C. Plini Caecili Secundi Epistularum libri novem

발행: 연대 미상

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 문학

251쪽

c. PLINIUS AIANO IMPERAT0RI. Flavius Archippus per salutem tuam aeternitatemque petit a me ut libellum quem mihi dedit mitterem tibi. Quod ego 5 sic roganti praestandum putam, ita tamen ut missurum me notum accusatrici eius sacerem, a qua et ipsa acceptum libellum his epistulis iunxi, quo facilius velut audita utraque parte dispiceres quid statuendum putares.

TRM US PLINIO S. Potuit quidem ignorasse Domitianus in qu statu esset Arrichippus, cum tam multa ad honorem eius pertinentia scriberet: sed meae naturae accommodatius est credere etiam sta-15 tui eius subventum interventu principis, praesertim cum etiam statuarum ei honor totiens decretus sit ab iis qui non ignorabant quid de illo Paullus proconsul pronuntiasset. Quae tamen, mi Secunde carissime, non eo pertinent ut, si quid illi novi criminis obicitur, minus de eo audiendum putes. Libel-20 los Furiae Primae accusatricis, item ipsius Archippi, quos alteri epistulae tuae iunxeras, legi.

LXI. LXVIIII J

C. PLINIUS TRAΙΑΝ ΙΜΡΕ T0RI. 25 Tu quidem, domine, providentissime Vereris ne commissus flumini atque ita mari lacus effluat sed ego in re praesenti invenisse videor quemadmodum huic periculo occurrerem. Potest enim lacus ossa usque ad flumen adduci nec ta 2 men in flumen emitti, sed relicto quasi margine contineri pa-30 riter et dirimi. Sic consequemur ut nec vicino videatur flumini mixtus et sit perinde ac si misceatur arit enim facile per illam brevissimam terram quae interiacebit advecta lassa onera transponere in flumen. Quod ita fiet, si necessitas coget, 3 et spero, non coget. Est enim et lacus ipse satis altus et nunc 35 in contrariam partem flumen emittit, quod interclusum inde et quo Volumus aversum sine ullo detrimento lacus tantum aquae quantum nunc portat effundet. Praeterea per id spatium per

252쪽

220 c. LINI ET TRAIANI

quod ossa lacienda est ineidunt rivi qui si diligenter colli-4gantur, augebunt illud quod lacus dederit Enimvero si placeat ossam longius ducere et artius pressam mari aequare nec in flumen sed in ipsum mare emittere, repercussus maris servabit et reprimet, quidquid e lacu veniet. Quorum si nihil 5 nobis loci natura praestaret, expeditum tamen erat cataractis 5 aquae cursum temperare. Verum et haec et alia multo sagacius conquiret explorabitque librator, quem plane, domine, debes mittere, ut polliceris. Est enim res digna et magnitudine tua et cura. Ego interim calpurnio Macro, clarissimo is viro, auctore te scripsi ut libratorem quam maxime idoneum

i mitteret.

TRAIANUS PLINIO S. 15Manifestum est, mi Secunde carissime, nec prudentiam nec diligentiam tibi defuisse circa istum lacum, cum tam multa provisa habeas, per quae nec periclitetur exhauriri et magis in usus nobis futurus sit. Elige igitur id quod praecipue res ipsa suaserit calpurnium Macrum credo facturum ut te libra miore instruat, neque provinciae istae his artificibus carent.

c. PLINIUS TRAIAΝ mPERATORI. Scripsit mihi, domine, Lycormas libertus tuus, ut, si quam legatio a Bosporo venisset urbem petitura, usque in adVentum suum retineretur. Et legatio quidem, dumtaxat in eam civitatem in qua ipse sum, nulla adhuc venit, sed venit tabellarius Sauromatae, quem ego usus opportunitate quam mihi casus obtulerat, cum tabellario qui Lycormam ex itinere praecessit 30 mittendum putavi, ut posses ex Lycormae et ex regis epistulis pariter cognoscere quae sortasse pariter scire deberes.

LXIIII. XIIII J

c. PLINIUS RΑΙΑΝ ΙΜΡΕRAT0M. 35 Rex Sauromates scripsit mihi esse quaedam quae deberes quam maturissime scire. Qua ex causa festinationem tabellarii quem ad te cum epistulis misit diplomate adiuvi.

