Iatrologismorum, seu medicinalium obseruationum Pentecostae quinque vtilibus praeceptis, ... quibus diuersa, eaque curiosa prout aduersa pagina indicabit in calce adduntur opuscula. Opus certe, non tantum physicis dogmatibus redundans, sed multiplici

발행: 1652년

분량: 534페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

221쪽

absorberi fluctibus, alios inseruitutem trahi. Hienuptias, ibi planctum, illos nasci, istos mori , alios affluere diuiti js, alios mendicare, Et non tantum Xerxis exercitum, sed totius Mundi homines , qui nunc vivunt in breui spatio defuturos . Si quis posset omnia intueri, relictis ijs, qui aut

aqua, aut ferro , aut flamma moriuntur, certe innumerabili morborum serie extinctos mortales Obseruaret i quotidie enim , ex anatomicis obseruationibus morbi nondum visi apparent.. Ioannes Pressius inter Archiat ros Romanos cele-

herimus , doctissimusque vir, se in cadauere R. P F. Ioa. de Basiano de Sutrio Cappuccini vidisse asserit duodenum intestinnm undique repletum stercor , coloris atri, leuis & durissimi,quoa in plures partes diuisum iubera ad unguem aemulabatur, sicut Proprijs oculis vidi, sine tamen magno foetore, quod a caliditate maxima ortum habuisse eredibile eah Pater ille,cum prius iuris,alteriusq; rei cochlear sume ret,statim vomebat, &cum vomitu magnam pituitqvitreo quantitatem eXcernebat,absque eo quod nuli Ius tumor , millusque stomachi,vicinarumque partium dolor adesset. Id autem a quo eueniat, eX coni distura assequi possumus. Nam cum Pater prius fere quotidi quintam rosmarini essentiam sumeret, si quis diceret ex hoc ortum sumpsisse, sertasse veram morbi causam indicaret. Medicamenta enim Chymica, sicut aliquando mirabiles producunt effectus ita si - pe absque modo,& mensura adhibita sunt tanquani gladius in pueri manu . Facile illa quinta essentia sicut hepar excalefacere , ita qualitate sua ignea humidum ventriculi abstinere potuit.

222쪽

Morbus Gallicus ante sex menses sa-

cillime curatur,trant acto vero eo

tempore difficulter.

OBSERVATIO. XXX.

LVxuriae currus , ex D. Bernardo super cantica, quadriga voluitur vitiorum,ingluvie videlicet ventris, libidine coitus , mollitie vellium , oti j que, saporisque resolutione . Trahitur equis aeque duo bus , prosperitate vitae, α rerum abundantia, α qui his Praesident duo, ignaui et torpor , & infida securitas . Sed temporibus nostris quadriga haec,aut fran, gitur, aut cursum s pe sistit. In medio enim itineris, dum homines voluptatum illecebris deturpati in Venere os ruunt amplexus , si in Gallicam incida ut luem, statim cognoscunt verissimum esse illud axioma, quod extrema gaudi j luctus Occupat. Nam si prius laetabundi felicitatem humanam in sinu spurcissimae Thaidis collocabant, non multo post Gallico morbo oppressi, misere cegnoscunt, quod

voluptates non venientes respiciendae sunt , sed abeuntes. Misera libidinosorum hominum conditio, qui turpiter hoc modo a lue Venerea superati, cum planctu, &tristitia maxima prςteritam redarguunt iuuentutem. Hic capillis orbatus,in ludibrio cunctorum acriter correctus,vellet mori; hicGonorrhoea Paties continuo luget, unus arteticis,doloribus torquetur, alius a distillatione acri, &salsa suffocatur. Vlcera profunda,& Gummositates aliquibus mortes inserunt continuam Nasus in multis ob verecudiam Y a re

