D. Fr. Toleti ... Commentaria vnà cum quaestionib. in octo libr. Aristot. de physica auscultatione. Item, in lib. Arist. de generat. & corrupt

발행: 1598년

분량: 892페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

i8 Be Philosophia in genere. Cap. II o.

indigent D lectica, praeter eam,quae naturalis est Secuda cocluso, Mathematica est prior doctrina, quam Physica& Metaphysiaca : haec est contra Albertum, & Ammo. sed irobatur expresse ex Aris . 6. Ethicorum,c. g. locet,pueros posse esse Mathematicos,sed non Philosephos , quia Physica postulant longa rerum experientiam, quae non est necessaria in Mathematicis,quae quidem exporientia non cotingit pueris. praeterea probatur: Quia Mathematicae tractant de sensibilibus per se: Physica de sensibilibus per accidens: haec enim de substantia sensibili, illa de figura & quantitate est. Constat aute quantitatem ess e sensibile commune perse,substantia vero nullus sensus percipit per se.Nec ratio Ammo. quicquam valet mam quod Mathematica sit magis abstrae a no facit eam posteriorein doctrina: si enim ea quae Mathematicus c5siderat,essent in eodem praedicamento cum bis, 'uq phy sicus tractat, tunc valeret per Mathematicam mediam esse ascendendum ad Metaphysicam, medium enim debet esse eius de rationis cum extremis, non sic autem Mathematica, quae de accidesi est. Physica vero & Metaphysica de substantia. Tertia concluso: Phisica estorior natura, quam Mathematica licet sit posterior doctrina: pro, batur. Physica est de substatia, Mathematica de accidesi: sed substantia est prior natura,quam accides, .Metaph.c.r.ergo & Physica prior est. Nec valet quicquam ratio,quod abstractu magis sit prius minus abstracto: hoc enim est in eode genere, ut inter subriantias,quae abstractiores simplicsores sunt,& in accidentibus: at

in diuerso genere id no est: substantia enim prior es accidenti, si- pq *bst actu, sue 'd abstracto. Quarta conelusio post Physica est Ethica, viti nasi vero locum tenet Metaphi sica doctrina probatur: quia difficilior est experientia io morsibus, quam in naturalibus, sunt enim incertiora, dissicillima est letaphy sica, qui de supre, mis est, x npilain cum sensu allinitatem habet. Nec ratio Sacti Thomet cotrariu aebat: si enim Metaph sica ratum de uniuersali simis in pridi cado ageret esset sersa anteponeda:at agit etia de v- niuersalissim s causs separatis prorsus a materia: hi aute difficilli,

me cognosciitur,ut testatur Ari,i Meta. c x. Est igitur vltima do-erina,quamuis natura prima. Atque haec circa ordinem sufficiat. asse priusu inuentione Phil ophia, ac primo eius inue m

. tioni modo. CAP. IIII.

CIrca orium philosophiae duo oportet considerare: primum de modo ipsus inuentionis,alterii de ipsis inuetionidus. Est autem noranduCumque esse vias, quibus nomines per se scientiam inuenere: similitudinis nempe via, separationis, te inlutionis, corositionit,rx ortionis :rrimo.u honio singula concreta intelli=sebat.

22쪽

Pro lego mena sem

gebat, non distinguendo substantiam ab accidenti,sed omnia sub

uno conce tu cosnoscebat, sicut sensu confuse percipiebat: ante omnia vero similitudines percipies maiores,cogregadat in unam natura ea,quae similia erant. Nam gloriosus Deus, quamuis intellectu hominis sensibus alligauerit, & sensus substantia per se co- noscere non possint, tamen singulis naturis accidentia sensibilia edit eis propria,quaeda communia, quaeda minus communia secundum naturas ipsas , per quae accidentia homo substantias distinguete:& ita dedit animalibus motu a se: speciebus animalium varias figuras, per quas varietas ipsarum intelligeretur: homo igitiit has similitudines attendens, copulabat naturas magis ac magis,ac uniuersalia concipiebat, ut videns figuram exteriore similem in speciebus reru,singula illarum indiuidua ad speciem unam adunabat: postea in varijs speciebus alias percipiens similitudines. ad genus congregabat:& sic consequenter. Haec fuit prima via. Secunda via fuit separationis per quam incipit accidens a substantia,& accidens ab accidete secernere: fuit autem hoc considerando primo separationem accidentis a substantinexpertus enim

