C. Plini Caecili Secundi Epistularum libri novem

발행: 연대 미상

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 문학

71쪽

EPISTULARUM III. 2 3. 45

plum est idem Spurinna: nam ille quoque, quoad honestum

luit, obiit officia gessit magistratus, provincias rexit, multoque labore hoc otium meruit. Igitur eundem mihi cursum, eun-12dem terminum statuo, idque iam nunc apud te subsigno, ut, si 5 me longius evehi videris, in ius voces ad hanc epistulam meam et quiescere iubeas, cum inertiae crimen effugero. Vale. II. c. LlΝIUS AXΙΜ SUO S.

100uod ipse amicis tuis obtulissem, si mihi eadem materia a suppeteret, id nunc iure videor a te meis petiturus. Arrianus 2 Maturus Altinatium est princeps cum dico princeps, non desacultatibus loquor, quae illi large supersunt, sed de castitate, 15 iustitia, gravitate, prudentia. mutus ego consilio in negotiis, 3

iudici in studiis utor: nam plurimum fide, plurimum Veritate, plurimum intellegentia praestat Amat me, nihil possum ardentius dicere, ut tu caret ambitu ideo se in equestri gradu tenuit, cum lacile posset ascendere altissimum. Mihi tamen o 20nandus excolendusque est. Itaque magni aestimo dignitati eius5 aliquid adstruere inopinantis, nescientis, immo etiam fortasse nolentis, adstruere autem quod sit splendidum nec molestum. cuius generis, quae prima Occasio tibi, conseras in eum rogo; 6 habebis me, habebis ipsum gratissimum debitorem Quamvis 25 enim ista non adpetat, tam grate tamen excipit quam si concu

C. PLINIUS C0RELLIA HISPULLAE SUAE S. 30 cum patrem tuum, gravissimum et sanctissimum Virum 1 suspexerim magis an amaverim dubitem teque et in memoriam eius et in honorem tuum unice diligam, cupiam necesse est atque etiam, quantum in me luerit, enitar ut filius tuus avo similis existat, equidem malo matemo quamquam illi paternusta etiam clarus spectatusque contigerit, pater quoque et patruus

inlustri laude conspicui. Quibus omnibus ita demum similis 2 adolescet, si imbutus honestis artibus fuerit, quas plurimum resert a quo potissimum accipiat. Adhuc illum pueritiae ratio 3

72쪽

46 c. PLINI

dntra contubernium tuum tenuit, praeceptores domi habuit, ubi est erroribus modica vel etiam nulla materia. Iam studia eius extra limen proserenda sunt, iam circumspiciendus rhetor Latinus, cuius scholae seVeritas, pudor, in primis castitas con-4 stet. Adest enim adulescenti nostro cum ceteris naturae so Itunaeque dotibus eximia corporis pulchritudo, cui in hoc lubrico aetatis non praeceptor modo sed custos etiam rectorque 5 quaerendus est Videor ergo demonstrare tibi posse Iulium Genitorem Amatur a me iudicio tamen me non obstat caritas hominis, quae ex iudicio nata est. Vir est emendatus et gra 10 vis, paulo etiam horridior et durior, ut in hac licentia tempo-6 rum. luantum eloquentia valeat pluribus credere potes nam dicendi facultas aperta,et exposita statim emitur vita hominum altos recessus magnasque latebras habet cuius pro Genitore me sponsorem accipe. Nihil ex hoc viro stilius tuus au- i5 diei nisi prolaturum, nihil discet quod nescisse rectius uerit, nec minus saepe ab illo quam a te meque admonebitur quibus imaginibus oneretur, quae nomina et quanta sustineat. Proinde laventibus diis trade eum praeceptori, a quo mores primum, mox eloquentiam discat, quae male sine moribus discitur. Vale. 20

c. PLIΝIUS ACRIN SU0 S. Quamvis et amici quos praesentes habebam et sermones hominum actum meum conprobasse videantur, magni tamen 252 aestimo scire quid sentias tu. Nam cuius integra re consilium exquirere optassem, huius etiam peracta iudicium nosse mire concupisco cum publicum opus mea pecunia inchoaturus in

