C. Plini Caecili Secundi Epistularum libri novem

발행: 연대 미상

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 문학

271쪽

SECUNDI

Bene a sapienter, patres conscripti, maiores instituerunt I5 ut rerum agendarum ita dicendi initium a precationibus capere, quod nihil ite, nihil providenter homines sine deorum inmortalium ope consilio honore auspicarentur. Qui mos cui potius quam consuli, aut quando magis usurpandus colendusque est quam cum imperio senatus, auctoritate rei publicae ad Ioagendas optimo principi gratias excitamur Quod enim praestabilius est aut pulchrius munus deorum quam castus et sanctus et diis simillimus princeps Ac si adhuc dubium fuisset forte casuque rectores terris an aliquo numine darentur, principem tamen nostrum liqueret divinitus constitutum. Non enim 15 occulta potestate satorum sed ab Iove ipso coram ac palam repertus est electus quippe inter aras et altaria eodemque loci quem deus ille tam manifestus ac praesens quam caelum ac sidera insedit. Quo magis aptum piumque est te, Iuppiter optime maxime, antea conditorem, nunc conservatorem impe- metii nostri, precari ut mihi digna consule, digna senatu digna principe contingat oratio, utque omnibus quae dicentur a me libertas fides veritas constet, tantumque a specie adulationis absit gratiarum actio mea quantum abest a necessitate. Equidem non consuli modo sed omnibus civibus eniten 2 25 dum reor ne quid de principe nostro ita diem ut idem illud de alio dici potuisse videatur. Quare abeant ac recedant ο-ces illae quas metus exprimebat: nihil quale ante dicamus: nihil enim quale antea patimur ne eadem de principe quae prius praedicemus neque enim eadem quae prius secreto lo-30quimur. Discematur orationibus nostris diversitas temporum, et ex ipso genere gratiarum agendamn intellegatur cui quando

272쪽

240 c. PLINI

sint actae. Nusquam ut deo, nusquam ut numini blandiamur non enim de tyranno sed de cive, non de domino sed de parente loquimur. Unum ille se ex nobis, et hoc magis excellit atque eminet, quod unum ex nobis putat nec minus hominem se quam hominibus praeesse meminit. Intellegamus ergo bona' nostra, dignosque nos illis usu probemus, atque identidem cogitemus quam si indignum si maius principibus praestemus Obsequium qui servitute civium quam qui libertate laetantur. Et populus quidem Romanus dilectum principum servat, quantoque paulo ante concentu formosum alium hunc sortissimum Iopersonat, quibusque aliquando clamoribus gestum alterius et vocem huius pietatem abstinentiam mansuetudinem laudat Quid nos ipsi divinitatem principis nostri an humanitatem temperantiam lacilitatem, ut amor et gaudium tulit, universi praedicare solemus Iam quid tam civile, tam senatorium quam 15 illud additum a nobis Optimi cognomen quod peculiare huius et proprium adrogantia priorum principum fecit. nimvero quam commune, quam ex aequo quod felices nos, felicem illum praedicamus alternisque votis haec faciat, haec audiat , quasi non dicturi, nisi secerit, conprecamur Ad quas ille ο--ces lacrimis etiam ac multo pudore suffunditur Agnoscit enim 3 sentitque sibi, non principi dici. Igitur quod temperamentum omnes in illo subito pietatis calore servavimus, hoc Inguli quoque meditatique teneamus, sciamusque nullum esse neque sincerius neque acceptius genus gratiarum quam quod ab illas adclamationes aemuletur quae fingendi non habent tempus. Quantum ad me pertinet, laborabo ut orationem meam ad m0destiam principis moderationemque summittam, nec manus considerabo quid aures eius pati possint quam quid virtutibus debeatur Magna et inusitata principis gloria, cui gra-Mtias acturus non tam vereor ne me in laudibus suis parcum quam ne nimium putet. Haec me cura, haec dissicultas sola circumstat nam merenti gratias agere facile est, patres conscripti. Non enim periculum est ne, cum loquar de humanitate, exprobrari sibi superbiam credat, cum de frugalitate luxu-35riam, cum de clementia, crudelitatem, cum de liberalitate, am-ritiam, cum de benignitate, livorem, cum de continentia, libidinem, cum de labore, inertiam, uni de sortitudine, timorem.