est homine modo calidum, modo frigidum, modo male habere modo bene: & quod idem homo perseuerabat, coniecit aliquid esse in boni inm& in rebus,quod non est ipse res,sed in eis sustentatur: quandoquidem nihil ex eiusmodi rebus per se suerit,& vo-

cauli unum substantiam,alteiu ens accidens. Adhuc viderat mutata simul accidentia,nec eorum distinctionem perceperat: postea experitur unum accidens in alio subiecto,ubi alte tu non est, collinit esse distincta,ut sentit albedinem in niue,& frigiditare: posia ea expeti tui 1lbedinem in calce sines igiditate, comperit eta di , stincta. Praeterea videt effigiem hominis simul cum quantitate, postea expetitur effigiem sculptam sub minoris quantitatis imagine, percipit effigiem, & quantitatem rei non esse eandem rem:& haec est via ampla, qua usus est Aristot. in postpraedicamentis,

ut illic declarauimus. Tertia via est resolutionis,qua nepe causas, & principiarernm indagamus, retexentes ipsam rem. Vt enim alicuius instrumenti causam & partem cognoscimus, puta horologij, ipsum destruentes, & in partes redigentes: ita retoluentes rem in suas partes , &principia passionum,& esse tuum competimus. Quarta via est compositionis, quando res rebus componentes A.& coniungentes,effectus ae passiones inuenimus,quae alias occul

ta erant.

Tandem est proportionis, quando per proportionem ex rebus s. claris & quas experti sumus,ea cognoscimus,quae non sumus ex-

23쪽

,b De Philosophia in genere. Cap.v.

perti,quo modo Aristot. naturam melancholicorum per naturani ebriorum proportione quadam comperit, & res intelli obiles ta-pe per sensibilium proportionem cognoscuntur. i Haec igitur breuiter de modis inuentionis, quos frequenter in Philosophia experiemur. ce Philosophia inueniori v. C A P. v.

CIrca inuentiones autem breuiter dicamus aliquid Graeci sbi

inuentione Philosophiae arrogarunt:nam Dialecticam a Zenone ortum duxisse, a Matone vero terscctionem testanturi moralem vero a Socriae : naturalem a Thalete trimo sapientum septem,ut dicit Arist, i. Meta. c. . auctam vero a Pythagora, ut dicitur ibidem e. . Fuit enim duplex genus philosophorum: alterum Ionicum: alterum Italicum , ut tefert Diogenes lib et Et Sanctus

Augustinus X de Civitat c et Ionicum habuit originem ad halete Milesio: Italicuin veto 1 Pythagora, qui Samum patriam, a quai Samius diruas est , si Tyranno Polycrate videns occupatam,Crotone in Italia petiit in ea ipsius palle, quae Calabria modo , olim magna Giaecia dicebatur. a Thalete derivati sunt Philosophi Anaximanderii Anaxagoras, ec Socrates: & hucusque perseuerauit nomen Ionicum tabuit autem Socrates discipulos Plesonem, &Anthisienem: hie fuit caput philosophorum, qui dicti sunt stoici. Zeno enim Chrysippus,& alii ab hoc sumunt doctrint originem: dicti autem Stoici, quia Zeno docebat in porticu, nam vere porticum significat Plato vero fuit caput Academicorum: dicti Academici sunt ab Academia loco, in quo Plato docebat. Foersnt aute discipuli Platonis,Xenocrates,& Aristoteles, ille te Coeit nomen Acadcinicit: Aristot vero docuit in Lyeaeo ,:c quia deambulans docebat, dicti sunt discipuli Peli patetici: unde tres sectae philosephorum fluxerunt i Thalete. A thagora vero Xenophanes, Parmenides,Xenocrates, Leucyphus, & Epicurus originem sumPserunt: atque ab hoc dicti sunt Epicurei: unde sunt quatuor Philosophorum sectar, non talum nominibus,sed etiam multis placitis,& opinionib differentes: omnes tat, en a Graecis originem ducunt. Sed no est ob id existimadum verum iptas esse primos inuentores:cum omnes sepietes septem Graeci storuerint ab Olympiade trigesima octauavrii; ad quinquagesima sexcentis annis ante Christi natiuitatem. ac multo antiquior fuit scientia, peruenit enim ab Adamo usq; ad Noe,qui docuit ipsos Armenos, & postea Patriarchae illi antiquireregritiantes in AEgipto ipsos docuerunt, ad quos peruenerunt ipsi Graeci discendi causa, ut refert Diogenes lib. et . unde scientia

