C. Plini Caecili Secundi Epistularum libri novem

발행: 연대 미상

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 문학

211쪽

EPISTULARUM VIIII. 13. 181

illas an velitis adscribi facto, in quo ego comite non egeo; sed non ita gloriae meae laverim ut vobis societate eius invideam. Perser Anteia mandata, nec illae morantur. Opportune sena-6tus intra diem tertium. Omnia ego semper ad Corellium ret-5 tuli, quem providentissimum aetatis nostrae sapientissimumque cognovi in hoc tamen contentus consilio me fui, Veritus ne Vetaret; erat enim cunctantior cautiorque. Sed non sustinui inducere in animum quo minus illi eodem die facturum me indicarem quod an sacerem non deliberabam, expertus usu de 10 eo quod destinaveris non esse consulendos quibus consultis Obsequi debeas. Veni in senatum, ius dicendi peto, dico pau-Ilisper maximo adsensu ibi coepi crimen attingere, reum destinare, adhuc tamen sine nomine, undique milii reclamari. Alius sciamus quis sit de quo extra ordinem referas: alius 15 quis est ante relationem reus 7 alius salvi simus, qui super- sumus. Audio inperturbatus interritus tantum susceptae rei, honestas valet tantumque ad fiduciam vel metum differt nolint homines quod facias an non probent. Longum est omnia quae tunc hinc inde iacta sunt recensere. Novissime consul Se-920 cunde, sententiae loco dices, si quid volueris. Permiseris inquam quod usque adhuc omnibus permisisti. Resido aguntur alia. Interim me quidam ex consularibus amicis secreto 10 curatoque sermone, quasi nimis fortiter incauteque progressum, corripit, revocat, monet ut desistam, adicit etiam nota-25bilem me futuris principibus. Esto inquam, dum malis. Vix uille discesserat, rursus alter quid audes quo ruis quibus te periculis obicis quid praesentibus conssidis, incertus futurorum lacessis hominem iam praesectum aerarii et brevi consulem, praeterea qua gratia, quibus amicitiis fultumi Nomi-30nat quendam, qui tunc ad orientem amplissimum exercitum non sine magnis dubiisque rumoribus obtinebat. Ad haec ego om-12nia praecepi adque animo mecum ante peregi, nec recuso, Si ita casus attulerit, luere poenas ob honestissimum factum, dum flagitiosissimum ulciscor. Iam censendi tempus. Dicit 1335 Domitius Apollinaris, consul designatus, dicit Fabricius Veiento, Fabius Maximinus, Vettius Proculus, collega Publici

Certi, de quo agebatur, uxoris meae quam amiseram Vitricus, post hos Ammius Flaccus omnes certum nondum a me nomi-

212쪽

182 c. PLINI

natum ut nominatum defendunt crimenque quasi in medio re- 14lictum defensione suscipiunt. Quae praeterea dixerint non est necesse narrare in libris habes. Sum enim cuncta ipsorum 15 verbis persecutus Dicunt contra Avidius Quietus, Cornutus Tertullus. Quietus, iniquissimum esse querellas dolentium ex-5cludi, ideoque Arriae et Fanniae ius querendi non auferendum, nec interesse cuius ordinis quis sit, sed quam causam 16 habeat. Comutus, datum se a consulibus tutorem Helvidi filiae petentibus matre eius et vitrico nunc quoque non sustinere deserere officii sui partes, in qu tamen et suo dolori modum 10 inponere et optimarum seminarum perferre modestissimum adsectum; quas contentas esse admonere senatum Publici certi cruentae adulationis et petere, si poena flagitii manifestissimi 17 remittatur, nota certe quasi censoria inuratur. Tum Satrius Rufus medio ambiguoque sermone puto inquid iniuriam actam 15 Publicio certo, si non absolvitur nominatus est ab amicis A riae et Fanniae, nominatus ab amicis suis. Nec debemus solliciti esse idem enim nos, qui bene sentimus de homine, et iudicaturi sumus si innocens est, sicut spero et malo, et donec ali-18 quid probetur, credo, poteritis absolvere. Haec illi, quo quis-2oque ordine citabantur. Venitur ad me consurgo, utor initio quod in libro est, respondeo singulis. mirum qua intentione, quibus clamoribus omnia exceperint qui modo reclamabant. Tanta conversio vel negotii dignitatem vel proventum oratio-19nis vel actoris constantiam subsecuta est. Finio incipit re-25spondere Veiento nemo patitur Obturbatur, obstrepitur, adeo quidem ut diceret rogo, patres conscripti, ne me cogatis inplorare auxilium tribunorum. Et statim Murena tribunus permitto tibi, vir clarissime Veiento, dicere. Tunc quoque reclammatur. Inter moras consul citatis nominibus et oracla disces-3osione mittit senatum ac paene adhii stantem temptantemque

