Cornelü Taciti libri gru supersunt

발행: 1857년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

LIBERI CAP. 32-36. - 19 praeterri, ut id saltem discerneret cohortes tarde obtemperavere tunc a veneratione Augusti orsus flexit ad victorias

triumphosque Tiberii, praecipuis laudibus celebrans quae apud Germanias illis cum legionibus pulcherrima fecisset. Italiae inde consensum, Galliarum fidem extollit nil usquam sturbidum aut discors silentio haec vel murmure modico audita sunt.

35. Ut seditionem attigit, ubi modestia militari , ubi veteris disciplinae decus, quonam tribunos, quo centuriones

exegissent, rogitans, nudant universi corpora, cicatrices ex vulneribus, Verberum notas exprobrant mox indiscretis vocibus pretia vacationum, angustias stipendii, duritiam ope snim ac propriis nominibus incusant vallum, fossas, pabuli materiae lignorum adgestus, et si qua alia ex necessitate aut

adversus otium castrorum quaeruntur atrocissimus Veteranorum clamor oriebatur, qui tricena aut supra stipendia numerantes, mederetur lassis, neu mortem in isdem laboribus,16 sed-finem tam exercitae militiae neque inopem requiem orabant fuere etiam qui legatam a divo Augusto pecuniam re-pogoerent, austis in Germanicum ominibus et si vellet imperium, promptas res stentavere tum Vero, quasi scelere eontaminaretur, praeceps tribunali desiluit opposuerunt ab-1seunti arma, minitantes, ni regrederetur; at ille moriturum

potius quam fidem exueret clamitans, serrum a latere diripuit elatumque deserebat in pectus, ni proximi piensam dextram vi adtinuissent extrema et conglobata inter se pars contionis ac, vix credibile dictu, quidam singuli propius incedentes, Nieriret hortabantur et miles nomine calusidius strictum obtulit gladium, addito acutiorem esse saevum id malique mo- eis etiam turentibus visum, o spatium sui quo caesar ab amicis in tabernaculum raperetur.36. consultatum ibi de remedio etenim nuntiabatur parari legatos qui supteriorem exercitum ad causam eandem traherent destinatum excidio Ubiorum oppidum, imbutasque praeda manus in direptionem Galliarum erupturas augebat metum gnarus Romanae seditionis et, si omitteretur ripa, in suasurus hostis at si auxilia et socii adversum abscedentis legiones armarentur, civile bellum suseipi. periculosa seve-2Φ

82쪽

20 CORNELII TACITI ANNALIUM ritas, flagitiosa largitio seu nihil milui sive omnia concederentur, in ancipiti res publica igitur volutatis inter se ra-ibtionibus placitum ut epistulae nomine principis scriberentur: missionem dari vicena stipendia meritis, exauctorari qui sena dena fecissent ac retineri sub vexillo ceterorum inmunes nisi propulsandi hostis, legata quae petiverunt exsolvi duplicarique. 37. Sensit miles in tempus conficta statimque flagitavit. missio per tribunos matutatur, largitio differebatur in hiberna

cuiusque non abscessere quintani unietvicensimanique, do, nec isdem in aestivis contracta ex viatico amicorum Ipsius que caesaris pecunia persolveretur primam ac vicensimam

legiones Caecina legatus in civitatem Ubiorum reduxit, turpi agmine, cum fisci de imperatore rapti inter signa interque

aquilas veherentur Germanicus superiorem ad ex ercitum profectus secundam et tertiam decumam et sextam decumam 10 legiones nihil cunctatas sacramento adigit quartadecamani paulum dubitaverant pecunia et missio quamvis Ron nugitantibus oblata 8t.