origine traxit ab Hebraeis,& Chaldaeis, ut refert Ioseph i .lib contra Appion

24쪽

Prole gomena sex Quaest. i.

tra Appion. 3c Euseb lib. io de praeparatione Euangeliea. & Berosus lis 3 sed haec fatis: non enim eii nostrum praesens institutum,

haec ulterius prosequi. D, misti ata em dignitate Philosophiae. C A P. v I. CIrca utilitatem & dignitatem omnibuq compertum est, quat B sit utilitatis,& dignitatis: conducit enim multum ad conseruationem.& gubemationem: hominum non enim Respublicae consisterent absque sapientia: conducit etiam ad eleuandum metem in ipsum Deum authorem omnium,& viam instruendam, remores: non quod philosbphia sola hoc praestet, cum non sufficiat virtutem de bonum cognoscere ad exequendu , nisi adsit speciale auxilium Dei voluntatem iuuans, sed quod sit magnu mortuum,& occasio bonoru moriam:& si adsit Dei gratia, per Philosephiam multa bona fieti possunt,qua defici die, P nilosophia,vanus & in t is profecto labor est. Haec de Philophia in communi. De Phasica,hoe es naturali Philosophia,ac primo,

quib- agendum.

Nos vero unam partem philosophiae,Physicam nempe,id est, ne quit.

naturalem prosequi aggredimur.Circa quam quatuor potis- agendu.simum ante omnia trademus:primum , an sit scientia: secundum, quod sit eius subiectum, seu quae sit intentio, &ipsius scopus: te liuin quae diuisio: quartum,'uis modus procedendi. prius tamen, quid tibi nomen naturalis velit,exponemus.Simplicius dicit,Philosophiam naturalem dici, quae tractat de rebus naturalibus. sunt autem res naturales,quae motus sui principium habent in se: qua- rates quales sunt omnes hiet res generales,de sens biles, ut elementa, animata sui. lia,mixta plantae,& similia:& de his est physea ista scientia. sed iam ad primam quaestionem accedamus. r. rerum naturalium sit scientia. Irea hae quaestionem se it opinio Heracliti, ut refert Aristot. a via. . Metaph & Ptolemaei, ut resert Alber. tract.I. cap.x.asserentium non esse scientiam de rebus naturalibus, quorum rationes

sunt.

Prima indefinitorum no est scientia: at res natiuales sunt indefinitae,& indeterminatae,ut patet ex assidua earsi mutatione: ergo earum non est scientia Secunda, Generabilium,& corruptibilium non es scientia. 1.Poster. c . at res naturales,viri orsi est, sunt generabiles,& corruptibiles: ergo earum no est scientia.Tertia,singularium non est scientia: atres naturales sunt singulares:ergo e rum non est scientia: maior est nota: minor probatur: quia res naturales sunt sensibiles id est, quae sensu perciei possunt:at sensus no est,nis sngulatisi. At opposita seni ia est unis Physica

25쪽

a et De Philosophia Naturali.

est putem Philosophiae , & rerum naturalium esse scientiam: ecprobatur,quia Phylica est de necessariis per propriam causam, ergo est scientia: patet antecedens, cum stant multae demonstrati nes in Physica: demonstratur enim mixtum corruptibile, quia ex contrariis componitur,& animalia moueri a se, quia habent animam,& multa alia. Est tamen notandu ex Linconiensi, ut a Ian-duno & communiter aliis asseritur, hoc loco in Physica esse duplices propositiones,quasdam necessarias, ut semper, ut ignis est calidus, mixta sunt corruptibilia: anima est aestiuum principium motus, & harum est propriissima scientia:quasdam necessarias ut plerunque,ut homo nascitur cum duplici oculo: dextra manus est fortior: in hyeme sunt pluviae:& halli emcientia propria,quam-