273쪽

Ac ne illii quidem vereor ne gratus ingratusve Videar, prout satis aut parum dixero. Animadverto enim etiam deos ipsos non tam accuratis adorantium precibus quam innocentia et sanctitate laetari, gratioremque existimari qui delubris eorum pu-5 ram castamque mentem quam qui meditatum carmen intulerit. Sed parendum est senatus consulto, quo ex utilitate publica 4 placuit ut consulis voce sub titulo gratiarum agendarum boni principes quae sacerent recognoscerent, mali quae sacere deberent. Id nunc eo magis sollemne ac necessarium est, quod Io parens noster privatas Maiiarum actiones cohibet et conprimit, intercessurus etiam publicis, si permitteret sibi vetare quod senatus Iuberet. Utrumque, Caesar Auguste, moderate, et

quod alibi tibi gratias agi non sinis et quod hic sinis. Non enim a te ipso tibi honor iste sed ab agentibus habetur cedis

15 adsectibus nostris, nec nobis munera tua praedicare sed audire tibi necesse est. Saepe ego mecum, patres conscripti, tacitus agitavi qualem quantumque esse oporteret cuius ditione nutuque maria

terrae pax bella regerentur cum interea fingenti formantiquem mihi principem quem aequata diis inmortalibus potestas deceret numquam voto saltem concipere succurrit similem huic quem videmus Enituit aliquis in bello, sed obsolevit in pace alium toga, sed non et arma honestarunt reverentiam ille terrore, alius amorem humilitate captavit ille quaesitam domim gloriam in publico, hic in publico partam domi perdidit postremo adhuc nem extitit cuius Virtutes nullo vitiorum consinio laederentur. At principi nostro quanta concordia quantusque concentus omnium laudum omnisque gloriae contigit Ut

nihil severitati eius hilaritate, nihil gravitati simplicitate, nihil 30 maiestati humanitate detrahituri clam firmitas, iam proceritas

corporis, iam honor capitis et dignitas oris, ad hoc aetatis in deflexa maturitas nec sine quodam munere deum festinatis senectutis insignibus ad augendam maiestatem ornata caesaries, nonne longe lateque principem ostentant Talem esse opor 535 tui quem non bella civilia nec armis oppressa res publica sed pax et adoptio et tandem exorata terris numina dedissent. An fas erat nihil differre inter imperatorem quem homines et quem

274쪽

242 C. PLINI

et avo tunc statim, cum ad exercitum proficiscereris, et quidem inusitato indicio enotuit Nam ceteros principes aut largus cruor hostiarum aut sinister volatus avium consulentibus nuntiavit, tibi ascendenti de more capitolium quamquam non id agentium civium clamor, ut iam principi, occurrit: siqui-5dem omnis turba quae limen insederat ad ingressum tuum soribus reclusis illa quidem, ut tuno arbitrabatur, deum, ceterum, ut docuit eventus, te consalutavit imperatorem Nec aliter a cunctis omen acceptum est Nam ipse intellegere nolebas: recusabas enim imperare recusabas, quod bene erat impera-10 turi. Igitur cogendus fuisti cogi porro non poteras nisi periculo patriae et nutatione rei publicae. obstinatum enim tibi non suscipere imperium, nisi servandum fuisset Quare ego illum ipsum surorem motumque castrensem reor extitisse, quia magna Vi magnoque terrore modestia tua vincenda erat. Ἀσ15 sicut maris caelique temperiem turbines tempestatesque commendant, ita ad augendum pacis tuae gratiam illum tumultum praecessisse crediderim. Hibet has vices conditi mortalium