dicere Veientonem reliquit Multum ille de hac ita vocabat)contumelia questus est Homerico versus γερον, τὶ μαλα δη σε νεοι τείρουσι μαχηται.

21 Non sere quisquam in senatu fuit qui non me complecteretur, 35 exoscularetur certatimque laude cumularet, quod intermissum iam diu morem in publicum consulendi susceptis propriis simultatibus reduxissem, quod denique senatum invidia liberas

213쪽

EPISTULARUM VIIII. 14. 15. 183

sem, qua flagrabat apud Ordines alios, quod severus in ceteros senatoribus solis dissimulatione quasi mutua parceret. Haec acta 22 sunt absente certo sui enim seu tale aliquid suspicatus sive, ut excusabatur, infirmus. Et relationem quidem de eo caesar 5 ad senatum non remisit optinui tamen quod intenderam. Nam 23 collega certi consulatum, successorem certus accepit, planeque actum est quod dixeram in fine, reddat praemium sub optimo principe, quod a pessimo accepit. Postea actionem meam, utcumque potui, recollegi, addidi multa. accidit lar 24 Iotuitum, sed non tamquam fortuitum, quod editis libris certus intra paucissimos dies inplicitus morbo decessit. Audivi rese 25rentes hanc imaginem menti eius, hanc oculis oberrasse, tamquam videret me sibi cum erro imminere. Verane haec adfirmare non ausim, interest tamen exempli ut Vera videantur.

15 Habes epistulam, si modum epistulae cogites, libris quos legi resti non minorem; sed inputabis tibi, qui contentus libris non suisti Vale.

c. PLIΝIUS TACIT SUO S.

20 eo ipse tibi plaudis et ego nihil magis ex fide quam de 1

te scribo. Posteris an aliqua cura nostri nescio, nos certe meremur ut sit aliqua, non dico ingenio id enim superbum), se

studio et labore et reverentia posterorum. Pergamus modo itinere instituto, quod ut paucos in lucem famamque proVexit, 25 ita multos e tenebris et silenti protulit. Vale. m. c. PLIΝIUS FALCONI SUO S. Refugeram in Tuscos, ut omnia ad arbitrium meum sace-1 rem ad hoc ne in Tuscis quidem tam multis undique rustico-30rum libellis et tam querulis inquietor, quos aliquanto magis invitus quam meos lego; nam et meos invitus. Retracto enim 2 actiunculas quasdam, quod post intercapedinem temporis et frigidum et acerbum est. Rationes quasi absente me negleguntur. Interdum tamen equum conscendo et patrem familiae 3 35 hactenus ago, quod aliquam partem praediorum, sed pro gestatione percurro. Tu consuetudinem serva nobisque sic rusticis urbana acta perscribe Vale.

214쪽

184 c. PLINI

c. PLINIUS AMILIANO SUO S. 1 Summam te voluptatem percepisse ex isto copiosissimo genere venandi non miror, cum historicorum more scribas 5 numerum iniri non potuisse Nobis venari nec vacat nec libet: non vacat, quia Vindemiae in manibus, non libet, quia exiguae. 2Devehimus tamen pro novo musto novos versiculos tibique iucundissime exigenti, ut primum Videbuntur deservisse, mittemus. Vale. 10