. uis non ita certa,sicut potioCnon enim omnes scientiae aequalem

habent certitudinis gradum. I. Respondetur igitur ad argumentum primum. Admittimus res naturales esse indefinitas,tamen no eo modo,quo indefinita sunt, eatum est scientia sunt enim indefiniti in singulari:earum tamen i scientia est,ut ad uniuersales naturas reducantur,quae finita sunt:

non enim huius vel illius equi esucientia,sed equi. i a. Ad secundum respondetur: iud esse generabile,aliud generari: generari enim dicit actum,qui primo inest singulatibus,quae mu- tantur, & non perseuerant: at generabile primo inest naturae, in qua est princidium & potentia generationis : unde homo generam bilis dicitur,seu corpus :&is a generabilia sunt uniuersalia,qux semper sunt,& eorsi est scientiamon enim destruuntur nisi per ac- cidens in hoc vel illo singulari, secundum se tamen perseuerant.

Ad tertium dico,sensibile dici dupliciter: uno modo per se nem- pe,quod primo terminat actum potentiae sensitiuae,ut coloratum, calidum, ratione qualitatum, & ipsa singularia, & talium non est scientia: altero modo per accidens,quia, videlicet,est in his,quae sentiuntur per se , sicut naturae, & uniuersalia eorum, quae per se sentiuntur,& horum est scientia. . ovainio secunda, de Abieecto Philosophiae naturali . C Equitur igitur,cum costet Physicam esse scientiam, ut videa-Omus, quae si intentio, & huius scopus. Averroes respondet in hoc prologo:phrsicam intendere manifestare causas,&passiones harum rerum sensibilium, prout tales sunt, nempe mutationes, motus, iasque similes passiones, & harsi causas: dicit, prout tales sunt,quia non omnia,quae uni rei insunt,unius est scientiae consi- Nna derare,sed propria illius rei,tam causas quam passiones Circa hoc

est quaestio satis celebris,de subiecto Philosophi q naturalis:opor-

ict aut m ex Logica supponere,quid sit subiectum scientiae,illud

26쪽

protegomena sex uia estio ij.

empe,quod primo intenditur in scientia,cuius causae,passiones, re species in scientia considerantur,a quo scientia unitatem,& ab aliis distinctionem sumit. Circa hanc difficultatem inuenio tres praecipuas sentenaias: prima est S.Tho. in hoc prologo asserentis, copior sens mobile esse subiectum Physicae: per mobile autem no tantum intelligimus, quod secundum locum mouetur,sed quod mutabile

est quacunque mutatione, Hanc sententiam recipit Iandunus, et & est Averrois expressa. . Metaph. com. i.& in praesenti videtur idem dicere,nam constituit res sensibiles, ut motus habent principium. Constat autem quod idem est ens, & res: & hoc idem, quod Auermes, dicit Simplicius. Altera sententia est: corpus mo- a. bile esse subiectum Philosophiae natutatis,quam sententiam recipit Albertus trai'. i.cap. i.& Agidius Romanus. Tertia est:corpus S. naturale, seu sensibile esse subiectum: hoc rererit Avicenna cap. I. suae sufficien . Rationes autem cuiusque sententiae hae sunt praeci- Ramnes

puae. Sanctus Thomas utitur hac ratione destruendi,corpus natu- F.vin. r.

rate non esse subiectum: subiectum scientiae non probatur in illa risuis. scietia esse,sed supponitur: at Physicus probat corpus mobile esse,