ut adversa ex secundis, ex adversis secunda nascantur. ocultat utrorumque semina deus, et plerumque bonorum malo-206rumque causae sub diversa specie latent. Magnum quidem illud saeculo dedecus, magnum rei publicae vulnus inpressum est imperator et parens generis humani obsessus captus inclusus, ablata mitissimo seni servandorum hominum potestas, ereptumque principi illud in principatu beatissimum 25 quod nihil cogitur Si tamen haec sola erat ratio quae te publicae salutis gubemaculis admoveret, prope est ut exclamem tanti fuisse corrupta est disciplina castrorum, ut tu correctoremendatorque contingeres inductum pessimum exemplum, ut optimum opponeretur postremo coactus princeps quos nole-30bat occidere, ut daret principem qui cogi non posset limi quidem adoptari merebare sed nescissemus quantum tibi deberet imperium, si ante adoptatus esses Expectatum est tempus quo liqueret non tam accepisse te beneficium quam dedisse confugit in sinum tuum concussa res publica, ruensque 35 imperium super imperatorem imperatoris tibi voce delatum est. Inploratus adoptione et accitus es, ut olim duces magni a peregrinis externisque bellis ad opem patriae ferendam revocari

275쪽

PANEGYRICUS 6. 7. 8. 243

solebant. Ita filius ac parens uno eodemque momento rem maximam invicem praestitistis ille tibi imperium dedit, tu illi reddidisti. Solus ergo ad hoc aevi pro munere tant paria accipiendo fecisti, immo ultro dantem obligasti communicato 5 enim imperio sollicitior tu ille securior factus est. 0 no . 7vum atque inauditum ad principatum iter Non te propria cupiditas, proprius metus, sed aliena utilitas, alienus timor principem fecit. Videaris licet quod est amplissimum consecutus inter homines, felicius tamen erat illud quod reliquisti sub Io bono principe privatus esse desisti. Adsumptus es in laborum

curarumque consortium, nec te prospera et laeta stationis istius sed aspera et dura ad capessendam eam conpulerunt suscepisti imperium, postquam alium suscepti paenitebat. Nulla adoptati cum eo qui adoptabat cognatio, nulla necessitudo nisi 15 quod uterque optimus erat, dignusque alter eligi, alter eligere. Itaque adoptatus es, non, ut prius alius atque alius, in gratiam uxoris Adscivit enim te filium non Vitricus sed princeps, eodemque animo divus Nerva pater tuus factus est quo erat omnium. Nec decet aliter filium adsumi, si adsumatur a principe. An se-20 natum populumque Romanum, exercitus, provincias, socios

transmissurus uni successorem e sinu uxoris accipias, summaeque potestatis heredem tantum intra domum tuam quaeras non totam per civitatem circumseras oculos, et hunc tibi proximum, hunc coniunctissimum existimes quem optimum, quem diis sim millimum inveneri. Imperaturus omnibus eligi debet ex omnibus. Non enim servulis tuis dominum, ut possis esse contentus quasi necessario herede, sed principem civibus daturus es imperator Superbum istud et regium, nisi adoptes eum quem constet imperaturum suisse, etiamsi non adoptasses. Fecit hoc 3o Nerva, nihil interesse arbitratus genueris an elegeris, si perinde sine iudicio adoptentur liberi ac nascuntur nisi quod tamen aequiore animo serunt homines quem princeps parum seliciter genuit quam quem male elegit Sedulo ergo vitavit' hunc casum, nec iudicia hominum sed deorum etiam in On-35 silium adsumpsit. Itaque tui non in cubiculo sed in templo, nec ante genialem torum sed ante pulvinar Iovis optimi maximi adoptio peracta est qua tandem non servitus nostra sed libertas et salus et securitas undabatur. Sibi enim gloriam illam dii