c. PLINIUS GENITORI SUO S. Recepi litteras tuas, quibus quereris taedio tibi fuisse quamvis lautissimam cenam, quia scurrae cinaedi moriones 152 mensis inerrabant. Vis tu remittere aliquid ex rugis equidem nihil tale habeo, habentes tamen sero. Cur ergo non habeor quia nequaquam me ut inexspectatum festivumve delectat, si quid molle a cinaedo, petulans a scurra, stultum a morione 3 profertur. Non rationem sed stomachum tibi narro Adque made quam multos putas esse, quos ea quibus ego et tu capimur et ducimur partim ut inepta partim ut molestissima offendant uuam multi, cum lector aut irristes aut comoedus inductus est, calceos poscunt, aut non minore cum taedio recubant, quam tu ista sic enim appellas) prodigia perpessus 25. e. Demus igitur alienis oblectationibus veniam, ut nostris inpetremus. Vale.

III.

c. PLINIUS SABIN SU0 S. 301 Qua intentione, quo studio, qua denique memoria legeris libellos meos epistula tua ostendit. Ipse igitur exhibes negotium tibi, qui elicis et invitas ut quam plurima communicare 2 tecum Velim. Faciam; per partes tamen et quasi digesta, ne istam ipsam memoriam cui gratias ago adsiduitate et copia tur Mbem oneratamque et quasi oppressam cogam pluribus singula, posterioribus priora dimittere. Vale.

215쪽

c. PLINIUS RUSONI SUO S. Significas legisse te in quadam epistula mea iussisse edi 15 ginium Rufum inscribi sepulcro suo, Hic situs est Rufus, pulso qui Vindice quondam

imperium adseruit non sibi sed patriae. Reprehendis quod iusserit, addis etiam melius rectiusque Frontinum, quod vetuerit omnino monumentum sibi fieri, me- 10 que ad extremum quid de utroque sentiam consulis. Utrumque 2 dilexi, miratus sum magis quem tu reprehendis, adqu ita miratus ut non putarem satis umquam posse laudari cuius nunc mihi subeunda defensio est. Gmnes ego qui magnum aliquida memorandumque secerunt non modo venia verum etiam laude 15 dignissimos iudico, si immortalitatem quam meruere sectantur victurique nominis famam supremis etiam titulis prorogare nituntur. Nec facile quemquam nisi Verginium inveni cuius tanta in praedicando verecundia quanta gloria ex acto. Ipse 5 sum testis, familiariter ab eo dilectus probatusque, semel om-20 nino me audiente provectum ut de rebus suis hoc unum reserret, ita secum aliquando cluvium locutum scis, Vergini, quae historiae fides debeatur proinde si quid in historiis meis legis aliter ac velis, rogo ignoscas . Ad hoc ille 'iune ignoras, Cluvi, ideo me fecisse quod feci, ut esset liberum vobis scri-25bere quae libuisset Age dum, huhc ipsum Frontinum in hoo 6

ipso in qu tibi parcior videtur et pressior comparemus. 'etuit exstrui monimentum sed quibus verbis 'inpensa monumenti superVacua est memoria nostri durabit, si vita meruimus. An restrictius arbitraris per orbem terrarum legendum 30 dare duraturam memoriam suam quam uno in loco duobus Versiculis signare quod laceri. Quamquam non habe proposi 7 tum illum reprehendendi, sed hunc tuendi cuius quae potest apud te iustior esse defensio, quam ex conlatione eius quem

praetulisti meo quidem iudicio neuter culpandus, quorum 835 uterque ad gloriam pari cupiditate, diverso itinere contendit, alter, dum expeti debitos titulos, alter, dum mavult videri

contempsisse. Vale.

216쪽

186 c. PLINI

. c. PLINIUS VENATORI SUO S. Tua vero epistula tanto mihi iucundior fuit quanto longior erat, praesertim cum de libellis meis tota loqueretur:

quos tibi voluptati esse non miror, cum Omnia nostra perinde o ac nos ames Ipse cum maxime Vindemias, graciles quidem, uberiores tamen quam expectaveram, collim si colligere est non numquam decerpere uvam, torculum invisere, degustare de lacu mustum, obrepere urbanis, qui nunc rusticis praesunt meque notariis et lectoribus reliquerunt. Vale. 10XXI.

