C. Plini Caecili Secundi Epistularum libri novem

발행: 연대 미상

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 문학

181쪽

EPISTULARUM VII. 28 29. 30. 151

mihi numquam persuadebunt ut meos amari a me nimium putem. Vale.

VIIII.

c. PLINIUS M0ΝTAN SU0 S. Ridebis, deinde indignaberis, deinde ridebis, si legeris 1 quod, nisi legeris, non potes credere. Est via Tiburtina intra 2 primum lapidem proxime adnotavi monimentum Pallantis ita

inscriptum huic senatus ob fidem pietatemque erga patronosis ornamenta praetoria decrevit et sestertium centies quinquagies, cuius honore contentus fuit.' quidem numquam sum 3 miratus quae saepius a sortuna quam a iudicio proficiscerentur: maxime tamen hic me titulus admonuit quam essent mimica et inepta quae interdum in hoc caenum, has sordes abicerentur, 15 quae denique ille surciser et recipere ausus est et recusare atque etiam ut moderationis exemplum posteris prodere. Sed

quid indignor Ridere satius, ne se magnum aliquid adeptos putent qui huc selicitate perveniunt ut rideantur. Iale. 20 A. PLINIUS GΕΝΙΤ0RUSU S. ' Torqueor quod discipulum, ut scribis, optimae spei ami-1sisti, cuius et valitudine et morte impedita studia tua quidni

sciam cum sis omnium officiorum observantissimus, cumque in omnes quos probas effusissime diligas Me huc quoque urbana 2 negotia persecuntur. Non desunt enim qui me iudicem aut arbitrum faciant. Accedunt querellae rusticorum, qui auribus 3 meis post longum tempus suo iure abutuntur. Instat et necessitas agrorum locandorum perquam molesta adeo rarum est in-30 venire idoneos conductores. Quibus ex causis precario studeo, studeo tamen nam et scribo aliquid et lego sed cum lego, ex conparatione sentio quam male scribam, licet tu mihi bonum

animum facias, qui libellos meos de ultione Helvidi orationi

Demosthenis κατα Μειδιου confers, quam sane, cum compo 535nerem illos habui in manibus, non ut aemularer inprobum enim ac paene suriosum), sed tamen Imitarer et sequerer, quantum aut diversitas ingeniorum, maximi et minimi, aut causae dissimilitudo pateretur Vale.

182쪽

I52 c. PLINI

claudius Polio amari a te cupit, dignus hoc ipso, quod cupit, deinde, quod ipse te diligit. Neque enim sere quisquam exigit istud, nisi qui facit. Vir alioqui rectus, integer, quietus 5

ac paene ultra modum, si quis tamen ultra modum, Verecun-2 dus. Hunc, cum simul militaremus, non solum ut commilito inspexi. Praeerat alae militari ego iussus a legato consulari rationes alarum et cohortium excutere, ut magnam quorundam laedamque avaritiam, neglegentiam parem, ita huius summam 103 integritatem, sollicitam diligentiam inveni. Postea promotus ad amplissimas procurationes, nulla occasione corruptus ab insito abstinentiae amore deflexit numquam secundis rebus intumuit, numquam officiorum varietate continuam laudem humanitatis infregit, eademque firmitate animi laboribus suffecit, 154 qua nunc otium patitur. Quod quidem paulisper cum magna sua laude intermisit et posuit, a corellio nostro ex liberalitate imperatoris Nervae emendis dividendisque agris adiutor adsumptus. AEtenim qua gloria dignum est summo viro in tanta 5 eligendi lacultate praecipue placuisse Idem quam reveren-m ter quam fideliter amicos colat multorum supremis iudiciis, ubius Anni Bassi, gravissimi civis, credere potes, cuius memorriam tam grata praedicatione prorogat et extendit ut librum de vita eius nam studia quoque sicut alias bonas artes Veneratuo 6 ediderit Pulchrum istud et raritate ipsa probandum, cum ple 257rique hactenus desunctorum meminerint ut querantur. Hunc hominem, adpetentissimum tui, mihi crede, complectere, adprehende, immo et invita ac sic ama, tamquam gratiam referas. Neque enim obligandus sed remunerandus est in amoris officio

qui prior coepit. Vale. 30 XII.