Tuscos excucurrissem accepto, ut praesectus aerari, conmeatu,

legati provinciae Baeticae questuri de proconsulatu caecili M3 classici advocatum me a senatu petierunt collegae optimi meique amantissimi de conmiunis officii necessitatibus praelocuti

excusare me et eximere temptarunt. Factum est senatus consultum perquam honorificum, ut dare provincialibus patronus, si ab ipso me impetrassent. Aegati rursus inducti iterum me Miam praesentem advocatum postulaverunt, inplorantes fidem meam, quam essent contra Massam Baebium experti, adlegantes patrocini laedus Secuta est senatus clarissima adsensio,

73쪽

EPISTULARUM III. 4. 5. 47

quae solet decreta praecurrere. Tum ego desino' inquam, patres conscripti, putare me iustas excusationis causas attulisse . Placuit et. modestia sermonis et ratio. conpulit autem 5 me ad hoc consilium non solum consensus senatus, quamquam 5 hic maxime, verum et allii quidam minores sed tamen numeri. Veniebat in mentem priores nostros etiam singulorum hospitum iniurias voluntariis accusationibus exsecutos quo delar-mius arbitrabar publici hospiti iura neglegere. Praeterea cum 6 recordarer quanta pro isdem Baeticis superiore advocatione 10 etiam pericula subissem, conseritandum veteris officii meritum novo videbatur. Est enim ita comparatum ut antiquiora beneficia subvertas, nisi illa posterioribus cumules nam quamlibet saepe obligati, si quid unum neges, hoc solum meminerunt quod negatum est. Ducebar etiam quod decesserat classicus 7 Ibamotumque erat, quod in eiusmodi causis solet esse tristissimum, periculum senatoris. Videbam ergo advocationi meae non minorem gratiam quam si viveret ille propositam, invidiam nullam. In summa conputabam, si munere hoc iam tertio sun 8 gerer, laciliorem mihi excusationem fore, si quis incidisset 20 quem non deberem accusare. Num cum est omnium officiorum finis aliquis, tum optime libertati venia obsequi praeparatur. Audisti consilii mei motus, superest alterutra ex parte iudicium 9 tuum, in quo mihi aeque iucunda erit simplicitas dissentientis quam conprobantis auctoritas. Vale.

25 v

e. LlΝlUS BAEBI MACRO SU0 S. Pergratum est mihi quod tam diligenter libros avunculi mei ilectitas ut habere omnes velis quaerasque qui sint omnes Fun 230gar indicis partibus atque etiam quo sint ordine scripti notum tibi faciam est enim haec quoque studiosis non iniucunda cognitio. De iaculatione equestri unus' hunc, cum praefectus 3 alae militaret, pari ingenio curaque conposuit. De vita Pomponi Secundi duo'; a quo singulariter amatus hoc memoriae M amici quasi debitum munus exsolvit. Bellorum Germaniae viginti' quibus omnia quae cum Germanis gessimus bella collegit. Inchoavit, cum in Germania militaret, somnio monitus:

adstitit ei quiescenti Drusi Neronis effigies, qui Germaniae la-

74쪽

48 c. PLINI

lissime victor ibi periit, commendabat memoriam suam orabat-5 que ut se ab iniuria oblivionis adsereret. Studiosi tres , in sex volumina propter amplitudinem divisi, quibus oratorem ab incunabulis instituit et perficit. Dubii sermonis octo' scripsit sub Nerone novissimis annis, cum Omne studiorum genus paulo 56 liberius et erectius periculosum servitus secisset. A fine Aufidi Bassi triginta unus. Naturae historiarum triginta septem . Opus diffusum, eruditum, nec minus Varium quam ipsa na- tura Miraris quod in volumina multaque in his tam scrupulosa homo occupatus absolverit magis miraberis, si scieris 10 illum aliquandiu causas actitasse, decessisse anno sexto et quinquagensimo, medium tempus distentum impeditumque qua 8 officiis maximis qua amicitia principum egisse. Sed erat acre ingenium, incredibile studium, summa vigilantia Lucubrare Vulcanalibus incipiebat, non auspicandi causa sed studendi 15

statim a nocte multa hieme vero ut hora septima, vel cum tardissime, octava, saepe sexta. Erat sane somni paratissimi, non numquam etiam inter ipsa studia instantis et deserentis.