c. PLINIUS SABINIANO SUO S. Libertus tuus, cui suscensere te dixeras, Venit ad me advolutusque pedibus meis tamquam tuis haesit. Flevit multum, 15 multum rogavit, multum etiam tacuit, in summa secit mihi fidem paenitentiae. Vere credo emendatum, quia deliquisse se 2 sentit. Irasceris, scio, et irasceris merito, id quoque scio sed tunc praecipua mansuetudinis laus, cum irae causa iustissima 3 est Amasti hominem et spero, amabis interim sufficit ut exo-20rari te sinas. Licebit rursus irasci, si meruerit, quod exoratus excusatius facies. Remitte aliquid adulescentiae ipsius, remitto lacrimis, remitte indulgentiae tuae ne torseris illum, ne tor-4seris etiam te. Torqueris enim, cum tam lenis irasceris. Vereor ne idear non rogare sed cogere, si precibus eius meas 25 iunxero. Iungam tamen tanto plenius et effusius, quant ipsum acrius severiusque corripui, destricte minatus numquam me postea rogaturum. Hoc illi, quem terreri oportebat, tibi non idem. Nam sortasse iterum rogabo, impetrabo iterum sit modo tale ut rogare me, ut praestare te deceat. Vale. 30

C. PLINIUS SEVERO SUO S.I Magna me sollicitudine adsecit Passenni Paulli valitudo, et

quidem plurimis iustissimisque de causis. Vir est optimus,4ο- 35nestissimus, nostri amantissimus praeterea in litteris veteres aemulatur, exprimit, reddit, Propertium in primis, a quo genus

217쪽

EPISTULARUM VIIII. 20. 21. 22. 23. 187

ducit, vera soboles, eoque simillima illi in quo ille praecipuus. Si elegos eius in manum sumpseris, leges opus tersum, moi 2 le, iucundum, et plane in Propertii domo scriptum. Nuper ad lyrica deflexit, in quibus ita Horatium ut in illis illum alte-5 rum effingit. Putes, si quid in studiis cognatio valet, et huius propinquum. Magna varietas, magna mobilitas Amat ut quiverissime, dolet ut qui inpatientissime, laudat ut qui benignissime, ludit ut qui acetissime, omnia denique tamquam singula absolvit. Pro hoc ego amico, pro hoc ego ingenio non minus 310 aeger animo quam corpore ille, tandem illum, tandem me recepi. Gratulare mihi gratulare etiam litteris ipsis, quae ex

periculo eius tantum discrimen adieriint quantum ex salute gloriae consequentur. Vale.

Frequenter agenti mihi evenit ut centumviri, cum diu se 1 intra iudicum auctoritatem gravitatemque tenuissent, omnes repente quasi victi coactique consurgerent laudarentque De-220 quenter e senatu famam, qualem maxime optaveram, rettuli: numquam tamen maiorem cepi voluptatem, quam nuper X sermone Corneli Taciti. Narrabat sedisse se cum quodam circensibus proximis hunc post varios eruditosque sermones requisisse talicus es an provincialis 3 se respondissem nosti me, et quidem ex studiis. Ad hoc illum Tacitus es an 3 Plinius 7 Exprimere non possum quam sit iucundum mihi quod nomina nostra, quasi litterarum propria, non hominum, litteris redduntur, quod uterque nostrum his etiam ex studiis notus quibus aliter ignotus est. Accidit aliud ante pauculos dies si 430 mile. Recumbebat mecum vir egregius, Fadius Rufinus, super eum municeps ipsius, qui illo die primum venerat in urbem: cui Rufinus, demonstrans me, vides hunc ' Multa deinde de studiis nostris. AEt ille linius est inquit Verum latebor ca 5 pio magnum laboris mei fructum. An si Demosthenes iure lae-35 tutus est quod illum anus Attica ita noscitavit, υτος ἐστι Λημοσθενης, ego celebritate nominis mei gaudere non debeo'Ego vero et gaudeo et gaudere me dico. Neque enim vereor 6 ne iactantior videar, cum de me aliorum iudicium, non meum

218쪽

188 C. PLINI

profero, praesertim apud te, qui nec ullius invides laudibus et laves nostris. sale.