ergo non est subiectum. Minor probatur,nam maior certa est

Physic. probatur omne mobile esse corpus, ergo Physicus probat, corpus mobile esse. Adversus quam rationem insurrit Agidius, quia aliud,inquit,est probare,quod corpus mobile vi: iud, uod mobile sit corpus: hoc facit Physicus,non illud: unde rario vicetur non probate intentum. Addunt aliam secundam rationem disci- r puli s Thomae,inter quos est Caiet in q. de subiecto philosephiae naturalis,corptis mobile,ut Alberius,& Agidius existimat,nempe pro substantia naturali, no comprehendit omnia mobilia physica: at ens mobile comprehendit: ergo hoc potius, non illud est subiectum: antecedens probatur: est enim corpus mobile triplex, aut secundum substantiam,aut secundum qualitatem, aut secundum quantitatem , haec autem sunt singula in singulis praedicamentis: nam primum est in substantia, secundum in qualitate, tertium in quantitate: non ergo corpus mobile pro substantia est commune istis, sicut ens mobile: ergo hoc est subiectum. Alij discipuli S. Thom. addunt tertiam rationem, nam corpus si mobile non complectitur materiam, quae est ens mobile, cum stpartim generabilis,partim corruptibilis:at subiectum ebet complecti omnia,quibus passio scientit inest:ergo ens mobile est se lectum. Haec pro prima sententia. secunda sententia Alb est declaranda: ipse enim constituit tri- Rationuplex corpus,metaphysicum, mathematicum, & physicum:corpus pro a.or,

meti physicum vocat substantia compositam ex materia & forma

27쪽

i, De Philosophia Naturali.

Unistin consideratam cum aptitudine ad quantitatem, quae estptaedicamenti su distantiae:& hanc co siderare est: metaphysici: substantiam vero compositam cum ipse ae uali quatitate vocat ipse

mathematicinat corpus cum ipsa materia sensibili est physicum, Rario. & hoc corpus mobile est subiectum Physicae. probat primo: Illud est subiectum scientiae, cuius partes & cauta in scientia conside-xantur: sed partes corporis mobilis c6siderantur in Phrsica, nem- . pe materia & forina: ergo illud est subicetum Secundo argumentatur Agid Rom. contra S. Tho. Mobile, cum additur enti,vel limitat per se, vel ter accidens ipsum : si per se, ergo Phy sica erit

species Metaphylicae: sicut scientia de animali rationali est species scientiae de animali: si per accidens, ereo erit subalternata Metaphysicae: sicut scientia de linea visuali subalternatur scientit et inea secundum se, quorum utrumque est salsum, cuni Physica sit genus scientiae a Metaphysica distinctum.

Tertio argumentantur Scotistae: Ens mobile competit Angelis, qui tamen ad Physica non pertinent:ergo ens mobile non est Rationes subiectum, sed corpus mobile.Hqc pro secunda sentetia.Tertiam tros vi. yem sententiam ego probo. Illud est stibieetum scientiae, quod

j. Ratio. continet omne3 passiones scientiae: at corpus naturale continet

passiones, non autem ens mobile, quod probaturmam quiescibilerii passio physica non tamen videtur inesse mobili, cum sint opposita motus & quies: at inest corpori naturali, ergo hoc potius C est subiectum,non autem corpus, aut ens mobile. Secundo,passio non est sum edi pro subiecto, sed mobile & motus passiones sunt physicie,sicut rivis,&resbilitas: non ergo ens mobile, vel corpus mobile est subiectum , scut nec homo est risibilis, dicitur subiectum scientiae, sed solus homo, de quo demonstratur risibile. Hae sunt rationes pro qualibet parte probabiliores. In hac difficultateia,quod certum est.& quod ambiguum, aperiam : & sententiam ors age- S.Thom explicabo: postea omnium rationes tatuam, in quo exuum ordi pete declarabit ut sententia S. Thomae: Tandem, quod mihi victimne in hac probabilius fuerit, aperiam Adverte igitur,duplex subieetum esse'. in aliqua scientia: alterum materiale, & hoc est res illae, quae tali

I. ud. . scientia considerantur: alterum formale, nempe ratio, secundum duplae quam res illae in tali scientia cosiderantur. Omnibus compertum

subie ectis, est , mater te subiectum physicae esse res omnes sensibiles: formateria male vero , quatenus habent aliquod intrinsecum sui motus, de Oform. mutationis principium:& hoc docet Aristo.c.Metaph. c. r. Physi-Iuquq - cam,inquit versari circa genus entis, quod ire se motus principi ctas i ina habet, idem in lib.ii. c. s. Nec in hoc ulla est apud Doctotes dissi, conino sultas. Sed controu*ia tota fere est in nomina posita:an tale sub- lectum