Ante lucem ibat ad Vespasianum imperatorem nam ille quoque noctibus utebatur), inde ad delegatum sibi officium. Re-2010 versus domum, quod relicum temporis, studiis reddebat. Post cibum saepe, quem interdiu levem et lacilem veterum more sumebat, aestate, si quid otii, iacebat in sole, liber legebatur, adnotabat excerpebatque Nihil enim legit quod non excerperet dicere etiam solebat nullum esse librum tam malum ut non 25 11 aliqua parte prodesset. Post solem plerumque rigida lavabatur deinde gustabat dormiebatque minimum mox quasi alio die studebat in cenae tempus. Super hanc liber legebatur, ad- 12 notabatur, et quidem cursim Memini quendam ex amicis, cum lector quaedam perperam pronuntiasset, revocasse et repetimcoεgisse, huic avunculum meum dixisse lintellexeras nempe' cum ille adnuisset, cur ergo revocabas decem amplius Ver- 13 sus hac tua interpellatione perdidimus. Tanta erat parsimonia temporis. Surgebat aestate a cena luce, hieme intra primam noctis, hi tamquam aliqua lege cogente. Haec inter medios I MI 4bores urbisque fremitum. In secessu solum balinei tempus

studiis eximebatur cum dio balinei, de interioribus loquor; nam dum destringitur tergiturque, audiebat aliquid aut di M.

75쪽

EPISTULARUM III. 6. 49

In itinere quasi solutus ceteris curis huic uni vacabat ad latus 15 notarius cum libro et pugillaribus, cuius manus hieme manicis muniebantur, ut ne caeli quidem asperitas ullum studiis tempus eriperet qua ex causa Romae quoque sella vehebatur. Re- 165pet me correptum ab e cur ambularem poteras inquid has horas non perdere' nam perire omne tempus arbitrabatur quod studiis non inpenderetur. Hac intentione tot ista volu-17 mina peregit electorumque commentarios centum sexaginta mihi reliquit, opisthographos quidem e minutissime scriptos: 10 qua ratione multiplicatur hic numerus. Reserebat ipse potuisse se, cum procuraret in Hispania, vendere hos commentarios Largio Licino quadringentis milibus nummum, et tunc aliquanto pauciores erant. Nonne videtur tibi recordanti quantum legerit 18 quantum scripserit, nec in officiis ullis nec in amicitia princi-lypis luisse, rursus, cum audis quid studiis laboris inpenderit, nec scripsisse satis nec legisse Quid est enim quod non aut illae occupationes inpedire aut haec instantia non possit em-oere Itaque sole ridere, cum me quidam studiosum vocant 19 qui, si compare illi, sum desidiosissimus. Ego autem tantum, 20 quem partim publica partim amicorum officia distringunt quis ex istis qui tota vita litteris adsident collatus illi non quasi somno et inertiae deditus erubescat Extendi epistulam, cum 20 hoc solum quod requirebas scribere destinassem, quos libros reliquisset confido tamen haec quoque tibi non minus gratara quam ipsos libros sutura, quae te non santum ad legendos eos verum etiam ad simile aliquid elaborandum possunt aemulationis stimulis excitare. Vale. R. c. PLINIUM NI SEVER SU0 S. Ex hereditate quae mihi obvenit emi proxime corinthium isignum, modicum quidem sed festivum et expressum, quantum ego sapio, qui fortasse in omni re, in hac certe perquam exi- Uun sapio hoc tamen signum ego quoque intellego. Est 235 emm nudum nec aut vitia, si qua sunt, celat aut laudes parumostmitat effingit senem stantem ossa, musculi, nervi, enae, rum etiam ut spirantis apparent, rari et cedentes capilli, lata με contracta acies, exile collum, pendent lacerti, papillae PLINI P.