C. PLINIUS FABAT PR080CER SU0 S. 1 Delecto iucundum tibi fuisse Tironis mei adventum quod

vero scribis oblata occasione proconsulis plurimos manumis 35sos, unice laetor cupio enim patriam nostram omnibus quidem rebus augeri, maxime tamen civium numero id enim

183쪽

EPISTULARUM VII. 31. 32. 33. 153

oppidis firmissimum ornamentum. Illud etiam me, non utram 2bitiosum, sed tamen iuvat, quod adicis te meque et gratiarum actione et laude celebratos. Est enim, ut Xenophon ait, iδιστον κουσμα ἔπαινος, utique si te mereri putes. Vale.

C. PLINIUS TACIΤ0 SU0 8. Auguror, nec me fallit augurium, historias tuas immortales 1 suturas quo magis illis, ingenue fatebor, inseri cupio. Nam 2 10 si esse nobis curae solet ut facies nostra ab optimo quoque artifice exprimatur, nonne debemus optare ut operibus nostrissimilis tui scriptor praedicatorque contingat Demonstro ergo, 3 quamquam diligentiam tuam sugere non possit, cum sit in publicis actis, demonstro tamen, quo magis credas iucundum

1bmihi laturum, si actum meum, cuius gratia periculo crevit, tu ingenio, tuo testimonio ornaveris. Dederat me senatus cum 4 Herennio Senecione advocatum provinciae Baeticae contra Baebium Massam, damnatoque Massa censuerat ut bona eius publice custodirentur. Senecio, cum explorasset consules postum lationibus vacaturos, convenit me et qua concordia inquit 'iniunctam nobis accusationem exsecuti sumus, hac adeamus et Onsules petamusque ne bona dissipare sinant quorum esse in custodia debent. Respondi cum simus advocati a senatu dati 5 dispice num peractas putes partes nostras senatus cognitione

25 finita. Et ille ' quem voles tibi terminum statues, cui nulla cum provincia necessitudo nisi ex beneficio tuo, et hoc recenti ipse et natus ibi et quaestor in ea fui. Tum ego si 6 fixum tibi istud ac deliberatum, sequar te, ut, si qua ex hoc invidia, non tantum tua. Venimus ad consules, dicit Senecio 7 30 quae res ferebat aliqua subiungo. Vixdum conticueramus, et Massa questus Senecionem non advocati fidem sed inimici amaritudinem inplesse, impietatis reum postulat. morror Om-8nium ego autem Vereor inquam, clarissimi consules, ne mihi Massa silentio suo praevaricationem obiecerit, quod non et 35 me reum postulavit. Quae vox et statim excepta et postea multo sermone celebrata est. Divus quidem Nerva nam pri 9 Vatus quoque attendebat his quae recte in publico fierent)missis ad me gravissimis litteris non mihi solum verum etiam

184쪽

IM C. PLINI

saeculo est gratissatus, cui exemplum sic enim scripsit simile 10 antiquis contigisset. Haec, utcumque se habent, notiora clariora maiora tu facies quamquam non exigo ut excedas actae rei modum. Nam nec historia debet egredi veritatem et honeste lactis veritas sufficit. Vale.

