Caroli a Linne ... Amoenitates academicae; seu, Dissertationes variae physicae, medicae, botanicae antehac seorsim editae nunc collectae et auctae cum tabulis aeneis

발행: 1785년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 식물학

211쪽

obtinemus effectum; si . . ad dimidiam drach mam Rhabarbari addimus nonnulla Cinnamomi vel Piperis grana, plura efficimus, quam si drachmam integram in duplo aegrotaliti porrigeremus. Optima iuretica habent praeter acre aliquid olfactu stimulans, quod intendit eorum Vim, ut omnium optime observatur in Armoracia, Sinapi, Nasturtio & ceteris, cum Medici in iuretico adhibent Decocta Lignorum, addunt semper aliquid Stimulans, ut effectus eo magis acceleretur.

CALEFACIENTIA, que calorem adaugent, sunt quidem semper sapore acria, sed si odoris X-

pertia fuerint, plerumque corrosiVa, ut Coccognidium, Capsicum , quae inflammationem efficiunt;

quae ero in nerUos agunt, Ut Aromatica, calefaciunt ne manifesta corrosione, cujus generis sunt Caryophylli, Piper, Galanga, edOaria, cortis. ANALEPTICA nervos corroborant viresqUe inflant, hinc promtiorem reddunt circulationem, ut in annis juvenilibus calor absque vi intenditur. Agunt itaque ferme ut Aphrodisiaca, mordialia, quae hisce maximam partem virtutis suae debent.

REPELLENTIA, vel ut aliis audiunt scutientia raelaxantis, ut plurimum Tetra sunt, quae suffocant quasi sopiunt nerVorum actionem, ut optum. Si Belladonnae solium oculo adponatur, iris tonum suum amittit, pupilla dilatatur, inuasi paralytica evadit. Hoc itaque Verissimum, quod fibrae laxiores evadant, & dolor mitigetur, Omnesque vitae vires in suspenso quas haereant. Hinc in arthritide, cirrho, tumoribus mammarum, scro-phulis, ophthalmia, haemorrhoidibus coecis praescribenda sunt; dum partes corporis nobiliores conserUare Volumus, consequenter materiam in alium propellere locum, haecce applicare sueVimus.

212쪽

noo ODORES MEDICAMENTORUM.

At, si unquam, certe hic prudentis Medici opera requiritur, ne plus detrimenti, quam auxilii adserant, praecipue ne materiam immobilem depellendo, gangraenam partis excitent. Ejus indolis sunt Solanum, Hyoscyamus, conitum, Cicuta, Mandragora, Papaverina. Ita Empl. de Cicuta in cirrho mammarum , ad Mandragora in Podagra usurpantur haec autem interne astumia Expellentia fiunt, cum sudore per naturam Xprimuntur.

EXHILARANTIA in Medicina duplicis inprimis generis sunt, praeter spiritus destilla s, Opium, Peganum, polle Cannabis, Crocus Horminum satis sunt nota, quae justa dos exhilarant, majori vero infatuanto soporem ossiciunt.

ADDITAMENTA.

Polianthis odor conclave implet, hypochondriacis

Nerii floris odor intra conclave incarceratus, occidit saepe dormientes. Alcen moschatae odor sti cat hystericas, Viduas, prostibula. Hippomane halitu occidit homines urinami. Puglandis umbra gravis alvum sistit. An γris in Creta odore capitis gravedinem insert. Beli. 23. Boli 3 inter Heracleum & Iconium capitis temulentiam inducit Beli. 164. Nepeta Marum verum Feles quasi in se fascinat. looria allicit canes ut mingant in eum qui portat. Hellebori albi radi incaute e si horrendum vomitum cati t. Stapeti flos cadaveris instar scelidus allicit Muscas carniVOras deponere ova. Draconti sos evrrimo omnium odore. Hort. Iss.

213쪽

Rosmarini odor in Hispania causa gravedinem, 1 milliaria in mari sentitur. Fungorum odor sere lethalis. Asrh. Cadaverum faetor facit Vomitus, Morbos. Meliloti pene nodora, fragrantium odores mire

auget.