38. At in Chaucis coeptavere seditionem praesidium agitantes vexillarii discordium legionum et praesenti duorum militum supplici paulum repressi sunt iusserat id ML Ennius castrorum praesecius, bono niagis exemplo quam om cesso iure deinde intumescente motu profugus repertusque,

postquam intviae latebrae, praesidium ab audacia mutuatur: non praesectum ab iis, sed Germanicum ducem, sed Tiberium imperatorem violari simul exterritis qui obstiterant, raptum vexillum ad ripam vertit, et si quis agmine decesiasset, pro de- 16 seriore fore clamitans, reduxit in hiberna turbidos et nihil ausos. 39. Interea legati ab senatu regressum iam apud aram Ubiorum Germanicum adeunt duae ibi legiones, prima atque vicensima, Veteranique nuper missi sub vexillo hiemabant. pavidos et consolentia vaecordes intrat metus, Venisses patrum iussu qui inrita lacerent quae per seditionem expresserant utque o Vulgo quamvis salsis reum subdere, Munatium Plancum consulatu lanctum, principem legationis, auctorem senatus consulti incusant et nocte concubia vexiΙlum in domo Germanici situni flagitare occipiunt, concursuque ad 1 ianuam laeto moliuntur fores, extractum cubili Caesarem tra-

83쪽

LIBERI CAP. 36 I. 21dere vexillum intento mortis metu subigunt mox vagi per vias obvios habuere legatos, audita constematione ad Germanicum tendentes ingerunt contumelias, caedem parant,

Planco maxime, quem dignitas fuga impediverat neque aliud periclitanti subsidium quam castra primae legionis illic 1ssigna et aquilam amplexus religione sese tutabatur, ac ni aquilifer Calpurnius vim extremam arcuisset, rarum etiam inter hostes, legatus populi Romani Romanis in castris sanguine suo altaria deum commaculavisset luce demum, postquam dux et miles et sacta noscebantur, ingressus castra Ger Τοmanicus perduci ad se Plancum imperat recepitque in tribunal tum fatalem increpans rabiem, neque militum sed deum ira resurgere, cur venerint legati aperit: ius legationis atque ipsius Planci gravem et inmeritum casum, simul quantum dedecoris adierit legio, facunde miseratur, attonitaque magis βquam quieta eontione legatos praesidio auxiliarium equitum dimittit 40. Eo in niet arguere Germanicum omnes, quod non ad superiorem exercitum pergeret, ubi Obsequia et confra rebelli, auxilium satis snperque missione et pecunia et mollibus consultis peccatum vel si vilis ipsi salus, cur filium parvulum, cur gravidam coniugem inter urentes et omnis humani iuris violatores haberet illos saltem avo et rei publicae redderet diu cunctatus aspernantem uxorem, cum se

divo Augusto ortam neque degenerem ad pericula testaretur, postremo uterum eius et communem filium multo cum fletu complexus, ut abiret perpulit incedebat muliebre et mise-10rabile agmen, profuga ducis uxor, parvulum sinu filium ge-rεns, lamentantes circum amicorum coniuges, quae simul trahebantur, nec minus tristes qui manebant. 41. Non florentis caesaris neque suis in castris, set velut in urbe victa acies gemitusque ac planctus etiam militum aures Oraque advertere progrediuntur contuberniis quis ille

flebilis sonus ' quod tam triste 7 seminas inlustres, non centurionem ad tutelam, non militem nihil imperatoriae uxoris aut comitatulit soliti pergere ad Treveros et externae fidei. pudor inde et miserati et patris Agrippae, Augusti avi memoria, socer Drusus, ipsa insigni secunditate, praeclara pu-

84쪽

22 CORNELII TACITI ANNALIUM

dicitia iam infans in castris genitus, in contuberni legio-10num eductus, quem militari vocabulo caligulam appellabant, quia plerumque ad concilianda vulgi studia eo tegmine pedum induebatur sed nihil aeque flexit quam invidia in Treveros orant obsistunt, rediret maneret, pars Agrippinae o- cursantes, plurimi ad Germanicum regressi isque ut erat 15 recens dolore et ira, apud circumfusos ita coepit. 42. Non mihi uxor aut filius patre et re publica cariores sunt, sed illum quidem sua maiestas, imperium Romanum ceteri exercitus defendent coniugem et liberos meos, quos pro gloria vestra libens ad exitium offerrem, nunc procul a furentibus summoveo, ut quidquid istud sceleris imminet, meo tantum sanguine pietur, neve occisus Augusti pronepos, interfecta Tiberii nurus nocentiores vos faciat quid enim per

hos dies inausum intemeratumve vobis quod nomen huic coetui dabo militesne appellem, qui filium imperatoris vestri