LIBER OCTAVUS. I. 15c PLINIUS SEPTICI SU0 S. 3 1 Iter commode explicui, excepto quod quidam ex meis ad-2 versam valitudinem sementissimis aestibus contraxerunt. Encolpius quidem lector, ille seria nostra, ille deliciae, exasperatis saucibus pulvere sanguinem reiecit. Quam triste hoc ipsi mquam acerbum mihi, si is cui omnis ex studiis gratia inhabilis studiis suerit Quis deinde libellos meos sic leget, sic ama-3bit quem aures meae sic sequentur Sed dii laetiora promittunt Stetit sanguis, resedit dolor. Praeterea continens ipse, nos solliciti, medici diligentes. Ad hoc salubritas caeli, seces rasus, quies tantum salutis quantum otii pollicentur. Vale.

C. PLINIUS CALVISI SV0 S. Alii in praedia sua proficiscuntur, ut locupletiores reVe 30 tantur, ego, ut pauperior Vendideram Vindemias certatim negotiatoribus ementibus. Invitabat pretium, et quod tunc et 2 quod fore videbatur. Spes sesellit. Erat expeditum omnibus remittere aequaliter, sed non satis aequum mihi autem egregium in primis videtur, ut foris ita domi, ut in magnis ita in 35 parvis, ut in alienis ita in suis, agitare iustitiam. Nam si pa-3ria peccata, pares etiam laudes. Itaque omnibus quidem, nequis mihi non donatus abiret, partem octavam pretii quo quis

185쪽

EPISTULARUM VIII. 1. 2.3. 4. 155

emerat concessi deinde his qui amplissimas summas emptionibus occupaverant separatim consului. Nam et me magis iuverant et maius ipsi secerant damnum. Igitur his qui pluris quam decem milibus emerant ad illam communem et quasi 5 publicam octavam addidi decumam eius summae qua dec- milia excesserant. Vereor ne parum expresserim apertius cal 5culos ostendam. Si qui sorte quindecim milibus emerant, hi et quindecim milium Octavam et quinque milium decimam tulerunt. Praeterea, cum reputarem quosdam ex debit aliquan 610 tum, quosdam aliquid, quosdam nihil reposuisse, nequaquam verum arbitrabar, quos non aequasset fides solutionis, hos benignitate remissionis aequare. Rursus ergo his qui solverant 7 eius quod solverant decimam remisi. Per hoc enim aptissime et in praeteritum singulis pro cuiusque merito gratia reserri,15 et in laturum omnes cum ad emendum tum etiam ad solvendum allici videbantur Magno mihi seu ratio haec seu facilitas 8 stetit, sed sui tanti. Nam regione tota et novitas remissionis et forma laudatur. Ex ipsis etiam, quos non una, ut dicitur, pertica sed distincte gradatimque tractavi, quanto quis melior 20 et probior tanto mihi obligatior abiit, expertus non esse apud

C. PLINIUS SPARS SU0 S. 25 Librum quem novissime tibi misi ex omnibus meis vel ma-1xime placere significas. Est eadem opinio cuiusdam eruditissimi. Quo magis adducor ut neutrum falli putem, quia non est 2 credibile utrumque alli et quia tamen blandior mihi. Volo

enim proxima quaeque absolutissima videri, et ideo iam nunc 30 contra istum librum aveo orationi quam nuper in publicumdedi, communicaturus tecum, ut primum diligentem tabellarium invenero. Erexi exspectationem tuam, quam Vereor ne 3 destituat oratio in manus sumpta. Interim tamen tamquam placituram, et sortasse placebit, exspecta. Vale.