Rosa suaveolens siccata inter digitos amittit odo

rem.

Ambri odor Xiguus, addito Moscho Zibet mire

Acida augent plerumque odorem moschi laparum, cum in maXime olet. Calore inodora saepe evadunt odorata, ut sulphur. Taurus vaccam lascivam a praegnanti, odore dignoscit; sic Canis Lupus c. Canis vestigia fere toto die sequitur,' Dominum inter mille inquirit. Empirius Amstelodami ex odore urinae dignovit morituros quibus nullus odor , unde dives

Occis odore chirothecae venenatae fuere Imperator Henricus IV. Princeps Sabaudiae.

214쪽

XXXIX.

NOCTI LUCAM A RIMA

SUB PRAESIDIO

publice ventilandam sistit

CAROLUS FRID. ADLER

Ipsallae 7set si . . . ΡROLOGUS. Cum annis praeterlapsis 1748 174 Vastum

illum simul & msessum Oceanum transirem, qui dissitas Chinae oras alluit ), Varias res, cum antea incognitas, tum Visu mirabiles, meis oculis cernere contigit, quarum omnium illud non praetereundum censeo, quod nocturno tempore, aqua marina, per modum scintillarum, non raro nituerit, ut si in undis flammis igneis naviga

Hoc monstrum sedulo quidem sum admiratus, tantum tamen abfuit, ut caussam hujusce indolis detegere aluerim, ut potius opinioni nautarum

-ηJ Adiit iterum easdem oras cum navibus Societatis indicae 1753 Chirurgus ordinarius, etiamnum in itinere haerens 1756. .

215쪽

indulgere coactus fuerim, qui ignem illum Typhonicos praesagire ventos superstitiose conjecturabant. Haec ergo res tantis involuta tenebris, eademissa materies est, cujus ego, prima jam lineas ducere, speciminisque loco, publico Xamini subjicere, mecum constitui; Sic navita de ventis. Mare, quod terrae mater merito salutatur, minorem non possidet Animalium mirabilium numerum, quam filo portat gremio filia Producit quippe maximas Balaenas, oracissimos qualos, cinnumerabilia reliqua piscium mirabilium genera, quae certius vidit, quam feliciter depinxit Valen n. in sua Ind. Orient. In aqua sua quas acceperunt domicilia communia Vermes, exceptis solummodo quibusdam limacibus, cochleis, quae in humidis Vivim umbris, suntque hi vermes numero forte non minores ac insecta, quod de Testaceis vidimus. In sensus humanos res majoris molis primum semper incurrunt; reliquae autem minores, tanqUam nullius pretii & utilitatis, spernuntur cum tamen rerUm natura nunquam magis, quam in minimis tota sit. Hinc prisci aevi homines res majores perpenderunt, minimas Vero, Ut nullius fere usus, nobis reliquere Interea tamen laudatissimi nostri temporis Bolanici, qui intra seculum,' quod X- currit, doctrinam Bolanicam absolverunt, etiam

minimos Muscos justa lance pensitarunt, qui respestu herbarum, uti vilissimi ermes ad animalia, sunt considerandi.

f. III.

216쪽

eto NOCTILUCA MARINA.

9. III. Uermium historia est profecto stuponda Trem-hloeus, Reamnu aliique jam ante decennium, orbi demonstrarunt primum admirabiles illos POLYPOSeorumque proprietates. D ni us letu Donatus, intra ejusdem temporis spatium, illos detegere caeperunt vermes, qui COR ALLIA fabricant sic qui justa quadam curiositate res stupendas videre cupit, in maris inferiora descendat, necesse est,' inter

