장음표시 사용
381쪽
buenda esset, humida citius non con- concoquerentur , atque sicca ; quod illa in calorem reagant ; quum tamen contrarium per experientiam constet. Sed, ne hoc quidem argumentum serium veritatis ruspatorem movere ulla ratione potest. Nam, non omnia quae sunt humida, pariter sunt frigida. humidum esse vinum in confesso est, nemo tamen illud statuerit esse frigidum. ο, moderate ad modum medicamenti, bibendum est post pistes sumptos, quo ipsi, cum sint humidioris & frigidioris temperamenti, felicius digerantur. Praeterea quod ad lac, γαλεικτοφα - γους absque aliis alimentis solitum nutri-
re,teneraeque aetati conveniens,tantum
abest, ut dici possit facilis digestionis es-sse ; si inciderit in ventriculum impUrum , transit in nidorem & aciditatem, plurimaque incommoda post te relinquit : Hoc tamen officere non potest ventriculi calori, ut extreme frigidum, quum censeri consueveris secundum tritiplicem
382쪽
Plicem substantiam , atque ea, quae oles osa est , & butyrum vulgo Vocatur , Iignea & calida habeatur. Ab aqua quo que, in potu adhiberi solita, non est ij
ad modum magnum incommodum metuendum: quum illa, quae in potu, qua nobis, qua aliis animalibus servire solet, non debeat censeri simplex elementum ; quandoquidem illi multae aeris & terrael patres permixtae sun t,imo & ignis quae- dam portio inest, quae eam ipsam quoque faecundam reddere potest , ut con ivenienter Observavit Franciscus Val- ilesius de Sacra Philosophia cap. I. Nec imagis postremo metuendum est calori LVentriculi, a cibis frigidioris temperiei, quam ab omnibus aliis mali suc- ici, nam ut hi intempestive & majori quantitate sumpti officiunt valetudini, lita & ab illis majori quantitate assumptis incommodum multiplex non modo imbecilliori, sed & validiori ventricu-llo procuratur quum,alias modica quan-ltitate, tempestiveque sumpti non officiant
383쪽
Uciant ventriculo robustiori .Q uinto argumentantur a strutiocamelo ferrum non modo deglutiente , sed & digerente : quod cum non possit peragi unius caloris beneficio, existimant fermentum praeterea admittendum es e. Fateor hoc argumentum , si certa infallibili hypothesi niteretur, pondus haut tralatilium habiturum esse. At , cum falsa per omnia sit hypothesis, nihil dum ei tribui debet. Quod falsa sit hypothesis, malo alienis, quam meis verbis docere, hoc est,Cl. Plem pii,apud quem lib. 2. Fund. Med. cap. 7.sequentita leguntur : Strutiocamelus ferrum non concoquit. nedum digerit. Inveterata est illa opinio de Strutiocameli ventriculo, at jam fabula vulgi facta, sed salia, ut pleraque alia. Audi familiares naturae atrienses: Conradum Ges nerum libr. s. Histor. animal. de Stratio- camelo tit. c. Caput huic aliti exiguum, cerebrum ferὲ nullum : hinc absque delectu quidquid tetigerit, vorat , linica, ferrum , lapideI,
384쪽
ivides. Verum haec inconcocta Dintegra in idus ventriculo manent: θ,s nimia fuerim, itandem animal ad mortem, vel ad tabem sdeducunt ut in dissectis apparuit. Vlyssem j
c. 2. Ego , inquit. Struthionem terrastustula deglutire, dum Tridenti e sem, observari, sed quae incocta rursin excerneret. Thomas Iordanus in res . ad Laurentii Io uberti paradoxum 7. duod. a. Tridenti , ct Ro-ms, inquit, cum culiles argenteas area sque monetas strutiocamelis objiceremus experiundi gratia, Aviarii praefecti scuticam
vix mugimus, qui graves ex earum deglutio ne incurrere morbos volucres adferebat. Et Magnus Albertus, ossa in breves partes truncata ac lapides avide devorare dixit , sed ferrum respuere. Henricus ab
Heers doctus Medicus Leodiensis, in supplem. de aq. Spadan. Sape, inquit, dedi Strutionibu Pa apii , Venetiis ante annos 2 s. experiundi gratia obolos , quos isti nec semigranulo leviores cuni excrementis totidem numero reddebant. Plinius I. I O. c. I. miram
385쪽
miram quidem eisdem concoquendi sine delectu devorata naturam scribit: sed ferrum concoquere non ex prelle prodidit. Atque inde fortassis nata est ius picio, ipsos omnia concoquere, quod scilicet omnia promiscue ingurgiterit, quemadmodum quod ovis luis in arena reconditis non incubent, sed saepe oculos adjiciant, stolide putatum est, eos visu suo pullos excludere. Huc usque Plemptus: qui cum pariter sollicitaverit in testes, illos, quibus prae aliis circa has similesque controversias fides deferenda est, omnino hic fidem meretur. Sexto , non modo in partes vocant gallinas,que deglutitum aurum digesserint, canes qui digerant ossa ; &c. Verum etiam certos homines, de quibus constet, quod nummos aureos, ossicula , lapides, aliaque id genus, si non digesserint, saltem in ventre tali ratione alteraverint, ut non sit verisimile ejusmodi alterationem a solo calore, sequestrato fermento, procura