IIII.

c. PLINIUS SABINIAΝ SU0 Bene fecisti quod libertum aliquando tibi carum reducentibus epistulis meis in domum, in animum recepisti. Iuvabit hoc te me certe iuvat primum, quod te tam tractabilem video ut in ira regi possis, deinde, quod tantum mihi tribuis ut vel auctoritati meae pareas vel precibus indulgeas. Igitur laudo et 10

gratias ago. Simul in posterum mone ut te erroribus tuorum,

etsi non fuerit qui deprecetur, placabilem praestes. Vale. V.

c. PLINIUS MAMILIAN SU0 8 15 Quereris de turba castrensium negotiorum, et tamquam summo otio perfruare, lusus et ineptias nostras legis, amas, flagitas, meque ad similia condenda non mediocriter incitas. 2 Incipio enim ex hoc genere studiorum non solum oblectationem verum etiam gloriam petere post iudicium tuum, viri gra 203vissimi, eruditissimi, ac super ista verissimi. Nunc me rerum actus modice sed tamen destringit quo sinito aliquid earundem Camenarum in istum benignissimum sinum mittam. Tu passerculis et columbulis nostris inter aquilas vestras dabis pennas, si tamen et sibi et tibi placebunt: si tantum sibi, con 25tinendos cavea nidove curabis. Vale.

c. PLINIUS LUPERC SU0 S. 1 Dixi de quodam oratore saeculi nostri, recto quidem et M sano, sed parum grandi et ornato, ut opinor, apte nihil peccat, 2 nisi quod nihil peccat. Debet enim orator erigi, attolli, interdum etiam effervescere, efferri, ac saepe accedere ad praeceps Nam plerumque altis et excelsis adiacent abrupta tutius per plana sed humilius et depressius iter frequentior curren 35tibus quam reptantibus lapsus, sed his non labentibus nulla, 3 illis non nulla laus, etiamsi labantur. Nam ut quasdam artes ita eloquentiam nihil magis quam ancipitia commendant. Vides

219쪽

ΕPISTULARUM VIIII. 24. 25. 26 18squi per funem in summa nituntur quantos soleant excitare clamores, cum iam iamque casuri videntur. Sunt enim maxime mirabilia quae maxime insperata, maxime periculosa, utque Graeci magis exprimunt, παραβο,α. Ideo nequaquam par γ-5 bematoris est Virtus, cum placido et cum turbato mari vehitur tunc admirante nullo inlaudatus ingloriosus subit portum ad cum stridunt lanes, curvatur arbor gubernacula gemunt, tunsille clarus et dis maris proximus. Haec, quia visus es mihi inciscriptis meis adnotasse quaedam ut tumida quae ego sublimia, 10 ut inproba quae ego audentia, ut nimia quae ego plena arbitrabar. Plurimum autem refert reprehendenda adnotes an insignia. Omnis enim advertit quod eminet et extat sed acri in-6tentione diiudicandum est inmodicum sit an grande, altum an enorme. Adque ut Homerem potissimum attingam, quem tan-15dem alterutram in partem potest fugere αμφὶ δε σάλπιγξεν μεγας ουρανος ήέρι δ' ἔγχος εκεκλιτο et totum illud ουτεθαλασσης κυμα τοσον βοάα Sed pus est examine et li-7bra, inquid, incredibilia sint haec et inania an magnifica et caelestia. Nec nunc ego me his similia aut dixisse aut possem dicere puto. Non ita insanio sed hoc intellegi volo, laxandos esse eloquentiae renos nec angustissimo raro ingeniorum impetus refringendos Ad enim alia conditio oratorum, alia pοε 8tarum. Quasi vero M. Tullius minus audeat. Quamquam hunc omitto neque enim ambigi puto. Sed Demosthenes ipse, ille 25 norma oratoris et regula, num se cohibet et conprimit, cum dicit notissima illa ανθρωποι μιαροὶ καὶ κολακες καὶ αλά- στορες, et rursus ου λίθοις ετείχισα την πολιν ουδὲ πλίνθοις εγώ, et statim ου ἐκ μὲν θαλάττης την βοιαν προβαλέσθαι προ τῆς Ἀττικης et alibi ἐγὼ δὲ οἶμαι μὲν,

