C. Plini Caecili Secundi Epistularum libri novem

발행: 연대 미상

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 문학

241쪽

EPISTULARUM M. - 34. 39. - 43. 20s

TRAIANUS PLINIO S. Meminerimus idcirco te in istam provinciam missum, quon-1 iam multa in ea ementianda apparuerint. AErit autem hoc vel 5 maxime corrigendum, quod qui damnati ad poenam erant non modo ea sine auctore, ut scribis, liberati sunt, sed etiam inconditionem proborum ministrorum retrahuntur. Qui igitur 2 intra hos proximos decem annos damnati nec ullo idoneo auctore liberati sunt, hos oporιebit poenae suae reddi si qui 10 vetustiores invenientur et senes ante annos decem damnati, distribuamus illos in ea ministeria quae non longe a poena sint. Solent enim eiusmodi ad balineum, ad purgationes cloacarum, item munitiones viarum et vicorum dari.

15 XXXIII. XLII.l

C. PLINIUS TRAIAN IMPERATORI. cum diversam partem provinciae circumirem, Nicomediae 1 vastissimum ingendium multas privatorum domos et duo publica opera quamquam via interiacente, Gerusian et Iseon ab-20 sumpsit. Est autem latius sparsum primum violentia Venti, 2 deinde inertia hominum, quos satis constat otiosos et inmobiles tanti mali spectatores perstitisse; et alioqui nullus usquam in publico sipho, nulla hama, nullum denique instrumentum ad incendia conpescenda. AEt haec quidem, ut iam praecepi, 25 parabuntur. Tu domine, dispice an instituendum putes colle 3gium labrorum dumtaxat hominum CL. Ego attendam ne quis nisi laber recipiatur neve iure concesso in aliud utatur nec erit difficile custodire tam paucos.

30 XXXIIII. XLIII l

TRMANUS PLINIO S. Tibi quidem secundum exempla conplurium in mentem ve-1nit posse collegium labrorum apud Nicomedenses constitui. Sed meminerimus provinciam istam et praecipue eas civitates 35 eiusmodi lactionibus esse VeXatas. Quodcumque nomen ex quacumque causa dederimus iis qui in idem contracti fuerint ... hetaeriaeque brevi fient satius itaque est conparari 2 PLINI EP. 14

242쪽

210 c. PLINI ET TRAIANI

ea quae ad coercendos ignes auxilio esse possint admonerique dominos praediorum ut et ipsi inhibeant, ac si res poposcerit, adcursu populi ad hoc uti.

XXXV. XLIIII l

C. PLINIUS TRΑΙΑΝ ΙΜPERHORI. Sollemnia vota pro incolumitate tua, qua publica salus continetur, et suscepimus, domine, pariter et solvimus, precati deos ut velint ea semper solvi semperque signari.

XVI. XLV. 10

TRAIΑΝUS PLIΝI S. Et solvisse vos cum provinciallibus diis inmortalibus vota pro mea salute et incolumitate et nuncupasse libenter, mi Secunde carissime, cognovi ex litteris tuis. 15

c. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI. 1 In aquae ductum, domine, Nicomedenses inpenderunt HS. XX CCCXXIX, qui inperfectus adhuc relictus atque etiam 20 destructus est rursus in allium ductum erogata sunt CC. Moo quoque relicto novo inpendio est opus, ut aquam habeant qui Itantam pecuniam male perdiderunt. Ipse perveni ad fontem purissimum, ex qud videtur aqua debere perduci, sicut initio temptatum erat, arcuat opere, ne tantum ad plana civitatis et 25 humilia perveniat Manent adhuc paucissimi arcus possunt et erigi quidam lapide quadrato, qui ex superiore opere detractus est aliqua pars, ut mihi videtur, testace opere agenda 3 erit id enim et facilius et vilius. Sed in primis necessarium est mitti a te vel aquilegem vel architectum, ne rursus Ve-30niat quod accidit. Ego illud unum adfirmo, et utilitatem operis et pulchritudinem saeculo tuo esse dignissimam.