28쪽

Prolegomena sex. Quae stio ij. et s

iectum si dicendum ens mobile, vel corpus mobile, vel corpus naturale. Omnia ista quantum ad suppositionem aequalia sunt, nec pro pluribus supponit unum, quam aliud , imo inter se conuertuntur, sed modus significandi varius est. Sanctus Thomas vult ens mobile dici subiectum, quia clarius Aque iungunturi istae paries,ens mobile, quam corpua mobile: Da quod . i. o T. mobile sit ens, nullus dubitat: quod vero mobile si corpus, est dei non strabile& non per se notum: cum igitur clarius res sensibiles explicentur perens mobile,quam per corpus mobile, illud est subi elici:& hoe intendit S.Tho. Nec contra noc modo quicquam valet replica Agidi j Romani, probantis corpus mobile non probari. Vt autem clarior fiat sententia ista, soluamus omnia argumenta, etiam discis illorum S. Tho.quia volentes defendere ipsius soli .e g. sententiam non satis id praestiterunt. Ad illud Caietani, negatur illud triplex corpus mobile, imo unicum est corpus substantiae, nempe compositum ex materia & forma quod eu mobile secun---ZZ. dum qualitatem, di quod est mobile secundum quantitatem : & ec di do. cadem sunt principia illorum motuum nempe materia & forma: Adaret.

non ergo multiplicare oportet mobilia corpora,& hoc nota. caiet.

Ad aliud argumentum aliorum respondetur: sicut materia non Ad aliud dicitur corpus mobile, ita nec dicitur ens mobile, ut ipsi existi- a g.

mant,nam ens mobile dicitur totum compositum: nec quantum

ad rem est disserentia inter corpus mobile, & ens mobile,ut diximus : quod si dicas, materiam etenerari, dico esse falsum, materia enim non generatur per se, seu ratione compositi: cuius est pars

unde non aicitur ens naturale,sed natura t.Pnys.c. i. nec ens mobile sed pars entis mobilis. Circa opinionem Alberti, in primis mihi non placet distinctio sit re cilla triplicis corporis: non nego, posse substantiam compositam

concipi intellectu absque actuali quantitate vel qualitate: tamen illa substantia se cosiderata ex intrinseca sua ratione habet aptitudinem ad illa eo ipsis, quo materialis est: erit ergo eius te scientiae considerare substantiam quantificabilem & quantam, de substantiam qualificabilem , & qualem : non enim alterius scientiae

est considerare hominem risibilem, alterius hominem ridentem: ob id dico, non esse nisi corpus physicum, aut mathematicum,ut vult Averro es L Metaph. com i .& i. Coeli com. I quainuis ali ratione procedat Averroes, tuam postea discutiemus Ad primam ergo ipsius rationem respondetur ficile, cum ens mobile, & co

pus mobile idem re sint, principia corporis mobilis sunt etiamentis mobilis. Ad secundam Pgydij respondet Iandv. q. h. quod /licet sit ens mobile inferius inte, sicut inbiectum subalterna ,

29쪽

De philosophia Naturali.

tamen non est subaltetnata Physica, quia ipsius principia sincrebia. imnaediata, nec in Metaphysica probantur. Aliter respondet m-U .rdi. dicens, quod etiam si si inferius ens mobile ente ipso, ta-

colu ad non est species,quia ens non est genus: in quo videtur Iandvisi a in cocedere,inobile esse additum extrinsecum , Niphus vero intrin- ra, vero utrumque nego. Et est summopere aduerten-gene u , aliter se habere genus ad gua inferiora, aliter ipsum ens ad sua. . genus enim dicit quandam naturam , & rationem obiecti-uam, quae per varias dii serentias contrahitur ad species, aliter non esset univocum , nisi praeter vocem unam estet etiam ratio communis, unde addita disserentia generi facit compositionem,& additum accidens facit compositionem, sed accidentalem, ut animal album: at ipsum ens non sic: non enim dicit naturam communem, sed omnes res immediate, sicut nomen Petrus omnes Petros significat, non significando communem naturam:

confuse tamen & indistinctil significat omnia: unde quando additur quicquam enis, non est compositio realis , sed explicatio quaedam, & determinatio confiisi : qui enim dicit ens substantia, ens album, nihil reale compositum dicit, quam substantiam Malbum. Ex quo fit quod ens mobile non ere compositum in re, nam mobile est additum , significationem entis confissam de te minans : & sic cessat argumentum Agidij, & hoc est valde notandum , quod multii non aduertunt, non enim est compositumens mobile, sed rem unam dicit, sicut si uno vocabulo exprime-Dub. retur. Dices, saltem est inferius ipse ente, & eiusdem erit scientiae considerate ens,& ens mobile.

