C. Plini Caecili Secundi Epistularum libri novem

발행: 연대 미상

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 문학

81쪽

praesentem perducere. Dices non sui tanti quid enim mihi scum tam longa epistula 7 Nolito ergo identidem quaerere quid Romae geratur. Et tamen memento non esse epistulam longam quae tot dies, tot cognitiones, is denique reos cau- ,sasque complexa sit. Quae omnia videor mihi non minus bre 28 viter quam diligenter persecutus Temere dixi diligenter succurrit quod praeterieram, et quidem sero, sed quamquam praepostere, reddetur. Facit hoc Homerus multique illius exemplo est alioqui pὲrdecorum, a me tamen non ideo fiet. 10 E testibus quidam sive iratus, quod evocatus esset invitus, 29

sive subomatus ab aliquo reorum, ut accusationem Xarmaret,

Norbanum Licinianum, legatum et inquisitorem, reum postulavit, tamquam in causa castae uxor haec classici praevaricaretur. Est lege cautum ut reus ante peragatur, tunc de prae 30 15 varicatore quaeratur, videlicet quia optime ex accusatione ipsa accusatoris fides aestimatur. Norban tamen non ordo te 31gis, non legati nomen, non inquisitionis officium praesidio suit: tanta conssagravit invidia homo alioqui agitiosus et Domitiani

temporibus usus ut multi, electusque tunc a provincia ad in-20 quirendum, non tamquam bonus et fidelis, sed tamquam classici inimicus. Erat ab illo relegatus Dari sibi diem et edi cri 32 mina postulabat neutrum impetravit, coactus est statim respondere respondit, malum pravumque ingenium hominis sa-ci ut dubitem confidenter an constanter, certe paratissime. 25 obiecta sunt multa quae magis quam praevaricatio nocuerunt: Mquin etiam duo consulares, Pomponius Rusus et Libo Frugi, laeserunt eum testimonio, tamquam apud iudicem sub Domitiano Salvi Liberalis accusatoribus adsuisset. Damnatus et in Minsulam relegatus est. Itaque cum castam accusarem, nihil 30 magis pressi quam quod accusator eius praevaricationis orimine comiisset Pressi tamen frustra accidit enim res contraria et nova, ut accusatore praevaricationis damnato rea absolveretur. Quaeris quid nos, dum haec aguntur Indicavimus 3b senatui ex Norbano didicisse nos publicam causam rursusque 35 debere ex integro discere, si ille praevaricator probaretur, adque ita, dum ille peragitur reus, sedimus postea Norbanus omnibus diebus cognitionis interfuit eandemque usque ad extremum vel constantiam vel audaciam pertulit. Interrogo ipse M

82쪽

56 c. PLINI

me an aliqhid omiserim rursus, et rursus paene omisi summo die Salvius Liberalis reliquos legatos graviter increpuit, tamquam non omnes quos mandasset provincia reos peregissent, atque, ut est vehemens et disertus, in discrimen adduxit Protexi viros optimos eosdemque gratissimos mihi certe debere 637 se praedicant quod illum turbihem evaserint. Hic erit epistulae finis, re vera finis litteram non addam, etiamsi adhuc aliquid praeterisse me sensero. Vale. X. Ioc. PLINIUS VESTRICI SPURINΝA SUO MAEOTTIAE S. composuisse me quaedam de filio vestro non dixi vobis, cum proxime apud vos sui, primum, quia non ideo scripseram ut dicerem, sed ut me amori meo dolori satisfacerem, deinde, quia te, Spurinna, cum audisses recitasse me, ut mihi ipse di-I52 xisti, quid recitassem simul audisse credebam. Praeterea veritus sum ne vos festis diebus confunderem, si in memoriam gravissimi luctus reduxissem. Nunc quoque paulisper haesitavi id solum quod recitavi mitterem exigentibus vobis, an adi-3ierem quae in aliud volumen cogito reservare Neque enim madsectibus meis uno libello carissimam mihi et sanctissimam memoriam prosequi satis est, cuius famae latius consuletur, si dispensata et digesta suerit. Verum haesitanti mihi omnia quae iam cstmposui vobis exhiberem, an adhuc aliqua differrem, simplicius et amicius visum est omnia, praecipue cum 25 5 adfirmetis intra vos futura, donec placeat emittere. Quod superest, rogo ut pari simplicitate, si qua existimabitis addenda 6 commutanda omittenda, indicetis mihi. Difficile est hucusque intendere animum in dolore difficile, sed tamen ut scalptorem, ut pictorem, qui filii vestri imaginem saceret, admone-30retis quid exprimere, quid emendare deberet, ita me quoque formate regite, qui non tragilem et caducam sed inmortalem, ut vos putatis, effigiem conor efficere quae hoc diutumi erit, quo verior melior absolutior fuerit. Valete.