XXXVIII. XLVII l

TRAIANUS PLΙΝΙ0 β. 351 curandum est ut aqua in Nicomedensem civitatem perducatur. Vere credo te ea qua debebis diligentia hoc opus adgressurum sed medius fidius ad eandem diligentiam tuam per-

243쪽

EPISTULARUM 35. 39. 44. - 48 211

tinet inquirere quorum vitio ad hoc tempus tantam pecuniam Nicomedenses perdiderint, ne, dum inter se gratificantur, et inchoaverint aquae ductus et reliquerint. Quid itaque conpereris perfer in notitiam meam.

C. PLINIUS TRAIAN MPERΑΤ0RI. Theatrum, domine, Nicaeae maxima iam parte constructum, 1 inperfectum tamen, sestertium, ut audio, neque enim ratio 10 plus excussa est amplius centies hausit vereor ne frustra. Ingentibus enim rimis descendit et hiat, sive in causa solum 2 umidum et molle, sive lapis ipse gracilis et putris dignum est certe deliberatione sitne aciendum an sit relinquendum an etiam destruendum. Nam sulturae ac substructiones quibus 15 subinde suscipitur non tam firmae mihi quam sumptuosae Videntur. Huic theatro ex privatorum pollicitationibus multa de 3bentur, ut basilicae circa, ut porticus supra caveam. Quae nunc omnia differuntur cessante e quod ante peragendum est. Iidem Nicaeenses gmnasium incendio amissum ante adventum 420 meum restituere coeperunt, longe numerosius laxiusque quam suerat, et iam aliquantum erogaverunt, periculum est ne parum utiliter inconpositum enim et sparsum est. Praeterea ar-ehitectus, sane aemulus eius a quo opus inchoatum est, adfirmat parietes quamquam viginti et duos pedes latos inposita 25 onera sustinere non posse, quia sint caemento medii sarti nec testaceo opere praecincti. Claudiopolitani quoque in depresso 5 loco, inminente etiam monte, ingens balineum defodiunt magis quam aedificant, et quidem ex ea pecunia quam buleutae additi beneficio tuo aut iam obtuleruntis introitum aut nobis 30 exigentibus conserunt. Ergo cum timeam ne illic publicasse 6 cunia, hic, quod est omni pecunia pretiosius, munus tuum male conlocetur, cogor petere a te non solum ob theatrum verum etiam ob haec balinea mittas architectum dispecturum utrum sit utilius post sumptum qui lactus est quoquo modo

35 consummare opera, ut inchoata sunt, an quae Videntur emendanda corrigere, quae transserenda transferre, ne, dum servare Volumus quod inpensum est, male inpendamus quod addendum est.

244쪽

212 C. PLINI ET TRAIANI XL. XLVIIII J

TRAIANUS PLINIO S. Quid oporteat fieri circa theatrum quod inchoatum apud Nicaeenses est in re praesenti optime deliberabis et constitues Mihi sufficiet indicari cui sententiae accesseris. Iunci autem a privatis exigi opera tibi curae sit, cum theatrum, pro-2 pter quod illa promissa sunt, actum erit Gymnasiis indulgent Graeculi: de forsitan Nicaeenses maiore animo constructionem eius adgressi sunt: sed oportet illos eo conten-3 is esse quod possit illi sufficere. Quid claudiopolitanis circa is balineum, quod parum, ut scribis, idone loco inchoaverunt,

suadendum sit tu constitues Architeoli tibi deesse non possunt. Nulla provincia est quae non peritos et ingeniosos homines habeat modo ne existimes brevius esse ab urbe mitti, cum ex Graecia etiam ad nos venire soliti sint. 15

c. PLINIUS TRAIAN IMPE Τ0RI. Intuenti mihi et ortunae tuae et animi magnitudinem convenientissimum videtur demonstrari opera non unus aeterat mtate tua quam gloria digna quantumque pulchritudinis tantum utilitatis habitura. Est in Nicomedensium finibus amplissimus lacus per hunc marmora fructus ligna materiae e sumptu modico et labore usque ad viam navibus, inde magno labore, Brauore inpendio vehiculis ad mare devehuntur Hoc opus 25 multas manus poscit: at eae porro non desunt. Nam et in agris magna opia est hominum et maxima in civitate, certaque spes omnes libentissime adgressuros opus omnibus Du-3ctuosi Superest ut tu libratorem vel architectum, si tibi videbitur, mittas qui diligenter exploret sitne lacus altior mari, 30 quem artifices regionis huius quadraginta cubitis alιiorem esse contendunt. Ego per eadem loca invenio fossam a rege percussam sed incertum utrum ad colligendum umorem circumiacentium agrorum an ad committendum flumini lacum Est enim inperseeta hoc quoque dubium, intereepto rege mortalitate an Modes to operis effectu. Sed hoc ipso seres enim me ambitiosum pro tua gloria inditor et accendor ut cupiam peragi a