Dico,& nota quod infitiora,& superiora eiusdem scientiae est considerare , quando sunt sub eadem abstractione a materia:

at quando non sunt eiusdem abstractionis, non pertinent ad ean- dea scientiam : ens autem abstrahit a materia omni: mobile vero est cum materia sensibili ob id non eiusdem scientiae genere est os, utrumque considerare. Ad tertium argumentum Scotistatum respondetur, Angelos non esse entia mobilia, cum ens mobile, &corpus mobile idem re sint. Angeli autem non sunt corpora: &quamuis ens mobile esset superius corpore, Angeli non dicerentur mobilia entia: non enim nabent motum physicum, cum in i

co,& tempori subiecti non sint. o resur Ad primum argumentum pro tertia sententia respondet primo vi, Albeti c. quod quies est passo corporis sent motus, sed est priuatina:quies enim est priuatio motus,cum igitur priuatiuum perpositiuum cognoscatui, non oportet dicere corpus quiescibile,

sed Postiuum,nem e corpus, seu ens mobile. Respondet secun

30쪽

do,quod non est passio uniuersalis,nam quies non inest cuicunq,

corpori,cui inest motus:coeli enim mouentur, non tamen quiescunt. Quod si dicas, etiam non omne corpus mouetur, nam terra non mouetur. Respondet tetram non moueti quidem secundum locum tamen mouetur secundum alios motus, nam alteratur, hi-gesit, calefit Respodet tertio Iandu quod etiam mobile est quiescibile,cum priuati uotum idem sit subiectum. Ad secudum adue te, quod mobile dicitur tripliciter, aut quod mouetur actu, aut Juod aptituditie mouetur,sicut dicitur risibile quod aptum est ri , ere,& utroque modo mobile est passio,nec sic in praesenti sumitur. Tertio mobile dicitur, quod intrinsecum habet principium , motus,& sic sumitur in praesenti,nec est passio,sed passionu principium. Ex his omnibus opinio Sancti Thomae, imo etiam aliorum, sunt satis manifestatae. Superest,ut dicam, quid mihi videatur. Ego quidem reputo opinionem S.Thonit valde probabilem, Serateratnae amplaistendam, tamen mihi videtur probabilius, non ens mo- prvrassbile, sed ens naturale esse subiectum Physicae, praeterquam quod Simplicius & Averroes videntur hoc dicere: ponunt enim phil sophum considerare tes naturales:rationes nostrae hae sunt. Illud est subiectum, quod cum passionibus nou fuit praedicationes ridiculas,& fere identi eas, sed tale est ens naturale,non autem eos mobile. Nam dices bene, eus naturale est mobile,& mouetur,sed quis dicet, ens mobile mouetur, seu ens mobile est mobile 3 S t. cundo, quia subiectum clarius debet exprimere radicem passionum: at ens naturale clarius radicem passionum exprimit, nam natura est principium motus, ens autem naturale, quod habet principium motus.

Tertio,quia est multiplex illud mobile,ut dictum est:modo e- 3-nim pro passione, modo pro principio passionis sumitur,aequivocatio autem o sturitatem immitat. Quarto, quia non exprimit principium quietis, quod explicatur per ens naturale: non enim

sufficit dicere,quod satis si exprimere passionem positivam,nam eodem modo possit dici, quod in definitione naturae non oportebat dicere,natura est principium motus, ct quietis,ut dixit Arist. propter haec mihi talis sententia probabilior videtur, quamuis in re non sit discordia,cum omnia senificent idem, ob id apud Aristotelem modo ens mobile, modo corpus inuenitur esse id, circa quod physica versatur atque satis de quaestione hac.

Tertio De diui ne Philosophia naturali .

CIrca tertium de diuisione philosophiae naturalis videtur mihi satis commoda illa quam assignant simplicius,&Themi stius, nempe haec: quae in philosoplita naturali continenlux, 'x' sunt

SEARCH

MENU NAVIGATION