253쪽

C. PLINIUS TRAIANO IME T0RI. Magna domine, et ad totam provinciam pertinens quaestio 1 est de conditione et alimentis eorum quos Vocant θρεπτους. 5 In qua ego auditis constitutionibus principum, quia nihil inve-2niebam aut proprium aut universalo quod ad Bithrnos ferretur, consulendum te existimavi quid observari velles. Neque enim putavi posse me in eo quod auctoritatem tuam posceret exemplo esse contentum. Recitabatur autem apud me edictum 310 quod dicebatur divi Augusti, ad Anniam pertinens recitatae et epistulae divi Vespasiani ad Lacedaemonios et divi Titi ad eosdem et ad Achaeos, et Domitiani ad Avidium Nigrinum et

Armenium Brocchum proconsules, item ad Lacedaemonios quae ideo tibi non misi, quia et parum emendata et quaedam 15 non certae fidei videbantur et quia Vera et emendata in scriniis tuis esse credebam.

TRAIANUS PLINIO S. 20 Quaesti lata quae pertinet ad eos qui liberi nati expositi 1

deinde sublati a quibusdam et in servitute educati sunt saepe tractata est, nec quicquam invenitur in conmientariis eorum principum qui ante me fuerunt, quod ad omnes provincias sit constitutum. pistulae sane sunt Domitiani ad Avidium Nigri 2 25 num et Armenium Brocchum, quae fortasse debeant observari sed inter eas provincias de quibus rescripsit . . . inter quas est Bithynia et ideo nec adsertionem denegandam iis qui ex eiusmodi causa in libertatem vindicabuntur puto neque ipsam libertatem redimendam preti alimentorum. M

C. PLIΝIUS TRAIAN IΜPERATORI. Legato Sauromatae regis, cum sua sponte Nicaeae, ubi me Iinvenerat, biduo substitisset, longiorem moram aciendam, 35 domine, non putavi primum, quod incertum adhuc erat quando libertus tuus Lycormas venturus esset, deinde, quod ipse proficiscebar in diversam provinciae partem, ita Officii necessitate

254쪽

222 c. UNI ET TRAIANI

2 exigente. Haec in notitiam tuam perserenda existimavi, quia proxime scripseram petisse Τcormam ut legationem, si qua Venvisset a Bosporo, usque in adventum suum retinerem. Quod diutius faciendi nulla mihi probabilis ratio occurrit, praesertim cum epistulae Iiscormae, quas detinere, ut ante praedixi, no-5lui, aliquot diebus hunc legatum antecessurae Viderentur.

c. LmIUS TRAI 0IME T0M. Petentibus quibusdam ut sibi reliquias suorum aut propter iuiniuriam vetustatis aut propter fluminis incursum aliaque his similia aecumque secundum exemplum proconsulum transferre permitterem, quia sciebam in urbe nostra ex eiusmodi causa collegium pontificum adiri solere, te, domine, maximum pontificem consulendum putavi quid observare me velis. 15

LXVIIII. LXXIV J

TRAI US PLINI S. Durum est iniungere necessitatem provincialibus pontificum adeundorum, si reliquias suorum propter aliquas iustas causas 20 transferre ex loco in alium locum velint. Sequenda ergo potius tibi exempla sunt eorum qui isti provinciae praesuerunt et ex causa cuique ita aut permittendum aut negandum.

c. PLIMUS TRAIANO IMPERATORI. Quaerenti mihi, domine, Prusae ubi posset balineum quod indulsisti fieri, placuit locus in quo fuit aliquando domus, ut

audio, pulchra, nunc deformis ruinis Per hoc enim consequemur ut foedissima acies civitatis metu atque etiam ut ipsa Mcivitas amplietur nec ulla aedificia tollantur, sed, quae sunt Vetustate sublapsa relaxentur in melius. st autem huius domus conditi talis legaverat eam Claudius Polyaenus Claudio Caesari iussitque in peristrii templum ei fieri, reliqua ex domo locari. Ex ea reditum aliquandiu civitas percepit deinde 35 paulatim partim spoliata partim neglecta cum perisuli domus tota conlapsa est, ac iam paene nihil ex ea nisi solum superest quod tu, domine, sive donaveris civitati sive venire

255쪽

iusseris, propter opp0rtunitatem loci pro summo munere accipiet. Ego, si permiseris, cogito in area vacua balineum con 3 Iocare, eum autem locum in quo aedissicia suerunt exedra et porticibus amplecti atque tibi consecrare, cuius benefici elo-5 gans opus dignumque nomine tuo fiet. Exemplar testamenti, quamquam mendosum, misi tibi ex quo cognosces multa Polyaenum in eiusdem domus ornatum reliquisse, quae ut domus ipsa perierunt, a me tamen, in quantum potuerit, requirentur.