te quae tantum coeperant reges.

245쪽

TRAIANUS UNI S. Potest nos sollicitare lacus iste, ut committere illum mari velimus sed plane explorandum est diligenter ne, si demig- sus in mare fuerit, totus effluat, certe quantum aquarum et unde accipiat. Poteris a Calpurnio Macro petere libratorem, et ego hinc aliquem tibi peritum eiusmodi operum mittam.

XLIII. LII J

10 C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI. Requirenti mihi Bygantiorum rei publicae inpendia, quae 1 maxima lacit, indicatum est, domine, legatum ad te salutandum annis omnibus cum psephismate mitti eique dari nummorum duodena milia. Memor ergo propositi tui legatum quidem 2 15 retinendum, psephisma autem mittendum putavi, ut simul et sumptus levaretur et inpleretur publicum officium. Eidem ci 3 vitati inputata sunt terna milia, quae Viatici nomine annua dabantur legato eunti ad eum qui Moesiae praeest publice salutandum. Haec ego in posterum circumcidenda existimari. Te 420 domine, rogo ut quid sentias rescribendo aut consilium meum confirmare aut errorem emendare digneris.

TRAIANUS PLINI S. 25 optime secisti, Secunde carissime, duodena ista rigantiis

quae ad salutandum me in legatum inpendebantur remittendo. Perpetuo ... his partibus, etsi solum psephisma per te missum suerit. Ignoscet illis et Moesiae praeses, si minus illum sumptuose coluerint.

c. PLINIUS TRAIAΝ ΙΜPERATORI. Diplomata, domine, quorum dies praeteriit an omnino Observari et quam diu velis rogo scribas meque haesitatione 35 liberes. Vereor enim ne in alterutram partem ignoranιia lapsus aut inlicita confirmem aut necessaria inpediam.

246쪽

214 c. PLINI ET TRAIANI XLVI. LV.J

TRAIANUS PLINI S. Diplomata quorum praeteritus est dies non debent esse in usu ideo inter prima iniungo mihi ut per omnes provincias ante mittam nova diplomata quam desiderari possint.

c. PLINIUS TRAIAΝ IMPERATORI. cum vellem, domine, Apameae cognoscere publicos debitores et reditum et inpendia, responsum est mihi cupere qui- isdem universos ut a me rationes coloniae legerentur, numquam tamen esse lectas ab ullo proconsulum habuisse privilegium et vetustissimum morem arbitrio suo rem publicam ad-2 ministrare. Exegi ut quae dicebant quaeque recitabant libello conplecterentur, quem tibi qualem acceperam misi, quamvis 15 intellegerem pleraque ex illo ad id de quo quaeritur non per-3tinere Te rogo ut mihi praecipere digneris quid me putes observare debere. Vereor enim ne aut excessisse aut non inplesse officii mei partes videar.

VIII. LVII. M

TRAIANUS PLINI S. 1 Libellus Apameorum quem epistulae tuae iunxeras remisit mihi necessitatem perpendendi qualia essent, propter quae Videri volunt eos qui pro consulibus hanc provinciam obtinu-25

erunt abstinuisse inspectatione rationum suarum, cum ipse ut 2 eas inspiceres non recusaverint. Remuneranda est igitur probitas eorum, ut iam nunc sciant hoc quod inspecturus es ex mea voluntate salvis quae habent privilegiis esse facturum.