386쪽
ri potuisse. Verum neque hismultum de ferendum est,etiamsi admodum specio- si videantur. Ut enim utar Verbis Bec-.keri De CultrivorOPrussiaco Posit. 3. Qiaa ratione inquit γ Minerale aliquod deglutitum, & non probe in ore masti- , catum a Ventriculo confici poterit,cum lnec Vegetabilium, nec Animalium lpartes nonnullae crassiores & duriores, oris praeparationem siubterfugientes, in , & ab eodem facile digerantur' Hinc ossicula, tendines , ligamenta & alia cruda, per alvum vicissim immutata rejecta , observata fuerunt. idam per imprudentiam frustum Corii devorans, post semestre spacium inconse et una id
ipsum per alvum egessit,ut habet Hildan. cap' I. obser. 31. Novi quendam Virum primarium, deglutita portiuncula cruda de pomo citro, paulo post Tertianam incurrisse intermittentem , quae prius sedari haut potuit, quam illa per Vomitum iterum eiecta fuerit , quae tamen nil alterata visebatur. Casei
387쪽
portiunculam per biennium in Matronae cujusdam Ventriculo haestille, postat modumque vomitu ejectam esse, noliatum est. c. Sed quid multist Non-l ne vel quotidie videmus Mineralia, ita ut assumta fuerunt,cruda vicissim & in- confecta fici ς Gal. libr. I. de
faculi. resere, quendam, annuliam a reum ore detentum, imprudenter deglutivisse , & postea immutatum excrevisse. simile quid de puella ostennali prodidit Cornarius praemedit. obsiervat.
med. cap. 27. Alius tres tale ros cum Ce-
revisia unico haustu pergulam dimisit, quos tertio die immutatos per alvum Vicissime misit, referente Fore sto Non nemo clavosferreos ob modicam stipem devoravit, & crudos rursus eosdem emisit ,'teste Cardam lib. 8. de rer. variet. Schenc. i. g. observ. medi. a. scribit, quendam duros silices ingestos, eosdem vicissim excrevis te. Quaedam, notante Beni penio c. ro. de abdit . acum aeneam
de Voraverat, quae decimo demum an no Per
388쪽
no pet terebratum Ventriculum e parvo demissa foramine prodiit, vulnusque contolidatum & curatum. Ancillam quandam aciculam deglutivisse , eandemque decimo quarto die immu tatam egessisse,habet c. I.
observ. 3 . Acumem cultri quendam absorpsisse, & immutatum per posteriora reddidisse scribit Forest. qui &de fratre suo adhuc puero refert, quod plumbum rotundum, sed depressum, inter ludendum deglutiverit , & die: tertia absque mesestia cum tacibus per
alvum reddiderit. Hac eo quoque loco Bechem. Quod vero speciatim dicitur de gallina aurum digerere apta, non meretur audiri. Multa quidem ante annos complures de tali quasi gallina jactata fuerunt, sed cum tentasset experimentum hujus rei facere , deceptus est Medicus & Philosophus celeberrimus D. Sennertus, prout patet eX ip sitis c. 19 de Cons Chym. & Diss. licet hoc concedere videatur Beckerias l. d.
389쪽
l praeeunte Elchstad. tr. de Con. Atherrim irem Schmieteroe p. so. Cistae Medicas. Nec canis quoque pascitur ossibus, ted solitus est ossa dentibus in minima fragmina comminuere, quae deinceps quoque cum excrementis reliquorum cibariorum, οἰίοψα fidem faciente, eXce nit. Septimo objiciunt lupos, leones,& multa alia animalia fera atque carni- Vora, quae crudas carneS non modo comedant, Verum concoquant. Sed pariter alicere possent Brasilianos ποφαγους, multos insulanos in novo ombe, AEthiopesque Afros, qui non nisi crudis carnibus vescitiatur: ne quid dicam de Tataris, Scytharumgenuina sobole , qui carnem crudam Ephippio suppos tam , & per agitationem aliqua
tenus cale Dei am hoc quoque tempore comedereconsueverunt.quod eXemplo majorum suorum faciunt, quos crudis carnibus viX ille, a multis memoriae proditum est. Prophyrus libr. I. de Abstin. ante inventum ignis usum, genus R morta-
390쪽
mortalium putat fuisse ωμοφάγν, sive erudirorum: quod tamen fabulis accensuerim. Sed, verum quoque sit: non tamen haec sententiam nostram infirmaremossunt. Nam licet crudς carnes animalium dissicilioris sint digestionis nobis, qui non assuevimus, facile tamen di seri possunt, ab hominibus, itemque
belluis, quae assueverunt: cum forte quoque, ventriculum magis aestuantem quam nos habeant. quid quod ipsisquoque carnibus crudis insit calor qui a calore ventriculi excitatus , eique sociatus, e X peditiorem concoctionem promovere possit. Notum est illud Aristotelis lib. de Respir. cap. 13.
Honoratiora animalia plus assecuta sunt caliditatu: simul enim necesse est
animam assecuta e sse honorabiliorem: honorabiliora enim hac, quam natura plantarum. quam ob caussam quoque Cardanus lib. a.