10 vallo et armis circumsedisti. an cives, quibus tam proiecta senatus auctoritas hostium quoque ius et sacra legationis et fas gentium rupistis divus Iulius seditionem exercitus verbo uno compescuit, Quirites vocando qui sacramentum eius detrectabant divus Augustus vultu et aspectu Actiacas legio-15nes exterruit nos ut nondum eosdem, ita ex illis ortos si Hispaniae Suriaeve miles aspernaretur, tamen mirum et is- dignum erat primane et vicensima legiones, illa signis a Tiberi acceptis, tu tot proeliorum socia, tot praemiis aucta, egregiam duci vestro gratiam resertis hunc ego nuntium 20 patri, laeta omnia aliis e provincias audienti, seram ipsius tirones, ipsius veteranos non missione, non pecunia satiatos; hic tantum interfici centuriones, eici tribunos, includi legatos, insecta sanguine castra flumina, meque precariam animam inter insensos trahere.

43. cur enim primo contionis die ferrum illud, quod pectori meo infigere parabam, detraxistis, o inprovidi amici 7 melius et amantius ille qui gladium offerebat. Eoidissem

certe nondum tot flagitiorum exercitui meo conscius legis-ssetis ducem, qui meam quidem mortem inpunitam sineret, Vari tamen et trium legionum ulcisceretur neque enim disinant ut Belgarum quamquam offerentium decus istud et cla-

85쪽

LIBERI CAP. 41 5. 23ritudo sit, subvenisse Romano nomini, compressisse Germaniae populos tua, dive Auguste, caelo recepta mens, tua, pater Druse, imago, tui memoria isdem istis cum militibus 10 quos iam pudor et gloria intrat, eluant hanc maculam irasque civiles in exitium hbstibus vertant. Vos quoque, quorum alia nunc ora, alia pectora contueor, si legatos senatui,

Obsequium imperatori, si mihi coniugem et filium redditis, discedite a contactu ac dividite turbidos id stabile ad paeni istentiam, id fidei vinculum erit. 44. Supplices ad haec et vera exprobrari fatentes rabant puniret noxios, ignosceret lapsis et duceret in hostem:

revocaretur coniunx, rediret legionum alumnus neve opses

Gallis traderetur reditum Agrippinae excusavit ob inminentem partum et hiemem venturum filium: etera ipsi exse squerentur discurrunt mutati et seditiosissimum quemque vinctos trahunt ad legatum legionis primae C. Caetronium, qui iudicium et poenas de singulis in hunc modum exercuit. stabant pro contione legiones destrictis gladiis reus in suggestu per tribunum ostendebatur: si nocentem adclamaVe-lorant, praeceps datus trucidabatur et gaudebat caedibus miles, tamquam semet absolveret nec Caesar arcebat, quando nullo ipsius iussu penes eosdem saevitia laeti et invidia erat. secuti exemplum veterani haud multo post in Raetiam inittuntur, specie defendendae provinciae ob imminentis Suebos, o

ceterum ut avellerentur castris trucibus adhuc non minus asperitate remedii quam sceleris memoria centurionatum

inde egit citatus ab imperatore nomen, ordinem, patriam, numerum stipendiorum, quae strenue in praeliis fecisset, et cui erant dona militaria, edebat si tribuni, si legi indu-20striam innocentiamque adprobaverant, retinebat Ordinem: ubi avaritiam aut crudelitatem consensu obiectavissent, solvebatur militia. 45. Si compositis praesentibus haud minor moles supererat ob feroci m quintae et unetvicensimae legionum, sexagensimum apud lapidem loe Vetera nomen est hibernantium nam primi seditionem coeptaverant atrocissimum quodque facinus horum manibus patratum ne poena com-bmilitonum exterriti nec paenitentia conversi iras retinebant