223쪽

IId retrocedit, nec amplius apparet, Maeular, Exanthe in ita, Vlcera, Scissurae, Scabies, Elephantia iis, Tabes, Atrophia,Orthopnea, Hydrops,& infiniti alij morbi ab una tantum luc Venerea Originem ducunt, & tamen homines quotidie tamquam bruta rarionis expertia lasciuiores redduntur. Audiant illud Salomonis Prouerb. cap Ne intenderis fallaciae mulieris ; favus enim distillans labia meretricis, de nitidius oleo guttur eius. Nouissima autem illius amara quasi absinthium. Si sunt amara experiuntur qnotidie miseri illi, qui tot poenis, tot doloribus circumdati,potiones ingratas, & amaras capere coacti sunt, ne incipiens morbus vltro progrediatur, qui intra sex inens tur spatium facillime curatur: transactis vero sic X men-1ibus difficulter , &. aliquando nunquam sanatur,&si homo integer , & sanus appareat,tamen post breue,vel longum tempus recidiuam parit quoniam licet euacuatae fuerint superfluitates, & cXcrementata C orrupta, tamen,quia superata non fuit qualitas it occulta, virulenta, & perniciosa,post longi stimur tempus aliquando repullulat, contaminando facultatem omnibus membris nutritioni necessariam,vi.

delicet sanguificationem . Quapropter, ut Pluries Obseruatum a nobis fuit, non esst procrastinanda curatio: sed cito adhibenda sunt remedia,ante quam a transeant sex menses, quoniam nondum deprauata est facultas sanguis catrix, sed si transierint difficile,& fortas e nullam lues venerea curationem admittet Disitigod by Coosl

224쪽

Propter lapsum , non tamen magnum Illustrissimo D. Equiti Cassiano Puteo ab- rumpitur insignis tendo quatuor musculorum ; videlicet Vasti interni , Vasti externi,Recti, &Crurei.

oas ERUATIO XXXI. . QVis est tam compositae felicitatis , secundum

illum Boet. lib.2. de consol. Pros. q.ut non aliqua ex parte cum status sui qualitate rixetur Anxia enim res est humanorum conditio bonorum,& quae vel nunquam tota Proueniat, Vel nunquam Perpetua subsistat . Huic census exuberat, sed est pudor degener 1anguis. Hunc nobilitas notum facit, sed angustia rei familiaris inclusus,malles cile ignotus. Ille utroque circumfluus vitam coelibem desset. Ille nuptij, felix , orbus liberis , alieno censum nutrie haeredi. Alius prole laetatus, filii , filiaeue delictis moestus illachyrmat. Idcirco nemo facile cum fortunae suae conditione concordat. In est enim singuIis, quod inexpertus ignoret, eX pertuS exhorreat. Α tamen cum omnia orta occidant, dc continua sit in Mundo rerum omnium vicissitudo, sorti animo ferendae sunt ad itersitates. Audiamus Statium 2.Sylu.e Omnia functa Aut moritura vides , obeunt noctesque , diesque Miraque, nee solidis proden sua macbιna terris . Nam populos mortale genus , plebisque caduca ε βαιο

225쪽

Iγη uys fleat interitus: hos heu bos aequora ρ sunt, His amor exitio, furor his, O seu a cupido,Vi ineam morbos, bos ora rigentia brumae , Ilus implacido lethalisfrius igni , Has manet imbrifero palleηs Autumnus hiatu: aeuiciquid babet ortus finem timet. Ibim Is omnes, Ibimus: immensis ornam quatit Aeacus υmbris Ideo non est lugendum: nos enim homines ex D August.homil.a8. sub tot casibus quotidianis. fragiles ambulamus, & si casus ipsi repentini non acciderunt tamen diu vivere non possumus. Repentini, sunt casus, qui homini contingunt: in hoc Fato cedere coguntur. Nescimus, cum mane surgimus e lecto,quis nam illius diei debeat esse exitus, qui alio quando miserationem pariat. Illustrissinius D. Eques Cassianus a Puteo ab Om nibus virtutis amantibus optime cognitus, indol , animi nobilitate, ingenio, & prudentia excellen adum ambulatas pede habitur, obtruncatum post lap Gm sentit, α tangit tendo nem illum amplectentem rotulam, quae epigonatis a Grecis, a Latinis patella appellatur . Certe admirabilis res, quod tendo illo sertissimus procedens aquatuor musculis in unum eoeuntibus scilicet vastis duobus externo , & inter