c. PLINIUS IULI GEMT0RI SUO S.s Est omnino Artemidori nostri tam benigna natura ut ossicia

83쪽

EPISTULARUM III 10 11 12. 57

amicorum in maius extollat inde etiam meum meritum ut vera ita supra meritum praedicatione circumsert. Equidem, cum 2 essent philosophi ab urbe summoti, sui apud illum in suburbano, et quo notabilius, hoc est periculosius esset, sui praestor Pecuniam etiam, qua tunc illi ampliore opus erat, ut aes

alienum exsolveret contractum ex pulcherrimis causis, mussantibus magnis quibusdam et locupletibus amicis mutuatus ipse gratuitam dedi. Adque haec seci, cum septem amicis meis aut 3 occisis aut relegatis, occisis Senecione Rustico Helvidio, re- 10 legatis Maurico Gratilla Arria Fannia, tot circa me iactis sulminibus quasi ambustus mihi quoque inpendere idem exitium

certis quibusdam notis augurarer. Non ideo tamen eximiam 4 gloriam meruisse me, ut ille praedicat, credo sed tantum effugisse flagitium. Nam et C. Musonium, socerum eius, quantum biblicitum est per aetatem, cum admiratione dilexi et Artemidorum ipsum iam tum, cum in Syria tribunus milliarem, arta sa- miliaritate complexus sum, idquo primum non nullius indolis dedi specimen, quod virum aut sapientem aut proximum simillimumque sapienti intellegere sum visus. Nam ex omnibus quissim nunc se philosophos vocant vix unum aut alterum invenies tanta sinceritate, tanta verilate. in qua patientia corporis hiemes iuxta et aestates ferat, ut nullis laboribus cedat, ut nihil in cibo, in potu voluptatibus tribuat, ut oculos animumque contineat. Sunt haec magna, sed in alio in hoc vero minima, 725 si ceteris virtutibus comparentur, quibus meruit ut a C. Musoni ex omnibus omnium ordinum adsectatoribus gener adsumeretur. Quae mihi recordanti est quidem iucundum quod memeum apud alios tum apud te tantis laudibus cumulat, Vereor tamen ne modum excedat, quem benignitas eius illuc enimae unde coepi revertor non solet tenere. Nam in hoc uno inter-9 dum vir alioqui prudentissimus honesto quidem sed tamen errore versatur, quod pluris amicos suos quam sunt arbitratur. Vale.

c. PLINIUS CATILI SEVEM SU0 S. Veniam ad cenam, sed iam nunc paciseor sit expedita, sit 1 parca, Socraticis tantum sermonibus abundet, in his quoque

84쪽

58 c. PLINI

I teneat modum. Erunt officia antelucana, in quae incidere inpune ne Catoni quidem licuit, quem tameni caesar ita repre- hendit ut laudet. Describit enim eos quibus obvius uerat cum caput ebrii retexissent, erubuisse deinde adicit putares non ab illis Catonem, sed illos a catone deprehensos. Potuitne plus auctoritatis tribui catoni quam si ebrius quoque tam ve- 4nerabilis erat Nostrae tamen cenae ut apparatus et inpendii sic temporis modus constet. Neque enim ii sumus quos vitu perare ne inimici quidem possint nisi ut simul laudent. Iale.