276쪽

244 c. PLINI

vindicaverunt horum opus, horam illud imperium Nerva tantum minister fuit utique qui adoptaret tam paruit quam tu qui adoptabaris Adlata erat ex Pannonia laurea, id agentibus diis ut invicti imperatoris exortum victoriae insime decoraret Hano imperator Nerva in gremio Iovis conlocarat, cum repente so 5 Iito maior et augustior, advocata hominum contione deorumque te filium sibi, hoc est unicum auxilium fessis rebus adsumpsit. Inde quasi depositi imperii qua securitate qua gloria laetus nam quantulum refert deponas an partiaris imperium' nisi quod dissicilius hoc est), non secus ac praesenti tibi inni 10xus, tuis umeris se patriamque sustentans, tua iuventa, tuo

robore invaluit Statim consedit omnis tumultus. Non adoptionis opus istud fuit, sed adoptati atque adeo temere fecerat Nerva, si adoptasset alium oblitine sumus ut nuper post adoptionem non desierit seditio, sed eoeperit Inritamentum 15 istud irarum et sis tumultus fuisset, nisi incidisset in te. An dubium est ut dare posset imperium imperator qui reverentiam amiserat auctoritate eius effectum cui dabatur Simul filius, simul caesar, mox imperator et consors tribuniciae potestatis, et omnia pariter et statim actus es, quae proxime parens mi verus tantum in alterum filium contulit. Magnum hoc tuae moderationis indicium, quod non solum successor imperii sed particeps etiam sociusque placuisti. Nam successor, etiamsi nollis, habendus est non est habendus socius, nisi velis credentne posteri patricio et consulari et triumphali patre geni ratum, cum fortissimum amplissimum amantissimum sui exercitum regeret, imperatorem non ab exercitu sactum eidem, cum Germaniae praesideret, Germanici nomen hinc missum Τnihil ipsum ut imperator fieret agitasse nihil sedisse nisi quod meruit et paruit Paruisti enim Caesar, et ad principatum M Obsequio pervenisti, nihilque magis a te subiecti animo lactum est quam quod imperare coepisti. Iam Caesar, iam imperator,

iam Germanicus, absens et ignarus, et post tanta nomina, quantum ad te pertinet, privatus Magnum videretur, si dioerem Nescisti te imperatorem futurum eras imperator, et esse Mte nesciebas Ut vero ad te fortunae tuae nuntius Venit, malebas quidem hoc esse quod fueras, sed non erat liberum. Annon Obsequereris principi civis, legatus imperatori, filius pa-

277쪽

iri Ubi deinde disciplina ubi mos a maioribus traditus, quodcumque imperator munus iniungeret, aequo animo paratoque subeundi Quid enim, si provincias ex provinciis, ex bellis bella mandaret Eodem illum uti iure, cum ad imperium re-5vocet, quo sit usus, cum ad exercitum miserit, nihilque interesse ire legatum an redire principem iubeat, nisi quod maior sit obsequii gloria in eo quod quis minus velit. Augebat au-10otoritatem iubentis in summum discrimen auctoritas eius adducta, utque magis parendum imperanti putares efficiebatur eo, Io quod ab aliis minus parebatur. Ad hoc audiebas senatus populique consensum. Non unius Nervae iudicium illud, illa electio suit. Nam qui ubique sunt homines hoc idem votis expetebant ille tantum iure principis occupavit, primusque fecit quod facturi omnes erant. Nec Hercule tanto opere cunctis sa-15ctum placeret, nisi placuisset ante quam fieret. At quo dii boni, temperamento potestatem tuam fortunamque moderatus est Imperator tu titulis et imaginibus et signis, ceterum modestia labore vigilantia dux et legatus et miles, cum iam tua Vexilla, tuas aquilas magno gradu anteires, neque aliud tibi ex villa adoptione quam filii pietatem, filii obsequium adsereres longamque huic nomini aetatem, longam gloriam precarere. Iam te providentia deorum primum in locum provexerat; tu adhuc in secundo resistere atque etiam senescere optabas privatus tibi videbaris quam diu imperator et alius esset. Audita sunt vota tua, 25 sed in quantum optimo illi et sanctissimo seni utile fuit, quem dii caelo vindicaverunt, ne quid post illud divinum et inmortale sactum mortale saceret Deberi quippe maximo operi hanc Venerationem, ut novissimum esset, auctoremque eius statim consecrandum, ut quandoque inter posteros quaereretur an illud iam 30 deus fecisset. Ita ille nullo magis nomine publicus parens quam quia tuus. Ingens gloria ingensque fama, cum abunde expertus esset quam bene umeris tuis sederet imperium, tibi terras, te terris reliquit eo ipso carus omnibus ac desiderandus quod prospexerat ne desideraretur. Quem tu lacrimis prirnum, ita ut filium u35 decuit, mox templis honestasti, non imitatus illos qui hoc idem, sed alia mente fecerunt. Dicavit caelo Tiberius Augustum, sed ut maiestatis crimen induceret, claudium Nero, sed ut inrideret, Vespasianum Titus Domitianus Titum, sed ille, ut dei