86쪽

24 ORNELII TACITI ANNALIUM igitur caesar arma classem socios demittere Rheno parat, si imperium detrectetur, bello certaturus. 46. At Romae nondum cognito, qui fuisset exitus in Illyrico, et legionum Germanicarum motu audito, trepida civitas incusare Tiberium quod, dum patres et plebem, invalida et inermia, cunctatione ficta ludificetur, dissideat interim miles

neque duorum adulescentium nondum adulta auctoritate comprimi queat ire ipsum et Opponere maiestatem unperatoriam debuisse cessuris, ubi principem longa experientia eundemque severitatis et munificentiae summum vidissent an Augustum sessa aetate totiens in Germanias commem potuisse i Tiberium vigentem annis sedere in senatu, verba Patmm cavillantem satis prospeotum urbanae servituti militaribus animis adhibenda lamenta, ut ferre pac- velint 47. Inmotum adversus eos sermones xumque Tiberis fuit non omittere caput rerum neque se remque publicam in casum dare multa quipp et diversa angebant 'alidior per Germaniam exercitus, propior apud Pannoniam ille lallia rum Opibus subnixus, hic Italiae inminens quos igitur ante' ferret ac ne postpositi contumelia incenderentur a per filiqs pariter adiri maiestate salva, cui maior e longinquo re-

Verentia simul adulescentibus excusatum quaedam ad a, trem reicere, resistentisque Germanie aut Druso posse a se

id mitigari vel infringi quod aliud subsidium, si imperatorem

sprevissent ceterum ut iam iamque iturus legit comites, conquisivit impedimenta, adornavit naves mox hiemem aut negotia varie causatus primo radentes, dein vulgum, diutissime provincias fefellit. 48. At Germanicus, quamquam contracto exercitu et parata in desectores ultione, dandum adhuc spatium ratus, si recenti exemplo sibi ipsi consulerent, praemittit lueras ad Caecinam, venire se valida manu ac, ni supplicium in malos praesumant, usurum promisca aede eas caecina aquili&ris signiferisque et quod maxime castrorum sincerum erat occulte recitat, utque cunctos infamiae, se ipsos morti eximant hortatur: nam in pace causas et merita spectari ubi bellum ingruat, innocentes a noxios iuxta cadere. illi tem-1 ptatis quos idoneos rebantur, postquam mai'rem legionum

87쪽

LIBERI CAP. 45-50. 25

partem in officio vident, de sententia legati statuunt tempus, quo Medissimum quemque et seditioni promptum ferro imvadant tunc signo inter se dat inrumpunt contubernia, trucidant ignaros, nullo nisi consciis noscente quod caedis initium, quis finis 1549. Diversa omnium, me umquam accidere, civilium armorum acies non proelio, non adversis e castris, sed isdem e cubilibus, quos simul vescentis dies, simul quietos nox habuerat, discedunt in partes, ingerunt tela clamor vulnera sanguis palam causa in occulto cetera fors regit et qui adam bonorum caesi, postquam intellecto in quos saeviretur, pessimi quoque amia rapuerant neque legatus aut tribunus moderator adfuit permissa vulgo licentia atque ultio et satietas mox ingressus castra Germanicus, non medicinam illud plurimis cum lacrimis sed cladem appellans, cremari 0 corpora iubet. Truces etiam tum animos cupido involat eundi in hostem, piaculum furoris nec aliter posse placari commilitonum munes, quam si pectoribus impiis honesta vulnera accepissent. sequitur ardorem militum caesar iunctoque ponte tramittit aduodecim milia e legionibus, sex et viginti socias cohortis, ct equitum alas, quarum ea seditione intemerata modestia fuit. 50. Laeti neque procul Germani agitabant, dum iustitio ob amissum Augustum, post discordiis attinemur a Romanus agmine propero silvam Caesiam limitemque a Tiberio coeptum scindit, castra in limite locat, frontem ac tergum vallo, latera concaedibus munitus inde saltus Obscuros per 5 mea conmitatque ex duobus itineribus breve et solitum sequatur an inpeditius et intemptatum eoque hostibus incautum delecta longiore via cetera adcelerantur: etenim attulerant exploratores festam eam Germanis noctem ac sollemnibus epulis ludicram caecina cum expeditis cohortibus 10 praeire et obstantia silvarum amoliri iubetur: legiones modico intervallo sequuntur iuvit nox sideribus inlustris, Ventumque ad vicos Marsorum et circumdatae stationes stratis etiam tum per cubilia propterque mensas, nullo metu, non antepositis vigiliis adeo cuncta incuria disiecta erant nequeas