C. PLINIUS VOCONI R0ΜΑΝ SU0 S. Librum quo nuper optimo principi consul tias egi misi

2 exigenti tibi, missurus, etsi non exegisses. In hoc consideres velim ut pulchritudinem materiae ita diffficultatem. In ceteris 15 enim lectorem novitas ipsa intentum habet, in hac nota vulgata dicta sunt omnia quo fit ut quasi otiosus securusque lector tantum elocutioni vacet, in qua satisfacere difficilius est, 3 cum sola aestimatur. Atque utinam ordo saltem et transitus et figurae simul spectarentur Nam invenire praeclare, enuntiarem, magnifice interdum etiam barbari solent, disponere apte, figu-

rare varie nisi erudiit negatum est. Nec vero adsectanda sunt semper elata et excelsa. Nam ut in pictura lumen non alia res magis quam umbra commendat, ita rationem tam summittere,quam attollere decet. Sed quid ego haec doctissimo viro quinae potius illud, adnota quae putaveris corrigenda. Ita enim magis credam cetera tibi placere, si quaedam displicuisse cognovero. Vale.

c. PLINIUS ACILI SUO S. Rem atrocem nec tantum epistula dignam Largius Macedo,

Vir praetorius, a servis suis passus est, superbus alioqui dο- minus et saevus et qui servisse patrem suum parum, immo ni-2mium meminisset. Iavabatur in villa Formiana repente eum M servi circumsistunt alius fauces invadit, alius os verberat, alius pectus et ventrem atque etiam laedum dictu, verenda contundit et cum exanimem putarent, abiciunt in servens pa-

85쪽

ΕPISTULARUM III. 13. 4. 15. 59vimentum, ut experirentur an viveret. Ille, sive quia non sentiebat, sive quia se non sentire simulabat, immobilis et extentus fidem peractae mortis implevit. Tum demum quasi aestu 3 solutus effertur, excipiunt servi fideliores, concubinae cum 5 ululatu et clamore concurrunt. Ita et Vocibus excitatus et recreatus loci rigore sublatis oculis agitatoque corpore vivere se, et iam tutum erat, confitetur. Diffugiunt serva quorum magna pars conprehensa est, ceteri requiruntur. Ipse paucis

diebus aegre lacitatus non sine ultionis solacio decessit, ita 10 vivus vindicatus ut occisi solent. Vides quot periculis, quoticontumeliis, quot ludibriis simus obnoxii nec est quod quisquam possit esse securus, quia sit remissus et mitis: non enim iudici domini sed scelere perimuntur. Verum haec hactenus. Quid praeterea novi quid nihil alioqui subiungerem nam 615 et charta adhuc superest et dies seriatus patitur plura contexi. Addam quod opportune de eodem Macedone succurrit cum in publico Romae lavaretur, notabilis atque etiam, ut exitus docuit, minosa res accidit. Eques Romanus a servo eius ut 7 transitum daret manu leviter admonitus convertit se nec ger- aevum a quo erat tactus, sed ipsum Macedonem tam graviter

palma percussit ut paene concideret. Ita balineum illi quasi 8 per gradus quosdam primum contumeliae locus, deinde exitii suit. Vale.

C. PLINIUS SILIO PR0CUL SU0 S. Petis ut libellos tuos in secessu legam, examinem an edi-1tione sint digni, adhibes preces, adlegas exemplum rogas enim ut aliquid subsicivi temporis studiis meis subtraham, in-mpertiam tuis, adicis M. Tullium mira benignitate poetarum ingeni lavisse. Sed ego nec rogandus sum nec hortandus nam 2 et poeticen ipsam religiosissime veneror et te validissime diligo. Faciam ergo quod desideras tam diligenter quam libenter Videor autem iam nunc posse rescribere esse opus put 335dhrum nec supprimendum, quantum aestimare licuit ex his quae me praesente recitasti, si modo mihi non inposuit recitatio tua legis enim suavissime et peritissime confido tamen me non sic auribus duci ut omnes aculei iudicii mei illarum

86쪽

60 c. PLINI

4 delinimentis refringantur hebetentur sortasse et paulum re-btundantur, evelli quidem extorquerique non possunt. Igitur non temere iam nunc de universitate pronuntio, de partibus experiar legendo. Vale.