35 IIII.

optime lacis quod bellum Dacicum soribere paras. 'am 1

186쪽

156 c. PLINI

quae tam recens, tam copiosa, tam lata, denique tam postica,2 et quamquam in verissimis rebus, tam sabulosa materi. Dices inmissa terris nova flumina, novos pontes fluminibus iniectos, insessa castris montium abrupis, pulsum regia pulsum etiam vita regem nihil desperantem: super haec actos bis 5 triumphos, quorum alter ex invicta gente primus, alter noris-3 simus fuit. Una sed maxima dimeullas, quod haec aequare dicendo arduum inmensum, etiam tuo ingenio, quamquam altissime adsurgat et amplissimis operibus increscat. Non nullus et in illo labor ut barbara et sera nomina, in primis regis Io ipsius, Graecis versibus non resultent. Sed nihil est quod non arte curaque, si non potest vinei, mitigetur. Praeterea, si datur Homero et mollia vocabula et Graeca ad levitatem versus contrahere, extendere, inflectere, cur tibi similis audentia, b praesertim non delicata sed necessaria, non detur Proinde 15 iure vatum invocatis dis, et inter eos ipso cuius res Opera consilia dicturus es, immitte rudentes, pande vela, ac si quando allias, toto ingenio vehere cur enim non ego quoque poetice 6 eum posita Illud iam nunc paciscor: prima quaeque ut absol-Veris, mittito, immo etiam ante quam absolvas, sicut erunt 207 recentia et rudia et adhuc similia nascentibus. Respondebis non posse perinde carptim ut contexta, perinde inchoata placere ut effecta. Scio. Itaque et a me aestimabuntur ut coepta, spectabuntur ut membra extremamque limam tuam opperientur in scrini nostro. Patere hoc me super cetera habere amo mris tui pignus ut ea quoque norim quae nosse neminem Velles.

8a summa potero fortasse scripta tua magis probare laudare, quant illa tardius cautiusque, sed ipsum te magis amabo magisque laudabo, quanto celerius et incautius miseris. Vale.

C. PLIΝIUS GEMIN SU0 S. 1 Grave vulnus Macrinus noster accepit Amisit uxorem gingularis exempli, etiam si olim fuisset. Vixit cum hac triginta noVem annis sine iurgio, sine offensa. Quam illa reverentiam 35 marito suo praestitit, cum ipsa summam mereretur quot quantasque Virtutes ex diversis aetatibus sumptas collegit et mi-2scuit Habet quidem Macrinus grande solacium quod tantum

187쪽

EPISTULARUM VIII. 5. 6. 157

bonum tam diu tenuit sed hinc magis exacerbatur quod amisit. Nam Duendis voluptatibus crescit carendi dolor. Ero ergo 3 suspensus pro homine amicissimo, dum admittere avocamentuet cicatricem pati possit, quam nihil aeque ac necessitas ipsa 5 et dies longa et satietas doloris inducit. Vale. H. C. PLINIUS ONΤAN SU0 S. cognovisse iam ex epistula mea debes adnotasse me nuper 110 monumentum Pallantis sub hac inscriptione huic senatus ob fidem pietatemque erga patronos mamenta praetoria decrevit et sestertium centies quinquagies, cuius honore contentus fuit. Postea mihi visum est pretium operae ipsum senatus 2 consultum quaerere. Inveni tam copiosum et effusum ut ille 15 superbissimus titulus modicus adque etiam demissus videretur: conferantque se, non dico illi veteres, Africani, Achaici, Numantini, sed hi proximi Marii, Sullae, Pompeii, nolo progredi longius lina Pallantis laudes iacebunt Urbanos qui illa cen 3suerunt putem an miseros Dicerem urbanos, si senatum de- Moeret urbanitas miseros, sed nemo tam miser est ut illa cogatur. Ambitio ergo et procedendi libido sed quis adeo demens ut per suum, per publicum dedecus procedere velit in ea civitate in qua hic esset usus florentissimae dignitatis ut primus in senatu laudare Pallantem posset Mitto quod Pal-425lanti serito praetoria oreamenta offerentur quippe Oifferuntura seri is mitto quod censent non exhortandum modo verum etiam compellendum ad usum aureorum anulorum erat enim contra maiestatem senatus, si ferreis praetorius uteretur. Le-5via haec et transeunda illa memoranda, quod nomine Pallan-30tis senatus, nec expiata postea curia est, Pallantis nomine senatus gratias agit caesari quod et ipse cum summo honore mentionem eius prosecutus esset et senatui facultatem secisset

testandi erga eum benivolentiam. Quid enim senatui pulchrius 6 quam ut erga Pallantem satis gratus videretur Additur ut 35 Pallas, cui se omnes pro virili parte obligatos latentur, singularis fidei, singularis industriae rectum meritissimo ferat. Prolatos imperii fines, redditos exercitus rei publicae credas. Adstruitur his cum senatui populoque Romano liberalitatis Ma 7