10 LXXI. LXXVI l

TRAIANUS PLINI S. Possumus apud rusenses area ista cum domo conlapsa, quam Vacare scribis, ad extructionem balinei uti. Illud tamen parum expressisti an aedes in peristylio Claudi facta esset. 15Nam si acta est, licet conlapsa sit, religio eius occupavit

solum.

LXXII. LXXVII J

C. PLINIUS TRAIΑΝ IMPERAT0RLm ostulantibus quibusdam ut de agnoscendis liberis restituendisque natalibus et secundum epistulam Domitiani scriptam inicio Ruso et secundum exempla proconsulum ipse cognoscerem, respexi ad senatus consultum pertinens ad eadem genera causarum, quod de iis tantum provinciis loquitur quibus 25 proconsules praesunt ideoque rem integram distuli, dum tu, domine, praeceperis quid observare me Velis.

LXXIII. LXXVIII.J

TRAIANUS PLINI S. 30 Si mihi senatus consultum miseris, quod haesitationem tibi secit, aestimabo an debeas cognoscere de agnoscendis liberis et natalibus veris restituendis.

a c. PLINIUS TRAIAN IMPERAT0M. Appuleius domine, miles, qui est in statione Nicomedensi lscripsit mihi quendam nomino callidromum, cum detineretur a Maximo et Dionysio pistoribus, quibus operas suas locaVe-

256쪽

224 c. PLINI ET MI I

rat, confugisse ad tuam statum perduetumque ad magistratus indicasse servisse aliquando Laberio Maximo captumque a Susam in Moesia et a Decebat muneri missum Pacoro, Parthiae regi, pluribusque annis in ministerio eius subse, deinde 2 sugisse atque ita in Nicomediam pera enisse. Quem ego per-bductum ad me, cum eadem narrasset, mittendum ad te putavi quod paulo tardius laci, dum requiro gemmam, quam sibi habentem imaginem Pacori et quibus ornatus fuisset sub-3 tractam indicabat. Nolui enim hanc quoque, si inveniri potuisset, simul mittere, sicut glebulam misi quam se ex Par-10thico metallo attulisse dicebat. Signata est anulo meo, cuius est aposphragisma quadriga.

LXXV. LXXVIIII.J

c. PLINIUS TRAIANO IMPERAT0RI. 151 Iulius, domine, Largus ex Ponto nondum mihi visus ac ne

auditus quidem scilicet iudicio tuo credidit dispensationem

quandam mihi erga te pietatis suae ministeriumque mandavit. 2 Rogavit enim testamento ut hereditatem suam adirem cerneremque ac deinde praeceptis quinquaginta milibus nummum 20 reliquum omne Heracleotarum et Tianorum civitatibus redderem, ita ut esset arbitrii mei utrum opera facienda quae honoritu consecrarentur putarem an instituendos quinquennales agonas qui Traiani appellarentur. Quod in notitiam tuam perferendum existimavi ob hoc maxime, ut dispiceres quid eli digere debeam.

TRMANUS PLINI S. Iulius Largus fidem tuam, quasi te bene nosset, elegit. 30 Quid ergo potissimum ad perpetuitatem memoriae eius laciat secundum cuiusque loci conditionem ipse dispice, et quod potissimum existimaveris, id sequere.

LXXVII. LXXXI J M

C. PLINIUS TRAIAN IMPERAT0RI. Providentissime, domine, fecisti quod praecepisti Calpurnio Macro clarissimo viro, ut legionarium centimonem Byzan-

257쪽

EPISTULARUM 75. 79. 79.-83. 225tium mitteret Dispice an etiam Iuliopolitanias simili ratione et

consulendum putes, quorum civitas, cum sit perexigua, onera maxima sustinet tantoque graviores iniurias quanto et infirmior

patitur. Quidquid autem Iuliopolitanis praestiteris, id etiam 35 isti provinosae proderit. Sunt enim in capite Bithyniae plurimisque per eam commeantibus transitum praebent.