XLVIIII. LVIII. M

C. PLINIUS TRAIAN MPERATORI. I Ante adventum meum, domine, Nicomedenses priori soronomm adiceare coeperunt, cuius in angulo est aedes vetustissima Matris Magnae aut reficienda aut transserenda ob hoc 35 praecipue, quod est multo depressior opere eo quod cum ma-2xime surgit. Ego cum quaererem num esset aliqua lex dicta

247쪽

EPISTULARUM 46 53. 55.-61.12. 215

templo, cognovi alium hic alium apud nos esse morem dedicationis. Dispice ergo, domine, an putes aedem cui nulla lex dicta est salva religione posse transferri alioqui commodissimum est, si religio non inpedit.

L. LVIIII J

TRAIANUS LIMO S. Potes, mi Secunde carissime, sine sollicitudine religionis, si loci positio videtur hoc desiderare, aedem Matris deum 10 transferre in eam quae est accommodatior nec te moveat quod lex dedicationis nulla reperitur, cum solum peregrinae civitatis capax non sit dedicationis quae sit nostro iure.

c. PLINIUS TRAI 0 ΙΜPERMORI. IODifficile est, domine, exprimere Verbis quantam percepe-1rim laetitiam, quod et mihi et socrui meae praestitisti ut adfinem eius caelium clementem in hanc provinciam transferres. Ex illo enim et mensuram beneficii tui penitus intellego, cum 220 tam plenam indulgentiam cum tota domo mea experiar, cui referre gratiam parem ne audeo quidem, quamvis maXime possim. Itaque ad vota confugio deosque precor ut iis quae in me adsidue confers non indignus existimer.

C. PLINIUS TRAIAN IΜPERAT0M. Diem, domine, quo servasti imperium, dum suscipis, quanta mereris laetitia celebravimus, precati deos ut te generi humano, cuius tutela et securitas saluti tuae innisa est, incolum mem florentemque praestarent. Praeivimus et commilitonibus ius iurandum more sollemni, eadem provincialibus certatim pietate iurantibus.

ob TRAIANUS PLINI S. Quanta religione et laetitia commillitones cum provincialibus te praeeunte diem imperii mei celebraverint libenter, mi Secunde carissime, cognovi litteris tuis.

248쪽

216 c. PLINI ET TRAIANI LIIII. LXII l

c. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI. Pecuniae publicae, domine, providentia tua et ministerio

nostr et iam exactae sunt et exiguntur quae vereor ne tiosae iaceant. Nam et praediorem conparandorum aut nulla aut ra 5rissima occasio est, nec inveniuntur qui velint debere rei publieae, praesertim duodenis assibus, quanti a privatis mutuantur. 2 Dispice ergo, domine, numquid minuendam usuram ac per hoc idoneos debitores invitandos putes, et si nec sic reperiuntur, distribuendam inter decuriones pecuniam, ita ut recte rei pu 10blicae caveant quod quamquam invitis e recusantibus minus

acerbum erit leviore usura constituta.

TRAIANUS PLINI S. 15 Et ipse non aliud remedium dispicio, ni Secunde carissime, quam ut quantitas usurarum minuatur, quo facilius pecuniae publicae conlocentur. Nodum eius ex copia eorum qui mutuabuntur tu constitues. Invitos ad accipiendum conpellere, quod fortassis ipsis otiosum suturum sit, non est ex iustitiam

nostrorum temporum.

C. PLINIUS TRAIANO MPERH0RI. Summas domine, gratias ago quod inter maximas occupa-25tiones in iis de quibus te consului me quoque regere dignatus 2 es quod nunc quoque facias rogo. Adiit enim me quidam indicariique adversarios suos a Servilio Calvo, clarissim Viro, in triennium relegatos in provincia morari illi contra ab eodem se restitutos adfirmaverunt edictumque recitaverunt. Qua causa M3 necessarium credidi rem integram ad te reserre. Nam sIcut mandatis tuis cautum est ne restituam ab alio aut a me relegatos, ita de iis quos alius et relegaverit et restituerit nihil conprehensum est. Ideo tu, domine, consulendus fuisti quid obserVare me velles, tam Hercule quam de iis qui in perpe M tuum relegati nec restituti in provincia deprehenduntur. Nam hae quoque species incidit in cognitionem meam. Est enim

249쪽

adductus ad me in perpetuum relegatus a Iulio Basso proconsule. Em, quia sciebam acta Bassi rescissa datumque a senatu ius omnibus de quibus ille aliquid constituisset ex integro agendi, dumtaxat per biennium, interrogavi hunc quem relegaverat 5 an adisset docuissetque proconsulem negavit. Per quod es 5

sectum est ut te consulerem reddendum eum poenae suae an

gravius aliquid et quid potissimum constituendum putares et in hunc et in eos, si qui sorte in simili conditione invenirentur. Decretum calvi et edictum, item decretum Bassi his lit- 10 teris subieci.