88쪽

26 CORNELII TACITI ANNALIUM belli timor, ac ne pax quidem nisi anguida et soluta inter

temulentos.

51. Caesar avidas legiones, quo latior populatio foret, quattuor in cuneos dispertit: quinquaginta milium spatium

serro flammisque pervastat non sexus, non aetas miserationem attulit profana simul et sacra et celeberrimum illis gen-5 tibus templum quod Tamsanae vocabant solo aequantur. Sine vulnere milites, qui semisomnos, inermos aut palantis ceciderant excivit ea caedes Bructeros, Tubantes Usipetes saltusque per quos exercitui regressus insedere quod gnarum duci incessitque itineri et proelio pars equitum et auxiliariaei cohortes ducebant, mox prima legio, et mediis impedimentis sinistrum latus unetvicensimani, dextrum quintani clausere, vicensima legio terga firmavit, post ceteri sociorum sed hostes, donec agmen per saltus porrigeretur, immoti, dein latera et frontem modice adsultantes, tota vi novissimos in- 15 currere turbabanturque densis Germanorum catervis leves cohortes, cum caesar advectus ad vicensimanos voce magna hoc illud tempus obliterandae seditionis clamitabat pergerent, properarent culpam In decus Vertere exarsere animis unoque impetu perruptum hostem redigunt in aperta caedunt-aoque simul primi agminis copiae evasere silvas castraque communivere quietum inde iter, fidensque recentibus ac priorum oblitus miles in hibernis locatur. 52. Nuntiata ea Tiberium laetitia curaque adfecere gaudebat oppressam seditionem, sed quod largiendis pecuniis et missione festinata favorem militum quaesivisset, bellica quoque Germanici gloria angebatur. rettulit tame I ad senatum de rebus gestis multaque de virtute eius memoravit, magis in speciem verbis adornata quam ut penitus sentire crederetur paucioribus Drusum et finem Illyrici motus laudavit, sed intentior et fida oratione cunctaque quae Germanicus indulserat, servavit etiam apud Pannonicos exercitus.

53. Eodem anno Iulia supremum diem obiit, ob impudicitiam olim a patre Augusto Pandateria insula, mox oppido Reginorum, qui Siculum fretum accolunt, clausa fuerat in matrimonio Tiberii florentibus Gaio et Lucio caesaribus spreveratque ut inparem nec alia tam intima Tiberio causa