XVI.

c. PLINIUS NEP0TI SU0 S. Adnotasse videor facta dictaque virorum feminarumque alia 2 clariora esse alia maiora. confirmata est opinio mea hestemo Fanniae sermone. Neptis haec Arriae illius quae marito et so- Iolacium mortis et exemplum fuit multa reserebat aviae suae non minora hoc sed obscuriora quae tibi existim tam mira-3 bilia legenti sore, quam mihi audienti fuerunt. Aegrotabat caecina Paetus, maritus eius, aegrotabat et ilius, uterque mortisere, ut videbatur filius decessit eximia pulchritudine, pari 15 verecundia, et parentibus non minus ob alia carus, quam quod 4 filius erat. Huic illa ita lanus paravit, ita duxit exequias ut ignoraret maritus quin immo, quotiens cubiculum eius intraret, vivere filium atque etiam commodiorem esse simulabat, ac persaepe interroganti quid ageret puer respondebat bene quie 205vit, libenter cibum sumpsit. Deinde, cum diu cohibitae lacrimae incerent prorumperentque egrediebatur tunc se dolori dabat saliata siccis oculis composito vultu redibat, tamquam 6 orbitatem soris reliquisset. Praeclarum quidem illud eiusdem, ferrum stringere, perfodere pectus, extrahere pugionem, or mrigere marito, addere vocem immortalem ac paene divinam laete, non dolet. Sed tamen ista facienti, ista dicenti gloria et aeternitas ante oculos erant quo maius est sine praemio aetemitatis, sine praemio gloriae abdere lacrimas, perire lu-7ctum, amissoque fili matrem adhuc agere. Scribonianus armam in Illyrico contra claudium moverat: fuerat Paetus in partibus 8 et occiso Scriboniano Romam trahebatur. Erat ascensum navem Arria milites orabat ut simul inponeretur. Nempe enim' inquid aturi estis consulari viro servolos aliquos, quorum e manu cibum capiat, a quibus vestiatur, a quibus calcietur: Om 359nia sola praestabo. Non impetravit conduxit piscatoriam nauculam ingensque navigium minimo secuta est. Eadem apud

claudium uxori Scriboniani, cum illa profiteretur indicium,

87쪽

EPISTULARUM III 16 17. 18 61

ego inquid ne audiam, cuius in gremio Scribonianus occisus est, et vivis 3 Ex quo manifestum est ei consilium pulcherrimae mortis non subitum fuisse. Quin etiam, cum Thrasea ge-10 ne eius, deprecaretur ne mori pergeret interque alia dixisset 5, ergo filiam tuam, si mihi pereundum uerit, mori mecum' respondit si tam diu tantaque concordia vidierit tecum quam ego cum Paeto, volo. Auxerat hoc responso curam suorum 11 attentius custodiebatur sensit et nihil agitis inquid: potestis enim efficere ut male moriar, ut non moriar non potestis. 10 Dum haec dicit, exiluit cathedra adversoque parieti caput in-12 genti impetu impegit et corruit. Focilata dixeram inquid obis inventuram me quamlibet duram ad mortem viam, si os lacilem negassetis Videnturne haec tibi maiora illo laete 13 non dolet , ad quod per haec perventum est cum interimu illud quidem ingens ama, haec nulla uircumfert. Unde colligitur quod initio dixi, alia esse clariora alia maiora. Vale.

c. PLINIUS IULI SERVIAN SU0 S. 20 Rectene omnia, quod iam pridem epistulae tuae cessantria omnia recte, sed occupatus es tu Dan tu non occupatus, sed occasio scribendi vel rara vel nulla Exime hunc mihi et scrupulum, cui par esse non possum, exime autem vel data opera tabellario misso ego viaticum, ego etiam praemium 25 dabo, nuntiet mihi modo quod opto. Ipse valeo, si valere est sus 3 pensum et anxium Vivere, exspectamem in horas timentemque pro capite amicissimo quidquid accidere homini potest. Iale.