TRAIANUS PLΙΝΙ S. Quid in persona eorum statuendum sit, qui a P. Servilio 1 15 calvo proconsule in triennium relegati et mox eiusdem edicto restituti in provincia remanserunt, proxime tibi rescribam, cum causas eius facti a calvo requisiem. Qui a Iulio Basso in per 2 petuum relegatus est, cum per biennium agendi facultatem habuerit, si existimabat se iniuria relegatum, neque id feceritis atque in provincia morari perseverarit, vinctus mitti ad praesectos praetorii mei debet. Neque enim sufficit eum poenae

suae restitui, quam contumacia elusit.

us c. PLINIUS TRAIΑΝ IMPERATORI cum citarem iudices, domine, conventum inchoaturus, Fla-lvius Archippus vacationem petere coepit ut philosophus Fue-2runt qui dicerent non liberandum eum iudicandi necessitate, sed omnino tollendum de iudicum numero reddendumque poe-30nae, quam tractis vinculis evasisset Recitata est sententia 3

Veli Paulli proconsulis, qua probabatur Archippus crimine

salsi damnatus in metallum ille nihil proferebat quo restitutum se doceret. Adlegabat tamen pro restitutione et libellum a se Domitiano datum et epistulas eius ad honorem suum per-35 tinentes et decretum Prusensium. Addebat his et tuas litteras scriptas sibi, addebat et patris tui edictum et epistulam, quibus confirmasset beneficia a Domitiano data. Itaque, quamvis eidem talia crimina adplicarentur, nihil decemendum putaVi,

250쪽

218 C. PLINI ET TRAIANI

donec te consulerem de eo quod mihi constitutione tua dignum videbatur. Ea quae sunt utrimque recitata his litteris subieci. ISTOLA D0ΜmΑΝ Α ΤΕ ΝΤIUM XIΜm. 5 Flavius Archippus philosophus inpetravit a me ut agrum et DC circa Prusiadem, patriam suam emi iuberem, cuius reditu suos alere posset. Quod ei praestari volo summam e pensam liberalitati meae feres. 10EIUSDEM AD L. APPIUM AMMUM. Archippum philosophum, bonum virum et professioni suae etiam moribus respondentem, commendatum habeas Velim, mi Maxime, et plenam ei humanitatem tuam praestes in iis quae verecunde arie desideraverit. 15 EDICTΓΜ DIVI NERVM.

Quaedam sine dubio, Quirites, ipsa selicitas temporum

edicit, nec spectandus est in iis bonus princeps quibus illum intellegi satis est, cum hoc sibi civium meorum spondere pos-20

sit vel non admonita persuasio, me securitatem omnium quieti meae praetulisse, ut et nova beneficia conserrem et ante me 8 consessa servarem. Ne tamen aliquam gaudiis publicis adserat haesitationem vel eorum qui inpetraverunt dissidentia vel eius memoria qui praestitit, necessarium pariter credidi ac dis laetum obviam dubitantibus indulgentiam meam mittere. Nolo existimet quisquam, quod alio principe vel privatim vel publice consecutus sit, ideo saltem a me rescindi, ut potius mihi debeat. Sint rata et certa, nec gratulatio ullius instauratis egeat precibus quem ortuna imperii vultu meliore respexit. 30 Me novis beneficiis vacare patiantur et ea demum sciant roganda esse quae non habent. EPIST0L EIUSDEM AD ULLIUΜ IUSTUM.10 cum rerum omnium ordinatio quae prioribus temporibus Minchoatae consummatae sunt observanda sit, tum epistulis etiam Domitiani standum est.

SEARCH

MENU NAVIGATION