89쪽

LIB. I. CAP. 50-55. 27

cur Rhodum abscederet. imperium adeptus extorrem, inlamem et post interfectum Postumum Agrippam omnis spei egenam inopia a tabe longa peremit, obscuram fore neoem longinquitate exilii ratus par ausa saevitiae in Sempronium Gracchum, qui familia nobili, sollers ingeni et prave lacun 16dus, eandem Iuliam in matrimonio Marci Agrippae temeraverat. meo is libidini finis traditam Tiberio pervicax adulter contumacia et odiis in maritum accendebat literaeque quas Iulia patri Augusto cum insectatione Tiberii scripsit a Grac cho compositae credebantur. igitur amotus serotham, Asrici smaris insulam, quattuordecim annis exilium toleravit. tunc milites ad caedem missi invenere in prominenti litoris, nihil laetum opperientem. quorum adventu breve tempus petivit, ut suprema mandata uxori Alliariae per literas daret, cer-Vicemque percussoribus obtulit, constantia mortis haud in-M dignus Sempronio nomine vita degeneraverat. quidam non Roma eos milites, sed ab L. Asprenate pro consulis Africae missos tradidere auctore Tiberio, qui amam caedis posse in Asprenatem verti frustra speraverat. 54. Idem annus novas caerimonias accepit addito sodalium Augustalium sacerdotio, ut quondam Titus Tatius retinendis Sabinorum sacris sodales Titi' instituerat sorte ducti e primoribus civitatis unus et viginti Tiberius Drususque et claudius et Germanicus adiciuntur ludos Augustales 5 tuno primum coeptos turbavi discordia ex certamine histrionum indulserat ei ludicro Augustus, dum Maecenati obtemperat effuso in amorem Bathylli neque ipse abhorrebat talibus studiis, et civile rebatur misceri voluptatibus vulgi alia Tiberio morum via sed populum per tot annos molliter ha-10 bitum nondum audebat ad duriora vertere. 55. Druso caesare c. Norbano consulibus decernitur Germanico triumphus manente bello quod quamquam in aestatem summa ope parabat, initio veris et repentino in chyltos excursu praecepit nam spes incesserat dissidere hostem in Arminium ac Segestem, insignem utrumque pedi 5 fidia in nos aut fide Arminius turbator Germaniae, Segestes parari rebellionem saepe alias et supremo convivio, post quod in arma itum, aperuit suasitque Varo ut se et Arminium

90쪽

28 CORNELII TACITI ANNALIUM et ceteros proceres vinciret nihil ansuram plebem Incipi- 10 bus amotis, atque ipsi tempus ore, quo crimina et imoxios discerneret sed Varus sat et vi Armini ecidit Segestes quamquam consensu gentis in bellum tractus discors manebat, auctis privatim odiis, quod Arminius filiam eius alii pactam rapuerat, gener invisus inimici soceri quaeque apud 15 concordes vincula caritalis, incitamenta irarum apud infensos

erant.

56. Igitur Germanicus quattuor legiones, quinque nuxiliarium milia e tumultuarias catervas Germanorum cis Rhenum colentin Caecinae tradit totidem legiones, duplicem sociorum numerum ipse ducit, positoque castello super Ve- stigia paterni praesidii in monte Tauno expeditum exercitum in Chattos rapit, L. Apronio ad munitiones viarum et vininum relicto nam rarum illi caelo siccitate et amnibus modicis inoffensum iter properaverat, imbresque et fluminum auctus regredienti metuebatur sed Chattis adeo inprovisus id advenit, ut quod imbecillum aetate ac sexu statim captum aut trucidatum sit iuventus flumen Adranam nando tramiserat, Romanosque pontem coeptantis arcebant dein tormentis sagittisque pulsi, temptatis frustra condicionibus pacis, cum quidam ad Germanicum perfugissent, reliqui missis pagis 35 vicisque in silvas disperguntur. Caesar incens Mattio id genti caput aperta populatus vertit ad Rhenum, non auso hoste terga abeuntium lacessere, quod illi moris, quotiens astu magis quam per formidinem cessit suerat animus Cheruscis iuvare Chattos, st exterruit caecina huc illuc ferens et arma et Marsos congredi ausos prospero proelio cohibuit. 57. Neque multo post legati a Segeste venerunt auxilium orantes adversus Vim popularium, a quis circumsedebatur, validiore apud eos Arminio, quoniam bellum suadebat: nam barbaris, quanto quis audacia promptus, tanto inagis fidus rebusque motis potior habetur addiderat Segestes legatis filium, nomine Segimundum sed iuvenis conscientia cunctabatur quippe anno quo Germaniae descivere sacerdos apud aram Vbiorum creatus ruperat vittas, profugus ad rebelles. adductus tamen in spem clementiae Romanae eri tulit patris mandata benigneque exceptus cum praesidio Gal-

SEARCH

MENU NAVIGATION