76쪽

M C. PLINI

3 iacent, venter recessit. A tergo quoque eadem aetas ut a te, . Aes ipsum, quantum verus color indicat, vetus et antiquum 'alia denique omnia ut possint artificum oculos tenere, delectare 4 imperitorum. Quod me quamquam tirunculum sollicitavit ad emendum Emi autem, non ut haberem domi neque enim ut 5lum adhuc corinthium domi habeo), verum ut in patria nostra,celebri loco ponerem, ac potissimum in Iovis templo videtur enim diDum templo, dignum de donum. Tu ergo, ut soles omnia quae a me tibi iniunguntur, suscipe hanc curam et iam nunc iube basim fieri, ex quo voles marmore, quae nomen meum Io6 honoresque capiat, si hos quoque putabis addendos Ego signum ipsum, ut primum invenero alliquem qui non gravetur, mittam tibi, vel ipse, quod mavis, adseram mecum. Destino Penim, si tamen officii ratio permiserit, excurrere isto. Gaudes quod me venturum esse polliceor, sed contrahes frontem, cum 15 adiecero ad paucos dies neque enim diutius abesse me eadem haec quae nondum exire patiuntur. Vale.

VII. c. PLINIUS CANINI RUF SU0 S. D nodo nuntiatus est filius Itallicus in Neapolitano suo inedia

2 finisse vitam causa mortis valetudo. Erat illi natus insanabilis clavus, cuius taedio ad mortem inrevocabili constantia decucurrit, usque ad supremum diem beatus et selix, nisi quod minorem ex liberis duobus amisit, sed maiorem melioremque flο 253 rentem atque etiam consularem reliquit Laeserat famam suam sub Nerone, credebatur sponte accusasse sed in Vitelli amicitia sapienter se et comiter gesserat, ex proconsulatu Asiae gloriam reportaverat, maculam veteris industriae laudabili otio abluerat. Fuit inter principes civitatis sine potentia, sine invidia saluta 30batur, colebatur, multumque in lectulo iacens cubiculo semper non ex fortuna frequenti doctissimis sermonibus dies transigebat, 5 cum a scribendo vacaret scribebat carmina maiore cura quam ingenio, non numquam iudicia hominum recitationibus experie-6 batur. Novissime ita suadentibus annis ab urbe secessit, sequedain campania tenuit, ac ne adventu quidem novi principis inde commotus est. Magna caesaris laus, sub quo hoc Iliberum fuit, magna illius, qui hac libertate ausus est uti. Erat φιλοκαλος

77쪽

EPISTULARUM III. . . I

usque ad emacitatis reprehensionem Plures isdem in locis it 8las possidebat adamatisque novis priores neglegebat Multum ubique librorum, multum statuarum, multum imaginum, quas non habebat modo verum etiam venerabatur, Vergilii ante m- ,nes, cuius natalem religiosius quam suum celebrabat, Neapoli maxime, ubi monimentum eius adire ut templum solebat lashac tranquillitate annum quintum et septuagensimum cessit, delicat magis corpore quam infirmo: utque novissimus a Nerone actus est consul, ita postremus ex omnibus quos Nero l0 consules secerat decessit. Illud etiam notabile, ultimus ex Ne-10ronianis consularibus obiit quo consule Nero periit. Quod me recordantem fragilitatis humanae miseratio subit Quid enim 11 tam circumcisum, tam breve quam hominis vita longissima Annon videtur tibi ero modo modo suisse cum interim ex iis 15 qui sub illo gesserant consulatum nemo iam superest. Quam-12

quam quid hoc miror nuper L. Piso, pater Pisonis illius quia Valerio Festo per sunmium laclans in Africa occisus est, dicere solebat neminem se videre in senatu quem consul ipse sententiam rogavisset. Tam angustis terminis tantae multitudi-1320nis vivacitas ipsa concluditur, ut mihi non venia solum dignae verum etiam laude videantur illae regiae lacrimae. Nam serunt Xerxen, cum inmensum exercitum oculis obisset, inlacrimasse, quod tot milibus tam brevis immineret occasus. Sed tanto ma-l

gis hoc quidquid est temporis sutilis et caduci, si non daturdi lactis nam horum materia in aliena manu), certe studiis proseramus, et quatenus nobis denegatur diu vivere, relinquamus aliquid quo nos vixisse testemur. Scio te stimulis non egere me ibtamen tui caritas evocat ut currentem quoque instigem, sicut tu soles me. υγαθη δ ερις, cum invicem se mutuis exhorta-30tionibus amici ad amorem inmortalitatis exacuunt Vale.