LXXVIII. R XII J

TRAIANUS PLINIO S. 10 Ea conditio est civitatis Byzantiorum confluente undique 1

in eam commeantium turba ut secundum consuetudinem praecedentium temporum honoribus eius praesidio centurionis legionarii consulendum habuerimus. Si Iuliopolitanis succurrendum eodem modo putaverimus, nerabimus nos exemplo plu 215 res enim, et quant infirmiores erunt, idem petent Fiduciam diligentiae tuae habeo ut credam te omni ratione id acturumne sint obnoxii iniuriis. Si qui autem se contra disciplinam 3 meam gesserint, statim coerceantur aut si plus admiserint quam ut in re praesenti satis puniantur, si milites erunt, lega-20tis eorum quae deprehenderis notum lacies aut si in urbem Versus venturi erunt, mihi scribes.

LXXVIIIL LXXXIII J

25 cautum est, domine, Pompeia lege, quae Bithrnis data 1

est, ne quis capiat magistratum neve sit in senatu minor annorum triginta. Eadem lege conprehensum est ut qui ceperint magistratum sint in senatu. Secutum est dein edictum 2 divi Augusti, quo permisit minores magistratus ab annis duo-30bus et viginti capere. Quaeritur ergo an qui minor triginta 3 annorum gessit magistratus possit a censoribus in senatum legi, et si potest, an ii quoque qui non gesserint possint per eandem interpretationem ab ea aetate senatores legi a qua illis magistratum gerere permissum est quod alioqui lactita-35 tum adhuc et esse necessarium dicitur, quia sit aliquanto melius honestorum hominum liberos quam e plebe in curiam admitti. Ego a destinatis censoribus quid sentirem interrogatus, 4eos quidem qui minores triginta annis gessissent magistratum PLINI EP. 15

258쪽

226 c. PLINI ET TRAIAM

putabam posse in senatum et secundum edictum Augusti et secundum legem Pompeiam legi, quoniam Augustus gerere magistratus minoribus annis triginta permisisset, lex senatorem 5 esse voluisset qui gessisset magistratum. De iis autem qui non gessissent, quamvis essent aetatis eiusdem cuius illi quibus 5 gerere permissum est, haesitabam per quod effectum est ut te, domine, consulerem quid observari velles capita legis, tum edietum Augusti litteris subieci.

LXXX. LXXXIIII.J

TRAIANUS PLINI S. 10 Interpretationi tuae, mi Secunde carissime . . . existimo hactenus edicto divi Augusti novatam esse legem Pompeiam ut magistratum quidem capere possent ii qui non minores duorum et viginti annorum essent, et qui cepissent, in senatum cuiusque civitatis pervenirent. Ceterum non capi magistratu 15 eos qui minores triginta annorum sint, quia magistratum capere possint, in curiam etiam loci cuiusque non existimo

legi posse.

c. PLINIUS TRAIAN IMPERATORI. 201 cum Prusae ad Olympum, domine, publicis negotiis intra

hospitium eodem die exiturus vacarem, Asclepiades magistratus indicavit appellatum me a claudio Eumolpo. Cum cocceianus Dion in bule adsignari civitati opus cuius curam egerat vellet, tum Eumolpus adsistens Flavi Archippo dixit exi 25gendam esse a Dione rationem operis ante quam rei publicae 2 traderetur, quod aliter secisset ac debuisset Adiecit etiam osse in aede positam tuam statuam et corpora sepultorum, uxoris Dionis et filii, postulavitque ut cognoscerem pro tribu-3nali. Quod cum ego me protinus acturum dilaturumque pro-30 sectionem dixissem, ut Iongiorem diem ad instruendam causam darem utque in alia civitate ognoscerem petiit. Ego me auditurum Nicaeae respondi. Ubi cum consedissem cogniturus, idem Eumolpus, tamquam si adhuc parum instructus, dilatio-bnem petere coepit: oontra Dion ut audiretur exigere. Diota 35 sunt utrimque multa, etiam de causa. Em cum dandam dilauonem et te consulendum existimarem in re ad exemplum pedi