278쪽

246 c. PLINI

filius hio, ut iste videretur. Tu videribus patrem intulisti,

non ad metum civium, non in contumeliam numinum, non inhonorem tuum, sed quia deum credis. Minus est hoc, cum sit ab iis qui et sese deos putant. Sed licet illum aris pulvinaribus stamine olas, non alio magis tamen deum et facis et pro-5bas quam quod ipse talis es. In principe enim qui electo successore sato concessit una eademque certissima divinitatis fides est bonus successor. Num ergo tibi ex inmortalitate patris aliquid adrogantiae accessit num hos proximos divinitate parentum desides ac superbos potius quam illos veteres et anti- is quos aemuleris qui hoc ipsum imperium . . . . cuius pulsi fugatique non aliud maius habebatur indicium quam si triumpharet. Ergo sustulerant animos et iugum excusserant, nec iam nobiseum de sua libertate sed de nostra servitute certabant, ac ne indutias quidem nisi aequis conditionibus ini-1512bant, legesque ut acciperent, dabant. At nunc rediit omnibus terror et metus et votum imperata faciendi. Vident enim Romanum ducem unum ex illis veteribus et priscis, quibus imperatorium nomen addebant contecti caedibus campi et insectavietoriis maria. Accipimus obsides ergo, non emimus, nec mingentibus damnis inmensisque muneribus paciscimur ut i-rimus. Rogant, supplieant largimur, negamus, utrumque ex imperii maiestate agunt gratias qui inpetraverunt: non audent queri quibus negatum est. An audeant, qui sciant te adsedisse ferocissimis populis eo ipso tempore quod amieissimum illis, 25 dissicillimum nobis, cum Danubius ripa gelu iungit duratusque glacie ingentia term bella transportat, cum serae gentes non telis magis quam suo caelo suo sidere armantur Sed ubi in

proximo tu, non secus o si mutatae temporum Vices essent,

illi quidem latibulis suis clausi tenebantur nostra agmina per-30 eursare ripas et aliena occasione, si permitteres, uti ultroque hiemem suam barbaris inserre gaudebant.13 aeo tibi apud hostes veneratio. Quid apud milites

quam admirationem quemadmodum conparasti cum tecum inediam, tecum errent sitim cum in illa meditatione campestri Mmilitaribus turmis imperatorium pulverem sudoremque misceres, nihilque ceteris nisi robore ac praestantia dispar libem Marte nunc eminus tela librare nunc librata susciperes, ala-

279쪽

PANEGYRICUS 12. 13.14. 247

oer virtute milium et laetus, quotiens aut cassidi tuae aut clipe gravior totus ineideret: laudabas quippe serientes, hortabarisque ut auderent, et audebant iam cum spectator moderatorque ineuntium certamina virorum arma conponeres, tela

5 temptares, ac si quod durius accipienti videretur, ipse vibrares. Quid cum solacium sessis, aegris opem ferres Non tibi moris tua inire tentoria, nisi conmittitonum ante lustrasses, ne requiem corpori nisi post onmes dare. ac mihi admiratione dignus imperator non videretur, si inter Fabricios et Sci- Iopiones et camillos talis esset. Tun enim illum imitationis ardor semperque melior aliquis accenderet. Postquam Vero studium armorum a manibus ad oculos, ad voluptatem a labore translatum est postquam exercitationibus nostris non Veteranorum aliquis, cui decus muralis aut civica, sed Graeculus ma- Iogister adsistit quam magnum est, unum ex omnibus patrio moro, patria Virtute laetari, et sine aemulo, sine exemplo secum certare, secum contendere, ac sicut imperat solus, solum ita esse qui debeat imperare Non incunabula haec tibi, 14