188쪽

158 c. PLINI

tior repraesentari nulla materia possit quam si abstinentissimi fidelissimique custodis principalium opum facultates adiuvare

contigisset'. Hoc tunc votum senatus, hoc praecipuum gaudium populi, haec liberalitatis materia gratissima, si Pallantis

facultates adiuvare publicarum opum egestione contingeret. 58 Iam quae sequuntur, voluisse quidem senatum censere dandum e aerario sestertium centies quinquagies, et quanto ab eiusmodi cupiditatibus remotior eius animus esset, tant Inpensius petere a publico parente ut eum compelleret ad ce-9dendum senatui. Id vero deerat ut cum Pallante auctoritate Iopublica ageretur, Pallas rogaretur ut senatui cederet, ut illi superbissimae abstinentiae caesar ipse advocatus esset, ne sestertium centies quinquagies spemeret. Sprevit, quod solum potuit tantis opibus publice oblatis adrogantius sacere quam 10 si accepisset. Senatus tamen id quoque similis querenti laudi-15bus tulit, his quidem verbis sed cum princeps optimus parensque publicus, rogatus a Pallante, eam partem sententiae quae pertinebat ad dandum ei ex aerario sestertium centies quinquagies remitti voluisset, testari senatum et se libenter ac merito hanc summam inter reliquos honores ob fidem diligentiam 20que Pallanti decernere coepisse voluntati tamen principis sui, cui in nulla re fas putaret repugnare, in hac quoque rei 1 obsequi. Imaginare Pallantem velut intercedentem senatus consulto moderantemque honores suos et sestertium centies quinquagies ut nimium recusantem, cum praetoria ornamenta tam-2512 quam minus recepisset imaginare caesarem liberti precibus vel potius imperio coram senatu obtemperantem imperat enim libertus patrono quem in senatu rogat imaginare senatum usquequaque testantem merito libenterque se hanc summam inter reliquos honores Pallanti coepisse decernere et perseve Mraturum suisse, nisi Obsequeretur principis voluntati, cui non esset dis in ulla re repugnare. Ita, ne sestertium centies quinquagies Pallas ex aeraris ferret, verecundia ipsius, Obsequio senatus opus suit, in hoc praecipue non obsecuturi, si in 13 ulla re putasse las esse non obsequi. Finem existimas Mane 35 dum et maiora accipe: utique, cum sit utile principis benignitatem promptissimae ad laudem praemiaque merentium inlustrari ubique, et maximo his locis quibus incitari ad imitatio-