D L. PLINIUS CURI SEVER SU0 S. Ossicium consulatus iniunxit mihi ut rei publicae nomine 1 principi gratias agerem. Quod ego in senatu cum ad rationem et loci et temporis ex more secissem, bono civi convenientissimum credidi eadem illa spatiosius et uberius volumine am-M plecti primum, ut imperatori nostro virtutes suae veris laudi-2bus commendarentur, deinde, ut luturi principes non quasi a magistro, sed tamen sub exemplo praemonerentur qua potissimum via possent ad eandem gloriam niti. Nam praecipere 3

88쪽

62 C. PLINI

qualis esse debeat princeps pulchrum quidem, sed onerosum ac prope superbum est, laudare ero optimum principem ac per hoc posteris velut e specula lumen quod sequantur sten-4dere idem utilitatis habet, adrogantiae nihil cepi autem non mediocrem voluptatem quod hunc librum cum amicis recitare SVoluissem, non per codicillos, non per libellos, sed si commodum et si valde vacaret admoniti numquam porro aut valde vacat Romae aut commodum est audire recitantem), Medissimis insuper tempestatibus, per biduum convenerunt, cumque modestia mea finem recitationi sacere voluisset, ut adi-lo5cerem tertium diem exegerunt mihi hunc honorem habitum putem an studiis ' studiis malo, quae prope extincta relaven-6tur. Ad cui materiae hanc sedulitatem praestiterunt nempe quam in senatu quoque, ubi perpeti necesse erat, gravari tamen vel puncto temporis solebamus, eandem nunc et qui re-15 citare et qui audire triduo velint inveniuntur, non qui eloquentius quam prius, sed quia liberius, ideoque etiam liben-7tius scribitur. Accedet ergo hoc quoque laudibus principis nostri, quod res antea tam invisa quam falsa nunc ut vera ita Ramabilis acta est. Sed ego cum studium audientium tum iudi motum mire probavi animadverti enim severissima quaeque vel maxime satisfacere. Memmi quidem me non multis recitasse quod omnibus scripsi, nihilo minus tamen, tamquam sit eadem omnium sutura sententia, hac severitate aurium laetor, ac sicut olim theatra male musicos canere docuerunt, ita nunc in spem madducor posse fieri ut eadem theatra bene canere musicos dο-

10 ceant. 0mnes enim qui placendi causa scribunt qualia placere viderint scribent. Ac mihi quidem confido in hoc genere materiae laetioris stili constare rationem, cum ea potius quae pressius et adstrictius quam illa quae hilarius et quasi exul Miantius scripsi possint videri accersita et inducta non ideo tamen segnius precor ut quandoque veniat dies utinamque iam veneriti quo austeris illis severisque dulcia haec blanda-11que vel iusta possessione decedant. Habes acta mea tridui: quibus cognitis volui tantum te voluptatis absentem et studio 35rum nomine et me capere, quantum praesens percipere potuisses. Vale.

89쪽

c. PLINIUS CALVISIO RUF SUO S. Adsumo te in consilium rei familiaris, ut soleo. Praedia Ib am meis vicina atque etiam inserta venalia sunt. In his me multa sollicitant, aliqua nec minora deterrent. Sollicitat pri 2 mum ipsa pulchritudo iungendi, deinde quod non minus utile

quam Voluptuosum posse utraque eadem opera, eodem viatico invisere, sub eodem procuratore ac paene isdem actoribus ha-istbere, unam villam colere et Omare, alteram tantum tueri. Ιn-3