no , recto, & crur So) in lapsu frangi possit, sicut

meis manibus penitus obtruncatum obseruaui, qui nunquam amplius coaluit: sed nobilissimus ille vir Philosophorum Moecenas claudicare cogitur i

a Noctu

226쪽

Noctu frigidam sepius bibens, suffusio

ne Correptus,ccecus totaliter red-

ditus est.

OBSERVATIO XXXII. Non propior porcum, sed propter pomum mor-

rem primus homo inuenit. Et Esau primatum suum sui refert D. Augustinus super illud i .ad Romanos noli propter escam destruere opus Dei 2 non Propter gallinam , sed propter lenticulam per

didit . Scio enim non omne genus carnis, quod ci bo esset usui, manducare concessum. Heliam cibo carnis refectum . Ioannem mirabili abstinentia pr ditum animalibus locustis in escam cedentibus non fuisse pollutum . Et scio Esau lenticulae concupiscentia deceptum, David propter aquae desiderium a se ipso reprehensum. Abstinentia itaque Omnibus rebu5 anteponenda est, quae ex eodem Augustino ad sacras Virgines est mentis, Ac sensus, membrorum que omnium , corporisque tutela, castitatis,pudicitiaeque monimentum , pudori proXima, amicitiae, pacisque serua, honestatique semper coniuncta, criminum, atque vitiorum omnium profuga. Legimus,ut inquit D. Hieronymus ad Ioui n.quosda morbo articulari podagrae humoribus laborantes,proscriptione bonorum, ad simplicem mensam, dc pau-Peres cibos redactos conualuisse. Clarum est excesistam in cibo,& potu multos morbos parere tum anima:, tum corporis. Quid ρ quod etiam in bibenda , aqua

227쪽

I 6 aqua si modus non adsit nocuum est, ut praecipue in R. P. Petri ad Vincula in exquilino Monto hic Romae vidimus, qui cum aestate media quotidie post coenam noctu frigidam copiose biberet suffusione captus breui caecus factus, visum amisit. Credimus nos huc morbum ortum omnino habuisse a viseeribus nitrosis, quae sitim ingentem excitabant. Videlicet dum frigidam Pater ille copiose bibebat, Viseera nubem turbidam versus caput attollebant, ut in calce superinfusa aqua videmus , quae bulliendo nubem quamdam crulam eleuat unde facillime c oeci tas oriri potest.

Alcis ungula mirifice Lapidis Be

zaar virtutes aemulatur.

OBSERUATIO XX XIII. O . his i conditor orbis

αυδ perpetuo nexus solis Rapidum Coelum turbine versas , Legemque pati sidera cogis . Tu frondifluae frigore bruma Stringis Iurem breuiore mora Tu cum feruida venerit Aesas Agiles noctis diuidis horas.

Tua vis varium temperat annum r

228쪽

Linquis propνia nationis opus . Omnia cere se V ni Crita in M. Vt retulit Boet metro e sis. t.Tu in te ipso es per

per relationem D. Augustini super Pator noster dic. sicut at pira, dc Omega: in mundo sicut rector, dc author : in Angelis sicut iapor, & decor : ita tacusia sicut Paterfamilias in domo: in anima sicut sponsus in thalamo': in iustis sicut adiutor, de protector et in re. probis, sicut pauor, Sc horror. Per te Sol oritur,notctisque tenebras, quasi triumphator in fugam vertit Per te Coelum luminibus aeternis splendet planeti lubrico , attamen constanti cursu , pereune snusit;per te Aer auibus, mare piscibas terra anima uintibus varijs repletur. Per te viscera terrq tot diuitus, tot gemmis abundant. Per te tande tot virtutes prae 4 stetim ad rem Medicam in omnibus rebus repe

riuntur.