S. V. Ad fulgorem aquae marinae quod attinet, hujus rei solidam non habuimus Xperientiam ante ann Um 7IO, cum plenam occasionem naturpe peritis dederunt Itali. Horum in scrutandis Naturae prodigiis, diligentia non minima fuit in praeteritis temporibus, ut nec ultimum jam de historia vermium locum merentur. Antiquiores illos, IMPERATUM loquor, COLUMNAM, ALDROVANDUM, BOCCONEM 1cco, quod junt, Ut

praetereamus pede, nobis recordari suffciat inter recentiores: BONANN Recreationem mentis' oculi Romae

PLANCI Librum de conchis minus notis. Venet. I 739. GUALTIER Indicem ' Conchyliorum Florent. i 742. DONATI Historiam aturalem maris Adriatici. Venet. 7SO. Quorum omnium opera novisis perspicuis vermium observationibus impleta sunt. f. V.

217쪽

NOCTILUCA MARINA. 2os

Quod sulgorem nitoremque suum noctibus persaepe tam late spargat aqua marina, quoad oculis illum cernere est possibile, praesertim undique circa naUem, inque aestuantibus & squalidis undis, res est, non recentibus solum, Verum antiquissimis, notissima. g. VI. VETERES, rerum non satis periti, lonstra e longinquo , h. e. Orticem si immodo intuentes, illa saepe fabulis mirabilibus declarare tenatarunt. Sic ignem, jactata navi per turbines venti aquae, sumbus' plaustris adspersum, nec non ignem, noctibus tenebrosis, in mari ferventi lucentem non urentem, Castorem nominarunt'Pollucem, quos in DeorUm numerum posuerunt,

ut Plin. Lib. II. Cap. XXVIII. f. VII. PHYSICI postmodum inter Meteora illum assumserunt, usque ad D. VIANEI L in suo nouoescoperte intomo e luci nolturne elimoqua marina Venet. I 749 p. 28. Tub. I. Umen hocce ex infinita minimorum vermium multitudine causiari demonstravit, qui inermibus oculis vi cerni possint. Hos novos mirabiles vermes nuper D sGRISELINUS Observations fur a Scolopendre arme

vit, descripsit depinxit, auxilio Illustrissimi, nec non Scientiae aturae maxime ruditi, quitis Gener D. JOSEΡΗ. de RATHGEB, Consiliarii

SS. R. I. M. M. ad . . Venetam Legati, membr.

Societ. Regiae Isal cujus laboreis industria sactum

218쪽

eto NOCTILUCA MARINA.

ctum, ut notitiam novi vermis, mare illuminantis, sibi acquisiverit orbis curiosus. Hic vermis s. co-IU2ndra marina lucens ejusdem est generis, quod Νob. D. Praeses in suo Sast. Natur edit Holm. p. 72.

sub nomine NEREIS in lucem protulit. g. IX.

Inter res, quae propriam lucendi vim habent, absque mutuatione ab aliis, numerantur Sol

Stellae, Ignis ordinarius, ignis ELECTRICUS,arte' frictione productus, ignis Sacchari, lapidis Calaminaris e contritione, Pili variorum animalium ut Equorum .Felium cum dorsa manibus illinentur; HOSPHOR artificiales, diverso modo a Chymicis praeparati Caro vitulina cum in cellaria , per aliquot dies, retinetur Pisces aliqui, ut comber, adus, Clupea, o phoena cauda bifurcadun etiamnum spirat teste Laesing ioo, qui mortui aliquando in tenebris lucent ossa focis Acus dicti; BYSSUS VIOLACEA lignis adnascens, sueti ceugle-wed Flor fuec. II o LAPIS Bononiensis MURIA lapidea, ast Natur. I 64, Varia animalia viva , ut CICADA Laternaria Faun. Hec. 64S. Acf. Stochb. I 746 p. 6o. SCOLOPENDRA, Fatin.