c. I lΝIUS SUETONIO TRΑΝQUILL SU0 S. Facis pro cetera reverentia quam mihi praestas quod tam 1 35 sollicite petis ut tribunatum, quem a Neratio Marcello, clarissimo viro, impetravi tibi, in caesennium Silvanum, propinquum tuum, transseram. Mihi autem sicut iucundissimum ipsum te 2 tribunum ita non minus gratum alium per te videre. Nequo 4.

78쪽

52 c. PLINI

enim esse congruens arbitror, quem augero honoribus cupias, huic pietatis titulis invidere, qui sunt omnibus honoribus pul-3 chriores. Vide etiam, cum sit egregium et mereri beneficia et dare, utramque te laudem simul adsecuturum, si quod ipse meruisti alii tribuas. Praeterea intellego mihi quoque gloriae 5

fore, si ex hoc tuo facto non fuerit ignotum amicos meos non 4 gerere tantum tribunatus posse verum etiam dare. Quare ego vero honestissimae voluntati tuae pareo. Neque enim adhuc nomen innumeros relatum est, ideoque liberum est nobis Silvanum in locum tuum subdere; cui cupio tam gratum esse munus Iotuum quam tibi meum est. Vale.

C. LlΝIUS c0mΕLI ΜΙΝΙcΙΑΝ SU0 S. Possum iam perscribere tibi quantum in publica provinciae 152 Baeticae causa laboris exhauserim. Nam fuit multiplex actaque est saepius cum magna varietate. Unde varietas ' unde plures actiones caecilius classicus, homo foedus et aperte malus, proconsulatum in ea non minus violenter quam sordide gesse-3 rat eodem anno quo in Africa Marius Priscus. Erat autem Pri mscus ex Baetica, ex Africa classicus. Inde dictum Baeticorum, ut plerumque dolor etiam venustos lacit, non inlepidum sere- 4batur laedi malum et accepi. Seo Marium una civitas publice multique privati reum peregerunt, in classicum tota provincia 5 incubuit. Ille accusationem vel ortuita vel voluntaria morte 25 praevertit. Nam fuit mors eius insumis, ambigua tamen ut enim credibile videbatur voluisse exire de vita, cum defendi non posset, ita mirum pudorem damnationis morte sugisse quem 6 non puduisset damnanda committere. Nihilo minus Baetica etiam in defuncti accusatione perstabat. Provisum hoc legibus, Mintermissum tamen et post longam intercapedinem tunc reductum. Addiderunt Baetici quod simul socios ministrosque Classici detulerunt nominatimque in eos inquisitionem postulave runt. Aderam Baeticis mecumquo Lucceius Albinus, vir in dicendo copiosus ornatus quem ego cum olim mutuo diligerem, 358 ex hac officii societate amare ardentius coepi. Habet quidem gloria, in studiis praesertim, quiddam ακοινώνητον , nobis tamen nullum certamen, nulla contentio, cum uterque pari iugo

79쪽

EPISTULARUM III. 9. 53

non pro se sed pro causa niteretur cuius et magnitudo et utilitas visa est postulare ne tantum oneris singulis actionibus gubiremus. Verebamur ne nos dies, ne vox, ne latera deficerent, 9 si tot crimina, tot reos uno velut laso complecteremur; deinde, 5 ne iudicum intenti multis nominibus multisque causis non lassaretur modo verum etiam confunderetur mox, ne gratia singulorum conlata atque permixta pro singulis quoque Vires omnium acciperet postremo, ne potentissimi vilissimo quoque quasi piaculari dato alienis poenis elaberentur. Etenim tum 10 10 maxime favor et ambitio dominatur, cum sub aliqua specie severitatis delitescere potest, Erat in consilio Sertorianum illud 11 exemplum, qui robustissimum et infirmissimum militem iussit caudam equi reliqua nosti. Nam nos quoque tam numerosum agmen reorum ita demum videbamus posse superari, si per Ib singulos carperetur. Placuit in primis ipsum Classicum osten-12dere nocentem hic aptissimus ad socios eius et ministros transitus erat, quia socii ministrique probari nisi illo nocente non poterant: ex quibus duos statim classico iunximus, Baebium Probum et Fabium Hispanum, utrumque gratia, Hispanum etiam 20 lacundia validum. Et circa classicum quidem brevis et expe-13ditus labor. Sua manu reliquerat scriptum quid ex quaque re, quid ex quaque causa accepisset miserat etiam epistulas Romam ad amiculam quandam iactantes et gloriosas, his quidem verbis V io, liber ad te venio iam sestertium quadragies re-25 dein parte vendit Baeticorum. Circa Hispanum et Probum I