Alcis ungula summopere eommendata in Epit ma tam puerorum, quam reli orum aetatum, vel Iupra corpus gestata,vel intus sumpta,mirabiliorem virtutem possidet, ut sepius nos GPerti sumus con tra venena, & febres malignas e modo sumpta . quo lapide Beetaar utimur, sudoremque facillime mouet. Nos exhibendam iussimus in minutissimas particulas lima reductas, cum conserua de acred. ci

iti ad septem granorsi pondus mi rabilesque effectus in matbi maligni tot superanda aegrotis peperito

229쪽

DIoann. Cluysost in semi decollat D. Ioanu.

- Bapti1 .muli res dictis castigans haec protulit . Quid enimquis dicat, aut quomodo quιS enarret mulierem illam Crudelem malitiosam . Ego quidem existimo nullam esse in hoc mundo bestiam cc arabilem mulieri malae. Quid inter quade inpedia animalia Levius Leone ψ sed nihil hac ferocius. Quid in serpentibus Dracone acrius 3 ne hic quidem cum muliere mala conferri potem nam Leo . oc Draco in malo inferiores sunt. Danielem Leones in lacu verita sun , iustum Pero i lium Naboth Iezsbel in- te ccit. Cetus Ionam in ventre custodit, Daud Samsonam circumuentu illecebris,4rasa etiam capit deformatum,alienigenis tradidit. doannem Baptim stamin deserto viventem Dracones , de aspides cor nutς subdita seritate tremuerunt; Herodias vero ei. - dem capiti abscidit. Mulier mala nil intentatum

relinquit dummodo ex voto sucoedant omnia D impudicis Cicero Rethor nouor lib 4. sic ait Maiores nostri,si quam unius peccati damnatauit muli e , simplici Iudicio multorum maleficiorum conuictam putabant quo pactoi Quoniam, quam impudicPmia iudicarant, eam venefici, quoque damnatam existimabant: quid ita . Necesse est eam , que suum corpus addixerit cupiditati, timere permultos. Quos

230쪽

infamiam pertinere . Quid postea eos quos tantopere timeat nece sto est,ut quisquo modO,possit veneficio petat Cur quam nulla potest honesta ratio pertinere , quam magnitudo peccati facit timidam, intemperantia audacem, natura faciat necesse est inconsideratam . Sic sane succedit virginibus illis, qui rupto honestatis vinculo clam amantem admiserui.

Nam s sie ut facillime euenie) si praegnantes reddam tur , hoc opus, hic labor est . Statim propter dedo.

cus motae, timentes parentes, aut consanguineos de abortu faciendo tractant. Et quoniam vexatio dat intellectum,diabolusque cogitationes suggerit, aliquando Medicos consulunt , ut menstrua retenta . iterum appareant, considerantes facillime ea rem dia , quae trienstroa Prouocant, abortum inducer

posse ; quod verissimum est nam, dc medicamenta purgantia.'& menses eientia , α Phlebotomia hoc efficere possunt Quapropter, quando agitur d

menstruis reuocandis in virginibus, Medicus caueat me abortum inducat: sed p rocrasti nando, administrando leuia medicamenta , & nullius roboris, interim certus efficitur,si praegnantia adsit . Alioquin si statim medicamenta menses reuocantia imperabit facillime in foveam cadet abortum inducendo, reus que erit mortis. Hoc tamen , quod dixi, non est

intelligendum de omnibus virginibus, quoniam infinitae sunt honestissimae ex optimis parentibus orte: sed in quibusdam ubi aliqua possit esse suspieio. Me-clietis enim qui familiariter domum ingreditur ex ineesIm,meis, voce, ministerio, audacia, alijsque re-hus facillime cognoscere potest, si id; quod appositu in mensa, sit caro, vel Piscis. T a RP.

SEARCH

MENU NAVIGATION