Dec. 126 i. CANTHARIS Fatin. suec. 8 n. Oculi quarundam ferarum, Ut Lus orum Bubonum aliarumque. raecipue Vero lumen ejusmodi vermibus

marinis inest, ut EPLE speciebus P, CONCHAE

θ pertis cultro anatomico Polypis tantus effulsit splendor , ut remota tempore ei pertino candela, Palatium Pisanum tum temporis assignatum, ardere videretur, ut intranti subito timorem incuteret. Lumen niaximum quoddam sub cute latens, non caro ipsa emisit,' quo victitio putedrini

piscis, eo luxit ardeimus. Unguibus digitisque pisci admotis, ita splendor adhaesit, ut quali totidem stellis singuli uia gerent Barthol.

219쪽

NOCTILUCA MARINA. 2o7

valvis hiantibils, Chamae vulgo dicta, DACTYLI J Balani etiam aliquid luminis habent noctibus, in aere frigido. Doctis . Laestingius inter Hispaniam 'Americam idit in alto mari Medusa aliaque oophata, pacata aqua, dispersa per equora, noctu insa totidem candelaret in lucere, θ' exortis ventibus en im subsidere θ' lucem sit focari. FUCUS pennum referens, quem piscatores Algirenses interdum retibus extrahunt, suum nocte lumen spargit Cicindelae instar, ut proximiores pisces dignosci possint

Nereides Sertularias fabricantes, uti nostra, si non totum, at certe partem luminis spargunt.

Ad Chinam cum proficisceretur . m. arn-strona nostras, qui anno 1746 proh dolor ad uti Candor d. s. Decembris obdormuit, Varia, noctibus in mare indico, lumina lucentia videbat, quae Asterias sive Medusas est opinabatur, sed cum ejusmodi venenatum ut putabant animal in navem demittere non passi sint superstitios nautae, in tenebris illud relinquere cogebat tr. Idem illud animal in itinere meo anxie quidem quaesivi, sed res ad votum non evenit, aliis ergo Xploratu relinquendum utrum Joseph Baharas hoc sit an non alios inquirere concedam. Saepe cum maris prosunditatem mensi fuerint nautae, videbam particulas aliquot stellarum instar luminantium, minimae magnitudinis, uniculo retracto affxas adhaerere, quae simul ac in auras Venere,

statim perierunt, quae quidem vermes proprii sui generis procul dubio fuere. g. 1.η Plin. lib. m. cap. LI. Dactylis est natura in tenebris, remoto lumine, alio fulgore clarere, quanto magis humorum habeant ludere in re madentium, lucere in manibus, atque etiam in olo velle, decidentibus guttis.

220쪽

g. XI. Sic lectorem meum ad contemplationem animalis cujusdam de novissimis orbi cognitis, quod in tenebris lucet, excitare mihi contigit eam tamen controUersiam non meam facio utrum omnis

aqua maris illo luceat, an proprio suo a gaudeat lumine etenim me non fugit, in te o Parisinum demonstrare tentasse, quam marinam de se ipso lucere, idque sequentibus argumentis: aestuantes maris luctus lucidi, ampla illius superficies noctu saepe fulgens, Vestigia navium corusca, Psam naVem circumfluentes undae, radiosa remigia, quorum pars immersa splendet emersa, qua Z- rina cum in tenebris effunditur, quasi lumine ple- na, linteum guttis ejus irroratum, postea mani bus fricatum, per spatia irradians, cujus rei nu- perrime per literas ad Nobilissimum n. Praesidem mentionem fecit . u siueus. g. XII. Omittamus istud Problema, an aliis quam Vermibus luceat aqua marina, interea omnem nobis sustulerunt dubitationem oculatissimi Itali, quod de vermibus illam lucere possibile sit Qui minimi sua in mundo, ita eos innumerabiles credimus, quia quo minor est species creaturarum, eo major ejus multiplicatio.

g. XIII. Cum jam Italorum libri in Historia Naturali

ad nostras haud semper perveniant regiones, dulce mihi erit officium, animal tam noUUm tamque multiplex curiossis naturae cultoribus iterum proponere quo nostrates Xcitentur ad examen hujus

in aenomeni, ideoque etiam D. Grifellini descriptionem & figuram hic adjiciam:

SEARCH

MENU NAVIGATION