Caesar, et rudimenta, cum puer admodum Parthica lauro glo-20riam patris augeres nomenque Germanici iam tum mererere, cum ferociam superbiamque barbarorum ex proximo auditus magno terrore eohiberes, Rhenumque et Euphraten admirationis tuae societate eoniungeres cum orbem terrarum non

pedibus magis quam laudibus peragrares, apud eo semper 25 maior et clarior quibus postea contigisses Et necdum imperator, necdum dei filius eras Germaniam Hispaniamque cum plurimae gentes ac prope infimita vastitas interiacentis soli tum Pyrenaeus, Alpes, inmensique alii montes, nisi his conparentur, muniunt dirimuntque Per hoc omne spatium cum legio-mnes duceres seu potius tanta velocitas erat raperes, non Vehiculum umquam, non equum respexisti Levis hic, non subsidium itineris sed decus, et cum ceteris subsequebatur, ut cuius nullus tibi usus, nisi cum die stativorum proximum campum alacritate discursu pulvere attolleres. Initium laboris mi-35re an finem Multum est quod perseverasti, plus tamen quod non timuisti ne perseverare non posses. Nec dubito quin ille qui te inter illa Germaniae bella ab Hispania usque ut validissimum praesidium exciverat, iners ipse alienisque virtutibus

280쪽

248 c. Piam

tunc quoque invidus imperator, eum ope earum indigeret, tantam admirationem tui non sine quodam timore conceperit, quantam ille genitus Iove post saevos labores duraque imperia regi suo indomitus semper indefessusque reserebat; cum aliis su-15 per alias expeditionibus itinere illo dignus invenireris. Iri 5bunus vero disiunctissimas terras teneris adhuc annis viri firmitate lustrasti, iam uno praemonente fortuna ut diu penitusque perdisceres quae mox praecipere deberes Neque enim prospexisse castra brevemque militiam quasi transisse conten-ιus, ita egisti tribunum ut esse dux statim posses nihilque di-Ioscendum haberes tempore docendi. cognovisti per stipendia

decem mores gentium, regionum situs, oppinunitates Iocο-rum, et diversam aquarum caelique temperiem ut patrios somtes patriumque sidus ferre consuesti Quotiens equos, quotiens emerita arma mutasti Veniet ergo tempus quo posteri uvisere visendumque tradere minoribus suis gestient quis sudores tuos hauserit campus, quae resectiones tuas arbores, quae somnum saxa praetexerint, quod denique tectum magnus

hospes inpleveris, ut tunc ipsi tibi ingentium ducum sacra Vestigia isdem in locis monstrabantur. Verum haec olim inmpraesentia quidem, quisquis paulo vetustior miles, hic te commilitone censetur. Quotus enim quisque cuius tu non ante commilito quam imperator' Inde est quod prope omnes nomine appellas, quod singulorum fortia facta conmemoras nec habent adnumeranda tibi pro re publica vulnera, quibus statim 25 et laudator et testis contigisti. 16 Sed tanto magis praedicanda moderatio tua, quod innutritus bellicis laudibus pacem amas, nec quia vel pater tibi

triumphalis vel adoptionis tua die dicata capitolino Iovi laurus, idcirco ex occasione omni quaeris triumphos. Non times Dbella nec provocas Magnum est, imperator Auguste, magnum est stare in Danubii ripa, si transeas, certum triumphi, eo decertare cupere cum recusantibus quorum alterum fortitudine, alterum moderatione efficitur. Nam ut ipse nolis pugnare, moderatio, fortitudo tua praestat ut neque hostes tui Mvelint. Accipiet ergo aliquando capitolium non mimicos currus ne salsae simulacra victoriae, sed imperatorem Veram ac solidam gloriam reportantem tranquillitatem et tam confessa

SEARCH

MENU NAVIGATION