259쪽

tinenti, dixi utrique parti ut postulationum suarum libellos darent Volebam enim te ipsorum potissimum verbis ea quae erim proposita cognoscere. Et Dion quidem se daturum dixit: et Eumolpus respondit conplexurum se libello quae rei 5 publicae peteret, ceterum quod ad sepultos pertineret, non 6 accusatorem se sed advocatum Flavii Archippi, cuius mandata pertulisset Archippus, cui Eumolpus sicut stado adsistebat, dixit se libellum daturum. Ita nec Eumolpus nec Archippus quam plurimis diebus expectatis adhuc mihi libellos dede-Drunt Dion dedit, quem huic epistulae iunxi. Ipse in re prae 7 senti tui et vidi tuam quoque statuam in bibliotheca positam: id autem in quo dicuntur sepulti filius et uxor Dionis in area conlocatum, quae porticibus includitur. Te, domine, rogo ut 8 me in hoc praecipue genere cognitionis regere digneris, cum 15 alioqui magna sit expectatio, ut necesse est in ea re quae et in consessum venit et exemplis defenditur.

LXXXII. LXXXVI J

TRAIANUS PLINI S. 20 Potuisti non haerere, mi Secunde carissime, oirca id de 1

quo me consulendum existimasti, cum propositum meum optime nosses non ex motu nec terrore hominum aut criminibus maiestatis reverentiam nomini meo adquiri. missa ergo ea 2 quaestione, quam non admitterem, etiam si exemplis adiuvarem tur ratio totiua operis effecti sub cura tua cocceiani Dionis excutiatur, cum et utilitas civitatis exigat nec aut recuset Dion aut debeat recusare.

LXXXIIL LXXXVII J

c. PLINIUS TRAIAΝ0 IMPERATORI. Rogatus, domine, a Nicaeensibus publice per ea quae mihi et sunt et debent esse sinctissima, id est per aetemitatem tuam salutemque, ut preces suas ad te perferrem, fas non putavi negare acceptumque ab iis libellum huic epistulae iunxi.

TRAIANUS PLINI S. Nicaeensibus . qui intestatorum civium suorum concessam

260쪽

228 c. PLINI ET TRAIANI

vindicationem bonorum a divo Augusto adfirmant, debebis vacare contractis Omnibus personis ad idem negotium pertinentibus, adhibitis Virdio Gemellino et Epimacho liberto meo, procuratoribus, ut aestimatis etiam iis quae contra dicuntur quod optimum credideritis statuatis.

LXXXV. XVII l

c. PLINIUS TRAIAN IMPERATORI. Maximum, libertum et procuratorem tuum, domine, per omne tempus quo luimus una probum et industrium et diligen-10tem ac sicut rei tuae amantissimum ita disciplinae tenacissimum expertus, libenter apud te testimonio prosequor ea fide quam tibi debeo.

c. PLINIUS TRAI MI ERAT0RI. 1 Gabium Bassum, domine, praesectum orae Ponticae, integrum, probum, industrium, atque inter ista reverentissimum mei expertus, voto pariter et sus gio prosequor ea fide quam tibi debeo inuam ea quae speret instructum commiliti tuo, 20 2 cuius disciplinae debet quod indulgentia tua dignus est. Apud me et milites et paganes, a quibus iustitia eius et humanitas penitus inspecta est, certatim ei qua privatim qua publice testimonia pertribuerunt. Quod in notitiam tuam persero ea fide quam tibi debeo. 25

LXXXVII LXVIIIIJ

1 Nymphidium Lupum, domine, primipilarem, commilitonem

habui, cum ipse tribunus essem, ille praesectus inde familia-30riter diligere coepi crevit postea caritas ipsa mutuae Vetu-2state amicitiae. Itaque et quieti eius inieci manum et exegi ut me in Bithynia consilio instrueret. Quod ille amicissime et otii et senectutis ratione postposita et iam fecit et facturus est. 3 Quibus ex causis necessitudines eius inter meas numero, filium Min primis, Nymphidium Lupum, iuvenem probum, industrium et egregio patre dignissimum, suffecturum indulgentiae tuae: sicut primis eius experimentis cognoscere potes, cum prae

SEARCH

MENU NAVIGATION