est huic computationi sumptus supellectilis, sumptus atriensium topiariorum, labrorum atque etiam venatorii instrumenti: quae plurimum refert unum in locum conseras an in diversa dispergas. contra vereor ne sit incautum rem tam magnam to isdem tempestatibus, isdem casibus subdere tutius videtur incerta fortunae possessionum varietatibus experiri. labet etiam multum iucunditatis soli caelique mutatio ipsaque illa peregrinatio inter sua. dam, quod deliberationis nostrae caput 5 est, agri sunt sertiles pingues aquosi, constant campis Vi-20 neis silvis, quae materiam et ex ea reditum sicut modicum ita statum praestant. Sed haec selicitas terrae inbecillis cultori 6bus satigatur. Nam possessor prior saepius vendidit pignora, et dum reliqua colonorum minuit ad tempus, vires in posterum exhausit, quarum desectione rursus reliqua creverunt Sunt 7 25 ergo instruendi eo pluris quod frugi mancipiis nam nec ipse usquam vinctos habeo nec ibi quisquam Superest ut scias quanti videantur posse emi sestertio tricies, non quia non aliquando quinquagies fuerint, verum et hac paenuria colonorum et communi temporis iniquitate ut reditus agrorum sic etiam pretium 30 retro abiit. Quaeris an hoc ipsum tricies lacile colligere pos 8simus sum quidem prope totus in praediis, aliquid tamen senero, nec molestum erit mutuari accipiam a socru, cuius arca non secus ac mea utor Proinde hoc te non moveat, si ceteravi

non refragantur, quae velim quam diligentissime examines. 35Nam cum in omnibus rebus tum in disponendis facultatibus plurimum tibi et usus et providentiae superest. Vale.

90쪽

.c. PLINIUS ESSI MAXIMO SUO S. Meministine te saepe legisse quantas contentiones excitarit lex tabellaria quantumque ipsi latori vel gloriae vel repre 52hensionis attulerit Ad nunc in senatu sine ulla dissensione hoc idem ut optimum placuit omnes comitiorum die tabellas 3 postulaverunt. Excesseramus sane manifestis illis apertisque suffragiis licentiam contionum. Non tempus loquendi, non tacendi modestia, non denique sedendi dignitas custodiebatur Io4 Magni undique dissonique clamores, procurrebant omnes cum suis candidatis, multa agmina in medio multique circuli et indecora conlusio adeo desciveramus a consuetudine parentum, apud quos omnia disposita moderata tranquilla, maiestatem 5 loci pudoremque retinebant. Supersunt senes, e quibus au-15 dire soleo hunc ordinem comitiorum citat nomine candidati silentium summum dicebat ipse pro se explicabat vitam suam, testes et laudatores dabat, vel eum sub quo militaverat vel eum cui quaestor fuerat vel utrumque, si poterat, addebat quosdam ex suffragatoribus illi graviter et paucis loqueban mytur. Plus hoc quam preces proderat. Non numquam candidatus aut natales competitoris aut annos aut etiam mores arguebat Audiebat senatus gravitate censoria. Ita saepius digni quam gratiosi praevalebant. Quae nunc inmodico lavore corrupis, ad tacita suffragia quasi ad remedium decucurrerunt 25 quod interim plane remedium fuit: erat enim novum et subi-8 tum sed vereor ne procedente tempore ex ipso remedio vitia nascantur. Est enim periculum ne tacitis suffragiis inpudentia inrepat. Nam quot cuique eadem honestatis cura secret quae

spatam Multi famam, conscientiam pauci verentur. Sed nimis 30 cito de futuris interim beneficio tabellarum habebimus magistratus qui maxime fieri debuerunt. Nam ut in reciperatoriis iudiciis sic nos in his comitiis quavi repente adprehensi sinceri 10 iudices fuimus. Haec tibi scripsi, primum, ut aliquid novi scriberem, deinde, ut non numquam de re publica loquerer, cuius 35 materiae nobis quanto rarior quam veteribus occasi tanto mi-IInus omittenda est. Et Hercule quousque illa vulgaria quid agis ecquid commode vales' Habeant nostrae quoque litterae

SEARCH

MENU NAVIGATION