatae ad
ingentem excrescant altitudinem, quae nisi quotanniS CXUrerentur, Viam vel feris animantibus intercluderent. Igne admoto jucundum praebet spectaculum exercitus accipitrum ad campos hosce ardentes certatim convolantium, quorum alii fiammas antecedunt , alii sequuntur, Ut animalium cor
poribus communi hoc incendio haustis potiantur. Pars regionis feracissima est, quam Baures vocant: cum enim illic silvae, in
80쪽
ue 3 LIBAR. SECUNDUS quibus solis fieri sementis potest, eminentiores sint, nullum unquam accipiunt ab aquis detrimentum ; glebam praeterea habent Plerumque nigram, tactuique blandam. In colae circa Augusti finem incipiunt moliri terram seminationi proximae destinatam , ae Primum quidem arbustis repurgant locum ;deinde arbores ipsas incidunt, nec tamen ex integro resecant, ne scilicet earum pro lapsione viam intercludant , sed stantes etiamnum, & ad lapsum pronas vento relinquunt sternendas, aut unam alteramve ipsi dejiciunt, quae reliquas secum trahant in ruinam. Ouanto steterit olim labore bar-haris hoc molimen, facile est aestimare , cum res omnis vel igne lento, vel saxea, eaque satis parva, securi fuerit peragenda. Silvae hunc in modum prostratae post dies aliquot, Cum nempe rami tenuiores ardore solis satadaruisse videntur, ignis admovetur, qui spatium omne designatum crepitu horribilios