30 ανδρες Αθηναῖοι, νη τους θεους ἐκεῖνον μιε ειν τῶ μεγεθει τῶν πεπραγμενων Iam quid audentius illo pulcher-9rim excessu νόσημα γάρ Quid haec breviora superioribus sed audacia paria τοτε γε μὲν ' Πυθωνι θρασυνομενι καὶ πολλεήεοντι καθ' υμῶν Ex eadem nota οταν δὲ 35 ἐκ πλεονεξίας καὶ πονηρίας τις σπερ υτος ἰσχύση, ἡ πρώτη πρόφασις καὶ μικρον πταῖσμα πάντα ανεχαίτι σε καὶ διέλυσε Simile his ἀστε σχοινισμένος απασι τοῖς ἐν τῆ πολει δικράοις et ibidem συ τὸν εἰς ταυτα ἔλεον προδέδω-

220쪽

1M c. PLINI

κας, Ἀριστογειτον, μαλλον δ' ανηρηκα ἄλως μὴ δηστρος ους αυτος ἐχεπισας λιμένας καὶ προβόλων ἐνέπλη-

σας, προς τουτους ορμιζου, et dixerat τουτ' δ' ουδένα ὁρῶ τῶν τοπων τουτων βάσιμον οντα, αλλα πάντα απο-

κρημνα, φαραγ γας, βάραθρα. Et deinceps δεδοικα μη δό-ξξητε τισι τον ἀεὶ βουλομενον εἶναι πονηρον τῶν ἐν τηπολει παιδοτριβεῖν , nec satis υδε γαρ τους προγονους υπολαμβάνω τὰ δικαστήρια ταυτα μῖν οἰκ0δομῆσαι, ινα τους τοιουτους ἐν αυτοῖς μοσχευητε, ad hoc εἰ δὲ κάπηλος ἐστι πονηριας καὶ παλιγκάπηλος καὶ μεταβολευς 10 et mille talia, ut praeteream quae ab Aeschine θαυματα, non10ῆηριατα vocantur. In contrarium incidi dices hunc quoque ob ista culpari sed vide quanto maior sit qui reprehenditur ipso reprehendente, et mutor ob haec. In aliis enim vis, in 11 his granditas eius elucet. Num autem Aeschines ipse his quae Ioin Demosthene carpebat abstinui, δεῖ γαρ ταυτο φθεγγεσθαι τον ρητορα καὶ τον νομον ταν δὲ ετεραν μὲν φω

νὴν ἀφιn ὁ νόμος ἐτερα δὲ ὁ ρήτωρ. Alio loco ἔπειτα

ἀναφαινεται περὶ πάντων ἐν τω φωτι. Iterum alio ἀλλ' ἐγκαθήαενοι καὶ ἐνεδρευοντες ἐν τη ἀκροάσει εἰσελαυ- 20νετε αυτον εἰς τους παρανόμους λόγους. Quod adeo pro-12bavit ut repetat ἀλλ' ῶσπερ ἐν ταῖς ἱπποδρομιαι εἰς τον του πράγματος αυτον δρόμον εἰσελαυνετε. Iam illa commodius pressiusque σεδ ελκοποιεῖς, et συλλαβόντες εος

ληστην των πραγμάτων διὰ τῆς πολιτείας πλεοντα, et 2513 alia Expecto ut quaedam ex hac epistula, ut illud 'gubemacula gemunt et dis maris proximus , isdem notis quibus ea de quibus scribo confodias. Intellego enim me, dum veniam prioribus peto, in illa ipsa quae adnotaveras incidisse. Sed conso-dias licet, dum modo iam nunc destines diem quo et de illis Det de his coram exigere possimus. Aut enim tu me timidum aut ego te temerarium faciam. Vale.

VII.

c. PLIΝIUS PATERN SU0 S. 31 Quanta potestas, quanta dignitas, quanta maiestas, quantum denique numen sit historiae cum frequenter alias tum proxime sensi. Recitaverat quidam verissimum librum partemque

SEARCH

MENU NAVIGATION