multum sudoris. Horum ante quam crimina ingrederer, neceS- sarium credidi elaborare ut constaret ministerium crimen esse: quod nisi fecissem, frustra ministros probassem. Neque enim Ibita defendebantur ut negarent, sed ut necessitati veniam preca-30rentur esse enim se provinciales et ad omne proconsulum imperium metu cogi Solet dicere claudius Restitutus, qui mihi 16

respondit, vir exercitatus et vigilans et quamlibet subitis paratus, numquam sibi tantum caliginis, tantum perturbationis offusum, quam cum praerepta et extorta defensioni suae cer-

Mineret in quibus omnem fiduciam reponebat consilii nostri exi-17tus suit bona classici quae habuisset ante provinciam placuit senatui a reliquis separari, illa filiae, haec spoliatis relinqui.

Additum est ut pecuniae qlias creditoribus solverat revocaren-

80쪽

tur. Hispanus et Probus in quinquennium relegati. Adeo grave 1 visum est quod initio dubitabatur an omnino crimen esset. Post paucos dies claudium Fuscum classici generum, et Stilonium Priscum, qui tribunus cohortis sub classico uerat, accusavimus, dispari eventu Prisco in biennium Italia interdictum, ab-519 solutus est Fuscus Actione tertia commodissimum putavimus plures congregare, ne, si longius esset extracta cognitio, satietate et taedio quodam iustitia cognoscentium severitasque languesceret et alioqui supererant minores rei data opera hunc in locum reservati, excepta tamen classici uxore, quae sicut 10 inplicita suspitionibus ita non satis convinci probationibus visam est. Nam classici filia, quae et ipsa inter reos erat, ne suspitionibus quidem haerebat. Itaque cum ad nomen eius in extrema actione venissem, neque enim ut initio sic etiam in fine verendum erat ne per hoc totius accusationis auctoritas 15 minueretur honestissimum credidi non premere inmerentem, 21 idque ipsum dixi et libere et varie. Nam modo legatos interrogabam docuissentne me aliquid quod re probari posse confiderent, modo consilium a senatu petebam putaretne debere me, si quam haberem in dicendo acultatem, in iugulum inno mcentis quasi telum aliquod intendere postremo totum locum hoc fine conclusi dicet aliquis Iudicas ergo ego vero non 22 iudico, memini tamen me advocatum ex iudicibus datum. Hic numerosissimae causae terminus fuit, quibusdam absolutis, pluribus damnatis atque etiam relegatis, aliis in tempus aliis in dira perpetuum. Odem senatus consulto industria fides constantia nostra plenissimo testimonio conprobata est, dignum solum-24 que par pretium tanti laboris. Concipere animo potes quam simus satigati, quibus totiens agendum, totiens altercandum, tam 25 multi testes interrogandi sublevandi refutandi clam illa quam Mardua, quam molesta, tot reorum amicis secreto rogantibus negare, adversantibus palam obsistere Reseram unum aliquid ex iis quae dixi. Cum mihi quidam e iudicibus ipsis pro reo gratiο-sissimo reclamarent, non minus inquam hic innocens erit, si 26 ego omnia dixero. coniectabis ex hoc quantas contentiones 35 quantas etiam offensas subierimus, dumtaxat ad breve tempus: nam fides in praesentia eos quibus resistit Offendit, deinde ab illis ipsis suspicitur laudaturque. Non potui magis te in rem

SEARCH

MENU NAVIGATION