189쪽

ΕPISTULARUM VIII. 7. 59

nem praepositi rerum eius curae possent, et Pallantis spectatissima fides adque innocentia exemplo provocare studium tam honestae aemulationis posset, ea quae X. Kal. Februarias, quae proximae fuissent, in amplissimo ordine optimus princeps re-5 citasset senatusque consulta de iis rebus facta in aere inciderentur, idque aes figeretur ad statuam loricatam divi Iulii . Pa- 14 rum visum tantorum dedecorum esse curiam testem delectus est celeberrimus locus, in quo legenda praesentibus, legenda suturis proderentur. placuit aere signari omnes honores fasti- 10 diosissimi mancipii, quosque repudiasset quosque, quantum ad decementis pertinet, gessisset. Incisa et insculpta sunt publicis aetereisque monumentis praetoria ornamenta Pallantis, sic quasi foedera antiqua, sic quasi sacrae leges Tanta principis, 15 tanta senatus, tanta Pallantis ipsius quid dicam nescio,15 quasi vellent in oculis omnium sigi, Pallas insolentiam suam, patientiam caesar, humilitatem senatus. Nec puduit rationem turpitudini obtendere, egregiam quidem pulchramque rationem, ut exemplo Pallantis praemiorum ad studium aemulationis ceteri provocarentur. Ea honorum vilitas erat, illorum 1620 etiam quos Pallas non dedignabatur. Inveniebantur tamen honesto loco nati qui peterent cuperentque quod dari liberto, promitti servis videbant. Quam iuvat quod in tempora illa non 17 incidi, quorum sic me tamquam illis vixerim pudet Non dubito similiter adfici te Scio quam sit tibi vivus et ingenuus25 animus; ideo facilius est ut me, quamquam indignationem quibusdam in locis fortasse ultra epistulae modum extulerim, parum doluisse quam nimis credas. Vale. VII. 30 c. PLINIUS ACIΤ SUO S. Neque ut magistro magister neque ut discipulo discipulus i sic enim scribis), sed ut discipulo magister nam tu magister, ego contra adque adeo tu in scholam r. ocas, ego adhuc Saturealia extendo librum misisti. Num potui longius hyperba 235ton facere adque hoc ipso probare eum esse me qui non modo magister tuus sed ne discipulus quidem debeam dici Sumam tamen personam magistri exseramque in librum tuum ius quod

190쪽

160 C. PLINI

dedisti, e liberius quod nihil ex meis interim missurus sum tibi in quo te ulciscaris. Vale.

C. PLINIUS R0ΜΑN SU0 S. 51 Vidistine aliquando Clitumnum fontem Si nondum et puto nondum alioqui narrasses mihi), vide, quem ego paenitet tar-2ditatis proxime Vidi. modicus collis adsurgit, antiqua cupresso nemorosus et opacus. Hunc subter exit sons et exprimitur pluribus venis sed inparibus, eluctatusque quem lacit 10 gurgitem lato gremio patescit purus et Vitreus, ut numerare 3 iactas stipes et relucentis calculos possis. Inde non loci devexitate sed ipsa sui copia et quasi pondere inpellitur. Fons adhuc et iam amplissimum flumen adque etiam navium patiens, quas obvias quoque et contrario nisu in diversa tendentes 15 transmittit et perseri, adeo validuς ut illi qua properat ipse,

quamquam per solum planum, remis non adiuvetur, idem aeger- 4 rime remis contisque superetur adversus. Iucundum utrumque

per iocum ludumque fluitantibus, ut flexerint cursum, laboremotio, otium labore variare Ripae fraxino multa, multa populo 20

Vestiuntur, quas perspicuus amnis ut mersas viridi imagine adnumerat. Rigor aquae certaverit nivibus, nec color cedit. 5 Adiacet templum priscum et religiosum stat clitumnus ipse amictus ornatusque praetexta praesens numen adque etiam satidicum indicant sortes Sparsa sunt circa sacella complura 25 totidemque dii Sua cuique Veneratio, suum nomen, quibus dam vero etiam sontes. Nam praeter illum quasi parentem ceterorum sunt minores capite discreti sed flumini miscentur, 6 quod ponte transmittitur. Is terminus sacri profanique. In superiore parte navigare tantum, infra etiam natare concessum. 30

Balineum Hispellates, quibus illum locum divus Augustus dono dedit, publico praebent, praebent hospitium. Nec desunt vil-7 lae, quae secutae fluminis amoenitatem margini insistunt. In summa, nihil erit ex quo non capias voluptatem. Nam studebis quoque leges multa multorum omnibus columnis, omnibus 35 parietibus inscripta, quibus fons ille deusque celebratur. Plura laudabis, nonnulla ridebis quamquam tu Vero, quae tua humanitas, nulla ridebis. Vale.

SEARCH

MENU NAVIGATION